Glossa magna

Capitulum 4

Numérotation du verset Eph. 4,1 

Obsecro itaque
vos, fratres1, ego vinctus
1 fratres] om. Weber
in Domino,
ut digne ambuletis
vocatione, qua vocati estis
Numérotation du verset Eph. 4,2 

cum omni humilitate
et mansuetudine,
cum patientia
supportantes invicem
in caritate,
Numérotation du verset Eph. 4,3 

solliciti
servare
unitatem spiritus
in vinculo pacis.
Numérotation du verset Eph. 4,4 

Unum corpus
et unus spiritus,
sicut vocati estis
in una spe vocationis vestre.
Numérotation du verset Eph. 4,5 

Unus Dominus,
una fides,
unum baptisma.
Numérotation du verset Eph. 4,6 

Unus Deus et Pater omnium qui
super omnes est2,
2 est] om. Weber
et per omnia,
et in omnibus
nobis.
Numérotation du verset Eph. 4,7 

Unicuique autem nostrum data est gratia
secundum mensuram donationis Christi.
Numérotation du verset Eph. 4,8 

Propter quod dicit :
Ascendens in altum,
captivam duxit captivitatem,
dedit dona
hominibus.
Numérotation du verset Eph. 4,9 

Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum
in inferiores partes terre ?
Numérotation du verset Eph. 4,10 

Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia.
Numérotation du verset Eph. 4,11 

Et ipse dedit quosdam quidem apostolos,
quosdam autem prophetas,
alios vero evangelistas,
alios autem pastores et doctores,
Numérotation du verset Eph. 4,12 

in3 consummationem sanctorum in opus ministerii,
3 in] ad Weber
ad4
4 ad] in Weber
edificationem corporis Christi,
Numérotation du verset Eph. 4,13 

donec occurramus omnes
in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum
in mensuram etatis plenitudinis Christi,
Numérotation du verset Eph. 4,14 

ut iam non simus
parvuli
fluctuantes,
et circumferamur
omni vento
doctrine
in nequitia
hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Numérotation du verset Eph. 4,15 

Veritatem autem facientes
in caritate
crescamus
in illo
per omnia qui est caput Christus,
Numérotation du verset Eph. 4,16 

ex quo
totum corpus
compactum
et connexum
per omnem iuncturam
subministrationis corporis5,
5 corporis] om. Weber
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit
in
edificationem sui in caritate.
Numérotation du verset Eph. 4,17 

Hoc igitur dico
et testificor
in Domino,
ut iam
non ambuletis
sicut et6 gentes ambulant
6 et] om. Weber
in vanitate sensus sui,
Numérotation du verset Eph. 4,18 

tenebris obscuratum
habentes intellectum,
alienati
a vita Dei
per ignorantiam,
que est in illis
propter
cecitatem
Numérotation du verset Eph. 4,19 

cordis ipsorum,qui
desperantes semetipsos
tradiderunt
impudicicie,
in
operationem immunditie omnis
in
avaritiam7.
7 avaritiam] avaritia Weber
Numérotation du verset Eph. 4,20 

Vos autem
non ita didicistis Christum,
Numérotation du verset Eph. 4,21 

si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
Numérotation du verset Eph. 4,22 

deponere
vos secundum pristinam conversationem veterem hominem,
qui corrumpitur
secundum desideria erroris.
Numérotation du verset Eph. 4,23 

Renovamini
autem spiritu mentis vestre,
Numérotation du verset Eph. 4,24 

et induite
novum hominem
qui secundum Deum
creatus est
in iustitia
et sanctitate
veritatis.
Numérotation du verset Eph. 4,25 

Propter quod deponentes mendacium,
loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo,
quoniam sumus
invicem membra.
Numérotation du verset Eph. 4,26 

Irascimini
et nolite peccare,
sol non occidat
super iracundiam vestram.
Numérotation du verset Eph. 4,27 

Nolite locum dare diabolo
Numérotation du verset Eph. 4,28 

qui furabatur
iam non furetur,
magis autem laboret operando manibus suis8
8 suis] om. Weber
quod bonum est
ut habeat
unde tribuat necessitatem patientibus9.
9 patientibus] patienti Weber
Numérotation du verset Eph. 4,29 

Omnis
sermo malus ex ore vestro non procedat,
sed si quis bonus est10 ad edificationem opportunitatis
10 est] om. Weber
ut det
gratiam audientibus.
Numérotation du verset Eph. 4,30 

Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei
in quo
signati estis
in die redemptionis.
Numérotation du verset Eph. 4,31 

Omnis amaritudo,
et ira,
et indignatio,
et clamor,
et blasphemia
tollatur a vobis
cum omni malitia.
Numérotation du verset Eph. 4,32 

Estote autem invicem
benigni,
misericordes,
donantes invicem
sicut et Deus in Christo
donavit nobis.

