Capitulum 5

Numérotation du verset Eph. 5,1 

Estote autem1
1 autem] ergo Weber
imitatores Dei
sicut filii carissimi
Numérotation du verset Eph. 5,2 

et ambulate
in dilectione
sicut et Christus
dilexit nos et tradidit semetipsum2 pro nobis oblationem
2 semetipsum] se ipsum Weber
et hostiam3
3 hostiam] + Deo Weber
in odorem suavitatis.
Numérotation du verset Eph. 5,3 

Fornicatio autem
et omnis immunditia
aut avaritia,
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos,
Numérotation du verset Eph. 5,4 

aut turpitudo,
aut stultiloquium,
aut scurrilitas
que ad rem
non pertinent, sed magis gratiarum actio.
Numérotation du verset Eph. 5,5 

Hoc autem4 scitote
4 autem] enim Weber
intelligentes
quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus,
quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Numérotation du verset Eph. 5,6 

Nemo
vos seducat inanibus verbis.
Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie.
Numérotation du verset Eph. 5,7 

Nolite ergo effici participes eorum.
Numérotation du verset Eph. 5,8 

Eratis enim aliquando
tenebre,
nunc autem lux
in Domino,
ut
filii lucis ambulate.
Numérotation du verset Eph. 5,9 

Fructus autem5
5 autem] enim Weber
lucis est
in omni bonitate
et iustitia,
et veritate,
Numérotation du verset Eph. 5,10 

probantes
quid sit beneplacitum Deo.
Numérotation du verset Eph. 5,11 

Et nolite
communicare operibus infructuosis
tenebrarum.
Magis autem et redarguite
Numérotation du verset Eph. 5,12 

que enim
in occulto fiunt
ab ipsis turpe est et dicere.
Numérotation du verset Eph. 5,13 

Omnia autem
que redarguuntur6
6 redarguuntur] arguuntur Weber
a lumine
manifestantur.
omne
autem7
7 autem] enim Weber
quod manifestatur
lumen est.
Numérotation du verset Eph. 5,14 

Propter quod
dicit :
Surge qui dormis
et exsurge a mortuis.
Et illuminabit te8
8 te] tibi Weber
Christus.
Numérotation du verset Eph. 5,15 

Videte itaque9
9 itaque] + fratres Weber
quomodo
caute ambuletis.
non quasi insipientes
sed ut sapientes
Numérotation du verset Eph. 5,16 

redimentes tempus
quoniam dies mali sunt.
Numérotation du verset Eph. 5,17 

Propterea
nolite fieri imprudentes,
sed intelligentes
que sit voluntas Dei10.
10 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Eph. 5,18 

Et nolite inebriari vino
in quo
est luxuria sed impleamini11 Spiritu sancto12
11 impleamini] implemini Weber |
12 sancto] om. Weber |
Numérotation du verset Eph. 5,19 

loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes et psallentes Deo13
13 Deo] om. Weber
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset Eph. 5,20 

Gratias agentes semper
pro omnibus,
in nomine
Domini nostri Iesu Christi Deo
et Patri.
Numérotation du verset Eph. 5,21 

Subiecti invicem
in timore Christi,
Numérotation du verset Eph. 5,22 

mulieres
viris suis subdite sint sicut Domino.
Numérotation du verset Eph. 5,23 

Quoniam vir caput
est mulieris, sicut Christus caput
est Ecclesie. Ipse
salvator
corporis
eius14.
14 eius] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 5,24 

Sed
sicut15 Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
15 sicut] ut Weber
Numérotation du verset Eph. 5,25 

Viri, diligite uxores,
sicut et Christus dilexit Ecclesiam
et semetipsum16 tradidit pro ea,
16 semetipsum] se ipsum Weber
Numérotation du verset Eph. 5,26 

ut illam sanctificaret
mundans eam17
17 eam] om. Weber
lavacro aque
in verbo vite18,
18 vite] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 5,27 

ut
exhiberet
ipse sibi gloriosam Ecclesiam,
non habentem
maculam
aut rugam,
aut aliquid eiusmodi
sed ut sit sancta et immaculata.
Numérotation du verset Eph. 5,28 

Ita
et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.
Qui suam uxorem diligit seipsum diligit.
Numérotation du verset Eph. 5,29 

nemo enim umquam carnem suam
odio habuit
sed nutrit
et fovet eam
sicut et Christus Ecclesiam.
Numérotation du verset Eph. 5,30 

quia membra sumus corporis eius de carne eius
et de ossibus eius.
Numérotation du verset Eph. 5,31 

Propter hoc
relinquet homo patrem et matrem19, et adherebit uxori sue20 et erunt duo in carne una.
19 matrem] + suam Weber |
20 uxori sue ΩJ] ad uxorem suam Cor3 (al.) |
Numérotation du verset Eph. 5,32 

Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Numérotation du verset Eph. 5,33 

Verumtamen
et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat. Uxor autem21
21 autem] ut Weber
timeat virum.

