Capitulum 4

Numérotation du verset Eph. 4,1 

Obsecro itaque
vos, fratres1, ego vinctus
1 fratres] om. Weber
in Domino,
ut digne ambuletis
vocatione, qua vocati estis
Numérotation du verset Eph. 4,2 

cum omni humilitate
et mansuetudine,
cum patientia
supportantes invicem
in caritate,
Numérotation du verset Eph. 4,3 

solliciti
servare
unitatem spiritus
in vinculo pacis.
Numérotation du verset Eph. 4,4 

Unum corpus
et unus spiritus,
sicut vocati estis
in una spe vocationis vestre.
Numérotation du verset Eph. 4,5 

Unus Dominus,
una fides,
unum baptisma.
Numérotation du verset Eph. 4,6 

Unus Deus et Pater omnium qui
super omnes est2,
2 est] om. Weber
et per omnia,
et in omnibus
nobis.
Numérotation du verset Eph. 4,7 

Unicuique autem nostrum data est gratia
secundum mensuram donationis Christi.
Numérotation du verset Eph. 4,8 

Propter quod dicit :
Ascendens in altum,
captivam duxit captivitatem,
dedit dona
hominibus.
Numérotation du verset Eph. 4,9 

Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum
in inferiores partes terre ?
Numérotation du verset Eph. 4,10 

Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia.
Numérotation du verset Eph. 4,11 

Et ipse dedit quosdam quidem apostolos,
quosdam autem prophetas,
alios vero evangelistas,
alios autem pastores et doctores,
Numérotation du verset Eph. 4,12 

in3 consummationem sanctorum in opus ministerii,
3 in] ad Weber
ad4
4 ad] in Weber
edificationem corporis Christi,
Numérotation du verset Eph. 4,13 

donec occurramus omnes
in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum
in mensuram etatis plenitudinis Christi,
Numérotation du verset Eph. 4,14 

ut iam non simus
parvuli
fluctuantes,
et circumferamur
omni vento
doctrine
in nequitia
hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Numérotation du verset Eph. 4,15 

Veritatem autem facientes
in caritate
crescamus
in illo
per omnia qui est caput Christus,
Numérotation du verset Eph. 4,16 

ex quo
totum corpus
compactum
et connexum
per omnem iuncturam
subministrationis corporis5,
5 corporis] om. Weber
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit
in
edificationem sui in caritate.
Numérotation du verset Eph. 4,17 

Hoc igitur dico
et testificor
in Domino,
ut iam
non ambuletis
sicut et6 gentes ambulant
6 et] om. Weber
in vanitate sensus sui,
Numérotation du verset Eph. 4,18 

tenebris obscuratum
habentes intellectum,
alienati
a vita Dei
per ignorantiam,
que est in illis
propter
cecitatem
Numérotation du verset Eph. 4,19 

cordis ipsorum,qui
desperantes semetipsos
tradiderunt
impudicicie,
in
operationem immunditie omnis
in
avaritiam7.
7 avaritiam] avaritia Weber
Numérotation du verset Eph. 4,20 

Vos autem
non ita didicistis Christum,
Numérotation du verset Eph. 4,21 

si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
Numérotation du verset Eph. 4,22 

deponere
vos secundum pristinam conversationem veterem hominem,
qui corrumpitur
secundum desideria erroris.
Numérotation du verset Eph. 4,23 

Renovamini
autem spiritu mentis vestre,
Numérotation du verset Eph. 4,24 

et induite
novum hominem
qui secundum Deum
creatus est
in iustitia
et sanctitate
veritatis.
Numérotation du verset Eph. 4,25 

Propter quod deponentes mendacium,
loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo,
quoniam sumus
invicem membra.
Numérotation du verset Eph. 4,26 

Irascimini
et nolite peccare,
sol non occidat
super iracundiam vestram.
Numérotation du verset Eph. 4,27 

Nolite locum dare diabolo
Numérotation du verset Eph. 4,28 

qui furabatur
iam non furetur,
magis autem laboret operando manibus suis8
8 suis] om. Weber
quod bonum est
ut habeat
unde tribuat necessitatem patientibus9.
9 patientibus] patienti Weber
Numérotation du verset Eph. 4,29 

Omnis
sermo malus ex ore vestro non procedat,
sed si quis bonus est10 ad edificationem opportunitatis
10 est] om. Weber
ut det
gratiam audientibus.
Numérotation du verset Eph. 4,30 

Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei
in quo
signati estis
in die redemptionis.
Numérotation du verset Eph. 4,31 

Omnis amaritudo,
et ira,
et indignatio,
et clamor,
et blasphemia
tollatur a vobis
cum omni malitia.
Numérotation du verset Eph. 4,32 

Estote autem invicem
benigni,
misericordes,
donantes invicem
sicut et Deus in Christo
donavit nobis.

