Glossa magna

Capitulum 5

Numérotation du verset Eph. 5,1 

Estote autem1
1 autem] ergo Weber
imitatores Dei
sicut filii carissimi
Numérotation du verset Eph. 5,2 

et ambulate
in dilectione
sicut et Christus
dilexit nos et tradidit semetipsum2 pro nobis oblationem
2 semetipsum] se ipsum Weber
et hostiam3
3 hostiam] + Deo Weber
in odorem suavitatis.
Numérotation du verset Eph. 5,3 

Fornicatio autem
et omnis immunditia
aut avaritia,
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos,
Numérotation du verset Eph. 5,4 

aut turpitudo,
aut stultiloquium,
aut scurrilitas
que ad rem
non pertinent, sed magis gratiarum actio.
Numérotation du verset Eph. 5,5 

Hoc autem4 scitote
4 autem] enim Weber
intelligentes
quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus,
quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Numérotation du verset Eph. 5,6 

Nemo
vos seducat inanibus verbis.
Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie.
Numérotation du verset Eph. 5,7 

Nolite ergo effici participes eorum.
Numérotation du verset Eph. 5,8 

Eratis enim aliquando
tenebre,
nunc autem lux
in Domino,
ut
filii lucis ambulate.
Numérotation du verset Eph. 5,9 

Fructus autem5
5 autem] enim Weber
lucis est
in omni bonitate
et iustitia,
et veritate,
Numérotation du verset Eph. 5,10 

probantes
quid sit beneplacitum Deo.
Numérotation du verset Eph. 5,11 

Et nolite
communicare operibus infructuosis
tenebrarum.
Magis autem et redarguite
Numérotation du verset Eph. 5,12 

que enim
in occulto fiunt
ab ipsis turpe est et dicere.
Numérotation du verset Eph. 5,13 

Omnia autem
que redarguuntur6
6 redarguuntur] arguuntur Weber
a lumine
manifestantur.
omne
autem7
7 autem] enim Weber
quod manifestatur
lumen est.
Numérotation du verset Eph. 5,14 

Propter quod
dicit :
Surge qui dormis
et exsurge a mortuis.
Et illuminabit te8
8 te] tibi Weber
Christus.
Numérotation du verset Eph. 5,15 

Videte itaque9
9 itaque] + fratres Weber
quomodo
caute ambuletis.
non quasi insipientes
sed ut sapientes
Numérotation du verset Eph. 5,16 

redimentes tempus
quoniam dies mali sunt.
Numérotation du verset Eph. 5,17 

Propterea
nolite fieri imprudentes,
sed intelligentes
que sit voluntas Dei10.
10 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Eph. 5,18 

Et nolite inebriari vino
in quo
est luxuria sed impleamini11 Spiritu sancto12
11 impleamini] implemini Weber |
12 sancto] om. Weber |
Numérotation du verset Eph. 5,19 

loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes et psallentes Deo13
13 Deo] om. Weber
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset Eph. 5,20 

Gratias agentes semper
pro omnibus,
in nomine
Domini nostri Iesu Christi Deo
et Patri.
Numérotation du verset Eph. 5,21 

Subiecti invicem
in timore Christi,
Numérotation du verset Eph. 5,22 

mulieres
viris suis subdite sint sicut Domino.
Numérotation du verset Eph. 5,23 

Quoniam vir caput
est mulieris, sicut Christus caput
est Ecclesie. Ipse
salvator
corporis
eius14.
14 eius] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 5,24 

Sed
sicut15 Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
15 sicut] ut Weber
Numérotation du verset Eph. 5,25 

Viri, diligite uxores,
sicut et Christus dilexit Ecclesiam
et semetipsum16 tradidit pro ea,
16 semetipsum] se ipsum Weber
Numérotation du verset Eph. 5,26 

ut illam sanctificaret
mundans eam17
17 eam] om. Weber
lavacro aque
in verbo vite18,
18 vite] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 5,27 

ut
exhiberet
ipse sibi gloriosam Ecclesiam,
non habentem
maculam
aut rugam,
aut aliquid eiusmodi
sed ut sit sancta et immaculata.
Numérotation du verset Eph. 5,28 

Ita
et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.
Qui suam uxorem diligit seipsum diligit.
Numérotation du verset Eph. 5,29 

nemo enim umquam carnem suam
odio habuit
sed nutrit
et fovet eam
sicut et Christus Ecclesiam.
Numérotation du verset Eph. 5,30 

quia membra sumus corporis eius de carne eius
et de ossibus eius.
Numérotation du verset Eph. 5,31 

Propter hoc
relinquet homo patrem et matrem19, et adherebit uxori sue20 et erunt duo in carne una.
19 matrem] + suam Weber |
20 uxori sue ΩJ] ad uxorem suam Cor3 (al.) |
Numérotation du verset Eph. 5,32 

Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Numérotation du verset Eph. 5,33 

Verumtamen
et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat. Uxor autem21
21 autem] ut Weber
timeat virum.

