Capitulum 3

Numérotation du verset Eph. 3,1 

Huius rei gratia,
ego Paulus vinctus
Iesu Christi1,
1 Iesu Christi] inv. Weber
pro vobis gentibus,
Numérotation du verset Eph. 3,2 

si tamen audistis
dispensationem gratie Dei que data est mihi in vobis,
Numérotation du verset Eph. 3,3 

quoniam secundum revelationem
notum factum est mihi2
2 factum est mihi] inv. Weber
sacramentum,
sicut supra scripsi
in brevi,
Numérotation du verset Eph. 3,4 

prout potestis legentes intelligere
prudentiam meam
in mysterio Christi,
Numérotation du verset Eph. 3,5 

quod
aliis generationibus
non est agnitum
filiis hominum, sicuti
nunc revelatum est
sanctis apostolis eius et prophetis
in Spiritu,
Numérotation du verset Eph. 3,6 

esse gentes
coheredes,
et concorporales,
et comparticipes
promissionis
in Christo Iesu per evangelium,
Numérotation du verset Eph. 3,7 

cuius factus sum minister,
secundum
donum
gratie Dei
que data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Numérotation du verset Eph. 3,8 

Mihi
omnium sanctorum minimo
data est gratia
hec in gentibus
evangelizare ininvestigabiles3
3 investigabiles] ininvestigabiles Weber
divitias Christi
Numérotation du verset Eph. 3,9 

et illuminare omnes
que sit
dispensatio
sacramenti absconditi
a seculis
in Deo qui omnia creavit,
Numérotation du verset Eph. 3,10 

ut innotescat
principatibus4
4 principatibus] principibus Weber
et potestatibus
in celestibus
per Ecclesiam,
multiformis sapientia Dei,
Numérotation du verset Eph. 3,11 

secundum prefinitionem seculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset Eph. 3,12 

In quo
habemus fiduciam
et accessum
in confidentia
per fidem eius.
Numérotation du verset Eph. 3,13 

Propter quod peto ne deficiatis
in tribulationibus
meis pro vobis
que est gloria vestra.
Numérotation du verset Eph. 3,14 

Huius rei gratia
flecto genua mea ad Patrem
Domini nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset Eph. 3,15 

ex quo
omnis paternitas
in celis et in terra nominatur,
Numérotation du verset Eph. 3,16 

ut det vobis secundum divitias
glorie sue
virtutem5
5 virtutem] virtute Weber
corroborari per Spiritum eius in interiore homine,
Numérotation du verset Eph. 3,17 

habitare per fidem Christum6
6 per fidem Christum] inv. Weber
in cordibus vestris,
in caritate
radicati
et fundati,
Numérotation du verset Eph. 3,18 

ut possitis comprehendere
cum omnibus sanctis,
que sit
latitudo,
et longitudo,
et sublimitas,
et profundum.
Numérotation du verset Eph. 3,19 

Scire etiam
supereminentem scientie caritatem Christi,
ut impleamini
in omnem plenitudinem Dei.
Numérotation du verset Eph. 3,20 

Ei autem
qui potens est omnia facere
superabundanter quam petimus aut intelligimus
secundum virtutem que operatur in nobis,
Numérotation du verset Eph. 3,21 

ipsi gloria
in Ecclesia, et in Christo Iesu
in omnes generationes seculi seculorum. Amen