Capitulum 4

Numérotation du verset Eph. 4,1 
marg.| Obsecro itaque etc. Beneficia gratie Christi et eiusdem super omnia dignitatem hucusque commemoravit, et ut sibi et aliis Apostolis revelata sacramenta ephesiis quoque revelentur orare se dixit. Hinc usque ad finem de moribus eos instruit, ubi tamen Christi personalem in duabus substantiis singularitatem et eiusdem cum ecclesia unitatem diversasque per ipsum gratias ad perfectionem ecclesie datas commemorat. Primo igitur ad omnes ammonitionem dirigens ait: Obsecro etc. Quasi: Ipsi gloria in secula. Itaque ut scilicet glorificetur in vobis, ego paulus vinctus in Domino, hoc est propter dominum, obsecro vos ut proficiendo ambuletis digne vocatione qua vocati estis, id est ambuletis per illum qui dicit: Ego sum via, in qua tantum gressus hominis diriguntur et per quam dignum est Dei filios ambulare, cum omni scilicet mentis et corporis humilitate que nihil sibi vendicat et mansuetudine que nulli nocet, cum patientia que nulli vicem reddit iniurie, subportantes invicem alter alteri onera in caritate, que lex Christi in hoc impletur. Solliciti servare unitatem spiritus, id est societatem ecclesiasticam quam facit Spiritus sanctus. In vinculo pacis que vere est si bona nostra invicem diligamus, si peccata que sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt usque ad messem ultimam toleramus, si etiam perfectionis opera que tamen fieri et non fieri licet, ne infirmi scandalizentur, virtute mentis eo perfectiores non facere dispensamus. In hac pace Dominus tamquam maxime nobis eam indicens evangelium conclusit cum ait: Hec dico vobis, ut pacem {Zw58, f.132v } habeatis. De hac Apostolus: Si qua societas spiritus, quoniam vero per linguam consociatio humani generis constat, ad significandam membrorum Christi hanc in omnibus gentibus per spiritum societatem date sunt uni per eundem omnium gentium lingue, ut etiam sicut tunc ille apparebat spiritum sanctum accepisse qui linguis omnium loquebatur, ita nunc ille se agnoscat eundem accepissse qui vinculo pacis huius tenetur, per quam in omnibus gentibus multa membra sunt unum corpus de quo ait: Unum corpus scilicet sitis multorum adunatione membrorum. Quod esse debetis, quoniam unus spiritus sanctus est qui non nisi in unitate manentia vegetat membra.
marg.| [Augustinus] 1 Nam sicut humani corporis membrum precisum formam quidem qua cognoscitur retinet, sed nequaquam spiritus sequitur quo preter unitatem corporis vivat, sic quicumque a predicte pacis unitate divisus est quidem sacramentum tamquam formam pacis retinet, sed spiritu preter unitatem non vivit. Hoc ergo spiritu fit, ut omnes quorum predicta societate cor unum est per hoc quoque adherentes Deo simul inter se et cum ipso unus sint spiritus, et hec nostre subuectionis spes singularis est. Unde supponit: Sicut vocati estis, ut maneatis in una spe vocationis vestre, dicens: Sicut ostendit se spei singularitatem ad predicte unitatis argumentum commemorare, que etiam ex eorum que secuntur ratione potest intellegi, [r.] 2 quod scilicet unus Dominus Iesus Christus, unus item Deus et pater omnium, qui est 197 super omnes, etc. Hoc idem ad corinthios ait ita: Nobis autem unus Deus pater, ex quo omnia, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia. Hoc autem quod et hic et ibi dicitur, unus Deus pater, in sui erroris argumentum assumunt arriani, dicentes: Christum non esse Deum, quia unus Deus est pater.
1 marg. Zw58