Capitulum 4

Numérotation du verset Eph. 4,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Obsecro itaque. Hactenus ostendit omnia gratie {192.196} Dei tribuenda: hinc de moribus admonet, usque ad finem, et prius communiter omnes, postque singulos ordines. quasi1: Quia Deus potest omnia facere, vel ut ei sit a vobis gloria,   itaque obsecro vos ego Paulus   vinctus, cui compatiendum est: vinctus, dico,   in Domino, id est propter Dominum,   ut ambuletis, de bono in melius proficiendo,   digne vocatione qua vocati estis, id est ita ambuletis ut conveniat mee predicationi ambulatio vestra [Haimo.] ita, scilicet   cum omni humilitate, id est interiori et exteriori,   et cum mansuetudine, ut tractabiles sitis, et   cum patientia adversorum,   supportantes vos   invicem, si a fratre oritur molestia: vel alter alterius onera portate. Et hoc non ficte, non pro terreno {192.196} commodo, sed   in caritate. Ipsa est enim actio recti itineris, que oculos semper ad Deum habet. Talis actio nec frangitur negotio, nec frigida est, nec turbulenta est; nec marcida, nec audax, nec fugax, nec preceps, nec iacens. Ita ergo ambulate, et sitis   solliciti, id est studiosi, cauti, attenti,   servare, ut sacrosanctum,   unitatem spiritus, id est unitatem ecclesiasticam, quam facit Spiritus sanctus, scilicet ut unum corpus sitis opere Spiritus sancti. Vos, dico, degentes   in vinculo pacis, id est pacem servantes: que dicitur vinculum, quia pax ista est nutrimentum spiritualis unitatis. Hec autem pax est, si bona nostra invicem diligamus, si peccata que sine damno tritici, aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem {192.196} ultimam toleramus; si etiam perfectionis opera que cum fieri et non fieri licet, ne infirmi scandalizentur, non facere dispensamus, et huiusmodi.   Unum. quasi2: Debetis servare unitatem spiritus, ita ut sitis   unum corpus, subveniendo proximo,   et unus spiritus, cum Deo idem volendo. 170 Vel unus spiritus, cum fratribus cum quibus idem velle et idem nolle debetis.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, debetis servare unitatem spiritus, quia unum corpus esse debetis multorum adunatione membrorum: potestis, quia unus spiritus scilicet habitat in vobis, quo unum corpus efficimur. [Haimo.] Unum corpus enim efficimur propter societatem quam facit Spiritus {192.197} sanctus, non sine Patre et Filio. Ecclesia utique accepit hoc donum, ut in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum, quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere. Ipse est enim Spiritus adoptionis filiorum, ipse Patris et Filii amor et connexio. Ad ipsum ergo pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Sicut enim unum corpus hominis ex multis constat membris, et vegetat omnia membra una anima, faciens in oculo ut videat, in aure ut audiat, et sic in ceteris, ita Spiritus sanctus membra corporis Christi quod est Ecclesia, continet et vegetat. Et sicut humani corporis membrum precisum formam quidem qua cognoscitur, retinet, sed nequaquam spiritus sequitur {192.197} quo preter unitatem vivat, sic quicumque a predicte pacis unitate divisus est, sacramentum quidem tamquam formam retinet, sed spiritu preter unitatem non vivit. Frustra ergo foris de forma gloriatur, nisi intus spiritu vegetatur. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, quia per linguas consocietas humani generis constat, et sic per linguas gentium figurabatur ista societas membrorum Christi futura in omnibus gentibus, ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum sanctum qui loquebatur linguis omnium gentium, ita nunc ille se cognoscat accepisse Spiritum sanctum qui in unitate Ecclesie consistit, que linguis omnium loquitur.
