Capitulum 6
Numérotation du verset
Eph. 6,1
Filii,
obedite parentibus vestris
in Domino.
Hoc
enim
iustum est1.
1 iustum est]
inv. Weber
Numérotation du verset
Eph. 6,2
Honora patrem tuum et matrem tuam2,
2 tuam]
om. Weber
quod est primum mandatum3
3 primum mandatum]
inv.Weber
in promissione,
Numérotation du verset
Eph. 6,3
ut bene
sit tibi
et sis longevus
super
terram.
Numérotation du verset
Eph. 6,4
Et vos4 patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros,
4 vos]
om. Weber
sed educate illos
in disciplina
et correptione Domini.
Numérotation du verset
Eph. 6,5
Servi, obedite
dominis carnalibus
cum timore
et tremore,
in simplicitate
cordis vestri
sicut Christo.
Numérotation du verset
Eph. 6,6
Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes,
sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo,
Numérotation du verset
Eph. 6,7
cum bona voluntate servientes,
sicut Domino et non hominibus.
Numérotation du verset
Eph. 6,8
Scientes
quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
Numérotation du verset
Eph. 6,9
Et vos5, domini, eadem
5 vos]
om. Weber
facite illis remittentes
minas,
scientes quia et illorum et vester Dominus est in celis et
personarum acceptio non est apud Deum6.
6 Deum] eum
Weber
Numérotation du verset
Eph. 6,10
De cetero, fratres,
confortamini
in Domino
et in potentia virtutis eius.
Numérotation du verset
Eph. 6,11
Induite
vos armatura7 Dei,
7 armatura] arma
Weber
ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Numérotation du verset
Eph. 6,12
Quia non est nobis
colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum
harum contra spiritualia
nequitie in celestibus.
Numérotation du verset
Eph. 6,13
Propterea
accipite armaturam Dei,
ut possitis
resistere
in die malo,
et omnibus
perfectis stare.
Numérotation du verset
Eph. 6,14
State ergo succincti lumbos vestros
in veritate,
et induti lorica8 iustitie,
8 lorica] loricam
Weber
Numérotation du verset
Eph. 6,15
et calciati pedes
in preparatione evangelii pacis.
Numérotation du verset
Eph. 6,16
In omnibus
sumentes scutum fidei,
in quo possitis omnia tela
nequissimi
ignea extinguere.
Numérotation du verset
Eph. 6,17
Et galeam salutis assumite,
et gladium Spiritus
quod est verbum Dei,
Numérotation du verset
Eph. 6,18
per omnem orationem
et obsecrationem orantes,
omni tempore
in Spiritu
et in ipso vigilantes
in omni instantia
et obsecratione
pro omnibus sanctis.
Numérotation du verset
Eph. 6,19
Et pro me
ut detur mihi
sermo in apertionem9
9 apertionem] apertione
Weber
oris mei
cum
fiducia notum facere mysterium evangelii.
Numérotation du verset
Eph. 6,20
Pro quo legatione
fungor
in catena ista10,
10 ista]
om. Weber
ita ut
in ipso
audeam prout oportet me loqui.
Numérotation du verset
Eph. 6,21
Ut autem et vos sciatis
que circa me sunt
quid agam ?
Omnia nota vobis faciet Tithicus
carissimus frater
fidelis11 minister in Domino,
11 fidelis] et
praem. Weber
Numérotation du verset
Eph. 6,22
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis
que circa nos sunt et consoletur corda vestra.
Numérotation du verset
Eph. 6,23
Pax fratribus
et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
Eph. 6,24
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen12
12 Amen]
om. Weber
EPISTOLA AD EPHESIOS EXPLICIT.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Eph. 6,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Vos autem filii, obedite,
tamquam subiecti
parentibus vestris
carnalibus: et hoc,
in Domino,
id est secundum fidem Domini et iustitiam. Et debetis hoc facere.
Hoc enim iustum est,
quia preceptum legis est in qua Dominus hoc precipit dicens:
Honora patrem tuum, et matrem tuam.
Honorare patrem est ei reverentiam exhibere, et necessaria subministrare.
Quod mandatum est primum,
inter mandata que ad hominem pertinentia scripta sunt in secunda tabula. Ad duo namque precepta caritatis, scilicet dilectionis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum preceptum, scilicet dilectionis Dei tres chorde pertinent, id est tria mandata, quia Deus {192.217} trinitas est. Ad alterum vero preceptum, scilicet proximi, septem chorde, id est septem mandata, et illa tria mandata ad Deum pertinentia in prima, et alia septem ad proximum, in secunda scripta erant, inter que hoc merito primum est, quia sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario cuius mandati additur promissio, quod non est in aliis. Unde subdit, et hoc mandatum est
in promissione,
hac scilicet
ut
in presenti
bene sit tibi
in carnalibus et spiritualibus. Et sis longevus, in vita eterna fundatus, super terram viventium.
