Capitulum 5
Numérotation du verset
Eph. 5,1
Estote autem1
1 autem] ergo
Weber
imitatores Dei
sicut filii carissimi
Numérotation du verset
Eph. 5,2
et ambulate
in dilectione
sicut et Christus
dilexit nos et tradidit semetipsum2 pro nobis oblationem
2 semetipsum] se ipsum
Weber
et hostiam3
3 hostiam] + Deo
Weber
in odorem suavitatis.
Numérotation du verset
Eph. 5,3
Fornicatio autem
et omnis immunditia
aut avaritia,
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos,
Numérotation du verset
Eph. 5,4
aut turpitudo,
aut stultiloquium,
aut scurrilitas
que ad rem
non pertinent, sed magis gratiarum actio.
Numérotation du verset
Eph. 5,5
Hoc autem4 scitote
4 autem] enim
Weber
intelligentes
quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus,
quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Numérotation du verset
Eph. 5,6
Nemo
vos seducat inanibus verbis.
Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie.
Numérotation du verset
Eph. 5,7
Nolite ergo effici participes eorum.
Numérotation du verset
Eph. 5,8
Eratis enim aliquando
tenebre,
nunc autem lux
in Domino,
ut
filii lucis ambulate.
Numérotation du verset
Eph. 5,9
Fructus autem5
5 autem] enim
Weber
lucis est
in omni bonitate
et iustitia,
et veritate,
Numérotation du verset
Eph. 5,10
probantes
quid sit beneplacitum Deo.
Numérotation du verset
Eph. 5,11
Et nolite
communicare operibus infructuosis
tenebrarum.
Magis autem et redarguite
Numérotation du verset
Eph. 5,12
que enim
in occulto fiunt
ab ipsis turpe est et dicere.
Numérotation du verset
Eph. 5,13
Omnia autem
que redarguuntur6
6 redarguuntur] arguuntur
Weber
a lumine
manifestantur.
omne
autem7
7 autem] enim
Weber
quod manifestatur
lumen est.
Numérotation du verset
Eph. 5,14
Propter quod
dicit :
Surge qui dormis
et exsurge a mortuis.
Et illuminabit te8
8 te] tibi
Weber
Christus.
Numérotation du verset
Eph. 5,15
Videte itaque9
9 itaque] + fratres
Weber
quomodo
caute ambuletis.
non quasi insipientes
sed ut sapientes
Numérotation du verset
Eph. 5,16
redimentes tempus
quoniam dies mali sunt.
Numérotation du verset
Eph. 5,17
Propterea
nolite fieri imprudentes,
sed intelligentes
que sit voluntas Dei10.
10 Dei] Domini
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,18
Et nolite inebriari vino
in quo
est luxuria sed impleamini11 Spiritu sancto12
11 impleamini] implemini
Weber
|
12 sancto]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Eph. 5,19
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes et psallentes Deo13
13 Deo]
om. Weber
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset
Eph. 5,20
Gratias agentes semper
pro omnibus,
in nomine
Domini nostri Iesu Christi Deo
et Patri.
Numérotation du verset
Eph. 5,21
Subiecti invicem
in timore Christi,
Numérotation du verset
Eph. 5,22
mulieres
viris suis subdite sint sicut Domino.
Numérotation du verset
Eph. 5,23
Quoniam vir caput
est mulieris, sicut Christus caput
est Ecclesie. Ipse
salvator
corporis
eius14.
14 eius]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,24
Sed
sicut15 Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
15 sicut] ut
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,25
Viri, diligite uxores,
sicut et Christus dilexit Ecclesiam
et semetipsum16 tradidit pro ea,
16 semetipsum] se ipsum
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,26
ut illam sanctificaret
mundans eam17
17 eam]
om. Weber
lavacro aque
in verbo vite18,
18 vite]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,27
ut
exhiberet
ipse sibi gloriosam Ecclesiam,
non habentem
maculam
aut rugam,
aut aliquid eiusmodi
sed ut sit sancta et immaculata.
Numérotation du verset
Eph. 5,28
Ita
et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.
Qui suam uxorem diligit seipsum diligit.
Numérotation du verset
Eph. 5,29
nemo enim umquam carnem suam
odio habuit
sed nutrit
et fovet eam
sicut et Christus Ecclesiam.
Numérotation du verset
Eph. 5,30
quia membra sumus corporis eius de carne eius
et de ossibus eius.