Capitulum 5

Numérotation du verset Eph. 5,1 
marg.| Estote ergo imitatores Dei, invicem vobis donando. Quod debetis sicut filii eius carissimi,
Numérotation du verset Eph. 5,2 
marg.| et etiam   ambulate operum motu   in dilectione sicut et Christus dilexit nos, ut scilicet pro fratribus nostris animas nostras ponamus. Nam in hoc maxime caritatem eius cognovimus, quod   et voluntarie   tradidit semetipsum oblationem pro nobis in sputis et colaphis et huiusmodi,   et hostiam Deo in cruce, non figura sicut sacrificia legis, sed vere   in odorem suavitatis.
Numérotation du verset Eph. 5,3 
marg.| [Hieronymus] 1 Fornicatio autem , que preter nuptias est ex coitu maris et femine,   et omnis immunditia, id est qualicumque attritu et tractu aut in viro preter naturalem usum femine aut in femina preter naturalem usum viri seminis fluxus.
1 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 2 Aut avaritia, id est ardor libidinis inexpletus discurrens per omnia turpitudinum genera, quamvis nonnulli seculi sapientes dixerint in tempore non vitandum, tamen   nec nominetur, nedum fiat   in vobis sicut decet sanctos. Nam extra fornicationem quisquis immunditia et voluptatum avaritia delectatur sanctus non est.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Eph. 5,4 
marg.| Aut non nominetur in vobis   turpitudo, que est sensus ad libidinem inflammati, que tamen Dei timore et meritis iudicio refrenatur.   Aut stultiloquium, ineptiarum, quibus absque omni fructu prudentie risus movetur.   Aut scurrilitas, que quamvis ex prudenti mente descendat et consulto ad movendum risum quedam urbana vel rustica, turpia vel faceta appetat verba, que alio verbo iocularitas vel curialitas appellatur, tamen   ad rem non pertinet.
marg.| [Hieronymus] 3 Non enim convenit sanctos in huiusmodi letos esse, sed magis lugere. Hec inquam nec nominentur in vobis, sed magis gratiarum actio, que melius gratiositas dici potest. Ut sit sensus: Non decet Christianum stultiloquum esse vel scurram, sed gratiosum, hoc est ut sermo eius sale conditus apud audientes habeat gratiam.
3 marg. Zw58
Numérotation du verset Eph. 5,5 
marg.| [¶Hieronymus] 4 Hoc enim etc. Quasi: Bene moneo, ne ista {Zw58 f. 135v } nominentur in vobis. Ut enim taceam de tribus postremis, que etsi in domo patris ubi mansiones multe sunt locum perfectorum non habent, tamen non excludunt a regno, de tribus primis: hoc scitote ratione mentis et ex Scripturis intelligentes, quoniam omnis fornicator aut immundus aut avarus non habet hereditatem in regno Christi et Dei patris, cum quo unus Deus est Christus.
4 marg. Zw58
marg.| {GME64.5}Sed attendendum quod dicens: aut avarus, subponit que est idolorum servitus, quod de insaciabili ardore libidinis, quem avaritie nomine intelligi volumus, recte dicitur. Si enim idolatria dicitur fornicatio, recte ardor fornicandi idolatria appellatur. Maiori tamen usu immoderatus amor habendi et avaritia et idolorum servitus vocatur eo quod avarus formam nummi colit pro Deo. Sed si hic amor hoc loco accipitur avaritia, cum fornicatione et immunditia et aliis que secuntur inconsequenter numeratur.
Numérotation du verset Eph. 5,6 
marg.| Nemo vos seducat inanibus verbis dicens nullam peccatis huiusmodi nisi torquentis conscientie penam deberi. Nam verba hec, quamvis videantur florem quemdam sermonum habere, a fructu tamen vacua magis ad supplicia ducunt.
marg.| Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie . Vel, sicut in greco habetur,   in filios insuasibilitatis, quibus scilicet suaderi non potest peccatis penas exteriores deberi, ideoque superbi et rigidi non flectuntur ut misericordiam postulent pro delictis.
Numérotation du verset Eph. 5,7 