Et vos patres nolite provocare filios ad iracundiam,
quia sic legem non custodient. In ira enim agnoscit {192.218} 176 quid sit utile.
Sed educate illos,
dum pueri sunt, ne legem contemnant,
in disciplina
verborum et
correctione
verberum, ut proficiant in rebus Domini. Vos autem
servi, obedite dominis,
non solum spiritualibus et bonis, sed etiam
carnalibus.
Servitus cepit ex peccato; prima enim servitutis causa peccatum est, ut homo homini vinculis conditionis subderetur: quod non fuit nisi Deo iudicante, apud quem non est iniquitas; et novit diversas penas meritis distribuere delinquentium. Obedite inquam,
cum timore,
id est cum reverentia; quod faciunt filii;
et tremore,
quod servorum. Et hoc
in simplicitate cordis vestri,
ut sicut ostenditis extra, sic sit in voluntate vestra, ut si non potestis a domino liberi fieri, libere serviatis, liberam enim {192.218} quodammodo facit servitutem qui servit non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas. Ita simpliciter obedite,
sicut
obedire debetis
Christo,
quia ipse hoc precipit ad conservationem humilitatis, obedite dico,
non servientes ad oculum,
scilicet dum videmini,
quasi hominibus placentes,
sicut illi faciunt qui querunt hominibus placere,
sed ut servi Christi.
Cum enim Christo iubente servis, non tantum, scilicet homini servis, sed Christo.
Facientes voluntatem Dei ex animo,
ita scilicet vos dico
cum bona voluntate servientes
dominis vestris, sicut
Domino,
id est ita ut in eo putetis vos servire Deo
et non hominibus.
Tantum vos dico
scientes quod unusquisque, quodcumque bonum fecerit, hoc percipiet a Domino,
{192.218}
sive liber sit, sive servus,
non enim minus recipiet servus, quam liber.
Et vos Domini, facite illis,
servis vestris,
eadem,
id est similia in bona voluntate,
remittentes illis,
si quando peccant, non solum verbera, sed etiam
minas,
scientes quod
Dominus illorum et vester est in celis,
et quia
personarum acceptio non est apud Deum;
Dominus enim iustus iudex causas discernit, non personas. Ideo in qua mensura quis mensuraverit, remetietur illi.
marg.|
De cetero.
Post specialia precepta quibus admonuit singulos ordines in communi admonet omnes. [AMBROSIUS] quasi1: Hucusque iuvi vos in verbo et opere; et iam
de cetero,
id est deinceps in futuro, in reliquo tempore,
o fratres,
in fide et {192.218} dilectione,
confortamini,
contra bellum diaboli,
in Domino,
id est in auxilio Domini,
et in potentia virtutis eius,
quia ipse dat potentem virtutem pugnare volentibus: et utique ita debetis confortari.