Numérotation du verset
Eph. 5,31
Propter hoc
relinquet homo patrem et matrem19, et adherebit uxori sue20 et erunt duo in carne una.
19 matrem] + suam
Weber
|
20 uxori sue ΩJ] ad uxorem suam
Cor3
(al.)
|
Numérotation du verset
Eph. 5,32
Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Numérotation du verset
Eph. 5,33
Verumtamen
et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat. Uxor autem21
21 autem] ut
Weber
timeat virum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Eph. 5,1
marg.|
Estote ergo imitatores Dei,
invicem vobis donando. Quod debetis sicut filii eius carissimi,
Numérotation du verset
Eph. 5,2
marg.|
et
etiam
ambulate
operum motu
in dilectione sicut et Christus dilexit nos,
ut scilicet pro fratribus nostris animas nostras ponamus. Nam in hoc maxime caritatem eius cognovimus, quod
et
voluntarie
tradidit semetipsum oblationem pro nobis
in sputis et colaphis et huiusmodi,
et hostiam Deo
in cruce, non figura sicut sacrificia legis, sed vere
in odorem suavitatis.
Numérotation du verset
Eph. 5,3
marg.|
[Hieronymus]
1
Fornicatio autem
, que preter nuptias est ex coitu maris et femine,
et omnis immunditia,
id est qualicumque attritu et tractu aut in viro preter naturalem usum femine aut in femina preter naturalem usum viri seminis fluxus.
1
marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
2
Aut avaritia,
id est ardor libidinis inexpletus discurrens per omnia turpitudinum genera, quamvis nonnulli seculi sapientes dixerint in tempore non vitandum, tamen
nec nominetur,
nedum fiat
in vobis sicut decet sanctos.
Nam extra fornicationem quisquis immunditia et voluptatum avaritia delectatur sanctus non est.
2
marg. Zw58
Numérotation du verset
Eph. 5,4
marg.|
Aut
non nominetur in vobis
turpitudo,
que est sensus ad libidinem inflammati, que tamen Dei timore et meritis iudicio refrenatur.
Aut stultiloquium,
ineptiarum, quibus absque omni fructu prudentie risus movetur.
Aut scurrilitas,
que quamvis ex prudenti mente descendat et consulto ad movendum risum quedam urbana vel rustica, turpia vel faceta appetat verba, que alio verbo iocularitas vel curialitas appellatur, tamen
ad rem non pertinet.
marg.|
[Hieronymus]
3 Non enim convenit sanctos in huiusmodi letos esse, sed magis lugere. Hec inquam nec nominentur in vobis, sed
magis gratiarum actio,
que melius gratiositas dici potest. Ut sit sensus: Non decet Christianum stultiloquum esse vel scurram, sed gratiosum, hoc est ut sermo eius sale conditus apud audientes habeat gratiam.
3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Eph. 5,5
marg.|
[
¶Hieronymus
]
4
Hoc enim
etc. Quasi: Bene moneo, ne ista [Zw58 f. 135v] nominentur in vobis. Ut enim taceam de tribus postremis, que etsi in domo patris ubi mansiones multe sunt locum perfectorum non habent, tamen non excludunt a regno, de tribus primis: hoc scitote ratione mentis et ex Scripturis intelligentes, quoniam omnis fornicator aut immundus aut avarus non habet hereditatem in regno Christi et Dei patris, cum quo unus Deus est Christus.
4
marg. Zw58
marg.|
[GME64.5] Sed attendendum quod dicens: aut avarus, subponit que est idolorum servitus, quod de insaciabili ardore libidinis, quem avaritie nomine intelligi volumus, recte dicitur. Si enim idolatria dicitur fornicatio, recte ardor fornicandi idolatria appellatur. Maiori tamen usu immoderatus amor habendi et avaritia et idolorum servitus vocatur eo quod avarus formam nummi colit pro Deo. Sed si hic amor hoc loco accipitur avaritia, cum fornicatione et immunditia et aliis que secuntur inconsequenter numeratur.
Numérotation du verset
Eph. 5,6
marg.|
Nemo vos seducat inanibus verbis
dicens nullam peccatis huiusmodi nisi torquentis conscientie penam deberi. Nam verba hec, quamvis videantur florem quemdam sermonum habere, a fructu tamen vacua magis ad supplicia ducunt.
marg.|
Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie
. Vel, sicut in greco habetur,
in filios insuasibilitatis,
quibus scilicet suaderi non potest peccatis penas exteriores deberi, ideoque superbi et rigidi non flectuntur ut misericordiam postulent pro delictis.