marg.| Nolite ergo effici participes eorum, id est in peccatis ne desperetis iudicium, ne sitis in pena consortes. Nec debetis amodo de huiusmodi esse ignari.
Numérotation du verset Eph. 5,8 
marg.| Aliquando enim, id est antequam sciretis Domini voluntatem eratis   tenebre, non in Domino sed in vobis.   Nunc autem cum scientie summa conscenderitis estis   lux, non in vobis sed   in Domino, qui est lux vestra, nos illuminans. Itaque etiam operum gressu   ambulate ut filii lucis.
Numérotation du verset Eph. 5,9 
marg.| Hic etenim fructus lucis est, ambulare   scilicet in omni bonitate et iustitia et veritate, ut fide in Deum veri sitis,
Numérotation du verset Eph. 5,10 
marg.| in vobis boni et ad proximum iusti probantes, id est animi ratione discernentes,   quid ut cum bona   sit beneplacitum Deo. Quasi: Bona vestra ita sint circumspecta ut ad laudem Dei sine scandalo fiant.
Numérotation du verset Eph. 5,11 
marg.| Et nolite communicare non dico corporali conversationes malis hominibus, sed mentis consensu,   operibus tenebrarum infructuosis, id est malis operibus que vere sunt sine fructu.   Magis autem redarguite iuxta illud: Corripiet me iustus in misericordia.
marg.| [Hieronymus] 5 Hec duo iungit quia non te maculat malus, si non consentias et redarguas opera eius mala. Que recte dicuntur tenebrarum.
5 marg. Zw58
Numérotation du verset Eph. 5,12 
marg.| Qui enim male agunt odiunt lucem et fiunt ab ipsis talia   in occulto cogitationum sive locorum, que   turpe est non modo facere sed etiam   dicere. Que ut manifestentur debent redargui.
Numérotation du verset Eph. 5,13 
marg.| Omnia enim quecumque a lumine   arguuntur ipsis peccata sua ignorantibus cognitione ceteris confessione   manifestantur. Unde alibi: Occulta etiam cordis manifesta fiunt et sicut lumen ipsum videntur.   Omne enim quod manifestatur, ut dicatur expressius,   lumen est.
Numérotation du verset Eph. 5,14 
marg.| Propter quod, ut scilicet occulta sui manifestatione vertantur {Zw58 f. 136v } in lumen, per me aut per quemlibet quo vis modo malos redarguentem   dicit Spiritus sanctus. O   qui dormis in nocte ignorantie corpore peccati,   surge dolore penitentie excitatus et   a mortuis, id est a vitiis quibus anima que Peccaverit morietur.   Exsurge ab renuntiatione perfecta ipsam animam levans ad Deum, et illuminabit te sol iustitie Christus ut que manens in tenebris ignorabas, apposita vera luce cognoscas.
Numérotation du verset Eph. 5,15 
marg.| Hoc itaque sole illuminati videte quomodo caute ambuletis, scilicet non ut insipientes, id est indiscreti, sed ut sapientes, id est in omnibus etiam in bonis providentes, ne quod offendiculum detis infirmis.
Numérotation du verset Eph. 5,16 
marg.| [Augustinus] 6 Redimentes tempus, non dico invenientes aut accipientes aut huiusmodi, qualiter qui nihil de suo amittens habet sepe quod non habebat, sed dico redimentes, qualiter nemo habere potest quod non habebat nisi de suo amittat. Hec enim est emptio, quando scilicet quis dimittit quod habet, ut habeat quod non habebat, scilicet ut quando dimittit nummum, ut habeat vinum et oleum. Sic igitur et tempus quo Deo vacare possimus redimimus, quando terrenum aliquid quod habere licet dimittimus, ut quietum cor in Domino habeamus, quod nisi sic redimendo habere non possumus,   quoniam dies, non quidem quantum ad spatiam horarum et ad vitissitudines ortus atque occasus, sed quantum ad miseriam et malitiam hominum; ex quo homo lapsus et de paradyso expulsus est, semper   mali sunt. Hec igitur miseria atque malitia tempus aufert nostre quieti, sed redimit qui volenti tunicam iudicio tollere dimittit et pallium, ut habeat in Domino cor quietum.
6 marg. Zw58
Numérotation du verset Eph. 5,17 