2 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 3 Sed si quoniam unus Deus est pater, Christus non est Deus, eadem consequentia, quoniam unus Dominus est Christus, pater non est Dominus. Sicut ergo Christus cum sit solus Dominus non adimit patri ne sit Dominus, ita et pater cum sit solus Deus Christo non adimit ne sit Deus. Quamvis ergo pater et Christus sint personalibus diversi proprietatibus, generis tamen atque potestatis singularitate sunt unus et Deus et Dominus, qui est super omnes maiestate, et per omnia sue substantie plenitudine et spiritaliter in omnibus nobis usu gratie. Fides quoque quamvis in diversis diversa sit, ideoque in alio magna, in alio modica, non numero sed genere, et maxime quoniam unum est quodlibet illud quod creditur, et unus finis ex quo ipsa virtus dicitur una. Baptisma quoque quamvis in tam multis et in uno quoque trina fiat infusione, et non modo in aqua sed et in spiritu et igni et morte Christi de qua ipse ait: baptisma habeo baptizare, tamen unum est propter unitatem sacramenti. Nam et una est que in baptismo fit remissione iustificatio, et in trina submersione unum mysterium trinitatis apparet, et in eo quod in patris et filii et spiritus sancti non nominibus, sed nomine uno quod est Deus baptisma repetitur, una trium personarum potestas monstratur.
3 marg. Zw58
marg.| [¶Hieronymus] Que a Deo perfecti sacramenti perfecta unitas est, quod eius sanctificationem qua dicitur sacramentum quorumlibet sive baptistarum sive baptizatorum diversa merita, bona vel mala, preterita vel presentia vel futura, non dividunt. Ideoque baptisma vere et immutabiliter unum iterari non licet. Unicuique etc. Unitatem qua omnes dicimur unum corpus ostendit per hoc quod unus spiritus sanctus et unus Dominus, et unus Deus, et una fides, et unum baptisma. Nunc eamdem dicit constare unitatem ex diversitate membrorum que secundum divisiones {Zw58 f. 132v } est gratiarum. Quasi: Deus est in omnibus nobis usu gratie. Unicuique autem nostrum diversa data est gratia secundum mensuram donationis Christi, id est secundum quam Christus cui Deus non ad mensuram spiritum dedit quoniam gratia plenus est, nobis qui de plenitudine eius accepimus, gratiam mensuravit. Propter quod ostendendum scilicet ut divisas nobis gratias intelligeremus, dicit Scriptura: Ascendens Christus in altum etiam loco super celos nostram que sub principe diabolo erat captivitatem duxit captivam, id est de illius nos auferens potestate confidenter traduxit et dedit hominibus unum quidem donum quod est spiritus sanctus, sed secundum muneris huius diversos usus dona diversa. In psalmo legitur ita: Accepit dona in hominibus, sed Apostolica auctoritate ait hic: dedit dona hominibus, quod satis convenit. Christus enim qui cum patre Deus est dat, quia vero caput ecclesie est unum cum membris in eis accipit dona. Quorum diversitatem ostendit ibi. Quosdam quidem Apostolos, etc. Sed de diversis substantiis Christi, et eiusdem personali singularitate in ipsis interserit dicens: Quod autem etc. Quasi: Ascendit. Quod autem dicitur ascendit quidem nisi etc, id est quomodo qui Deus erat ubique totus, potest intelligi ascendisse nisi quia et descendit, id est nisi eiusdem substantie ratione qua formam servi accipiens intelligitur se primum exinanisse, adeo ut multa passus, etiam morte dissolutus secundum corpus sepultus, secundum animam usque ad inferiores partes terre descenderet? Qui descendit etc. [Nota5] 4 Hic dicendum, quod inter personam et eius substantiam ratio dividit, et quod sepe multarum substantiarum est una persona. Substantia cuiusque dicitur forma substantie eius, ut divinitas Dei patris et filii et spiritus sancti et sua cuiuslibet corporalitas corporis. Ex his persone et omnia in quibus ille sunt dicuntur substantie generaliter et secundum specialem earum diversitatem, specialiter hoc corpus, hoc spiritus appellatur. Sepe vero aliquid ex ita diversis compingitur, ut ex corpore atque spiritu unus homo, de quo utriusque non solum substantias, sed et earumdem propria convenit dici. Homo namque et coloratus corpore et intelligens spiritu vere dicitur. Nec minus constat ratio veritatis, si verborum significatio preter congruentiam sit proprietatis, ut coloratus intelligit, quandoquidem unus est qui coloratus corpore intelligit mente. [marg r•] Sic igitur Christus, quoniam eius substantia est divinitas, qua ipse Deus est, et omnia illa ex quibus homo est substantia recte dicitur, non solum