Induite vos armaturam Dei,
id est virtutes,
ut possitis stare
firmi
adversus insidias diaboli,
quia ex occulto molitur mala. [Haimo] Et necesse est ut stetis,
quoniam est nobis colluctatio,
quasi vicinum est bellum, et de prope, et
non
est adversus carnem et sanguinem tantum, id est non contra hostes qui visibiles sunt et fragiles, vel contra vitia tantum que sunt ex carne et sanguine,
sed adversus principes,
id est demones, qui principantur aliis,
et potestates,
id {192.219} est contra eos, qui etiam super hos possunt, qui aliis presunt. Certum est enim quia exitia famulis Dei a diabolo irrogantur, sive per se sive per ministros, cuius altitudo grandis est. Dico quod colluctatio est vobis adversus demones, qui itaque timendi sunt, quia mundanos regunt. Unde exponendo quod dixerat, subdit, scilicet:
Adversus rectores mundi,
id est adversus diabolum et angelos eius quos rectores mundi dicit, quia ipsi regunt dilectores mundi. Non enim regunt mundum qui constat ex celo et terra, sed mundum peccatores dicit. De quo alibi:
Et mundus eum non cognovit
a. Talem mundum illi regunt contra quos habemus perpetuas inimicitias, quia et qui patiuntur homines importunos, illi faciunt; instigant {192.219} enim et inflammant homines, et tamquam vasa sua movent, et velut organa tangunt, contra eos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Et ne putarentur hunc mundum visibilem regere, subdit, quid mundi nomine intellexit, scilicet
tenebrarum
rectores, id est peccatorum,
harum,
scilicet tam malarum, id est rectores sunt eorum quos precipitant in tenebrosa opera. quasi2: Non dominantur demones mundo qui constat ex celo et terra, sed peccatoribus. Et adhuc specialius determinat, scilicet
contra spiritualia nequitie,
id est contra spirituales et nequam hostes. Quare timendi sunt hostes, contra quos bellum habemus, quia spirituales et invisibiles; et quia nequam, et non pro parva re pugnant nobiscum, sed
in celestibus,
{192.219} id est pro celestibus, scilicet pro celesti hereditate tollenda. Vel celestia dicit virtutes in quibus pugnam patimur demonum. Et est: Lucta est nobis contra nequam spiritus, quorum certamen patimur in celestibus, id est in virtutibus. Vel celestia dicit hunc caliginosum aerem. [AUGUSTINUS, AMBROSIUS] Et est sensus: Est nobis colluctatio contra spiritus nequam, id est contra demones nequam, qui spiritus nequam sunt in celestibus, id est in hoc inferiori aere, unde dicitur, aves celi. Adversus tales nobis est lucta qui sunt rectores, quia quomodo eos qui sunt lux Christus gubernat et regit, sic eos qui tenebre sunt ad omne malum diabolus precipitat et instigat. Hoc ergo nos {192.219} hortatur Apostolus, ut non contra hominem malum, imo pro illo, sed contra diabolum qui cum illo operatur et in illo, oremus; et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur et angeli eius, et homines liberentur. Ipsi enim demones quasi equites pugnant in suis equis, hominibus, scilicet. Equites ergo occidamus et equos possideamus. Ergo bellum gerimus adversus rectores tenebrarum, id est infidelium, hoc unum prelium est. [Haimo] Alterum autem cuique in seipso est, et hoc grave bellum et molestius, in quo quisquis victor extiterit, illos quos videt inimicos, id est principes mundi continuo superabit; et si illos vicerimus {192.220} qui sunt principes malitie, et quorum instinctu vitia carnis contra nos seviunt, tunc facile superare poterimus omnes ministros illorum. Superato enim principe exercitus facile fugatur, sicut ex libro Iudith ostenditur, ubi narratur quod Holopherne principe militie interempto, multitudo exercituum in fugam versa [est], et a Iudeis facile superata. Ut autem vincere valeamus, spiritualis armatura assumenda est.
Propterea
etc. quasi3: Quia tales hostes habemus et de tanta re,
propterea accipite
contra eos
armaturam Dei,
id est qua Deus suos armat, et ideo accipite,
ut possitis resistere
malis et spiritualibus nequitiis,
in die malo,
id est in hac vita, ubi est temptatio. Aliter enim non possetis resistere, nisi habita armatura virtutum,
et
ut
perfecti
{192.220} virtutibus possitis
stare in omnibus,
scilicet prosperis et adversis, et quia armatura Dei necessaria est.
State
ergo viriliter, quoties provocamini,
succincti lumbos vestros,
id est carnales concupiscentias, cingulo castitatis, succingentes vel frenantes, et hoc non in simulatione, sed
in veritate,
ut vere propter Christum luxuriam refrenetis, que in lumbis maxime viget. Vel in caritate, hoc facite, id est per caritatem.
Et
estote
induti lorica iustitie,
id est iustitia sit vobis lorica cuique secundum ius faciendo, ne pateat locus hosti;
et
estote
calceati pedes,
id est affectiones vestre sint munite virtutibus, ne a vitiis pungantur: et hoc,
in preparatione Evangelii,
ut sitis ita preparati ad predicandum Evangelium vel ad complendum precepta Evangelii, Evangelii dico, {192.220} pacis, scilicet quod nuntiat pacem inter Deum et homines. Calceamenta hec virtutum debent habere predicatores, ne ille qui predicat pede mentis terram tangat, id est pro terrenis faciat. Hac significatione Marcus dicit, sandaliis vel soleis calceari, ut neque pes sit tectus neque nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium, nec terrenis innitatur.
a Io. 1.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Eph. 6,16
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Vos dico,
in omnibus
preliis
sumentes scutum
{192.221A}
fidei,
id est fidem rerum, quas non vidimus, que excipit inimicorum tela, et repellit tamquam scutum. Fides enim scutum est, sub qua vel quo iustitia que interiora transfigi non sinit, tuta est, sicut sub munimine omnium virtutum quod protenditur ante omnia arma, quod prius impugnat diabolus. Unde, prima petit campum dubia sub sorte duelli, pugnaturo fides. Hanc igitur sumite ut scutum,
in quo possitis extinguere omnia tela,
id est assultus,
nequissimi,
diaboli. Tela, dico,
ignea,
quia de vitio in vitium incendunt.