Capitulum 3

Numérotation du verset Eph. 3,1 
marg.| Huius rei gratia etc. Dixit qualibus hec gratia unitatis sit facta et quod per Christum est evangelizata et rei ipsius effectu demonstrata, hic dicit eiusdem gratie sacramentum sibi ceterisque Apostolis revelatum, et ut hoc predicaret gentibus se missum, et quoniam hoc predicabat vinctum. Quasi: Christus veniens evangelizavit hanc pacem. Ego quoque paulus ab eo missus eamdem evangelizo, et huius rei gratia, id est causa sum modo rome vinctus Christi Iesu, id est propter ipsum quod dico mihi contigisse pro vobis gentibus, quibus hoc predicabam. Si tamen. Quasi: Dico pro vobis, si tamen audistis, id est firmiter retinetis dispensationem gratie, que dispensatio data est mihi a Deo. Ab ipso enim est gratia predicte pacis, sed eius dispensatio mihi credita est in vobis. Quibus tamquam familie ipsius ego fidelis servus et prudens dem doctrine escam in tempore. Quod possum. Quoniam sacramentum pacis huius mihi factum est notum, non dico secundum littere occidentis exteriorem significationem, sed secundum spiritus vivificantis interiorem revelationem.
marg.| [¶Hieronymus] 1 Sicut supra scripsi in brevi vel in modico, ubi dixi: Ipse enim est pax nostra etc. Recte ait in modico. Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum partem modico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens quam ostendens ex modico, quid taceret. Unde supponit: Prout attente legentes potestis intelligere prudentiam meam in agnoscendo atque dispensando mysterio Christi. Quod mysterium aliis priorum temporum generationibus scilicet quibuslibet filiis hominum non est agnitum ita plene sicut, id est quam plene, nunc post adventum Christi revelatum est in spiritu, id est per spiritum sanctis Apostolis eius et prophetis, qui sub parabolarum versutiis illud attendunt et interpretatione exponunt. Sciebant enim priores prophete gentes esse vocandas, non tamen sciebant nullam inter eas et Iudeos discretionem futuram. Que vere nulla est. Hoc enim sacramentum quod revelatum est sanctis, scilicet gentes Iudeis vel Christo esse coheredes future hereditatis et hic in ecclesie unitate concorporales et promissionis eius, id est Dei, que antiquis sepe facta est et conparticipes, et hoc est in Christo Iesu per evangelium, id est Christo auctore per gratiam que declaratur in evangelio. Cuius evangelii predicandi {Zw58 f. 130v } ego sum factus minister, non meis meritis sed secundum donum gratie Dei que data est mihi secundum operationem virtutis eius. Magna enim virtus eius est, qua me de persecutore Apostolum fecit et in sui caritate confirmavit. Vel data ita quod secundum operationem virtutis, id est Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Huius autem gratie magnitudinem cum sua coparans parvitate repetit: Mihi inquam minimo Apostolorum data est gratia hec tam magna, scilicet in gentibus evangelizare divitias investigabiles, id est multiplicia et incomprehensibilia dona Christi, et omnes illuminare quadam declaratione, qua parvuli quibus datum est nosse mysteria, intelligant que sit dispensatio sacramenti, id est quod sit sacramentum, quod diu absconditum hoc revelandum tempore Dominus dispensavit.
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Unde ait: Absonditi a seculis, non in mundo sed in Deo qui omnia creavit. In mundo abscondite sunt cause rationales omnium que naturaliter vivunt, qualiter levi in lumbis Abrahe quando decimatus est erat absconditus. In Deo vero abscondite sunt cause eorum que non naturaliter fiunt, ut quod natura depravata voluntate iniqua restauratur. Non enim penes ipsam vel naturam vel voluntatem est vel per solam gratiam fit recursus. Illorum quoque omnium que ad significandam gratiam non naturali rerum motu, sed mirabiliter facta sunt cause non in mundo, sed in Domino sunt abscondite, ut quod de osse viri, et hoc dormientis, mulier facta est, et quod in locum coste non costa, sed caro suppleta est. Hac utique figura, quod ecclesia de Christo tamquam osse firma facta est, et ille tamquam pro osse carne posita propter ipsam infirmus, non hoc ut omnino sic fieret prima conditio habuit, sed tantum ut sic fieri posset, ideoque absconditum erat in Deo quid fieret. Sic igitur et hoc de quo agitur sacramentum non in mundo sed in Deo erat absconditum, tamen cognitum angelis quibus ministrantibus hec et huiusmodi mirabilia facta creduntur. Unde supponit: Ut innotescat principibus et potestatibus, que sunt in celestibus. Quibus quidem non indiget Deus ut eis nunciis de inferioribus scientior fiat, qui stabiliter omnia novit, sed habet eos nuntios tum propter nos quos instruunt, tum propter ipsos qui ei assistunt, ut eum de inferioribus consulant et eius iussis obediant. Sic factum est ut non lateret eos mysterium regni celorum quod pro salute nostra, ut scilicet ex hac peregrinatione liberati eis iungamur, portuno tempore revelatum est. Per ecclesiam etc. Ordo verborum. Data est mihi gratia illuminare omnes per ecclesiam, hoc est in ecclesia multiformis sapientie Dei, id est quam Dei sapientia in substantia quidem simplex, sed rerum a se conditarum effectu multiformis constituit, et hoc fecit secundum prefinitionem seculorum quam fecit, id est cui effectum dedit in Christo Iesu Domino nostro, id est sola qua per eundem preordinaverat gratia. Vel data est mihi gratia hec evangelizare etc. ita ut multiformis sapientia Dei per ecclesiam innotescat ipsis principibus, qui sunt in celestibus.