Capitulum 5

Numérotation du verset Eph. 5,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Estote ergo, donantes invicem dico, sicut et Deus {192.209} in Christo, id est per Christum, donavit; nobis et quia donavit, estote igitur   imitatores Dei, invicem vobis donando. Et tunc eritis   sicut filii carissimi. Et non solum condonate, sed etiam   ambulate, operum exhibitione,   in dilectione, ponentes animas pro fratribus, si opus est. Et hoc ita sincere,   sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem Deo, dum iniuriatus est sputis, colaphis et huiusmodi;   et hostiam, dum occisus est in cruce. Et illa hostia non figuraliter sicut legalia sacrificia, sed vere est   Deo in odorem suavitatis. Verbo legis alludit, quia hic est de quo dicebatur in lege. Non enim propter se ille hostie dicebantur offerri in odorem suavitatis, sed quia illum significabant, qui vere offertur in odorem suavitatis, quia pro iustitia {192.209} est occisus quam exsequebatur, et usque ad mortem conservavit. [AMBROSIUS] Sed si mors Christi Deo fuit odor suavis, ergo mortem eius libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt. Sed non est ita, quia iniuste iustum occiderunt, qui in Patris et sua voluntate occisus oblatus est, sicut et Iudas quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, nec eum traderet Iudas. Tradidit Iudas Christum, tradidit se Christus, sed ille agebat negotium sue venditionis, iste nostre redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.   Fornicatio autem, que est cum liberis a viro,   et omnis immunditia, scilicet incontinentia pertinens ad libidinem quocumque modo fiat,   aut avaritia, id est immoderata cupiditas {192.209} habendi,   nec nominetur in vobis, id est nec etiam suspicio sit de vobis probabilis,   sicut decet sanctos, aut turpitudo, ut in osculis et in amplexibus,   aut stultiloquium, ut plana verba,   aut scurrilitas, que a stultis curialitas dicitur, id est iocularitas que solet risum movere,   que ad rem, id est ad utilitatem,   non pertinet, quamvis magno labore agatur.   Sed magis nominetur in vobis   actio gratiarum. Nec debent illa nominari. Hoc enim scitote mentis ratione, et etiam   intelligentes quod Scripture inde dicuntur,   quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non habet hereditatem in regno Christi et Dei, id est in regno celorum quod est Patris et Filii. Sed attende quod dicens,   avarus, adiunxit,   quod est idolorum servitus, {192.209} equans avaritiam idololatrie, quia illum avarum significat, cuius Deus nummus. Vel ideo avaritia equata est idololatrie, quia sicut idololatra Dei honorificentiam usurpat et sibi vindicat, ita avarus res Dei quas vult servari indigentibus, usurpat sibi et recondit. Vel avarus hic accipitur adulter qui sibi res alienas usurpat, id est alienam uxorem.   Nemo, quasi1: Dico quod tales non habebunt regnum Dei, et contra hoc quod doceo, nemo vos seducat, promittens impunitatem ex misericordia Dei, vel predicans naturalia   Seducat dico   inanibus verbis, omnes eorum rationes sunt inania verba. [Haimo]   Propter hoc, vel propter hec, scilicet fornicationem {192.210} et alia predicta vitia,   venit ira Dei in filios diffidentie, id est diaboli de quibus diffidimus. Vel quia diffiditur de vita eterna.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 5,7 
dist. 2
prol.|
marg.| Nolite ergo effici participes, id est similes eorum, scilicet imitando opera illorum, quia si fueritis socii in opere, eritis et in pena. Nec debetis esse.   Eratis enim aliquando tenebre, id est per ignorantiam peccantes, et filii diaboli, principis tenebrarum, et ideo non mirum, si tunc in nobis hec mala erant.   