Deus et homo, sed et esse ubique secundum divinitatem et loco contineri secundum substantiam corporis et secundum substantiam humani spiritus quecumque illius sunt naturaliter propria. Nec preiudicat veritati dictorum inconsequens conexio dictionum. Quia namque sepe unius persone est diversa substantia non est contra rationem veritatis, subposita persona per nomen quod est illius ex una vel ex proprio eius dici de ipsa, vel substantiam aliam, vel proprium eius, ut Deus et homo, et qui ubique est loco continetur. Iuxta hanc igitur rationem Christus et altus est secundum divinitatem et ascendit secundum humanitatem, secundum quam ipse qui prius erat altus descendit. Ideoque qui descendit ipse est qui et ascendit. Quo autem ascendit supponit: Super omnes celos. Non tam loco, ut ultra omnes speras in summo celi fornice staret, quam mente, ut supra omnia visibilia eterna contemplans omnia alia ipsis {Zw58 f. 133v } eternis subesse videret. Descendit autem et ascendit, ut adimpleret omnia, id est non solum legem et prophetas, sed etiam alias dispensationes occultas, sicut est quod angelis et his qui erant in inferno sanguis Christi profuit.
4 marg. Zw58
marg.| [¶Hieronymus] Hoc enim ita occultum est quod quomodo profuerit nescimus, et tamen quin profuerit nescire non possumus. Humanam quoque in quam se exinanivit substantiam implevit eius assumptione in Deum, qua non genus nature consumptione mutavit, sed consummatione perfecit, ut spirituali virtute [r.] 5 queque solida alternis elementis minime sibi cedentibus penetret. Unde et clauso utero et sepulchro exivit et ianuis clausis intravit. Quomodo ergo descendit et ascendit ut adimpleret omnia patet quod ante quam descenderet et ascenderet, omnia erant vacua et eius plenitudine indigentia. Et ipse. Post interpositionem de Christi personali singularitate in diversis substantiis, que dedit hominibus exponit. Quasi: Descendit et ascendit ut impleret omnia. Et adimplevit. Nam verbi gratia quosdam quidem dedit esse Apostolos, id est predicande gratie huius legatos. Cum in epistola ad corinthios dicat, posuit Deus Apostolos, et hic dicat: Christus dedit Apostolos contra arrianos ... manifestum est Christum unius cum patre esse substantie. Sequitur: Quosdam autem. Idem Christus unus cum patre dedit esse prophetas, qui Scripturarum interpretationibus occulta aut etiam subita revelatione futura revelarent, ut agabus. Alios autem evangelistas, qui evangelium scriberent, ut marcus et lucas. Alios vero pastores et doctores. Non dividit ut dicat: alios pastores, alios doctores, sed similes pastores et doctores, ut intelligamus ad pastoralis dignitatis officium pertinere doctrinam. Qui enim ouium pastor est exemplo et disciplina debet hominum magister esse doctrina. Nec omnino pastoris nomen sibi debet assumere, nisi possit docere quos pascit. Hos autem omnes dedit in opus ministerii, quod opus necessarium est ad consummationem sanctorum, que in hoc maxime est, si tendant in edificationem corporis Christi. Id enim operis habent quicumque ministri, ut secundum dispensationem sibi creditam ad perfectionem sanctorum, id est ad unitatem membrorum inter se et cum capite suo Christo laborent tamdiu, donec nos electi omnes in donis gratiarum qualitercumque diversi nobis invicem et Christo capiti occurramus, primum in unitatem fidei et deinde in unitatem agnitionis filii Dei. Primum namque est, ut idem omnes credamus et in hac fidei unitate Dei filium agnoscamus, et per hoc omnes facti unus spiritu sancto faciente simul in unum virum perfectum proficiamus excrescentes in illam mensuram que dicitur plenitudinis Christi, qua scilicet mensura Christus qui ex capite omnibusque electis tamquam membris adunatur tam numero quam perfectione membrorum plenus sit. Que utique plenitudo in resurrectione continget. Nunc enim vel ad unitatem venimus, vel positi in ea iuxta date gratie qualitatem proficimus, tandem divina maiestate sicut est nobis manifestata perficiemur, quando etiam si quis de mensura corporis hec verba velit intelligi resurgemus in mensuram non dico corporalis stature, sed etatis plenitudinis Christi, id est ad quam Christus usque pervenit, hoc est circa annos tredecim tres.
