Glossa magna

Capitulum 3

Numérotation du verset Eph. 3,1 

Huius rei gratia,
ego Paulus vinctus
Iesu Christi1,
1 Iesu Christi] inv. Weber
pro vobis gentibus,
Numérotation du verset Eph. 3,2 

si tamen audistis
dispensationem gratie Dei que data est mihi in vobis,
Numérotation du verset Eph. 3,3 

quoniam secundum revelationem
notum factum est mihi2
2 factum est mihi] inv. Weber
sacramentum,
sicut supra scripsi
in brevi,
Numérotation du verset Eph. 3,4 

prout potestis legentes intelligere
prudentiam meam
in mysterio Christi,
Numérotation du verset Eph. 3,5 

quod
aliis generationibus
non est agnitum
filiis hominum, sicuti
nunc revelatum est
sanctis apostolis eius et prophetis
in Spiritu,
Numérotation du verset Eph. 3,6 

esse gentes
coheredes,
et concorporales,
et comparticipes
promissionis
in Christo Iesu per evangelium,
Numérotation du verset Eph. 3,7 

cuius factus sum minister,
secundum
donum
gratie Dei
que data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Numérotation du verset Eph. 3,8 

Mihi
omnium sanctorum minimo
data est gratia
hec in gentibus
evangelizare ininvestigabiles3
3 investigabiles] ininvestigabiles Weber
divitias Christi
Numérotation du verset Eph. 3,9 

et illuminare omnes
que sit
dispensatio
sacramenti absconditi
a seculis
in Deo qui omnia creavit,
Numérotation du verset Eph. 3,10 

ut innotescat
principatibus4
4 principatibus] principibus Weber
et potestatibus
in celestibus
per Ecclesiam,
multiformis sapientia Dei,
Numérotation du verset Eph. 3,11 

secundum prefinitionem seculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset Eph. 3,12 

In quo
habemus fiduciam
et accessum
in confidentia
per fidem eius.
Numérotation du verset Eph. 3,13 

Propter quod peto ne deficiatis
in tribulationibus
meis pro vobis
que est gloria vestra.
Numérotation du verset Eph. 3,14 

Huius rei gratia
flecto genua mea ad Patrem
Domini nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset Eph. 3,15 

ex quo
omnis paternitas
in celis et in terra nominatur,
Numérotation du verset Eph. 3,16 

ut det vobis secundum divitias
glorie sue
virtutem5
5 virtutem] virtute Weber
corroborari per Spiritum eius in interiore homine,
Numérotation du verset Eph. 3,17 

habitare per fidem Christum6
6 per fidem Christum] inv. Weber
in cordibus vestris,
in caritate
radicati
et fundati,
Numérotation du verset Eph. 3,18 

ut possitis comprehendere
cum omnibus sanctis,
que sit
latitudo,
et longitudo,
et sublimitas,
et profundum.
Numérotation du verset Eph. 3,19 

Scire etiam
supereminentem scientie caritatem Christi,
ut impleamini
in omnem plenitudinem Dei.
Numérotation du verset Eph. 3,20 

Ei autem
qui potens est omnia facere
superabundanter quam petimus aut intelligimus
secundum virtutem que operatur in nobis,
Numérotation du verset Eph. 3,21 

ipsi gloria
in Ecclesia, et in Christo Iesu
in omnes generationes seculi seculorum. Amen

