Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 

Et vos convivificavit1 cum essetis mortui
1 convivificavit] om. Weber
delictis
et peccatis vestris,
Numérotation du verset Eph. 2,2 

in quibus aliquando
ambulastis
secundum
seculum mundi huius,
secundum principem
potestatis aeris huius,
spiritus qui
nunc operatur in filios
diffidentie,
Numérotation du verset Eph. 2,3 

in quibus
et nos omnes
aliquando conversati sumus
in desideriis
carnis nostre,
facientes
voluntatem2 carnis
2 voluntatem] voluntates Weber
et cogitationum,
et eramus
natura
filii
ire
sicut et ceteri.
Numérotation du verset Eph. 2,4 

Deus autem
qui dives est in misericordia,
propter nimiam caritatem suam
qua dilexit nos.
Numérotation du verset Eph. 2,5 

Et cum
eramus3
3 eramus] essemus Weber
mortui peccatis, convivificavit nos in4 Christo
4 in] om. Weber
cuius5 gratia estis salvati,
5 cuius] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,6 

et
conresuscitavit,
et consedere fecit in celestibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 2,7 

ut ostenderet in seculis supervenientibus
abundantes divitias
gratie sue
in bonitate
super nos in Christo Iesu.
Numérotation du verset Eph. 2,8 

Gratia
enim estis salvati per fidem
et hoc
non ex vobis.
Dei enim donum est
Numérotation du verset Eph. 2,9 

non ex operibus ut ne quis
glorietur.
Numérotation du verset Eph. 2,10 

Ipsius enim sumus factura
creati in Christo Iesu
in operibus bonis que preparavit Deus
ut in illis ambulemus.
Numérotation du verset Eph. 2,11 

Propter quod
memores estote quod aliquando vos gentes
in carne
qui dicebamini6 preputium,
6 dicebamini] dicimini Weber
ab ea que dicitur
circumcisio in carne
manufacta,
Numérotation du verset Eph. 2,12 

quia eratis
in illo tempore7 sine Christo alienati
7 in illo tempore] illo in tempore Weber
a conversatione Israel
et hospites
testamentorum
promissionis
spem non habentes, et sine Deo
in hoc8 mundo.
8 hoc] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,13 

Nunc autem
in
Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe,
facti estis
prope
in sanguine Christi.
Numérotation du verset Eph. 2,14 

Ipse enim est9 pax nostra
9 enim est] inv. Weber
qui fecit utraque
unum
et
medium parietem
macerie
solvens inimicitiam in carne sua,
Numérotation du verset Eph. 2,15 

legem
mandatorum
decretis
evacuans ut duos condat
in semetipso,
in uno
novo
homine
faciens pacem
Numérotation du verset Eph. 2,16 

ut10 reconciliet ambos
10 ut] et Weber
in uno corpore
Deo,
per crucem interficiens inimicitiam in semetipso.
Numérotation du verset Eph. 2,17 

Et veniens
evangelizavit
pacem
vobis
qui longe fuistis
et pacem his qui prope.
Numérotation du verset Eph. 2,18 

Quoniam
per ipsum habemus accessum ambo
in uno Spiritu
ad Patrem.
Numérotation du verset Eph. 2,19 

Ergo iam
non estis hospites
et advene,
sed estis cives
sanctorum
et domestici Dei,
Numérotation du verset Eph. 2,20 

superedificati
super fundamentum
apostolorum et prophetarum, ipso
summo
angulari
lapide Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 2,21 

in quo
omnis edificatio constructa
crescit
in templum sanctum
in Domino,
Numérotation du verset Eph. 2,22 