prol.| {192.197} Sicut voc. etc. quasi3: Ita debetis esse unum corpus,   sicut vocati estis. Addidit, scilicet   in unam spem vocationis vestre, id est ad unam rem speratam, que est effectus vocationis   unus Dominus. quasi4: Debetis servare unitatem, quia vobis unus Dominus non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et   una fides de Deo. Recole quia fides dicitur, et id quod creditur, et id quo creditur. Si ergo fides hic accipitur pro eo quod creditur, hic est sensus: Una est fides, id est idem iubemini credere, et eodem modo operari, quia unum et idem est quod creditur a cunctis fidelibus. Unde fides catholica dicitur universalis. Vel accipitur hic fides qua creditur. Aliud {192.197} enim sunt ea que creduntur, aliud fides qua creditur. Illa quippe in rebus sunt, que vel esse, vel fuisse, vel futura esse creduntur. Hec autem in animo credentis ei tantum conspicua cuius est, quamvis sit et in aliis, non ipsa, sed similis. Una est ergo fides, non numero, sed genere, quia similis in omnibus: quemadmodum duorum idem volentium dicitur voluntas una, et duorum simillimorum facies una. Et   unum baptisma, id est equale a quocumque detur, nec potest iterari, et vobis est   unus Deus, id est creator   omnium et Pater, procurando et gubernando: et ideo nemo potest se alteri {192.198} preferre, quia unum habemus creatorem et recreatorem.   Qui Deus est   super omnes creaturas, id est precedit omnes creaturas; quasi5: Cuius dignitas vos invitat.   Et per omnia diffusus, quia ubique est: et ideo timendus cum nusquam possit evitari.   Et in omnibus nobis, per gratiam, qui unitatem servamus. Et nota non singulariter de aliqua persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hec accipi, iuxta illam que precessit expositionem. [Haimo.] Vel potest hoc legi ita ut fiat distinctio personarum. Qui etc. quasi6: Unus est Deus et Pater, cum sint tamen tres persone, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et hoc est: Qui, scilicet Pater, est super omnes, quia nulli debet quod est, et omnes creaturas excellit, et {192.198} Filius est per omnia, per quem reparatorem omnia opera nostra sunt, et per ipsum omnia facta; et Spiritus sanctus est in omnibus nobis fidelibus per gratiam, et in omnibus creaturis per essentiam. Unde:   Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. 1).
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 4,7 
dist. 2
prol.|
marg.| Unicuique autem. Monuit servare unitatem qua {192.198} omnes dicimur unum corpus, et ne unitas tollat subiectionem, subdit diversa esse dona in hominibus, quod non est contrarium predicte unitati. [AMBROSIUS] Quod enim diversa dona sunt in hominibus non sicut unitati, sed facit quasi unum corpus esse debemus.   Unicuique autem nostrum diversa   data est gratia, id est gratuitum donum,   secundum mensuram donationis Christi, id est secundum quod dator Christus mensurat, alii hoc, alii illud. Christus, cui ad mensuram non dedit Deus, quia gratia plenus est, ad mensuram dat hominibus. Mensura est divisio quedam divinorum. Aliud enim habet ille, aliud iste: et quod habet iste, non habet ille.   Propter quod, scilicet ad probandum quod {192.198} Christus homo dat diversa dona,   dicit Spiritus sanctus in Psalmo:   Ascendens. quasi7: Vere Christus secundum hominem dat dona. Nam Propheta dicit, quod Christus   ascendens in altum loco et dignitate,   captivam duxit captivitatem, id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat. Iterum captivos fecit Christus, dum ad celum reducuntur. Ipsos itaque homines appellavit captivitatem, quia captivi tenebantur sub diabolo, sicut militia cum dicitur, intelliguntur qui militant. Eamdem captivitatem a Christo captivam dicit, ut sit captivitas felix. Possunt {192.199} enim homines ad bonum capi. Unde Petro dictum est:   Ex hoc iam eris homines capiens (Lc. 5). Captivati ergo dicuntur quia capti, quia subiugati, sub leve iugum missi, liberati a peccato, servi facti iustitie. Et   dedit hominibus rationalibus   dona, id est Spiritum sanctum. Notissimum est Dominum Iesum, cum post resurrectionem ascendisset in celum, dedisse Spiritum sanctum, quo impleti credentes loquebantur omnibus linguis. In Psalmo tamen ita legitur:   Accepisti dona in hominibus (Ps.  