Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 

Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei,
sanctis omnibus qui sunt Ephesi
et fidelibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 1,2 

gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,3 

Benedictus Deus
et Pater Domini nostri
Iesu Christi,
qui benedixit
nos
in omni benedictione spirituali
in celestibus
in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,4 

Sicut
elegit nos
in ipso
ante mundi constitutionem,
ut essemus
sancti
et immaculati
in conspectu
eius
in
caritate.
Numérotation du verset Eph. 1,5 

Qui predestinavit nos
in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum
in ipsum,
secundum propositum
voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,6 

in laudem glorie gratie sue
in qua
gratificavit nos
in dilecto Filio suo1,
1 Filio suo] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 1,7 

in quo habemus
redemptionem
per sanguinem eius
in2 remissionem peccatorum,
2 in] om. Weber
secundum
divitias gratie eius
Numérotation du verset Eph. 1,8 

que superabundavit
in nobis
in omni sapientia
et prudentia
Numérotation du verset Eph. 1,9 

ut notum faceret nobis
sacramentum voluntatis sue secundum bonum placitum eius
quod
proposuit in ipso3.
3 ipso] eo Weber
Numérotation du verset Eph. 1,10 

In dispensationem plenitudinis temporum
instaurare
omnia in Christo, que et4 in celis
4 et] om. Weber
et que in terra sunt
in
ipso.
Numérotation du verset Eph. 1,11 

In quo
et5 nos
5 et] etiam Weber
sorte vocati
sumus predestinati
secundum propositum
eius
qui omnia operatur
secundum consilium voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,12 

ut simus
in laudem glorie eius
qui
ante speravimus in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,13 

In quo et vos
cum audissetis
verbum veritatis
evangelium salutis vestre in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis sancto.
Numérotation du verset Eph. 1,14 

qui est arra6
6 arra] pignus Weber
hereditatis nostre in redemptionem
acquisitionis
in laudem glorie ipsius.
Numérotation du verset Eph. 1,15 

Propterea
et ego audiens fidem vestram
que est in Domino Iesu
et dilectionem in omnes sanctos.
Numérotation du verset Eph. 1,16 

Non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis,
Numérotation du verset Eph. 1,17 

ut Deus Domini nostri Iesu Christi.
Pater glorie
det vobis
spiritum sapientie et revelationis in agnitione eius,
Numérotation du verset Eph. 1,18 

illuminatos oculos
cordis vestri,
ut sciatis
que
sit spes vocationis eius
et7 que divitie glorie
7 et] om. Weber
hereditatis eius
in sanctis,
Numérotation du verset Eph. 1,19 

et que sit supereminens
magnitudo
virtutis eius in nos,
qui credidimus secundum operationem potentie virtutis eius
Numérotation du verset Eph. 1,20 

quam operatus est in Christo
suscitans illum
a mortuis et constituens
ad dexteram suam
in celestibus,
Numérotation du verset Eph. 1,21 

supra omnem principatum
et potestatem, et virtutem et dominationem,
et omne nomen quod non solum nominatur8 in hoc seculo sed etiam9 in future.
8 non…nominatur] inv. Weber |
9 etiam] et Weber |
Numérotation du verset Eph. 1,22 

Et omnia subiecit
sub pedibus eius.
Et
ipsum
dedit caput
super omnem Ecclesiam10,
10 super…Ecclesiam] supra omnia Ecclesie Weber
Numérotation du verset Eph. 1,23 

que est corpus ipsius,
et11 plenitudo eius
11 et] om. Weber
qui omnia in omnibus adimpletur.