5 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 6 Non enim fas est dicere quod in communi resurrectione vel corpori Christi sit accessura magnitudo quam non habuit quando et ante passionem discipulis notus erat et suscitatus apparuit, qua scilicet tunc longissimis hominibus fiat equalis, vel admodum Dominici {Zw58 f. 133v } corporis maiora ceterorum corpora sint detractione aliquarum partium redigenda qualiter periret de corporibus plurimum, cum ipse Christus nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo ut suam recipiat quisque mensuram quam vel habuit in iuventute et iam si senex mortuus est vel fuerat habiturus si est ante defunctus. Nihil enim quolibet modo detractum de humano corpore periturum est, etsi quid in parte aliqua enormiter abundavit per totum spargetur. Similiter siquid minus fuit addetur. Siquis tamen contendat in ea quemque statura corporis resurrecturum esse in qua defunctus est non pugnaciter resistendum est, tamen absit omnis deformitas et infirmitas. Ut iam. Quasi: Dedit Apostolos etc. in edificationem ad hoc utique ut iam a modo non simus parvuli sensu, hoc est in certitudine vacillantes. Quod metaforice supponit dicens: fluctuantes, id est non simus per nos propria levitate instabiles, et per alios non circumferamur omni vento doctrine facte in nequitia et astucia hominum, id est per homines intemperantes in se et ad simplicium deceptionem astutos, quorum doctrina semper fit ad circumuentionem erroris, hoc est ut aliqua circumuentione in errorem inducant. Veritatem autem. Quasi: Non simus fluctuantes immo spumantes heresum fluctus stabili fide frangentes et ita veritatem non modo intelligentes verum etiam actu rei facientes, quoniam intellectus bonus facientibus eum in caritate que omnium operum est fundamentum per omnia, hoc est in omnibus, spirituali provectu crescamus in illo, id est in predicta unitate, ipso hoc faciente qui est caput nostrum, scilicet ita veritate et gratia sicut caput omnibus sensibus plenum, Christus scilicet, ex quo, id est de cuius plenitudine accipiendo totum corpus ecclesie compactum predicta fidei et baptismatis unitate, et conexum vinculo pacis firme per omnem iuncturam subministrationis, id est si membra propter divisiones gratiarum diversa fidei tamen et sacramentorum unitate coniuncta sibi invicem subministrent secundum operationem factam in, hoc est, iuxta mensuram uniuscuiusque membri, id est secundum eam que unicuique data est gratiam facit augmentum tocius corporis. Vide quam recte dictum sit corpus compactum et conexum facit augmentum corporis. Hec namque unitas non modo facit, ut in ea ex qua membrum est unusquisque proficiat gratia, sed ut etiam corpus augescat in edificationem sui ipsius, id est in illam plenitudinem que dicitur corpus, et secundum mensuram etatis vir perfectus et plenus Christus in caritate in qua edificatio hec non solum fundatur, sed etiam proficit atque perficitur. Quoniam ergo vos ephesii occursuri estis in mensuram etatis plenitudinis huius, dico vobis hoc et testificor in Domino, id est per ipsum dominum, ut iam amplius non ambuletis actu vite sicut gentes ambulant, que vere ambulant in vanitate sensus sui quo vane sentiunt idolis serviendum. Habentes quidem naturaliter intellectum, sed obscuratum tenebris, id est per ignorantiam veritatis que est in illis propter cecitatem que est non carnalium oculorum, sed cordis eorum, ideoque sunt alienati a vita Dei, qua scilicet ad cognoscendum Deum sic anima vivit ex Deo {Zw58 f. 134v } sicut corpus vivit ex anima. Qui nec sero vitia damnant ut sit eis remedium saltem resipiscere post errorem, immo desperantes de vita que iustis futura promittitur vel sicut ex greco significatur