Nunc autem estis   lux, id est ex discretione bene operantes et iustificati per fidem et baptismum. Et filii Dei, per adoptionem, qui est lux vera. Et hoc,   in Domino, in vobis. Tenebre quidem fuistis in vobis, lux autem estis in Domino,   qui illuminat omnem {192.210}   hominem venientem in hunc mundum a. Ideo non addidit in Domino, cum ait fuistis tenebre, sed cum ait, nunc autem lux et quia lux estis in Domino, ideo   ambulate bono operum gressu,   ut filii lucis, id est vivite ut filii Dei, scilicet sancte et immaculate. Hic enim fructus lucis est, id est hec sunt opera lucis, scilicet vivere,   in omni bonitate, ut boni in vobis sitis,   et iustitia, ut proximis quod iustum est faciatis,   et veritate, ut vera loquamini. Vel bonitatem per partes exponit. Iustitia enim et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus, in omni bonitate, et per idem, iustitia et veritate, scilicet iuste vivatis et vera loquamini,   probantes, quasi2: Ambulate dico, prius probantes, et ratione discernentes {192.210}   quod vel quid   sit beneplacitum Deo. quasi3: Omnia opera vestra ita sint circumspecta, ut beneplaceant Deo.   Nolite, quasi4: Ut filii lucis ambulate.   Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum scilicet malorum hominum, id est a malis corde semper disiungamini. Ad tempus cavete, copulamini corpore, tolerate paleam in tritura, tolerate in area: quod enim toleretis in horreo non habebitis, veniet ventilator qui dividet bonos a malis, eritque corporalis separatio, quam debet spiritualis precedere. Ideo ait, nolite communicare operibus infructuosis, id est malis ut cum bonis sit pars malorum.   Magis autem redarguite, id est non sitis {192.211A} negligentes in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram, quoquomodo pertinentibus, tamen leni animo, ut ait alibi Apostolus, hoc agite ut foris terribiliter personet interpretatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Attende quod duo coniungit, ut scilicet non communicent consentiendo, et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, scilicet si non consenseris et redarguis, utrumque complexus apostolus dicit: Nolite communicare, id est nolite consentire, laudare et approbare, et quia 174 parum est non consentire, addit, magis autem redarguite, id est reprehendite, corripite, coercete. [AMBROSIUS] Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando, neque negligentes non arguendo, neque superbientes insultanter arrogando. {192.211}   Que autem, vel   enim. quasi5: Dico non communicate, neque debetis, autem, id est quia turpe est non solum facere, sed etiam dicere,   que ab eis fiunt in occulto loco, id est non palam, sed occulte, et in hoc apparet quod turpia sunt. Vel in occulto, id est in cogitatione.   Omnia autem, vel   enim, quasi6: Turpe est dicere que faciunt, sed tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur sepe per confessionem, et hoc est,   omnia autem qui arguuntur a lumine, id est a bonis et sanctis hominibus qui sunt filii lucis, sepe   manifestantur per confessionem et penitentiam, et ideo redarguendum est.   Omne enim malum quod sic manifestatur, id est per confessionem et penitentiam,   lumen est, id est in lumen vertitur, quia bonum est ut peccatum per {192.211} confessionem et penitentiam manifestetur. [Haimo] Vel lumen est, id est non est ambiguum, nec potest excusari quod palam dictum est.
a Io. 1.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Omnia enim, quasi7: Ideo arguite, omnia enim que arguuntur a sanctis, id est illi mali cum arguuntur a sanctis, manifestantur, sibiipsis qui mali sunt. [AMBROSIUS] Tunc enim videntur sibi et aliis peccatores cum obiurgantur, et ideo arguendi sunt, quia sic incipiunt esse lumen. Unde subdit: omne autem vel enim, quod manifestatur, id est malus, cum sibi innotescat esse malus, lumen est, id est per penitentiam incipit converti ad bonum. [Haimo. AUGUSTINUS.] Propter quod, scilicet quia sit lumen, dicit Spiritus sanctus per me: O tu,   qui dormis, id {192.211} est qui torpes in peccato iacendo, et nescis te esse in peccatis oblitus Dei,   surge, per confessionem,   et exsurge, per satisfactionem   a mortuis, id est a futura damnatione,   et illuminabit te, hic per fidem et spem, et in futuro per speciem, Christus, qui est sol iustitie. Et quia prodest redarguere,