Numérotation du verset
Eph. 5,7
marg.|
Nolite ergo effici participes eorum,
id est in peccatis ne desperetis iudicium, ne sitis in pena consortes. Nec debetis amodo de huiusmodi esse ignari.
Numérotation du verset
Eph. 5,8
marg.|
Aliquando enim,
id est antequam sciretis Domini voluntatem eratis
tenebre,
non in Domino sed in vobis.
Nunc autem
cum scientie summa conscenderitis estis
lux,
non in vobis sed
in Domino,
qui est lux vestra, nos illuminans. Itaque etiam operum gressu
ambulate ut filii lucis.
Numérotation du verset
Eph. 5,9
marg.|
Hic etenim
fructus lucis
est, ambulare
scilicet in omni bonitate et iustitia et veritate,
ut fide in Deum veri sitis,
Numérotation du verset
Eph. 5,10
marg.|
in vobis boni et ad proximum iusti
probantes,
id est animi ratione discernentes,
quid
ut cum bona
sit beneplacitum Deo.
Quasi: Bona vestra ita sint circumspecta ut ad laudem Dei sine scandalo fiant.
Numérotation du verset
Eph. 5,11
marg.|
Et nolite communicare
non dico corporali conversationes malis hominibus, sed mentis consensu,
operibus tenebrarum infructuosis,
id est malis operibus que vere sunt sine fructu.
Magis autem redarguite
iuxta illud: Corripiet me iustus in misericordia.
marg.|
[Hieronymus]
5 Hec duo iungit quia non te maculat malus, si non consentias et redarguas opera eius mala.
Que
recte dicuntur tenebrarum.
5
marg. Zw58
Numérotation du verset
Eph. 5,12
marg.|
Qui enim male agunt odiunt lucem et
fiunt ab ipsis
talia
in occulto
cogitationum sive locorum, que
turpe est
non modo facere sed etiam
dicere.
Que ut manifestentur debent redargui.
Numérotation du verset
Eph. 5,13
marg.|
Omnia
enim quecumque a lumine
arguuntur
ipsis peccata sua ignorantibus cognitione ceteris confessione
manifestantur.
Unde alibi: Occulta etiam cordis manifesta fiunt et sicut lumen ipsum videntur.
Omne enim quod manifestatur,
ut dicatur expressius,
lumen est.
Numérotation du verset
Eph. 5,14
marg.|
Propter quod,
ut scilicet occulta sui manifestatione vertantur [Zw58 f. 136v] in lumen, per me aut per quemlibet quo vis modo malos redarguentem
dicit
Spiritus sanctus. O
qui dormis
in nocte ignorantie corpore peccati,
surge
dolore penitentie excitatus et
a mortuis,
id est a vitiis quibus anima que Peccaverit morietur.
Exsurge
ab renuntiatione perfecta ipsam animam levans ad Deum, et illuminabit te sol iustitie Christus ut que manens in tenebris ignorabas, apposita vera luce cognoscas.
Numérotation du verset
Eph. 5,15
marg.|
Hoc itaque sole illuminati
videte quomodo caute ambuletis,
scilicet non ut insipientes, id est indiscreti, sed ut sapientes, id est in omnibus etiam in bonis providentes, ne quod offendiculum detis infirmis.
Numérotation du verset
Eph. 5,16
marg.|
[Augustinus]
6
Redimentes tempus,
non dico invenientes aut accipientes aut huiusmodi, qualiter qui nihil de suo amittens habet sepe quod non habebat, sed dico redimentes, qualiter nemo habere potest quod non habebat nisi de suo amittat. Hec enim est emptio, quando scilicet quis dimittit quod habet, ut habeat quod non habebat, scilicet ut quando dimittit nummum, ut habeat vinum et oleum. Sic igitur et tempus quo Deo vacare possimus redimimus, quando terrenum aliquid quod habere licet dimittimus, ut quietum cor in Domino habeamus, quod nisi sic redimendo habere non possumus,
quoniam dies,
non quidem quantum ad spatiam horarum et ad vitissitudines ortus atque occasus, sed quantum ad miseriam et malitiam hominum; ex quo homo lapsus et de paradyso expulsus est, semper
mali sunt.
Hec igitur miseria atque malitia tempus aufert nostre quieti, sed redimit qui volenti tunicam iudicio tollere dimittit et pallium, ut habeat in Domino cor quietum.