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 
marg.| Paulus etc. Primum salutat eos, et illis noto et quod diligunt nomine se significans ait: Paulus. Nomen quoque dignitatis quod venerantur ponit: Apostolus Iesu Christi, ad quam dignitatem non propriis promotus est meritis, sed per solam voluntatem Dei patris, quo trahente venit ad filium. Omnibus qui sunt ephesis sanctis virtutum exercitio, et fidelibus qui scilicet si non sint virtutibus perfecti, saltem in fide sunt sani, in Christo Iesu, extra quem non prodest vita vel fides. His inquam paulus mandat: Gratia iustificationis et pax fraterne societatis sit vobis a Deo patre nostro, ex quo omnia, et a Domino nostro Iesu Christo, per quem omnia.
marg.| Benedictus etc. Dignitatem Christi et eius personalem in duabus substanciis singularitatem competentibus locis incidenter dicturus primo commemorat beneficia Dei nobis facta per ipsum. Que ut omnino sine meritis intelligantur gratuita, omnium rationem in sola Dei voluntate constituit. Dividit autem illa secundum tempus in benedictionem futurorum et sanctificationem presentium, et utraque dicit esse predestinata quibus voluit et spiritualiter Apostolis et ipsis Ephesiis. Primo ergo ponit benedictionem futurorum, secundo predestinationem presentium, tertio predestinationem futurorum, quarto sanctificationem presentium. Que quoniam omne preveniunt meritum, gratias agit et ait: Benedictus sit Deus etc.
marg.| [¶Hieronymus] 1 Hic dicendum quod quomodo Deus secundum substantiam bonus, communione sui nos efficit bonos, ita ipse benedictus nos communione sui prestat esse benedictos. Et est sensus: Sit benedictus, id est communione sui nos faciens benedictos, hoc est fructu gratie redundantes {Zw58 f. 126v } appareat secundum substantiam benedictus, id est plenus, qui est Deus substantia et pater generatione Domini nostri Iesu Christi. Qui benedixit etc. Futurorum benedictionem hic 188 commemorat, cuius tamen, quoniam spes certa est, ait per preteritum: Benedixit nos omnes electos in benedictione, non dico terrena que nobis communis est cum iumentis, unde: homines et iumenta salvasti, sed spirituali quam electis in celestibus dabit, addit omni, non quo omnes omnia consequamur, sed quo pro diversitate mansionum diversa que erunt in singulis caritate omnium erunt, et hoc in Christo, id est per Christum caput nostrum de cuius plenitudine membra eius accipiunt. Hac autem benedictione nos benedixit ita gratis, sicut in ipso Christo, hoc est per Christum, nos omnes salvandos ante mundi constitutionem elegit etc.
1 marg. Zw58
marg.| [¶Hieronymus] 2 Hic commemorat predestinationem presentium. Manicheus et alii quidam heretici dixerunt quiddam tamquam materiam precessisse creaturas, ex qua ipse a Deo sunt facte. Sed dicens Apostolus ante constitutionem etiam initium quasi fundamenti refert ad Deum. Quod ex greco melius intelligitur, ut ex nihilo Deus mundum fecisse credatur. Ante hanc igitur constitutionem mundi elegit nos. Ex quo patet, quod non cum essemus sancti, nec quia fueramus iuxta errorem illorum, qui ante hec visibilia dicunt fuisse animas sanctas et sine ullo vitio, et ideo tunc fuisse electas. Neque vero iuxta pelagianos, quia futuri eramus, sed potius ut essemus sancti, virtutibus et sine crimine immaculati. Nemo enim sine peccato in conspectu eius, cui futura iam facta sunt et universa nota antequam fiant. Quoniam ergo neque quod fuit neque quod futurum est meriti nostri causa aliqua suam electionem precessit, recte intelligitur, quod in caritate sua que omne prevenit meritum elegit nos predestinans. Vel. Qui predestinavit etc. Hic commemorat predestinationem futurorum. Quasi: Elegit nos ut in hac vita essemus sancti. Ipse utique qui nos omnes electos predestinavit in adoptionem filiorum, id est in predictam benedictionem quam adoptati in filios Dei coheredes Christi in celestibus sumus habituri per Iesum Christum, spiritu adoptionis pervenientes in ipsum, cuius membra iam sumus. Predestinavit autem nos in hanc adoptionem nullam sicuti dictum est meriti nostri causam secutus, sed tantum secundum propositum vel placitum voluntatis sue, ne in tanto beneficio gratie sue gloriaremur de placito voluntatis nostre, sed per omnia tenderemus in laudem glorie gratie sue, id est ut ipse solus laudaretur de gloriosa gratia sua. In qua gratia sua nos omnes salvandos gratificavit, id est gratie sue dono sanctos et immaculatos effecit in ipso dilecto filio suo. Hic commemorat sanctificationem presentium. Unde patenter ait: In quo filio iam nunc usu obtinentes, habemus redemptionem a captivitate qua serviebamus venundati sub peccato. Habemus inquam per sanguinem eius, qui nostre redemptionis