2 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 3 Non solum enim patriarchis et prophetis, sed etiam celestibus potestatibus hec Dei sapientia multiformis fuit ignota, quam ante secula Deus in sua mente futuram decreverat, et nunc esse perfectam cognoscimus ex eo quod videmus, et per ecclesiam ipsis celestibus potestatibus revelatam.
3 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 4 Que recte dicitur multiformis, et in greco multivaria, scilicet non solum varia, sed multa varietate {Zw58 f. 130v } distincta. Nam immensus est Christus, sed concipitur. Vagit infans, sed angeli laudant. Herodes persequitur, sed magi adorant. Ignorant pharisei, sed stella demonstrat. Baptizatus a servo, sed vox patris tonantis auditur. Timet pati, sed sponte ad passionem venit. Vult transferri calicem, sed petrum qui calicem timebat accusat. Quid hac varietate distinctius, stultitia prudentius, sapientia est obscurius? Hec ergo atque huiusmodi est multivaria sapientia quam fecit, id est rei effectu exhibuit Deus in Christo. In quo, id est per quem contra tribulationes habemus future hereditatis fiduciam et actu ipso accessum, et hoc in confidentia per fidem eius, qua scilicet ab ipso data in eum credimus.
4 marg. Zw58
marg.| Propter quod peto etc. Absconditum a seculis sacramentum dixit sibi revelatum, et se quamvis vinctum, tamen confidenter agentem. Nunc dicit se pro eis orare ut detur ipsis similis confidentia et occultorum intelligentia. Quasi: In Christo habemus fiduciam et accessum. Propter quod a vobis peto, ne a fide et operibus bonis deficiatis in tribulationibus meis, id est propter tribulationes meas, mihi pro vobis probandis illatas, que est gloria vestra, non confusio sicut quibusdam videtur. Huius rei gratia, scilicet ne deficiatis, flecto etc.
marg.| [Augustinus] 5 Attende quod dicens peto ostendit eos habere proprie voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent addit: Flecto genua mea ad litteram, et sensum mentis humilio ad patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo, id est cuius dono omnis paternitas non dico nata est vel creata, sed nominatur.
5 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 6 Quomodo enim Deus qui vere solus est, et solus vere bonus est, essentie atque bonitatis sue nomen ceteris impartit, ut ipsa quoque esse et bona dicantur, non quod secundum naturam vel sint vel bona sint, sed ut esse et bona dicantur Dei bonitate donatum est, ita et ipse qui solus est pater omnium creatione, et universorum causa substantie, sue paternitatis nomen ceteris prestat ut ab ea patres dicantur et in celis archangeli, dominationes, principatus, potestates, cetereque virtutes, que sui generis inferioribus principantur, et in terra homines vel causa generandi, ut Adam eorum quos genuit vel auctoritate exempli, ut Abraham omnium credentium vel ratione beneficii, ut multi qui pietate vel officii patres dicuntur. Ipse etiam Christus Dei unigenitus per naturam adoptionis beneficio patrem se esse significat dicens: Fili, dimittuntur tibi peccata tua, et: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Similiter et spiritus sanctus, per quem iusti adoptantur in filios.
6 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 7 Adhuc igitur patrem ex quo omnis paternitas flecto genua mea, ut det vobis etc. Peto a vobis propter arbitrium libertatis: Rogo det vobis propter auxilium maiestatis. Det inquam secundum divitias gratie sue. Quid? Virtutem corroborari per ipsum eius. Hoc est quod dixerat: ne deficiatis. Det autem hanc virtutem in interiore homine. Non enim corporis, sed anime vires querimus. Et spiritaliter in cordibus vestris, quod est interioris hominis principale. Det habitare Christum. Quid utique facit, si hec habitatio a fide incipiat et fundata in caritate succrescat. Unde addit: Per fidem in caritate ut qui Dei agricultura et Dei edificatio estis, radicati et fundati in ea cum omnibus sanctis, quibus datum est nosse mysteria, possitis comprehendere que sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum. Sensus: Sicut corporalium mensuram plene intelligit qui latitudinis, longitudinis, profunditatis, quam hoc loco propter suppremas et extremas partes in sublimitatem et profunditatem dividit, {Zw58 f. 131v } interualla cognoscit, ita plene quicquid in mysteriis occultum est comprehendere valeatis. Sunt tamen quedam sacramenta quibus hec Apostoli verba, scilicet latitudo, longitudo, sublimitas, profundum, spiritaliter possunt aptari.