in quo et vos
coedificamini
in tabernaculum11 Dei
11 tabernaculum] habitaculum Weber
in Spiritu sancto12.
12 sancto] om. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 
marg.| Et vos cum essetis etc. Hic quales fuerint ante fidem, non solum illi, sed etiam Iudei et ipsi Apostoli, et quid modo per gratiam sint facti commemorat. Quasi: Operatus est in Christo suscitans illum etc. et vos convivificavit, cum essetis in anima mortui delictis, id est non faciendo facienda, peccatis vestris, id est faciendo non facienda. In quibus delictis et peccatis aliquando, id est ante fidem longo usu, et de alio in aliud ambulabatis secundum seculum mundi huius vos allicientis, secundum spiritum principem potestatis aeris huius ad mala vos impellentis. diabolus dicitur princeps et spiritus potestatis, id est spiritus potens, qui ante adventum in malis hominum arbitrio suo dominabatur, dicitur etiam aeris huius {Zw58 f. 128v } quia sicut in epistola sua iudas ait Apostolus, carcere caliginis huius reclusus servatur in iudicio puniendus. Qui nunc etiam post adventum Domino permittente operatur in filios diffidentie, id est qui scilicet de eternis diffidunt delictis, in quibus delictis sicut dictum est et peccatis mortui, non solum vos gentes, sed et nos Iudei, omnes etiam patriarche, prophete, Apostoli conversati sumus, in desideriis carnis, id est carnalibus concupiscentiis, actu ipso facientes, non unam, sed plures voluntates carnis, quantum ad libidines immunditie, luxurie et huiusmodi, et voluntates cogitationum vel mentium, quantum ad hereticas pravitates et alia veritati contraria dogmata. Et eramus natura sicut et ceteri filii ire, id est nati ad vindictam, rei in Adam.
marg.| [Augustinus] 1 Attende ipsam qualis primitus sine vitio condita est hominis vere et proprie dici naturam. Sed quia peccante primo homine vitium pro natura inolevit translato nomine dicitur natura qualis homo nascitur. Hec autem sic naturalis ira fuit et est re in omnibus ab Adam per concupiscentiam genitis. Spe tamen non iam est in electis. Unde subponit: Deus autem etc. Quasi: Nos sicut vos eramus mortui peccatis et filii ire. Deus autem, qui dives est in misericordia propter nimiam vel multam caritatem suam, qua dilexit nos, non dico nunc cum iusti sumus, sed etiam cum essemus mortui peccatis, nos et vos convivicavit, in, vel cum Christo, unam eamdemque nobis tribuens vitam cum ipso. Cuius Christi gratia spe iam estis salvati, et spe conresuscitavit nos cum Christo, et spe consedere fecit ad dexteram suam, ubi Christum constituit in celestibus. Et hec omnia fecit nobis in Christo Iesu, id est per gratiam Christi ut ostenderet re ipsa in seculis supervenientibus, scilicet post diem iudicii abundantes gratie sue divitias datas in bonitate super nos, id est incomprehensibiles et indignis, et hoc in Christo Iesu. Et vere in bonitate. Sola enim gratia salvati estis per fidem, id est credentes, et hoc ipsum quod creditis vos gratia salvatos non ex vobis, vi scilicet humane libertatis. Et non est etiam ex operibus hanc fidem promerentibus. Dei enim donum est, ab omni humani meriti causa penitus absolutum, ut nequis glorietur. Nec debet gloriari. Omnia enim sunt ex ipso solo auctore et causa. Quod ait ita: ¶Ipsius figmentum vel factura vel creatura sumus, non modo quod vivimus, spiramus, intelligimus, et quicquid naturalium dedit illa creatio quales de limo vel ad imaginem Dei facti sumus, sed etiam quod post in Christo Iesu, id est per Christum Iesum creati sumus, ut in illa unitate qua ipse caput est et nos membra simus, nova creatura etiam in operibus bonis, que a Deo non ex nobis sunt, quod Deus antequam essemus, preparavit illa, ut ipso faciente faciamus, et perseveranter ambulemus in illis. Propter quod, ut scilicet intelligentes qualibus hec gratia facta est magis grati sitis, estote memores, quod vos ephesii aliquando scilicet ante conversionem vestram eratis gentes in carne, id est carnalibus dediti, qui dicebamini preputium, id est immundi, et hoc ab illa {Zw58 f. 129v } que non vere est, sed