Capitulum 3

Numérotation du verset Eph. 3,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Huius rei gratia. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sint coedificati, quia Deus scilicet revelavit Paulo salutem ad gentes pertinere, et misit predicare, et facit pati pro eis ut magis sint Deo grati. Ab ultimo autem incipit, dicens:   Huius rei gratia, id est pro hac re mihi grata ut vos coedificemini, vel pro gratia Dei implenda in hac re,   ego Paulus [Haimo.] qui tantus sum, sum modo Rome,   vinctus Christi Iesu, id est pro Christo Iesu, et   pro vobis gentibus, scilicet quia gentibus predicavi verbum salutis. Pro {192.187} vobis dico,   si tamen audistis, id est intellexistis,   dispensationem gratie Dei. quasi1: Mihi in vobis, id est apostolatum dispensatum mihi a Deo, qui scit quare me ad hoc officium elegit. Per hoc vult eos scire, quia Dei iudicio a Christo missus est predicare gentibus mysterium gratie Dei. Vel si autem dispensationem gratie   que data est mihi in vobis, id est apostolatum quem diversis diversa pensamus. quasi2: Patet me pro vobis vinctum esse, si scitis me esse Apostolum vestrum quod nemo ignorat, et cum pro apostolatu vinctus sim, tamen id est maxime pro vobis,   quoniam; quasi3: Data est mihi dispensatio in vos, quia mihi intimatum est divinum occultum. Et hoc est   quoniam {192.187}   secundum revelationem, id est non obscure, sed aperte   notum factum est mihi a Deo   sacramentum, id est occultum Dei,   sicut supra scripsi in brevi, id est in brevitate, ubi dixit,   Ipse est pax nostra. [HIERONYMUS.] Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam permodico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens quam ostendens ex modico quid taceret. Unde subdit:   Prout; quasi4: Et si breviter scripsi, tamen aperte,   prout potestis attente legentes intelligere. Quid, scilicet   prudentiam meam, id est scientiam,   in agnoscendo   mysterio Christi, id est in cognoscendo hoc occulto, quo gentes salvande sunt per Christum.   Quod mysterium   non est agnitum aliis generationibus preteritis, scilicet quibuslibet   filiis hominum, id est rationabilium: {192.188} ita plene   sicuti nunc.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: aliis generationibus, id est aliis temporibus non est agnitum filiis hominum, ita plene sicuti, id est quam plene, nunc, cum impleri videtur, revelatum est in Spiritu, id est per Spiritum,   sanctis apostolis eius et prophetis, novis qui interpretantur Scripturas, qui explanant legem. Priores quidem prophete prescierunt olim de gentibus quod vocande essent et future participes dono Dei. Hoc enim significaverunt in multis Scripture locis; sed hoc latuit eos quod sine lege per fidem Christi esset illis, scilicet sine circumcisione, et Sabbatis et neomeniis, et huiusmodi. Hoc est autem mysterium quod revelatum est, scilicet   gentes esse coheredes, in futuro, in patria celesti [Haimo.]   et concorporales, modo in Ecclesia cum {192.188} Iudeis,   et comparticipes promissionum eius, Dei, quia ad eos pertinet ut ad Iudeos promissio a Deo facta Abrahe, de hereditate et concorporatione. Et hoc totum factum est   in Christo, id est per Christum, id est per incarnationem Christi, et   per Evangelium, id est per meam predicationem. Non enim prodest incarnatio nisi predicetur.   Cuius, Evangelii, ego   sum factus minister; non enim est meum, sed Dei. Et ita mihi nulle gratie reddende, sed Deo. Factus sum minister, dico, non meis meritis, sed   secundum donum gratie Dei que data est mihi secundum operationem virtutis eius. Magna enim virtus eius est, qua fecit quod persecutor sit apostolus. Hoc enim est ut quodlibet miraculum.
marg.| Vel ita: hoc est occultum Dei, scilicet gentes esse coheredes, {192.188} et concorporales, et comparticipes promissionis eius, scilicet Dei Patris: quod donum Deus dedit in gentibus, in Christo, id est per Christum. Et hoc secundum operationem virtutis eius, id est per hoc quod potenter operatus est suscitando Christum a morte: quod cognitum est per Evangelium, id est post meam predicationem, cuius factus sum etc. que non mutantur. [AMBROSIUS] Per predicationem asserit cognitum esse donum Dei quod Deus dat gentibus, iuxta operationem virtutis. [AUGUSTINUS.] Operatio virtutis eius est, quia suscitavit Iesum Christum a mortuis, devicta morte, in quo omnes salvi facti sunt sine operibus legis.
