Capitulum 6

Numérotation du verset Eph. 6,1 

Filii,
obedite parentibus vestris
in Domino.
Hoc
enim
iustum est1.
1 iustum est] inv. Weber
Numérotation du verset Eph. 6,2 

Honora patrem tuum et matrem tuam2,
2 tuam] om. Weber
quod est primum mandatum3
3 primum mandatum] inv.Weber
in promissione,
Numérotation du verset Eph. 6,3 

ut bene
sit tibi
et sis longevus
super
terram.
Numérotation du verset Eph. 6,4 

Et vos4 patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros,
4 vos] om. Weber
sed educate illos
in disciplina
et correptione Domini.
Numérotation du verset Eph. 6,5 

Servi, obedite
dominis carnalibus
cum timore
et tremore,
in simplicitate
cordis vestri
sicut Christo.
Numérotation du verset Eph. 6,6 

Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes,
sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo,
Numérotation du verset Eph. 6,7 

cum bona voluntate servientes,
sicut Domino et non hominibus.
Numérotation du verset Eph. 6,8 

Scientes
quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
Numérotation du verset Eph. 6,9 

Et vos5, domini, eadem
5 vos] om. Weber
facite illis remittentes
minas,
scientes quia et illorum et vester Dominus est in celis et
personarum acceptio non est apud Deum6.
6 Deum] eum Weber
Numérotation du verset Eph. 6,10 

De cetero, fratres,
confortamini
in Domino
et in potentia virtutis eius.
Numérotation du verset Eph. 6,11 

Induite
vos armatura7 Dei,
7 armatura] arma Weber
ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Numérotation du verset Eph. 6,12 

Quia non est nobis
colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum
harum contra spiritualia
nequitie in celestibus.
Numérotation du verset Eph. 6,13 

Propterea
accipite armaturam Dei,
ut possitis
resistere
in die malo,
et omnibus
perfectis stare.
Numérotation du verset Eph. 6,14 

State ergo succincti lumbos vestros
in veritate,
et induti lorica8 iustitie,
8 lorica] loricam Weber
Numérotation du verset Eph. 6,15 

et calciati pedes
in preparatione evangelii pacis.
Numérotation du verset Eph. 6,16 

In omnibus
sumentes scutum fidei,
in quo possitis omnia tela
nequissimi
ignea extinguere.
Numérotation du verset Eph. 6,17 

Et galeam salutis assumite,
et gladium Spiritus
quod est verbum Dei,
Numérotation du verset Eph. 6,18 

per omnem orationem
et obsecrationem orantes,
omni tempore
in Spiritu
et in ipso vigilantes
in omni instantia
et obsecratione
pro omnibus sanctis.
Numérotation du verset Eph. 6,19 

Et pro me
ut detur mihi
sermo in apertionem9
9 apertionem] apertione Weber
oris mei
cum
fiducia notum facere mysterium evangelii.
Numérotation du verset Eph. 6,20 

Pro quo legatione
fungor
in catena ista10,
10 ista] om. Weber
ita ut
in ipso
audeam prout oportet me loqui.
Numérotation du verset Eph. 6,21 

Ut autem et vos sciatis
que circa me sunt
quid agam ?
Omnia nota vobis faciet Tithicus
carissimus frater
fidelis11 minister in Domino,
11 fidelis] et praem. Weber
Numérotation du verset Eph. 6,22 

quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis
que circa nos sunt et consoletur corda vestra.
Numérotation du verset Eph. 6,23 

Pax fratribus
et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Eph. 6,24 

Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen12
12 Amen] om. Weber
EPISTOLA AD EPHESIOS EXPLICIT.