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Videte itaque, fratres, quomodo, id est quodam moderamine,   caute ambuletis, vivendo et redarguendo,   non quasi insipientes, id est indiscreti,   sed ut sapientes, scilicet omnibus providentes. Vos dico   redimentes tempus, id est preparantes vobis opportunitatem serviendi Deo et vacandi divinis: quod necesse est,   quia dies mali sunt, id est hodie sunt {192.212} mali homines. Dies mali dicuntur pro duabus rebus, scilicet pro malitia et miseria hominum. Ceterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum ordinati sunt. Ducunt enim vices, agunt tempora. Oritur enim sol et occidit, transeunt tempora, cui molesta sunt tempora si homines sibi non sunt molestie. Dies ergo dicuntur mali, ut dixi, propter malitiam hominum et miseriam; sed miseria hominis communis est, non debet malitia esse communis. Ex quo enim lapsus Adam de paradiso expulsus, numquam dies nisi mali: quod ostendit puer qui nascitur, quia a ploratu incipit, nec ridere potest: statim natus plorat, propheta scilicet sue calamitatis: lacryme enim testes sunt miserie; nondum loquitur, et iam prophetizat. Quid? in labore {192.212} se futurum, vel timere etiam, si iustus fuerit, in mediis certe tribulationibus positus semper timebit. Redimamus ergo tempus. Quid est tempus redimere? Redimit ille tempus qui perdit, id est dat de suo ut vacet Deo non litibus, quasi det nummum pro vitio. Das enim nummum et emis panem vel vinum, vel aliquid aliud; das et accipis, aliquid amittis et aliquid acquiris. Sicut ergo perdis nummos ut emas tibi aliquid; sic perdas de tuo, ut emas tibi quietem, hoc est tempus redimere. Unde Dominus ait:   Si quis vult iudicio tecum contendere, et tunicam tollere, dimitte ei et pallium, ut habeas quietum cor, ne perdas tempus vacandi Deo tuo, a quo vult te avocare damno et litibus.
marg.| Vel ita sitis redimentes tempus, id est quod minus fecisti in uno {192.212} tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt, id est alii moriuntur in Egypto, alii in terra sancta, nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, id est in hac vita multa occurrunt impedimenta, nec possunt agi pro libito.   Propterea, scilicet, quia mali sunt dies,   nolite fieri imprudentes, id est inconsiderantes,   sed potius estote,   intelligentes que sit voluntas Dei, id est quod Deo placeat. Querite cui placet, ut omnia provide et cum modestia agantur, nihil perturbate et cum strepitu. Et vos qui huic prudentie operam datis,
Numérotation du verset Eph. 5,18 
dist. 3
prol.|
marg.| Nolite inebriari vino. Nihil enim est quo minus conveniat alios arguendi quam inebriari vino [AMBROSIUS]   in quo est luxuria, id est ex quo procedit malus motus, unde tollitur auctoritas arguendi. Sobrii enim possunt habere fiduciam arguendi, quia bona conversatio terrorem incutit delinquenti. Ideo temperandum est a vino in quo est luxuria, et ebrietas cavenda, quia venter estuans vino cito despumat in libidinem. [Hierony.]   Sed impleamini Spiritu sancto, id est donis Spiritus sancti, loquentes. {192.213} quasi8: Hoc modo poteritis impleri Spiritu sancto, si vos estis loquentes   vobismetipsis, id est si vos intelligitis, et si vos intus instruitis de his que dicitis,   in psalmis, qui ad bonam operationem commonent,   et hymnis, que de Dei laudibus dicunt,   et canticis spiritualibus, que de eterno gaudio sunt. Et ideo spiritualiter intelligenda sunt, quia spiritualia sunt que docent, et implenda sunt opere.
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Unde subdit: Cantantes. quasi9: Debetis loqui vobis, id est instruere vos de his. Et post locutionem horum, estote ipso actu,   cantantes, id est Deum laudantes, et de eternis exsultantes, sicut hymnus et canticum docent,   et psallentes, bono opere, ut psalmus docet: et hoc,   in cordibus vestris, id est spontanea voluntate. Et hoc totum facite   Domino, {192.213} id est ad honorem Domini. [AMBROSIUS] Et estote   gratias semper agentes pro omnibus donis, vel pro omnibus, scilicet prosperis et adversis   Deo et Patri, id est Deo, quia Deus creando, et quia