7 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 8 Verbi gratia: Crux que sacramentum est illius nostre mortificationis, de qua Apostolus ait: mortificate membra vestra que sunt fornicatio, immunditia etc., et iterum: Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, latitudinem habet per lignum transversum, ubi manus quibus opera significantur fixe sunt. Hac latitudine intelligitur caritas, qua et Christus etiam inimicis benefecit pro quibus oravit, et nos qualiter dictum est crucifixi cum illo, opera caritatis quaqua versum etiam ad subveniendum inimicis cum hilaritate debemus extendere. Habet et longitudinem lignum illud, quod a ligno transverso ad terram usque videtur, qua et totum corpus extensum est. In quo figuratur perseverantia, qua et Christus cum dilexisset suos in finem dilexit eos, et nos non solum adversa tolerare, verum etiam in omnibus que veraciter tenemus debemus usque in finem longanimes permanere. Habet et sublimitatem lignum illud quod a ligno transverso sursum versus ubi est caput crucifixi erigitur. Qua altitudine vita eterna significatur, que in excelso promittitur propter quam adipiscendam et opera usque ad inimicos caritate dilatare, et in omnibus, que veritatis virtus commendat, perseverare gaudemus. Unde Apostolus: Spe gaudentes. Habet quoque profundum illam ligni partem que fixa non apparet, unde tamen latitudinis, longitudinis, sublimitatis corpus exsurgit. Hoc profundum significat inscrutabilia iudicia Dei de quibus propheta: Iudicia tua abyssus multa. Et iterum: Nimis profunde facte sunt cogitationes tue. Quod recte dictum est: Ignorantur enim cause divine voluntatis, unde in homines hec gratia diligendi, operandi, adversa tolerandi, in his perseverandi, superna sperandi venit, qua etiam voluntarie genuit nos verbo veritatis, et non ex operibus iustitie, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit.
8 marg. Zw58
marg.| [¶Hieronymus] 9 Est etiam crucis profundum, quod per eam in inferiora terre salvator descendit. Sublimitas, quod ascendens in altum captivitatem nostram captivam duxit. Longitudo vero atque latitudo, quod in omnem terram sonus predicationis exivit. Qualiter factum est, ut universorum multitudo quasi latitudo in fines orbis terre fidem susciperet, et quadam longitudine ab inferioribus ad summa proficeret, et potestates adversas tamquam profundum vitaret, et isdem calcatis in sublimitate celestium premia reposita omnibus remissione iustificatis speraret. Potest enim iuxta partium humane machine situm accipi: sublimitas superi, profundum inferi. Inter superos autem et inferos longitudo, profectus virtutum ad superos, latitudo lata vitiorum via ad inferos. Horum scientia crucifixis cum Christo indicitur et oratur. Hanc enim ceterorumque sacramentorum spiritualem scientiam in nobis esse grandi et supereminenti caritate diligit Deus, quam etiam caritatem eius scire nos convenit, ut in lege Domini semper meditari desideremus, et sic etiam in futuro perfici mereamur. [¶ Ieronimus] Unde addit: Scire etiam possitis supereminentem, id est grandem atque immensam Christi caritatem, que est huius nostre scientie, id est qua Christus huiusmodi in nobis scientiam diligit, ut per hoc magis magisque desiderantes scire et scientiam opere consummantes impleamini virtutibus hic per hoc quoque venturi in plenitudinem omnem, id est
9 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 10 que sicut nomine dicitur, ita re ipsa est plenitudo perfecta, que in vobis tunc vere erit, quando Deum sicut est videbitis, que erit supereminens scientia, et hec dicitur caritatis Christi. In hac enim peregrinatione, ubi non nisi in enigmate et ex parte cognoscimus, spes eius quod non videtur aliquod desiderium movet. Tunc vero caritas {Zw58 f. 131v } plena incommutabilem veritatis speciem plene sicut est contemplabitur, et hoc est in quo Apostolus suam orationem concludit cum ait, ut possitis scire in futuro scientiam que est caritatis Christi, que scilicet in omnem plenitudinem visionis perducta caritas, quod semper desideravit contemplabitur, id est Deum. Qui etiam potest dici latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum, quoniam eius immensitas omnia excedit et implet substantie sue quandam quasi equalitatem habens, ad similitudinem spere cuius latitudo longitudini et altitudo equalis est profunditati. Hanc igitur equabilem divine substantie immensitatem ut comprehendere possint orat Apostolus, et ut etiam possint scire Christi caritatem supereminentem omni humane scientie. Humanam 196 enim scientiam excedit, quod Deus homo factus est, quod pro impiis iustus mortuus est. Quoniam vero predicte immensitatis fides nec in solo patre, nec in solo filio est perfecta, addit: ut impleamini in omnem plenitudinem simul hec et de patre et de filio comprehendentes. Ei autem etc. Quasi: Flecto genua mea ad patrem ut predicta det nobis. Ei autem ipsi, qui potest omnia superabundanter vel abundantius facere quam petimus aut etiam petendum intelligimus, quoniam quid oremus ut oportet nescimus—potest, dico, [marg • IIII•] secundum suam virtutem que sine meritis nostris in nobis Apostolis operatur, sit gloria in ecclesia, que sine macula et sine ruga est, et sit in Christo Iesu, in quo omnis plenitudo divinitatis est. Sensus: Pro his que in Christo et in ecclesia fecit, in eisdem gloriosus appareat, non solum in presenti, sed etiam in omnes generationes seculi seculorum. Amen.
10 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_3)

Notes :