marg.| [AMBROSIUS] Huius autem gratie magnitudinem {192.188} cum sua comparans parvitate repetit: Mihi, inquam,   omnium sanctorum minimo, humiliat se cum se minimum dicit, sciens humilitatem profectum habere. Non ergo de potestate minimum dicit, sed pro prioribus humilior est. Nam tantam gratiam sibi datam dicit, ut donum preteritis seculis ignotum asserat sibi concessum manifestare gentibus. Mihi, inquam, minimo   data est hec, id est tam magna,   gratia, scilicet   in gentibus, id est inter gentes,   evangelizare investigabiles, vel inestimabiles,   divitias, id est multa dona Christi que prorsus intelligi vel investigari non possunt.   Et illuminare per predicationem et miracula [Haimo.] quasi quadam declaratione   omnes credere volentes de hac re, scilicet ut intelligant,   que sit dispensatio sacramenti, id est {192.189} quam mirabilis, et ex quanta dilectione sit facta adimpletio arcane redemptionis. He sunt divitie investigabiles. Idem enim appellat sacramentum quod supra divitias. Sed si investigabiles sunt ille divitie, quomodo Apostolus eas evangelizavit? nam investigabilis res est que non potest comprehendi. Ad quod dicitur, quia in sui natura investigabiles sunt; sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus, investigabiles [non] sunt fidelibus. Mysterii dico,   absconditi a seculis, id est celati ab omnium seculorum creaturis, et existentis   in Deo, id est in sola notitia Dei.   Qui omnia creavit ut innotescat. quasi5: Datum est mihi evangelizare et illuminare. Et videte quantum hoc est, quia per hoc aliquid accrevit angelis qui multa secreta in his didicerunt. {192.189} Et hoc est quod ait: Evangelizare, dico, ita ut   multiformis sapientia Dei, de reparatione hominum   innotescat per Ecclesiam, que dona Dei recipit, id est per apostolos in Ecclesia predicantes,   principibus et potestatibus, id est diversis ordinibus angelorum, qui sunt   in celestibus, id est in celo, ubi et nos erimus. Dicit namque beatus HIERONYMUS angelicas dignitates supramemoratum mysterium ad purum non intellexisse, donec completa passio Christi, et apostolorum predicatio per gentes dilatata. Unde in Isaia, angeli admirantes dixerunt:   Quis est iste qui venit de Edom? (Is.  LXIII.) Et in Psalmo:   Quis est iste Rex glorie? (Ps. 23) [HIERONYMUS.] Non solum ergo patriarchis et prophetis, sed principatibus {192.189} et potestatibus in celestibus multiformis sapientia per Ecclesiam est revelata. [Haimo.] Que recte dicta est multiformis, et in Greco multivaria, scilicet non solum varia, sed multa varietate distincta. [HIERONYMUS.] Videamus quomodo sit multiformis. Immensus est Christus, sed concipitur; vagit infans in presepio, sed ab angelis laudatur in celo; Herodes persequitur, sed magi adorant; ignorant Pharisei, sed stella demonstrat; baptizatur a servo, sed vox tonantis Patris auditur; timet pati, sed sponte ad passionem venit; vult transferri calicem, sed Petrum qui calicem timebat accusat. Quid hac veritate districtius? Multiformis ergo dicitur Dei sapientia, quasi multiplex multas species et formas 168 habens, quam principes et potestates per Ecclesiam {192.189} agnoverunt.
5 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: que sit dispensatio sacramenti Dei, hoc non mutatur. Sacramenti dico, absconditi a seculis, non in seculis, sed in Deo, qui omnia creavit. Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet; non illo opere providentie quo natura substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ubi voluerit, quas ut voluit condidit, ibi est et gratia per quam salvi facti sunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam restauratur.