Pater est Christi natura, nobis adoptionis gratia: et hoc, exsultando   in nomine Domini nostri Iesu Christi, per quem nos adoptavit, id est filius eius proprius, per quem cognovimus eum. [Haimo] Et estote   subiecti invicem, non solum auditores prelatis, sed etiam prelati subditis, in caritate eis serviendo, et humiliter curam gerendo; nam et si dignitas maior, administratoria tamen est. Unde Apostolusb: « Omnium me servum feci ». Est ergo maiorum salva tamen dignitate servire, sicut minorum {192.213} est obedire. Hec autem tam minorum quam maiorum ordinata subiectio debet esse in casto   timore Christi, qui humilitatem mandavit.
b 1Cor. 9.
9 Quasi] + dicat PL
marg.| Mulieres. [AMBROSIUS] Hucusque communiter de omnibus egit, nunc singulis ordinibus suadet. quasi10: Hucusque communiter monui, et preter communia specialiter dico, ut   mulieres viris suis sint subdite, sicut Domino, id est ea simplicitate qua Domino subiecte sunt, sicut Sara subdita erat viro, que dominum vocabat Abraham. Et bene utique debent esse subiecte,   quoniam vir caput mulieris, id est rector et auctor, a quo mulier sumpsit initium,   sicut Christus caput Ecclesie, qui est rector et auctor Ecclesie: quod plus est,   ipse Christus etiam   est salvator corporis eius Christi, id est Ecclesie, quod non est {192.214} vir mulieris.   Sed ut, quasi11: Christus est Salvator Ecclesie, quod non vir est mulieris:   Sed tamen ut   Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres subiecte sint   viris suis in omnibus, que non sunt contra Deum: Vos autem   viri, diligite uxores vestras, quarum caput estis,   sicut et Christus dilexit Ecclesiam, cuius caput est:   et adeo dilexit, quod   tradidit semetipsum pro ea, ita et vos pro uxoribus vestris facite, si sit opus. Tradidit dico   ut sanctificaret illam, iustitia bone vite, prius   mundans eam a peccatis; [Haimo] et hoc,   lavacro aque sanctificate   in verbo vite, id est quo datur vita: quo accedente ad elementum, fit sacramentum, quo sanctificatus homo accipit vitam eternam. Quod utique fecit Christus   ut ipse per hoc   exhiberet sibi in futuro {192.214}   Ecclesiam gloriosam, id est in animo et corpore rutilantem gemina stola decoram. Ecclesiam dico   non habentem, vel nunc vel tunc,   maculam, id est aliquod criminale peccatum,   neque rugam, id est peccatum mortale intus latens sicut est dolus. [AMBROSIUS] Duplicitas enim ruga dicitur, et est sensus: Non habens maculam neque rugam, id est mundam et simplicem. Vel non habens maculam neque rugam, quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superiora. Proinde vestis eius in monte tamquam nix dealbata effulsit, que significabat Ecclesiam omni macula peccati mundatam, que per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad celestia.   Aut, non habentem,   aliquid huiusmodi, id est peccatum {192.214} aliquod pro quo sit damnabilis.   Sed ut, quasi12: Dico exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam neque rugam,   sed, potius talem,   ut sit sancta, hic per bona opera,   et immaculata, id est abstinentia mali. Vel de futuro, ut tunc sit sancta 175 per gloriam fruetur, et immaculata, per corruptionis remotionem. Sicut ergo Christus fudit sanguinem ut lavaret maculam Ecclesie, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vite eas instruere, ut exhibeant eas Deo. Item,   ita etiam   debent viri diligere uxores suas, ut corpora sua, id est seipsos, quia ambo una caro sunt, et mulier portio corporis viri est. Bene dixi, {192.214} ut diligant uxores sicut sua corpora, quia   qui diligit uxorem suam, diligit seipsum, quia uxor corpus viri est, et vir caput uxoris.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 5,29 
dist. 4
prol.|
marg.| Nemo enim. Quasi13* : Vere debet diligere uxorem suam vir que14 *caro sua est.   Nemo enim umquam {192.215A}   carnem suam odio habuit quia, et si sanctus macerat carnem, non eam odit, sed peccatum quod in ea est.
13 Quasi] + dicat PL
14 vir que] quia PL