dicitur circumcisio, quia non in spiritu sed in sola carne est humana manu exterius facta, non interius divina. Estote etiam memores, quia in tempore illo eratis sine Christo, id est nullus vobis de illo loquebatur sicut Iudeis faciebant aliqui, aut angeli, aut prophete, aut huiusmodi. Eratis etiam alienati a conversatione Israel quibus scilicet non coutebantur Iudei, etsi utcumque legalem observantiam reciperetis aut spiritualium etiam fidem cum ipsa, dicebamini hospites testamentorum, id est advene sive proseliti non habentes spem promissionis facte Abrahe de hereditate et eratis sine vero Deo in mundo, id est nesciebatis esse unum verum Deum, cuius tamen invisibilia per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur. Nunc autem in hoc scilicet tempore gratie vos, qui qualiter dictum est eratis longe ab Israel et a Deo, in Christo Iesu, id est per Christum Iesum, et, ut determinatius loquar, in sanguine, id est per sanguinem Christi facti estis prope ipsi Israeli et Deo. Et recte dico in Christo: Ipse enim est pax nostra, populi ad populum, et utrorumque ad Deum, qui scilicet utramque, id est gentes et Israel, qui erant diversi populi, fecit esse unum populum. Qualiter? In carne sua, id est per carnem suam assumptam et 192 immolatam, solvens medium parietem, quem voco maceriem, eo quod facile dirui potuit sicut maceria que de solis lapidibus sine cemento fit. Quid autem dicat parietem exponit: Inimicitias, que rituum diversitate populos ab invicem dividebant et reatu a divino beneficio utrosque priuabant. Has solvit evacuans, id est ostendens non iustificantem, quod tamen putabatur, et quantum ad observantias figurales omnino legem destituens, que quoniam iubet et non iuvat recte dicitur mandatorum.
1 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 2 Quibus autem evacuans ait: decretis evangelicis, quibus gratis saluos facere credentes decrevit. Et ut quid evacuans subdit: Ut populos diversitate rituum prius duos fidei unitate condat in semetipsum, qui huius integritatis est angularis. Hanc pacem faciens peccati immunitate in se uno novo homine et item ideo evacuans, ut ambos in uno corpore quod est ecclesia predicta unitate coniunctos Deo patri reconciliet, remissione reatus facta per crucem scilicet interficiens inimicitias predictas in semetipso passo, in quo nostre vetustatis figura pendebat. Siquis autem querat quo docente hec intelligimus, respondemus quod et ipse veniens, id est assumpta carne apparens, evangelizavit hanc pacem vobis gentilibus, qui adeo per idolatriam longe fuistis, et eamdem pacem his qui per legalis observantie cultum erant prope. Nec ex eo tantum quod ipse nuntiavit, sed etiam ex rei ipsius effectu pax certa est, quoniam per ipsum Christum ambo facti in uno spiritu populus unus. Iam nunc habemus accessum, id est facultatem accedendi ad patrem, cum per adoptionem filii sumus. Ergo vos gentiles sic nobis uniti iam non estis quod olim dicebamini, scilicet hospites testamentorum et advene, id est proseliti, sed compari dignitate per gratiam estis concives sanctorum, id est eiusdem originis et habitationis et domestici Dei, sine quo olim in {Zw58 f. 129v } mundo eratis. Superedificati super fundamentum Apostolorum et prophetarum, qui sunt montes Dei, de quibus in psalmo: Fundamenta eius in montibus sanctis. Ipso Christo Iesu, qui sicut in sacramentis est sanctus sanctorum, in pascendis gregibus pastor pastorum, ita in fabricis fundamentum est fundamentorum preter quod nemo aliud potest ponere existente summo angulari lapide, qui duos parietes Iudeorum et gentilium hic in se unit et in fine consummat.
2 marg. Zw58
marg.| Unde sequitur: In quo Christo fide constructa vel compaginata omnis et de Iudeis et de gentibus quolibet virtutum genere edificatio crescit provectu in templum sanctum in Domino, id est per dominum. In quo, id est per quem et vos ephesii sicut et alii coedificamini in habitaculum Dei, et hoc in spiritu sancto, cuius opus et gratia hec edificatio est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_2)

Notes :