est pretium. Redemptionis autem usus certus est. Iam enim habemus remissionem peccatorum secundum divitias gratie eius, qua presentium, preteritorum, futurorumque omnium reatus ita dimissus est, ne nobis imputetur post vitam, et quantum {Zw58 f. 127v } ad actum de die in diem renovemur, et tandem omnis vetustas a nobis auferetur. Que superabundavit. Predicta beneficia generaliter omnibus electis facta hucusque ostendit, nunc spiritualiter Apostolis eadem et abundantius quam ceteris esse facta dicit et in quibus determinabit. Quasi: Habemus predicta secundum divitias gratie eius, que gratia in omnibus quidem abundavit, sed in nobis Apostolis superabundavit. Verbi gratia. In omni sapientia divinarum atque humanarum rationum et prudentia moralium adeo, ut nobis notum faceret sacramentum, hoc est secretum voluntatis sue, scilicet quod non humani meriti causa, sed sola voluntate erat facturus, et quod illud sit, subponit: In ipso, hoc est per ipsum dilectum filium suum, instaurare omnia, que in celis et que in terra sunt.
2 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 3 [Nota]4 Non quidem pro angelis Christus mortuus est, sed tamen quicquid hominum per mortem eius redimitur pro angelis fieri dicitur, quoniam, ut cum eis sit, redit in gratiam et ita damnum ruine angelice reparatur. Restaurantur enim que in celis sunt, cum id quod in angelis lapsum est ex hominibus redditur. Restaurantur vero et que in terris sunt, cum ipsi homines predestinati ad vitam a corruptione vetusta renovantur.
3 marg. Zw58
4 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 5 Ubi latini codices ‘instaurare’, greci habent ‘recapitulare’, recte utique nam unus adventus Christi et eorum que in celestibus sunt occulta, et universarum Scripturarum que Christi et Ecclesie sacramenta multipliciter replicant quasi brevis quedam recapitulatio est, et"verbum breviatum factum super terram"a. Hoc autem restaurationis sive recapitulationis sacramentum disposuit ipse futurum in dispensatione plenitudinis temporum, id est in hoc tempore gratie quo implere, que in ceteris temporibus promissa et prefigurata sunt, divina providentia dispensavit, nec meritis nostris implere, sed secundum beneplacitum vel bonam voluntatem filii sui, quod placitum vel quam voluntatem proposuit in eodem perficiendam. In quo etiam vocati sumus nos. Non dico electione merita attendentis, sed sorte, hoc est gratia voluntatem occultam manifestantis. Nam in sorte non est electio sortientis, sed ostensio divine voluntatis.
a Cf. Rm. 9, 28.
5 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 6 Unde etiam tunica Christi que caritatem significat sorte provenit. Nec mirum si dicimur sorte vocati, quoniam sicut predictum est sumus predestinati etiam ad hanc vocationis gratiam secundum propositum eius qui operatur omnia, etiam vocationem et velle secundum consilium, non affectionis aut necessitatis extrinsece, sed solius voluntatis sue, ut nemo glorietur in homine, sed per omnia simus in laudem glorie eius, id est laudemus gloriam eius qui dixitb: « Non vos me elegistis, sed ego vos elegi ».
b Io. 15, 16.
6 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 7 Laudemus inquam et nos de Iudeis Apostoli, qui antequam ceteri sperauimus in Christo vel in futuro salvatoris adventu, quando ei flectetur omne genu et erunt alii voluntate, alii necessitate subiecti, nos qui ante illum adventum voluntate subiecti sperauimus in Christo simus in laudem glorie eius, recepturi aliam mercedem quam illi qui tunc non potuerunt negare regnantem. In quo et vos. Hic Ephesiis spiritualiter facta commemorat. Quasi: Sperauimus in Christo. {Zw58 f. 127v } In quo Christo et vos Ephesii cum audissetis verbum veritatis, scilicet evangelium salutis vestre, signati estis. Iterum ponit: In quo, sed abundat. Tamen ex dilectione huiusmodi repeticiones sepe Apostolus facit, que ex medio sublate possunt textum reddere lectionis. Quo vero signati sunt determinat dicens: Spiritu sancto promissionis que fidem operatur qua sumus signaculum similitudinis Dei. Unde ait: Credentes, signati estis. Fide namque in regeneratione figuram nostri conditoris accipimus, et ad illam imaginem, ad quam primum conditi fuimus, resignamur, ut iam sicut spiritu sapientie sapientes, spiritu pietatis pii sumus, ita sancto et promissionis spiritu simus et sancti et sponsi, et cum eo cui adheremus unus spiritus. Qui nostre hereditatis pignus est. Pignus ponit pro arra, est enim pignus quod mutuo pro qualibet re ponitur, qua reddita illud reaccipitur. Arra vero est pars alique rei que promittitur iam data in testimonium, quod quandoque res plene reddetur. Sic modo spiritus sanctus, quo in hac vita divine