Et assumite galeam salutis,
spe superne salutis gaudentes. Galea enim est salus eterna, cuius memoria et species mentem obvolvit, ne deficiat, et talibus armis splendidissimis, id est spiritualibus et insuperabilibus armari, hosti non {192.221} ceditis. Ad ipsum enim hostem feriendum et fugandum assumite etiam
gladium spiritus,
id est quem dat Spiritus sanctus. Quod verbum Dei est. Est enim verbum Dei gladius bis acutus, docens de temporalibus et de eternis: illorum consolationem in Veteri, istorum in Novo Testamento promittens. 177 Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii; quod vero in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Nam et ideo duo testamenta dicuntur, quia vetus terrena promittit, novum eterna. De hoc gladio Dominus ait:
Non veni mittere pacem, sed gladium
(Mt. 10). Iste gladius vere acutus est, quia eum quem ferit a mundo dividit. Et quia armatura hec {192.221} non est nisi a gratia, subdit:
Per omnem
etc. quasi4: State in bello, et in eo sitis orantes
per omnem orationem et obsecrationem,
id est per omnia que oranda sunt, sine adiuratione, et per omnia que cum adiuratione petenda sunt. Orantes dico, non horarie, sed omni tempore, et non verbo tenus, sed
in spiritu,
id est in mente. [AMBROSIUS] In spiritu orat, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne enim orat qui polluta mente precatur, iterum peccaturus non casu, non subreptione, sed de proposito. Et
in ipso
spiritu sitis
vigilantes,
id est solliciti, et non remisse, sed
in omni
{192.222}
instantia,
ut scilicet omnibus virtutibus instent, et sitis vigilantes
in obsecratione
facta
pro omnibus sanctis et pro me,
scilicet
ut detur mihi sermo
a Deo, quem tribulatio non obtundat. Detur, inquam,
in apertione oris mei,
id est verbi mei, id est ut aperte valeam reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis, ne pressura tribulationum ipsa formidine acumen doctrine obtundat, ita, ut
cum fiducia,
scilicet libere absque impedimento possim
notum facere
illud
mysterium Evangelii, pro quo
mysterio Evangelii,
fungor legatione,
nunc Rome etiam
in catena
positus, quia non pro catenis cesso a legatione. Dico possim cum fiducia notum facere Evangelium, et cum fiducia, ut in ipso Evangelio predicando,
audeam loqui,
{192.222} inter mala omnia,
prout oportet me loqui.
Et ne auditis tribulationibus moverentur, dicit Tychicum omnia eis notificare, subdens:
Ut autem et vos sciatis ea que circa me sunt.
Hoc, quia multe ei erant tribulationes que quasi eum circumdabant, vel ideo dicit circa, quia interiora non tangebant, ut, inquam, illa sciatis, et
quid agam,
id est quam constans sim inter illa omnia,
omnia nota vobis faciet Tychicus frater meus in fide carissimus,
ut libenter et bene audiant verba Tychici hunc commendat. Unde etiam subdit:
Et
est
fidelis minister in Domino,
id est in his que sunt Domini, et ideo audite eum,
quem misi ad vos, in hoc ipsum,
id est propter hoc ipsum
ut cognoscatis per eum que circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Et ut predicta sicut docui {192.222} fiant,
pax
sit
fratribus et caritas cum fide.
Pacem optat eis que est ianua dilectionis, quia per pacem manebunt in caritate que est in fide. Et hoc, a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, et gratia sit vobis,
cum omnibus,
id est et omnibus, qui diligunt Dominum nostrum, id est Christum. Diligunt dico,
in incorruptione,
id est in integritate fidei, ad similitudinem sponse que non admittit corruptorem, Vel
gratia
sit vobis in incorruptione, id est in vita eterna,
cum,
id est et omnibus,
qui diligunt Dominum nostrum,
id est Christum.
4 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Eph. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=64&chapitre=64_6)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Eph. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=64&chapitre=64_6)
Notes :