6
marg. Zw58
Numérotation du verset
Eph. 5,17
marg.|
Propterea, quoniam
scilicet
dies mali sunt, nolite fieri imprudentes, sed
pocius prudenter
intelligentes que sit voluntas Dei,
que ut de ceteris taceam in hoc maxime est, ut pro pace infirmorum et nostra quiete etiam bona que tamen licet fieri et non fieri dimittamus.
Numérotation du verset
Eph. 5,18
marg.|
[
Nota2
]
7 Et vos qui huic prudentie operam datis,
nolite inebriari vino in quo,
id est in cuius usu nimio
est luxuria
dierum malorum, non temporis redimendi prudentia.
Sed impleamini Spiritu sancto
quo melius ebrii sitis.
7
marg. Zw58
Numérotation du verset
Eph. 5,19
marg.|
Loquentes vobis metipsis in psalmis
bonorum operum
et hymnis
divinarum laudum
et canticis spiritualibus
eternorum. Quod, si deest facultas exteriorum scilicet operum ad psallendum vel vocis ad cantandum, saltem
in cordibus vestris
desiderio sitis cantantes et
psallentes
Domino
,
Numérotation du verset
Eph. 5,20
marg.|
gratias agentes semper
et
pro omnibus,
id est non modo quia mundus et que in eo sunt nobis aut ad naturalem victum aut ad exemplum aut ad miraculum famulantur, vel quia nascimur aut subsistimus, vel quia beneficiis Dei donamur ut sapientia, incolumitate et huiusmodi, sed etiam pro quibuslibet adversis. Hec est enim propria virtus Christianorum etiam in adversis referre gratias Deo et patri, id est creatori qui Deus est natura et patri pietate qua castigat quos recipit. Et hec debemus facere in nomine, hoc est, ad honorem Domini nostri Iesu Christi, per quem nobis omnia ex Deo.
Numérotation du verset
Eph. 5,21
marg.|
Subiecti invicem,
non solum plebes maioribus, sed etiam maiores plebibus in caritate servientes. Nam etsi dignitas maiorum est, amministratoria tamen est. Unde Apostolus: Omnium [Zw58 f. 136v] me servum feci. Est ergo maiorum etiam salva tamen dignitate servire. Verbi gratia: Leges edicere et excessus corrigere et huiusmodi, sicut plebium est humiliter obedire et dignitati maiorum emolumenti temporalis debitum reddere. Hec autem tam maiorum quam minorum ordinata subiectio sit in timore non tantum hominum sed tantum Christi.
Numérotation du verset
Eph. 5,22
marg.|
Mulieres
etc. Hucusque fuit moralis instructio communiter ad omnes, nunc ad diversos. Quasi: Subiecti invicem. Specialiter autem
mulieres viris subiecte sint sicut Domino.
Sic enim sara Abrahe Dominum eum vocans.
Numérotation du verset
Eph. 5,23
marg.|
Bene utique,
quoniam vir caput est mulieris,
regens eam in bono.
Sicut
et
Christus caput est Ecclesie
in bono. Nam
ipse
est
salvator corporis
sui, id est Ecclesie, que est corpus suum.
Numérotation du verset
Eph. 5,24
marg.|
Quod ideo dico ut
sicut Ecclesia est subiecta Christo
capiti suo,
ita et mulieres viris suis
subiecte sint
in omnibus.
Numérotation du verset
Eph. 5,25
marg.|
Vos autem
viri diligite uxores
vestras, quarum caput estis,
sicut et Christus dilexit Ecclesiam,
cuius est caput. Et adeo dilexit quod
tradidit semetipsum pro ea,
Numérotation du verset
Eph. 5,26
marg.|
ut
scilicet
sanctificaret eam.
Qualiter? [
Nota4
]
8
Mundans eam
iam a reatu de die in diem ab actu peccati, tandem ab omni vitio et corruptione, et hoc totum
lavacro aque
sanctificate
in verbo,
quo accedente ad elementum fit sacramentum.
8
marg. Zw58
Numérotation du verset
Eph. 5,27
marg.|
Quod hic Dominus fieri voluit,
ut
ipse nunc per hec
exhiberet sibi
futuram
gloriosam
eamdem
Ecclesiam.
Et qualiter
gloriosam
explanat: Non habentem scilicet
maculam
vel
rugam aut aliquid huiusmodi.