marg.| Propterea mysterium gratie absconditum dixit, non in mundo in quo abscondite sunt rationales {192.190} cause omnium rerum que naturaliter fiunt, sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahe, quando decimatus est; sed in Deo in quo abscondite sunt cause eorum que per gratiam fiunt, sive eorum que ad hec significanda mirabiliter non naturaliter fiunt, ut quod de osse viri dormientis mulier facta est, et in locum coste non costa, sed caro suppleta est. Non habuit hoc prima rerum conditio ut femina ex eo sic fieret, sed tantum hoc habuit, quia sic fieri posset, ne contra causas quas voluntate instituit, mutabili voluntate aliquid faceret. Ideoque absconditum erat in Deo quod fieret. [AUGUSTINUS.] Sic cause omnium que ad ipsius Christi adventum prenuntiandum in rerum natura preter usitatum nature cursum mirabiliter facta sunt in Deo que administrantibus {192.190} angelis facta esse creduntur. Unde subdit: Ut innotescat dico, absconditi a seculis in Deo, ita tamen   ut sapientia Dei   innotescat a seculis, scilicet a principio seculorum, principibus et potestatibus, que sunt   in celestibus. Non sane indiget Deus nuntiis propter inferiorum scientiam, scilicet ut hec inferiora ab eis discat qui stabiliter et incommutabiliter novit omnia. Habet autem nuntios propter nos et propter ipsos, quia eis bonum est Deo assistere ut eum de inferioribus consulant, et iussis eius obediant. Non latuit eos mysterium regni celorum quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati eorum coetui coniungamur. Sic ergo absconditum {192.190} fuit hoc a seculis in Deo, ut tamen innotescat principatibus et potestatibus in celestibus et sapientia Dei, quia ibi primitus Ecclesia fuit: quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus equales angelis Dei. Illis ergo a seculis innotuit, quia omnis creatura non ante secula, sed a seculis. Ab ipsa enim exorta sunt secula, et ipsa a seculis, quia cum eis cepit. Filius vero ante secula, per quem facta sunt secula. Unde in persona Sapientie:   Ante secula fundavit me (Sir. 24). Additur:   Per Ecclesiam multiformis, et est ordo verborum, data est mihi gratia, scilicet illuminare omnes per Ecclesiam, id est in Ecclesia, de hac re que sit dispensatio sacramenti a seculis in Deo, quod omnia creavit. Absconditi dico, ita tamen ut sapientia {192.190} Dei innotescat principibus et potestatibus in celestibus, que   sapientia est   multiformis, non in sui natura, sed   secundum prefinitionem seculorum. Que enim in sui natura simplex est secundum ea que aguntur in seculo que Deus prefinivit, id est preordinavit, est multiformis, cum varientur multiformiter. [Haimo.] Et ne videantur sibi contradicere in predictis sententiis sacre pagine doctores, ita potest determinari quod dictum est, ut illis qui maioris dignitatis sunt, et per quorum mysterium illa nuntiata sunt, cognita fuerint ex parte, utpote familiaribus nuntiis, illis vero qui minoris dignitatis sunt, incognita essent.   Quam prefinitionem   fecit {192.191A} Deus Pater, id est preordinavit complendam   in Christo, vel fecit, id est complevit, in Christo, id est   Domino nostro, id est per Christum,   in quo, Christo, cum per eum Pater impleverit,   habemus fiduciam contra tribulationes, vel fiduciam, id est certitudinem future hereditatis,   et accessum in re ipsa ad Patrem. Et hoc   in confidentia, id est merito confidentie habite   per fidem eius.
Numérotation du verset Eph. 3,13 
dist. 2
prol.|
marg.| Propter quod, id est quia habetis accessum et alia bona, que supradicta sunt,   peto ne deficiatis, a fide et bona operatione,   in tribulationibus meis, id est {192.191} propter tribulationes meas, que sunt   pro vobis, probandis,   que est gloria vestra, si vos statis in eis et non deficitis .   Huius rei gratia. quasi6: Vos peto ut non deficiatis, et ideo supplico Deo Patri ut gratia cooperetur nobis. Et hoc est quod ait, huius rei gratia, scilicet ne deficiatis a fide,   flecto genua mea etc. [Haimo.] Attende quod dicens, peto ne deficiatis, ostendit eos habere proprie voluntatis arbitrium, sed ne illud sufficere putent, addit, huius rei gratia flecto genua mea, id est humilio sensum mentis mee. [AMBROSIUS] Vel exteriora corporis genua flecto,   ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. In Greco habetur tantum, ad Patrem. [Haimo.] Quod autem in Latinis codicibus additum est, Domini nostri Iesu Christi, bene convenit, quia orabat ut merito {192.191} eius obtineamus, cui proprie et naturaliter est Pater, nobis autem adoptive.   