marg.| Propterea, quoniam scilicet   dies mali sunt, nolite fieri imprudentes, sed pocius prudenter   intelligentes que sit voluntas Dei, que ut de ceteris taceam in hoc maxime est, ut pro pace infirmorum et nostra quiete etiam bona que tamen licet fieri et non fieri dimittamus.
Numérotation du verset Eph. 5,18 
marg.| [Nota2] 7 Et vos qui huic prudentie operam datis, nolite inebriari vino in quo, id est in cuius usu nimio   est luxuria dierum malorum, non temporis redimendi prudentia.   Sed impleamini Spiritu sancto quo melius ebrii sitis.
7 marg. Zw58
Numérotation du verset Eph. 5,19 
marg.| Loquentes vobis metipsis in psalmis bonorum operum   et hymnis divinarum laudum   et canticis spiritualibus eternorum. Quod, si deest facultas exteriorum scilicet operum ad psallendum vel vocis ad cantandum, saltem   in cordibus vestris desiderio sitis cantantes et   psallentes Domino  ,
Numérotation du verset Eph. 5,20 
marg.| gratias agentes semper et  pro omnibus, id est non modo quia mundus et que in eo sunt nobis aut ad naturalem victum aut ad exemplum aut ad miraculum famulantur, vel quia nascimur aut subsistimus, vel quia beneficiis Dei donamur ut sapientia, incolumitate et huiusmodi, sed etiam pro quibuslibet adversis. Hec est enim propria virtus Christianorum etiam in adversis referre gratias Deo et patri, id est creatori qui Deus est natura et patri pietate qua castigat quos recipit. Et hec debemus facere in nomine, hoc est, ad honorem Domini nostri Iesu Christi, per quem nobis omnia ex Deo.
Numérotation du verset Eph. 5,21 
marg.| Subiecti invicem, non solum plebes maioribus, sed etiam maiores plebibus in caritate servientes. Nam etsi dignitas maiorum est, amministratoria tamen est. Unde Apostolus: Omnium {Zw58 f. 136v } me servum feci. Est ergo maiorum etiam salva tamen dignitate servire. Verbi gratia: Leges edicere et excessus corrigere et huiusmodi, sicut plebium est humiliter obedire et dignitati maiorum emolumenti temporalis debitum reddere. Hec autem tam maiorum quam minorum ordinata subiectio sit in timore non tantum hominum sed tantum Christi.
Numérotation du verset Eph. 5,22 
marg.| Mulieres etc. Hucusque fuit moralis instructio communiter ad omnes, nunc ad diversos. Quasi: Subiecti invicem. Specialiter autem   mulieres viris subiecte sint sicut Domino. Sic enim sara Abrahe Dominum eum vocans.
Numérotation du verset Eph. 5,23 
marg.| Bene utique, quoniam vir caput est mulieris, regens eam in bono.   Sicut et   Christus caput est Ecclesie in bono. Nam   ipse est   salvator corporis sui, id est Ecclesie, que est corpus suum.
Numérotation du verset Eph. 5,24 
marg.| Quod ideo dico ut sicut Ecclesia est subiecta Christo capiti suo,   ita et mulieres viris suis subiecte sint   in omnibus.
Numérotation du verset Eph. 5,25 
marg.| Vos autem viri diligite uxores vestras, quarum caput estis,   sicut et Christus dilexit Ecclesiam, cuius est caput. Et adeo dilexit quod   tradidit semetipsum pro ea,
Numérotation du verset Eph. 5,26 
marg.| ut scilicet   sanctificaret eam. Qualiter? [Nota4] 8   Mundans eam iam a reatu de die in diem ab actu peccati, tandem ab omni vitio et corruptione, et hoc totum   lavacro aque sanctificate   in verbo, quo accedente ad elementum fit sacramentum.
8 marg. Zw58
Numérotation du verset Eph. 5,27 
marg.| Quod hic Dominus fieri voluit, ut ipse nunc per hec   exhiberet sibi futuram   gloriosam eamdem   Ecclesiam. Et qualiter   gloriosam explanat: Non habentem scilicet   maculam vel   rugam aut aliquid huiusmodi. Macula est iniquitas, ruga desperatio, que ab anterioribus ad posteriora est quedam contractio, quibus tunc perfecte carebit, que nunc iam reatu dimisso que retro sunt magis magisque obliviscitur atque in anteriora eternorum desiderio se extendit. Ut enim Ecclesia non habeat rugam, Christus extensus est in cruce ut non habeat maculam, sanguis eius aquam regenerationis sanctificans effusus est. Unde: In morte ipsius baptizati sumus. His itaque atque ceteris sacramentis sponsam suam Christus talem sibi exhibuit, ut in illa nulla deformitas sit, sed ut sit non tam modo virtute quam in futuro perfectione sancta, et non tam modo sine reatu quam tunc sine omni labe immaculata.