indolorii, id est de peccatis suis non dolentes cum gehennam Scriptura minatur, voluntate ad malitiam libera tradiderunt semetipsos impudicitie, ut primum vitio mentis sint impudici, deinde in ipsam que vitium sequitur operationem immunditie omnis, ut nihil omnino quod immundum sit pretermiserint et ut dicatur expressis immunditia ipsorum fuit in avaritia, id est in operationem immunditie sint avari, quia numquam luxuriando saturantur [Hieronymus] 7 et adeo voluptas termino caret, ut etiam ultra concessos nuptiarum fines turpitudinem operentur. Vos autem non didicistis Christum ita imitandum, si tamen eum intus loquentem audistis. Si scilicet in illo, hoc est, per illum edocti estis deponere etc. Sicut est veritas in Iesu, in quo etiam quantam ad humanam naturam non nostre vetustatis vanitas sed novitatis veritas fuit, quoniam et ipse secundum verbi substantiam veritas est, que veteres innovat, servos liberat, sicut ipse ait: Veritas liberavit vos. In huius igitur veritatis faciem intendentes deponite vos veterem hominem sicut ab eadem veritate edocti estis deponere, scilicet non secundum corporis ab anima dissolutionem iuxta quorumdam errorem, qui corpus ipsum veterem hominem et animam novum appellabant, sed secundum pristinam conversationem, secundum quam etiam mente quilibet spiritualiter caro est et homo vetus, qui etiam salva in multis substantia generis et partium compage non dico corruptus est, sed dico quod omni temporis puncto corrumpitur secundum desideria erroris, quibus scilicet instigatur ad errorem natura filius ire. Hanc igitur quatenus vobis datur, deponite vetustatem.
6 marg. Zw58
7 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 8 Renovamini autem   spiritu mentis vestre, id est mente que spiritus est. Simile dictum est in exspoliatione corporis carnis, id est carnis que corpus est. Omnis enim caro corpus est, non vero omne corpus caro est. Ideoque cum premisisset corporis, cuius volens intelligi, adiecit carnis. Similiter omnis mens spiritus est, sed non omnis spiritus est mens. Nam et Deus et ventus et tam pecoris quam hominis anima et illa vis anime ad quam pertinent imagines corporum dicitur spiritus, sicut et altera vis anime ad quam intelligibilia pertinent, id est mens, spiritus dicitur. Ideoque cum premiserit spiritu, quo volens intelligi, addit mentis. Et qualiter in mente possit hec innovatio fieri docet dicens: Induite novum hominem Christum. De quo alibi: Induimini Iesum Christum. Quo vere indutus est quicumque eidem est mentis innovatione conformis. Quam formam alibi exprimit dicens: Induite viscera misericordie, benignitatem, humilitatem etc. Hac igitur forma quilibet Christo mente conformis ambulans sicut ipse ambulavit vere manet in illo. [marg ¶Ier.Augustinus] Ipse quoque forme huius participatione novus homo, qui non secundum creaturam aliquam, sed secundum Deum, id est iuxta Dei formam primo creatus est, id est in magnam non dico genitus aut natus sed conditus dignitatem, qua mens ipsa vel ratio vel intelligentia, quibus ceteris preest homo, vel etiam ipse qui preest dicitur imago Dei, non liniamentis figurata in corpore, sed agnitione Dei resultans in mente lumine {Zw58 f. 134v } vultus eius signata et ad cognoscendam iustitie atque sanctitatis eius veritatem formata. Unde ipsa quoque in iustitia et sanctitate veritatis recte intelligitur esse creata. Que tamen peccando amisit et quasi vetustate facta est deformis, sed rursus per gratiam eodem lumine vultus resignatur atque renovatur, ut agnitione Dei iustitie et sanctitatis in se veritatem ostendat. Unde infert: Propter quod, ut scilicet vetustate deposita novitas reformationis in vobis appareat, deponentes mendacium, quod est pars vetustatis, loquimini veritatem que est pars novitatis unusquisque cum proximo suo quod est omnis homo prima conditione qua omnes sumus ex uno Deo et spe hereditatis future. Nec sufficit si quis illustratus a veritate ipsam agnoscat, nisi etiam eis quibus convenit prodesse eam loquatur, quoniam sumus invicem alter alteri membra. Deinde multas veteris hominis a quibus dehortatur et econtra multas novi ad quas hortatur partes enumerat dicens: Irascimini etc., [marg ¶Ier. Aug.] hoc est, etiam si irascimini, id est si motus ait iam propter peccati penam in vobis necessarius surgit, nolite peccare mentis consensu, ut vel ipsa serviatis legi Dei.