imaginis in nobis ex parte fit resignatio hereditatis future, non est pignus sed arra, quia tunc non recedet a nobis, sed quod cepit non extra nos, sed in nobis ipse perficiet, ut scilicet Deum sicut est cognoscamus. Que quanta sit hereditas, ex ipsius arre magnitudie potest pensari. Hanc hereditatem alio nomine vocat acquisitionem eo quod nobis illam Dominus sue passionis pretio acquisivit, quo etiam nos a peccati captivitate redemit, quam redemptionem quia datus in acquisitionis arram nunc in nobis eius spiritus facit, supponit in redemptionem acquisitionis. Nunc enim in sanctis agit ut redimantur, et hoc in laudem glorie sue, ut scilicet in hoc quoque gloriosus ipse laudetur. Propterea: Quasi: Cum audissetis evangelium, credidistis. Propterea et ego audiens fidem vestram que est in Domino Iesu, id est que ipsius dono vos dirigit ad eius sacramenta, et etiam audiens dilectionem vestram, quam opere in omnes sanctos ostenditis, non cesso gratias agens pro vobis. Quibus hec gratis dedit, de cetero in orationibus meis faciens memoriam vestri ut scilicet Deus Domini nostri Iesu Christi, quem creavit hominem de utero matris pater glorie, quem scilicet ex se genuit Deum, det vobis spiritum sapientie et revelationis in agnitionem eius, ut scilicet de ipso absque figurarum velo plenius sapiatis. Det etiam esse illuminatos oculos cordis vestri, qui et sensibilia, que a corporis sensibus nuntiantur, diiudicant, et quo ratione sensus aspirare non possunt. iusta et iniusta, bona et mala discernunt, et imaginem Dei ipso auctore in eodem corde esse cognoscunt, et huiumodi alia. De quibus ait: ut sciatis que, id est quam immensa sit spes vocationis eius, id est premium quod non ex operibus, sed ex vocantis gratie exspectamus, et que, id est quam innumerabiles divitie glorie hereditatis eius future, non in exterioribus, sed intus in sanctis omnibus. Et etiam sciatis que sit nature et legi supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus hec nobis facta non vi nature nostre vel legis, sed secundum operationem potentie solius virtutis eius, id est sue Dei {Zw58 f. 128v } patris, qui operatus est in Christo proprio filio suo cui non pepercit, sed pro nobis omnibus dedit illum, ipsumque caput nostrum propter nos exaltandos super omnia exaltavit. Unde et hoc loco incidenter dignitatem Christi commemorans ait: Suscitans etc. Et est ordo verborum: Qui operatus est in Christo suscitans illum a mortuuis, et in celestibus constituens eum ad dexteram suam, ut potestate qua illi equalis est in futuro iudicans in beatitudinis dexteram sanctos constituat, impios vero in eterne miserie sinistram deiciat. Supra etc. Dignitatem Christi, quam per patris dexteram et locum in celestibus sibi datum ostenderat, adhuc ex prelatione quam super celestes spiritus habet ostendit.
7 marg. Zw58
marg.| [¶Hieronymus] 8 Est enim in celestibus super omnem principatum et potestatem, virtutem et dominationem. Hec nomina Apostolus aut de traditionibus hebreorum protulisse intelligitur, aut quia legem spiritualem esse non nescit, quod in libris numeri et regnorum de officiorum diversitatibus legitur sublimius sensisse et ex horum imagine diversitatem celestium ex parte cognovisse. Non enim omnem diversitatem nominetenus distinguere potuit, qui tamquam ignota generaliter colligens ait, ut supra omne nomen quod nominatur qualitercumque diversum ab alio non solum in hoc seculo cognitum, sed etiam in futuro, et ut universaliter loquar adeo ipsum exaltavit, quod sicut in psalmo legitur omnia subiecit sub pedibus eius, id est plena subiectione, ut etiam humanitatis eius scabellum adorent quoniam tam ille cuius ipsum est sanctus est. Et ipsum. Post commemorationem dignitatis Christi, redit ad beneficia nobis data per ipsum que cum ipsius dignitatis commemoratione ostendit dicens: Et ipsum qui a Deo altus est, dedit secundum humanitatem esse caput super omnem ecclesiam, de cuius scilicet plenitudine grratie quicumque sunt unum cum ipso accipiunt. Magnum utique beneficium Christum esse caput nostrum. [marg • II•] Ipse namque qui singularitate substantie unus est Deus cum patre, communione nature unus est homo cum hominibus. Unde et ipse de nobis tamquam de membris suis caput adimpletur et nos tamquam membra sua caput adimplet. Quod adiungit ita: Dedit eum supra ecclesiam que est corpus ipsius hoc est plenitudo eius, qui videlicet de nobis membris suis adimpletur, quos tamen ipse singularis muneris sui usu diverso fecit membra multa, manens in omnibus omnia, cuius participationis beneficio non substantie genere, quotquot Deo adheremus unus cum ipso spiritus sumus.
8 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_1)

Notes :