Ex quo Deo Patre   omnis paternitas in celis et in terra nominatur, id est ex cuius dispositione sunt nobis patres, et in celis angeli nobis providentes, et in terra prelati. Et nota quod non ait, est paternitas, sed nominatur, quia nec homo, nec angelus vere est pater, ut Deus qui est Pater omnium creatione, et fidelium recreatione, quos adoptavit in filios. Sicut enim Deus qui solus vere est, et solus vere bonus essentie et bonitatis sue nomen ceteris impartit, ut ipsa quoque esse et bona dicantur, ita et ipse qui solus Pater est omnium rerum creatione et fidelium regeneratione, {192.192} paternitatis nomen cecis dedit. Vel nominatur, id est nominabilis est. Ab illo enim qui est Pater omnium, et angeli in celo, et homines in terra acceperunt, ut patres aliorum vocarentur. Et nota quod ipse etiam Christus Dei Unigenitus per naturam, adoptionis beneficio Patrem se significat, dicens:   Fili, dimittuntur tibi peccata tua (Mt. 9). Et item:   Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum (Io. 15). Similiter et Spiritus sanctus per quem iusti adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater, vel natura, vel auctoritate exempli, vel ratione beneficii. Ad Patrem igitur Christi flecto genua mea,   ut det vobis secundum divitias glorie sue, id est secundum copiam maiestatis sue,   virtutem, id est constantiam, id est det vobis ut non deficiatis. Inde {192.192} enim, id est ex virtute erit non deficere, scilicet det vobis   corroborari in interiori homine, id est det vobis virtutem qua sitis roborati in interiori homine, qui ab hostibus non potest contingi. Et hoc   per spiritum eius, id est per Spiritum sanctum. Et prius det   Christum per fidem habitare in cordibus vestris, quod ad hoc proficit ut securi de auxilio eius sitis, dum per fidem habitat in vobis, ut cum fidem habemus ipsum habere videamur. Fides enim in nobis, Christus est in nobis. Fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Non sine causa cum dixerit, det vobis virtutem, addit, et det Christum habitare in vobis. Sunt enim aliquando fortes heretici, in quibus Christus non habitat.   In caritate. Ordo verborum talis est: Oro etiam ut   in caritate radicati, id est firmiter {192.192} plantati, ad similitudinem arboris, que quanto plus terre figitur, tanto plus trahit humorem et crescit, et uberius fructum reddit,   et fundati, ad similitudinem domus, quia in eis Spiritus sanctus habitat,   possitis comprehendere, id est perfecte intelligere,   cum omnibus sanctis, id est sicut omnes sancti.
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Hec est communio divine celestisque reipublice. Hi non sua querunt, sed que Christi sunt, id est non commoda privata sectantur, sed in commune ubi salus omnium est consultant. Quid possitis comprehendere? Que sit, id est quanta esse debet   latitudo caritatis, que debet usque ad inimicos extendi, et cum hilaritate bene operari, quia qui {192.192} tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine caritatis, ne pereat quidquid boni facis, sed quia abundante iniquitate refrigescit caritas, opus est longitudine. Unde subdit,   et que sit   longitudo caritatis. Hec est perseverandi longanimitas, ubi quodammodo stando perseveratur. Unde:   Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit (Mt. 10).   Et que sit   sublimitas caritatis. [AUGUSTINUS.] Hec est que sursum cor dirigit, ut Deus in premium exspectetur. Nam si bene operaris etiam ad inimicos et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia hec non propter mercedem superiorem vel {192.193} supernam facis, altitudinem non habes; et illa iam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam altitudinem habere, est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adiutorem, ipsum conatorem: postremo ipsum premium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum exspectare; si amas, gratis amas; si vere amas, ipse sit merces quem amas.   