marg.| AUGUSTINUS. DE DOCTRINA CHRISTIANA : « Qui ergo mavult esse sine corpore, non corpus, sed corruptiones eius et pondus odit. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celeberrimum corpus vult habere. Qui ergo continentia quadam et laboribus persequitur corpus suum, non id agit ut non habeat corpus15*, sed ut habeat16* subiugatum et paratum ad opera necessaria ». Nemo odit carnem suam dico, sed nutrit eam, cibo et potu,   et fovet eam 17   * indumentis: « Ita et uxorem suam non debet vir18 odio habere sed fovere » (Haimo) « quia caro eius19 » (Ambrosius) et « de corpore eius20* facta » (Haimo).
15 corpus] om. PL
16 ut habeat] om. PL
17 eam] om. PL
18 vir] om. Cbg153
19 eius] + est PL
20 eius] suo PL
marg.| Sicut. Quasi21: Ita diligat et nutriat vir uxorem22*,   sicut et Christus diligit   et nutrit 23   * Ecclesiam, ut carnem suam. Et est sensus: {192.215B} Ita debet vir facere de uxore que est caro eius24* quia sic et25* Christus nutrit Ecclesiam ut carnem suam cibo corporis sui, et fovet eam spiritualibus indumentis preceptorum, virtutum, bonorum operum et bene Christus   diligit et   nutrit Ecclesiam ut carnem suam.A
A ¶Codd. : (v. 29) Cbg153 (52ra) PL192 {MM2023}
21 quasi] + dicat PL
22 uxorem] + suam PL
23 diligit - et -nutrit] inv. Cbg153
24 est - caro eius] inv . Cbg153
25 et] om. PL
Numérotation du verset Eph. 5,30 
marg.| quia corpus eius est, et   huius corporis sumus membra omnes, fideles, et alii   de carne eius, id est infirmi qui indigent sustentari fortibus ut caro sustentatur ossibus, et alii:   de ossibus eius, id est perfecti et fortes. In cuius rei figura Adam qui erat forma futuri, cum de costa suam factam mulierem vidisset, in Genesic dixit: « Hoc os de ossibus meis et caro de carne mea ». Sicut enim Eva ab Adam facta traxit ab eo carnem et ossa, ita nos a Christo instituti, alii {192.215C} sumus ut ossa, scilicet robusti, alii ut caro, scilicet infirmi.
c Gn. 2.
marg.| Et ideo ait, ex carne eius, id est infirmi sumus a simili infirmitatis eius quam habuit in homine.
Numérotation du verset Eph. 5,31 
marg.| Propter hoc ostendendum, scilicet quantum dilexit Christus26* Ecclesiam, est scriptum in Genesi:   Relinquet Christus   homo patrem, formam servi accipiendo.
26 dilexit Christus] inv. PL
marg.| Augustinus. Super Ioannem. Tractatu nono : « Non enim hoc ideo27* dicit quia Christus deseruerit et recesserit a Patre, sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua equalis est Patri et matrem suam, id est Synagogam, de qua secundum carnem ortus28* » est.
27 hoc ideo] ideo hec PL
28 ortus] natus PL
marg.| Et adherebit uxori, id est « sociabit se Ecclesie » (Augustinus)   et duo, scilicet Christus et Ecclesia,   erunt in carne una, id est una voluntate. Et una utique caro sunt Christus et Ecclesia,
marg.| Augustinus. Contra Faustum : « Quia {192.215D} qui Deus erat apud Deum*29 Patrem, per quem30* et facti sumus, factus est per carnem particeps nostri ut illius capitis corpus essemus ».
29 Deum] om. PL
30 per quem] a quo PL
marg.| Augustinus. Psalmo 130 : « Et utique, si caput est, habet corpus. Corpus autem31* eius est sancta Ecclesia que etiam32* coniux eius est, cui dicit Apostolusd: « Vos autem estis corpus Christi et membra. Totus itaque Christus est caput et corpus tamquam integer vir quia et femina de viro facta est et ad virum pertinet ».
d 1Cor. 12.
31 autem] om. PL
32 etiam] om. PL
marg.| Augustinus. De verbis evangelii : « Ita et33* Christus ut essemus unum cum illo caput nostrum esse voluit accipiendo carnem {192.216A} ex nobis, in qua moreretur pro nobis ».
33 et] om. PL
marg.| Augustinus. Super Ioannem tractatu nono : « Dormit Adam ut fiat Eva, moritur Christus ut fiat Ecclesia »34.
34 Dormis Adam... Ecclesia] iter. Cbg153* (va-cat)
marg.| Augustinus. Contra Manicheum : « Dormienti Ade35* fit Eva de latere, mortuo Christo lancea percutitur latus ut profluant sacramenta quibus formetur Ecclesia. Reliquit ergo, Christus Patrem, quia non in eadem dignitate apparuit hominibus in qua est apud Patrem ».
35 Dormienti Ade] Dormiendo Adam PL