8 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 9 Vel irascimini penitendo de preteritis peccatis et de cetero 201 nolite peccare.
9 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 10 Vel irascimini naturali motu animi de peccatis aliorum et nolite peccare ultra modum arguendo et onerando peccatorem. Unde Salomon: Noli esse nimis iustus, quia est qui perit in sua iustitia. Quamvis enim iustum sit iniquos puniri, tamen eos ut corrigantur patienter suffert Deus, cuius nos imitatores debemus iustitiam temperare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Ad litteram non diu duretur, ut fiat pridiana. Vel: Sol iustitie Christus, cui veritate humana mens radiat, non occidat super iracundiam vestram, ut eam videns deserat mentes vestras. Nolite locum dare diabolo, id est dum ipse circuit querens quem deuoret, vos clauso ostio orate ad patrem.
10 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 11 Hoc ostium habet duas valvas. Unam cupiditatis, alteram timoris. Cupiditas vero aut terrenorum est aut celestium. Timor autem aut terrene pene est aut gehenne. Si quis igitur terrenum aliquid aut cupit aut timet valuas cupiditatis et timoris Christo claudit, diabolo aperit et illi in se dat locum. Si vero aut celeste aliquid desiderat aut gehennam timet, eisdem valuis cupiditatis et timoris Christum recipit, diabolum excludit.
11 marg. Zw58
Numérotation du verset Eph. 4,28 
marg.| Qui furabatur iam non furetur. Species est pro genere, id est iam non rapiat. Magis autem laboret etc., ut habeat non dico tantum unde vivat, sed etiam unde tribuat etc. Vel quoniam ait operando quod bonum est; opera autem lucri etsi non dicantur mala, tamen non valent appellari bona; altius hec intelligenda videntur, ne quis scilicet sinistra interpretatione de Scriptura spiritualem auferat sensum, sed magis in agro anime sue spiritualia operetur in tempore cibaria, ut suis posset dare conservis. Unde ait: Omnis sermo etc. Sed siquis bonus est et maxime qui est ad edificationem fidei procedat, ita tamen circumspecte, ut det gratiam audientibus. Et nolite malis vestris contristare spiritum sanctum Dei. Ipse quidem contristari {Zw58 f. 135v } non potest, sed sicut dicitur gaudere cum sanctos caritate repletos, de fidelium profectibus facit gaudere, ita cum ipsos de quorumlibet lapsibus facit ex eadem caritate tristari, ipse quoque recte dicitur contristari. Huius autem tropi in Scripturis multus est usus. Ut: Nunc cognovi quoniam times Deum. Et: vidit cuncta que fecerat et erant valde bona. Et requievit ab omnibus operibus suis. Recte etenim dicitur ipse tunc scire, cum scire nos facit. Et requiescere ab operibus que fecerat bona, quia requiescere nos facit cum bona opera ipse faciente fecerimus. In quo. Quasi: Nolite contristare spiritum sanctum. Nec debetis. Ipse est enim in quo, id est cuius gratia in die redemptionis, id est cum in sacramento baptismi et aliis vestre redemptionis effectus debuit demonstrari, estis signati novi hominis forma. Omnis etiam amaritudo verbi mordacis aut facti et ira subiti furoris et indignatio de alterius sublimatione. Et clamor contentionis et blasphemia falsitatis in Deum, quorum aliud ex alio consequi solet, tollatur a vobis cum omni malitia cordis. Estote autem invicem benigni facultatum vestrarum largitate, misericordes compassione invicem donantes commissa, sicut et Deus pater in Christo, id est per Christum vobis donavit. Quasi: Repetiturus dimissa, nisi dimiseritis vestris conservis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_4)

Notes :