Et quid sit   profundum caritatis, id est possitis intelligere occultum iudicium Dei esse, quare isti dat, illi non. De profundo enim iudiciorum Dei que perscrutari contemplarique nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum video, unde possum non video, nisi quia novi esse a Deo. Quare illi et non illi det, multum est a me: abyssus, et profundum est. Nunc ergo ipsa caritas in bonis operibus exercetur ad {192.193} subveniendum 169 aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et hec latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat; et in eo quod veraciter tenuit, perseverat: et hec longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam vitam eternam, facit que illi promittitur in excelso: et hec altitudo est. Existit vero ex occulto ista caritas: et hoc est profundum. Profundum enim est voluntas Dei, cui cause non investigantur, cuius gratia sumus salvi facti, non ex operibus iustitie que fecimus nos, sed secundum eius misericordiam. Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis, et hec voluntas est in abdito, cuius secreti profunditatem quodammodo Apostolus expavescens clamat:   O altitudo sapientie et scientie Dei (Rm. 11)! hoc est profundum. Altitudo {192.193} enim commune nomen est excelso et profundo; sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur; cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis.
marg.| Et sciendum quia in his verbis figura et mysterium crucis ostenditur. Qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est. Non frustra igitur mortis tale genus elegit, in quo latitudinis huius, et longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister tibi existeret. Qui dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me (Mt. 16). Tollitur crux, cum spiritu facta carnis mortificantur: quamdiu autem evacuatur corpus peccati, quamdiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in {192.193} diem, tempus est crucis. In cuius ergo potestate erat mori vel non mori, et sic vel sic mori, non frustra crucem elegit, ubi te huic mundo crucifigeret. Nam latitudo est in cruce transversum lignum, ubi figuntur manus, quod ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo est in ea parte ligni que ab ipso transverso ad terram tendit, et ab ipso ligno usque ad terram conspicua est: ibi corpus crucifigitur, et quodammodo stat, et ipsa statio perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est, quod ab eodem transverso sursum versus ad caput eminet: per quod significatur {192.194} superiorum exspectatio. Profundum vero est in ea parte ligni, que non apparet, que fixa terre occultatur, unde illud surgit, quod profunditatem significat gratuite gratie, in qua multorum ingenia conteruntur id vestigare conantia. Hec ergo verba Apostoli sic intelligere soleo, oro ut possitis intelligere que sit latitudo caritatis, longitudo etc. id est quod sit mysterium crucis. Sacramento enim crucis, horum verborum intellectus coaptatur: ut sit sensus: Que sit latitudo, in operibus caritatis, que extenditur usque ad inimicos diligendos, sicut Christus fecit, qui oravit pro inimicis, quod ostensum in cruce sua fuit, que in latum tensa est a dextra in sinistram, ubi manus fixe per quas opera signantur, que in hilaritate decet {192.194} esse, et que longitudo caritatis, scilicet quod usque in finem durare debet. Unde dicitur de Christo:   Cum dilexisset suos, usque in finem dilexit illos (Io. 13). Quod significatum est per longitutudinem crucis, a sursum usque deorsum. Et que sublimitas, caritatis, id est quo tendat caritas, scilicet ad eternam beatitudinem, que notatur per partem crucis superpositam, et quod profundum, caritatis quod totum portat, ut pars crucis fixa in terra, scilicet in abscondito, quod non videtur, id est misericordia Dei, que occulto Dei iudicio provenit, per quam caritas in nobis longa, lata est, scilicet et alta . Ex occulta enim Dei voluntate vocatur homo ad participationem tante gratie, alius sic, alius autem sic. Vel profundum {192.194} caritatis sunt ecclesiastica sacramenta que sunt profunda et investigabilia, et sunt fundamentum caritatis, sine quibus non valet caritas. Intelligentes igitur per mysterium crucis mundo crucifigamur, extendentes manus in latitudine bonorum operum, et in longitudine usque in finem perseverantes, atque habentes cor sursum ubi Christus est, totumque hoc non nobis, sed illius misericordie tribuentes, cuius profunda iudicia omnem scrutatorem fatigant.   