marg.| Augustinus. Super Genesim : « Et sciendum quia hec verba36* primi hominis fuisse scriptura Genesis testatur. Christus vero in Evangelio Dei esse verba declarat37* dicense:"Num legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit {f. 52va} eos ? Et dixit : Propter hoc relinquet homo" etc. Ut scias per {Augustinus : propter}38 extasim soporis que39* precessit in Adam, in qua angelice curie 40* interfuit, ingressum41* in sanctuarium Dei ut intelligeret in novissima, hoc eum divinitus {192.216B} tamquam prophetam dicere potuisse ». f
e Cf. Mt. 19, 4-5.
f ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, lib. 9, § 19, CSEL 28/1, p. 294.12-19 : «relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. quae uerba cum primi hominis fuisse scriptura ipsa testetur [testatur Beda Rabanus Lombardus], dominus tamen in euangelio deum dixisse declarauit; ait enim: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, ut hinc intellegeremus per [propter P R S C b d, Beda Rabanus Florus] extasin, quae praecesserat in adam, hoc eum diuinitus tamquam prophetam dicere potuisse ». <ex quo>   Beda Venerabilis, In principium Genesis usque ad natiuitatem Isaac etc., (CPL 1344), lib. 1, c. 2, lin. 845 sqq. <ex quo> =   Rabanus Maurus, Commentaria in Genesim, lib. 1, c. 14, PL 107, 486. <ex quo> (diff.)   Florus Lugdunensis, Expositio in Epistulas beati Pauli ex operibus sancti Augustini (Eph. 5, 31-32), n° 111 (De Gn. ad litt.), CCCM 220B, ed. P. I. Fransen, L. De Coninck, B. Coppieters 't Wallant et R. Demeulenaere 2011, p. 425. [MM2023]
36 verba] om. PL
37 esse - verba declarat] inv. PL
38 Augustinus: propter] + ad calcem marg. exter. Cbg153
39 que] qui PL
40 curie] om. PL
41 ingressum] ingressus PL
marg.| Augustinus. Super Ioannem tractatu nono : « Et ut ostenderet quid in his verbis quereremus »,
marg.| Augustinus. In sermone quod tribus modis Christus intelligatur : « ut non coniecturis nostris aliquid ausi dicere videamur, subdit et exponit: B
B ¶Codd. : Cbg153 (51rb-va) PL {MM2023}
Numérotation du verset Eph. 5,32 
marg.| Sacramentum hoc magnum est. Et ne aliquis putaret in viro esse et uxore secundum utriusque naturalis sexus copulationem, corporalemque misturam, addit:   Ego dico in Christo et Ecclesia. [AUGUSTINUS.] Secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia accipitur quod dictum est, non iam duo sed una caro sunt; et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicam caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite . Fit enim ex duobus quasi una quedam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa, quam unitatem miram et excellentem commendat {192.216C} Isaias, in quo Christus loquens aitg: « Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento ». Huius spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione coniugii, ad litteram dicitur [Haimo.]. Unde et quod hic ad litteram dicitur, ad litteram potest accipi, sic, quasi42: Quia diligit vir uxorem suam, propter hoc, id est propter hanc dilectionem, relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori sue. Ita ad litteram sepe fit, et erunt duo in carne una, id est carnali commercio, scilicet quando simul miscentur carnali coniunctione. Hoc Moyses ad litteram de unione coniugii dixit quod est signum magne rei, scilicet signum coniunctionis Christi et Ecclesie. Unde subdit :  sacramentum hoc magnum {192.216D}   est, ego dico in Christo et in Ecclesia, id est coniugalis copula signum spiritualis unitatis Christi et Ecclesie.
g Is. 61.
42 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 5,33 
marg.| Verumtamen. quasi43: Etsi hoc non solum ad litteram dicitur, sed est signum alterius rei,   verumtamen et vos singuli, scilicet unusquisque   vir, secundum litteram,   diligat uxorem suam sicut seipsum sequens moralitatem historie.   Uxor autem, non solum diligat, sed etiam   timeat virum, id est subdita sit viro.
43 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Eph. Capitulum 5 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=64&chapitre=64_5)

Notes :