Macula est iniquitas, ruga desperatio, que ab anterioribus ad posteriora est quedam contractio, quibus tunc perfecte carebit, que nunc iam reatu dimisso que retro sunt magis magisque obliviscitur atque in anteriora eternorum desiderio se extendit. Ut enim Ecclesia non habeat rugam, Christus extensus est in cruce ut non habeat maculam, sanguis eius aquam regenerationis sanctificans effusus est. Unde: In morte ipsius baptizati sumus. His itaque atque ceteris sacramentis sponsam suam Christus talem sibi exhibuit, ut in illa nulla deformitas sit, sed ut sit non tam modo virtute quam in futuro perfectione sancta, et non tam modo sine reatu quam tunc sine omni labe immaculata.
Numérotation du verset
Eph. 5,28
marg.|
Ecce patet quod Christus ut corpus suum dilexit ecclesiam.
Ita et viri debent diligere uxores suas,
scilicet
ut corpora sua;
immo ut dicatur expressius,
qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit.
Ambo enim sunt una caro.
Numérotation du verset
Eph. 5,29
marg.|
Nemo enim umquam odio habuit carnem suam.
Ad litteram: Sed etsi macerat eam ut vitiorum in ea remissiores sint motus, nature tamen debitum ei reddendo
nutrit
eam cibis
et fovet eam
indumentis. Quasi: Quoniam caro viri uxor eiusdem est, debet eam fovere sicut et
Christus fovet
Ecclesiam ut carnem suam.
Numérotation du verset
Eph. 5,30
marg.|
Quod recte dico,
quia
tota quidem Ecclesia corpus eius est, sed et nos singuli sumus
membra corporis eius,
alii
de carne eius,
id est infirmi,
et
alii
de ossibus eius,
id est fortes. In qua figura Adam qui erat forma futuri, cum de costa sua factam mulierem vidisset, aita: [Zw58 f. 137v] « Hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea ».
a Gn. 2, 23.
Numérotation du verset
Eph. 5,31
marg.|
Et adiecit:
Propter hoc relinquet
etc. Cum liber Genesis hec verba primi hominis fuisse testetur, Dominus in evangelio Deum illa dixisse. Declaratb:"Ait enim: Non legistis quia qui fecit eos dixit: Propter hoc" etc. Utique ut per hoc intelligeremus, in extasi soporis tunc missi in Adam mentem quoque eius raptam, ut angelice curie interesset et hec prophetico spiritu diceret.
b Mt. 19, 4-5.
Numérotation du verset
Eph. 5,32
marg.|
Unde et Apostolus hic subiungit: Hoc quod ait Scriptura sacramentum est, utique rei dignitate et intellectus profunditate magnum. Ne quis autem de viro et femina secundum naturalem corporum mixturam hoc Apostolum dixisse suspicaretur, ait:
Dico
autem
in Christo et in ecclesia hoc
esse
sacramentum magnum.
In his enim impleta sunt que tunc in Adam et Eva in figura fiebant. Christus enim cum esset Deus apud Deum quodammodo reliquit Patrem quando"formam servi accipiens semetipsum exinanivit"c. Hoc enim modo dicitur Patrem reliquisse, non scilicet quod Patrem dimiserit sed quod9 non in ea forma in qua Patri est equalis hominibus apparuerit. Matrem quoque, id est synagogam de qua secundum carnem natus est reliquit quantum ad carnalem consuetudinem et adhesit ecclesie tamquam vir uxori et caput corpori, ut sint
duo in carne una,
ideoque uno spiritu et voce una. Quia namque nostre nature genere nobiscum est una caro, nos quoque gratia ipsius eidem adherentes usu beneficii sumus cum eo unus spiritus. Unde tamquam una persona ex ipso et nobis adunata, ait voce una: Sicut sponso alligavit mihi mitram et sicut sponsam ornavit me. Hec ergo est unitas, in cuius sacramento unus uni et inseparabili coniugio copulatur. Nec quia res est, id est predicta Christi et Ecclesia unitas, ideo sacramentum coniugalis copule debet cessare, sed magis in timore et caritate manere.
c Cf.
Phil. 2, 7
.
9
[• VI •]
Hic incipit capitulum 6 marg. Zw58
Numérotation du verset
Eph. 5,33
marg.|
Unde supponit:
Verumtamen
etc. Quasi: Est quidem in libro Genesis hoc, id est adherebit uxori sue in sacramento Christi et Ecclesie dictum.
Verumtamen
etc. ad litteram, et vos singuli, scilicet unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat. Uxor autem ut subdita et de viro sumpta, si non diligit saltem timeat virum suum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_5)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_5)
Notes :