Numérotation du verset Eph. 5,28 
marg.| Ecce patet quod Christus ut corpus suum dilexit ecclesiam. Ita et viri debent diligere uxores suas, scilicet   ut corpora sua; immo ut dicatur expressius,   qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit. Ambo enim sunt una caro.
Numérotation du verset Eph. 5,29 
marg.| Nemo enim umquam odio habuit carnem suam. Ad litteram: Sed etsi macerat eam ut vitiorum in ea remissiores sint motus, nature tamen debitum ei reddendo   nutrit eam cibis   et fovet eam indumentis. Quasi: Quoniam caro viri uxor eiusdem est, debet eam fovere sicut et   Christus fovet Ecclesiam ut carnem suam.
Numérotation du verset Eph. 5,30 
marg.| Quod recte dico, quia tota quidem Ecclesia corpus eius est, sed et nos singuli sumus   membra corporis eius, alii   de carne eius, id est infirmi,   et alii   de ossibus eius, id est fortes. In qua figura Adam qui erat forma futuri, cum de costa sua factam mulierem vidisset, aita: {Zw58 f. 137v } « Hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea ».
a Gn. 2, 23.
Numérotation du verset Eph. 5,31 
marg.| Et adiecit: Propter hoc relinquet etc. Cum liber Genesis hec verba primi hominis fuisse testetur, Dominus in evangelio Deum illa dixisse. Declaratb:"Ait enim: Non legistis quia qui fecit eos dixit: Propter hoc" etc. Utique ut per hoc intelligeremus, in extasi soporis tunc missi in Adam mentem quoque eius raptam, ut angelice curie interesset et hec prophetico spiritu diceret.
b Mt. 19, 4-5.
Numérotation du verset Eph. 5,32 
marg.| Unde et Apostolus hic subiungit: Hoc quod ait Scriptura sacramentum est, utique rei dignitate et intellectus profunditate magnum. Ne quis autem de viro et femina secundum naturalem corporum mixturam hoc Apostolum dixisse suspicaretur, ait: Dico autem   in Christo et in ecclesia hoc esse   sacramentum magnum. In his enim impleta sunt que tunc in Adam et Eva in figura fiebant. Christus enim cum esset Deus apud Deum quodammodo reliquit Patrem quando"formam servi accipiens semetipsum exinanivit"c. Hoc enim modo dicitur Patrem reliquisse, non scilicet quod Patrem dimiserit sed quod9 non in ea forma in qua Patri est equalis hominibus apparuerit. Matrem quoque, id est synagogam de qua secundum carnem natus est reliquit quantum ad carnalem consuetudinem et adhesit ecclesie tamquam vir uxori et caput corpori, ut sint   duo in carne una, ideoque uno spiritu et voce una. Quia namque nostre nature genere nobiscum est una caro, nos quoque gratia ipsius eidem adherentes usu beneficii sumus cum eo unus spiritus. Unde tamquam una persona ex ipso et nobis adunata, ait voce una: Sicut sponso alligavit mihi mitram et sicut sponsam ornavit me. Hec ergo est unitas, in cuius sacramento unus uni et inseparabili coniugio copulatur. Nec quia res est, id est predicta Christi et Ecclesia unitas, ideo sacramentum coniugalis copule debet cessare, sed magis in timore et caritate manere.
9 [• VI •] Hic incipit capitulum 6 marg. Zw58
Numérotation du verset Eph. 5,33 
marg.| Unde supponit: Verumtamen etc. Quasi: Est quidem in libro Genesis hoc, id est adherebit uxori sue in sacramento Christi et Ecclesie dictum.   Verumtamen etc. ad litteram, et vos singuli, scilicet unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat. Uxor autem ut subdita et de viro sumpta, si non diligit saltem timeat virum suum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_5)

Notes :