Capitulum 6

Numérotation du verset Eph. 6,1 
marg.| Vos autem filii obedite tamquam subiecti patribus vestris carnalibus, sed in Domino, hoc est secundum fidem et iustitiam Domini. Hoc enim iustum est eo quod Dominus in lege precepit hoc dicens ita: Honora patrem etc. Quod inter septem mandata secunde tabule ad proximum pertinentia est primum mandatum, et est in promissione hac ut sit tibi bene in beata quiete et sis longevus eternitate super terram viventium. Et vos patres nolite etc., sed educate illos in disciplina verborum et correctione verberum, ut proficiant in his que sunt Domini. Servi, quod estis iusto iudicio Dei causa peccati, obeditis Dominis non solum seculari perlatione, sed etiam propria malitia carnalibus, ut iuliano apostate dicenti: Ite contra illam gentem. Obedite inquam cum timore et tremore, id est cum magno timore exterius {Zw58 f. 137v } quodammodo apparente in simplicitate cordis vestri, ut scilicet sic intus voluntarii sitis, sicut extra ostenditis. Qui enim ex voluntate servit, servitutem quodammodo liberam facit, [r.] 1 donec transeat iniquitas et omnis evacuetur potestas. Addit: Sicut Christo, scilicet non ad oculum servientes. Quasi: etc. Sed sicut servi Dei videntis in corde, ubi Dominus homo non videt facientes voluntates Dei ex animo. Similiter ergo cum bona voluntate sitis vos etiam carnalibus Dominis servientes sicut, id est ac si Domino serviatis et non hominibus. Scientes quod unusquisque scilicet sive servus sive liber, quodcumque faciet bonum, hoc percipiet non ab hominibus sed a Deo vivo. Et vos Domini facite illis servis vestris eadem, hoc est que illis debetis, Ut: Mercedem reddite ex bona voluntate remittentes minas, quoniam etc. Et quia personarum etc. De cetero fratres, quicumque contra impugnationes hostis confortamini in Domino, id est in eius auxilio, et in potentia virtutis eius quam ipse dat pugnare volentibus. Ut autem confortemini, induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Et recte dico diaboli. Vel necesse est ut stetis, quia colluctatio quedam. Quasi: de prope est et non est adversus carnem et sanguinem, id est non est adversus homines qui sunt infirmi et visibiles hostes, sed adversos principes et potestates, hoc est adversus rectores mundi, non illius de quo legitur mundus per ipsum factus est, sed illius de quo ibidem supponitur: et mundus eum non cognovit, id est dilectorum mundi. Unde tamquam interpretans, quod dixerat mundi, addit: Tenebrarum harum. Ad quas quoniam malos diabolus instigat dicitur rector earum. Unde apertius ait: Contra spiritualia nequitie, id est contra spiritus malignos, qui sunt in celestibus, id est sunt potestates aeris huius qui dicitur celum. Unde avels celi. Contra istos, non contra malos, quos ipsi equitant, nobis est pugna, sicut in prelio non contra equum, sed contra equitem quis irascitur et quantum potest hoc agit, ut equitem percutiat et equum possideat. Similiter ergo laborandum est ut deiciatur diabolus, et infelix quem possidere ceperat victis cupiditatibus liberetur. Propterea quoniam scilicet contra spiritualia colluctatio est, accipite spiritualem armaturam Dei, qua scilicet Deus suos armat, ut spiritualibus nequitiis possitis resistere in die malo huius vite temptationibus plene et possitis stare in omnibus perfecti, quocienscumque videlicet prouocamini. State succincti lumbos vestros in veritate, ne quis fornicetur falsitate ad deos alienos et extra ad proximum, induti loricam iustitie qua unicuique reddatis quod suum est, et calciati pedes ne terram tangat cuilibet reddende iustificationis intentio, in preparatione evangelii, quia scilicet per huiusmodi quodammodo preparatur et opportuna {Zw58 f. 138v } redditur predicatio evangelii pacis, quod scilicet est de humani generis reconciliatione. Hac significatione marcus dicit Apostolos sandaliis vel soleis calciare, ut scilicet pes neque tectus sit neque ad terram nudus, id est ut evangelium neque occultetur nec terrenis commodis inhiatur vel innitatur. In omnibus agendis sumentes scutum fidei, qua creditur veritati que Deus est et diversis diversa propter ipsum reddenda iustificatio intelligitur. Hec ergo fides est scutum in quo possitis extinguere ignea tela nequissimi, id est incentiva diaboli omnia, id est et cum contra veritatem Dei aliene culture suggerit falsitatem, et cum contra iustificationum diversitatem eamdem omnibus observantiam, et cum contra celestium dexteram terrene intentionis sinistram et galeam salutis assumite, supernorum spe gaudentes, et his quidem armati hosti non cedetis. Ad ipsum vero fugandum et deiciendum assumite gladium spiritus sancti, id est quem dat spiritus sanctus, quod est verbum Dei. Est enim verbum Dei gladius bis acutus docens de temporalibus et de eternis, illorum consolationem veteris, istorum perfectionem novo testamento promittens, et a mundo quemcumque percutit dividens. Quoniam vero hec armatura Dei et eius usus non est nisi a gratia, state in bello, orantes per omnem orationem sine adiurationem et per obsecrationem, id est cum adiuratione omni tempore. Non verbotenus sed in spiritu, id est mente, et in ipso spiritu vigilantes, id est solliciti. In omni instancia et obsecratione, id est instanter obsecrando pro omnibus sanctis et pro me, ut scilicet mihi a Deo detur sermo, quem tribulatio non obtundat. Detur inquam in apertione oris mei, ut spiritus patris in me loquatur ita ut cum fiducia, id est non reprehendente me conscientia mea, possim notum facere, id est copiose et manifeste loqui, quod etiam est apertio oris. Unde: Os nostrum patet ad vos, o corinthii, mysterium regni, id est sacramentum a seculis absconditum, pro quo revelando missus sum et legatione fungor nunc rome etiam positus in catena, et ita cum fiducia, ut in ipso evangelii mysterio exponendo audeam, prout oportet me loqui. Ut autem et vos sciatis que undique circa me sunt tribulationes scilicet multe, et quid agam, id est quam constanter in illis me habeam, omnia etc. Et consoletur exemplo. Pax fratribus et caritas cum fide, id est et fides, que etiam est a Deo. Gratia sit cum omnibus qui diligunt dominum Iesum Christum tendentes in incorruptionem. Amen.
1 marg. Zw58
prol.| Explicit Epistola ad Ephesios.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_6)

Notes :