Scire. quasi7: Oro ut possitis   etiam scire, ex parte ut imitemini   caritatem Christi, qua nos dilexit, que nostram superat,   supereminentem scientie humane, id est que supereminet, et excedit scientiam humanam, quia plene sciri non {192.194} potest quanta caritate dilexerit.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, scire caritatem Christi, id est que habetur cum scientia Christi esse supereminens intelligitur, scilicet alii caritati. Caritas enim scientie, id est que habetur cum plena scientia supereminet alii caritati, quia quanto melius intelligitur Deus, tanto plus diligitur: ideo oro vos scire ista, ut per has scientias impleamini, bono, eundo   in omnem plenitudinem Dei, ut hic virtutum, postea beatitudinis habeatis plenitudinem. Hanc plenitudinem Dei quidam in his verbis sic intellexerunt, ut putarent nos hoc idem futuros quod Deus est, dicentes: Si aliquid {192.195} minus quam Deus habebimus et minores erimus, quomodo implebimur in omnem plenitudinem Dei? Sed quoniam implebimur, profecto erimus Deo equales. Detestandus est error iste. Non enim sic implebuntur ut sint et ipsi plenus Deus, sed ut perfecti sint pleni Deo.
marg.| Vel ita, oro, ut possitis comprehendere que sit latitudo, longitudo, et sublimitas et profundum Dei, id est immensum et inestimabilem cognoscere Deum, omnia excedentem maiestate virtutis sue. [AMBROSIUS] Cum autem hoc dicit, significat quod sicut in sphera tanta longitudo quanta latitudo, et tanta altitudo quantum et profundum, ita et in Deo omnia equalia sunt immensitate infinitatis, imo unum et idem prorsus. Et est sensus: Que sit latitudo etc. id est et que sit immensitas {192.195} Dei omnia excedens et implens, non in eis clausa, sed omnia intra se habens, ut solus ineffabilis et infinitus habeatur. Scire etc. post immensitatem Patris vult eos scire caritatem Christi esse super scientiam hominum. Et hoc, ut possitis etiam scire caritatem Christi, esse supereminentem scientie humane. Nemo enim potest caritatis eius magnitudinem colligere, scilicet quod Deus factus est homo, quod iustus pro impiis, Dominus pro servis, Creator pro creatura moritur etc. huiusmodi: ideo volo vos scire ista,   ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, id est ut confessione et gratiarum actione, sicut Patri ita et Filio honorem exhibeatis, ut sit plena divinitatis {192.195} professio in vobis, quia tunc nihil deest Christiano cum Patrem et Filium sic cognoscit: aliter non est integra professio deitatis, quia fides, nec in solo Patre integra est, nec in solo Filio perfecta.   Ei autem. quasi8: Hoc oro vobis, ei autem sit gloria qui potest facere. Et hoc est quod ait,   ei autem qui potest omnia facere, id est complere in vobis,   superabundanter quam petimus aut intelligimus, id est plusquam nos petere sciamus aut presumamus. [Haimo.] Ideo dicit: Petimus aut intelligimus, quia plus intelligimus quam petamus. Potest hoc in nobis dico,   secundum virtutem que operatur in nobis id est ita potest hic in vobis sicut iam fecit in nobis apostolis. Ei, inquam,   ipsi, id est soli, non homini qui nihil ex se potest,   sit gloria, pro his que {192.195} fecit   in Ecclesia, et in Christo Iesu, id est pro his gloriosus appareat, non solum in presenti, sed etiam   in omnes generationes seculi seculorum.
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita lege litteram: Ei autem qui potest omnia, ista que peto facere, id est complere. Potens est, dico, secundum virtutem que operatur in nobis, hominibus bona operatur, dico, superabundanter quam petimus aut intelligimus. Potens enim est Deus hec facere, secundum virtutem que operatur, in qua sunt quedam que nemo peteret vel intelligeret, ut scilicet Deus homo fieret, et pro hominibus moreretur, et huiusmodi alia. Ei, inquam, ipsi sit gloria in Ecclesiis et in Christo Iesu: hoc non mutatur. {192.196} Sit gloria, dico, in omnes generationes seculi seculorum, id est seculi omnia continentis, Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Eph. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=64&chapitre=64_3)

Notes :