LXVII). [AUGUSTINUS.] Sic enim plures codices habent, et maxime Greci; et ex Hebreo sic interpretatum habemus. Dona autem dixit Apostolus sicut Propheta, non donum. Sed cum Propheta dixerit, accepisti in hominibus, Paulus apostolica {192.199} auctoritate maluit dicere, dedit hominibus, ut ex utroque verbo, uno prophetico, altero apostolico, quia in utroque est divini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus: dedit hominibus tamquam caput membris suis, accepit in hominibus idem ipse utique in membris suis. Ipse ergo Christus et dedit de celo, et accepit in terra, dedit quia Deus cum Patre, secundum quod ait, accepit, quia ipse in suis est in Ecclesia, in qua accipit. Hoc est in hominibus accipere. Nec moveat quod ait dona non donum, cui etiam concordat Propheta, procul dubio Spiritus sanctus donum Dei est: de quo {192.199} Dominus ait Samaritane:   Si scires donum Dei etc. (Io. 4). Sed ideo pluraliter dona ambo dixerunt, quia per donum quod est Spiritus sanctus, multa dona que quibusque sint propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, quamvis ipsum donum a quo unicuique propria dividentur, idem habent, id est Spiritum sanctum. Unde alibi:   Omnia hec, inquit,   operatur unus et idem Spiritus dividens singulis prout vult (1Cor. 10), ut una anima in omnibus membris agit omnia.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Quod autem, prosequitur superiorem probationem, scilicet quod Christus secundum hominem dat, quia Propheta dicit quod ascendens dedit, dixit Propheta ascendens. Sed   quid est hoc   quod ascendit, id est {192.199} quod ascendisse dicitur,   nisi quia et primum descendit, respectu cuius dixit ascendit. [Haimo] Descendit dico,   in inferiores partes terre, id est ad inferos, cuius probatio premissa, quia duxit captivitatem quam inde traxit. [AMBROSIUS] Ex sententia enim tenebantur apud inferos, que sententia Salvatorem tenere non potuit, quia sine peccato fuit. Et est ordo probationis talis: Propheta dicit quod ascendens dedit, et ascendere dixit respectu descensionis, et ita innuit quod et descendens dedit. [Haimo] Et constat quod secundum humanitatem Christus descendit, et ascendit, ergo secundum humanitatem dedit. Secundum deitatem qui ubique {192.200} est, non ascendit loco nec descendit, sed secundum animam ad inferos descendit, secundum corpus et animam ad celos ascendit; et ita secundum humanitatem dedit. Cave quomodo intelligas Christum secundum humanitatem dedisse, ne sit contrarium predicte auctoritati, ubi dicitur quia secundum quod Deus dat. Ita ergo distingue: Dat Christus secundum humanitatem, id est homo ipse Christus dat, non tamen ex eo, quia homo, sed quia Deus   qui descendit. quasi8: Et quia ita innuunt verba Prophete, ergo   ipse qui   descendit, est et qui ascendit, id est idem est qui descendit ad inferos, et qui ascendit super omnes celos.
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita ab illo loco. Quod autem. quasi9: Christus ascendens, quod est secundum humanitatem, dedit dona. Sed {192.200} quid est quod humanitas ascendit, id est quomodo humanitas ascendere poterat? Nisi quia, et deitas primum descendit in partes terre, que sunt inferiores aere, ut humane nature uniretur. Descendit quidem divinitas non localiter, sed per inexanitionem: et quia dixerat humanitas ascendit, et deitas descendit, ne ideo viderentur duo, subdit: Qui descendit, id est Deus, et qui ascendit super omnes celos, id est homo,   ipse Christus est, id est una et eadem persona est. Unde Dominus:   Nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo etc. (Io. 3). [AMBROSIUS] Ascendit, dico,   ut adimpleret omnia, que de se in lege et prophetis erant predicta. [Haimo] Vel implentur omnia donis suis, et ita implevit omnia.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 4,11 
dist. 3
prol.|
marg.| Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, scilicet vicarios predicationis sue,   quosdam prophetas, qui de futuris prophetarunt, vel potius Scripturarum {192.200} interpretes. [AMBROSIUS] In Novo enim Testamento prophete dicuntur explanatores Scripturarum; tamen fuerunt quidam primordio fidei futura predicentes, sicut Agabus septemque filie Philippi. [Haimo.] Alios vero evangelistas, ut fuerunt Marcus, et Lucas, et septem diaconi sub apostolis. Evangeliste enim diaconi sunt, quia et si non sint sacerdotes, tamen evangelizare possunt.   Alios autem pastores et doctores, ut episcopos, qui verbo etiam et exemplo docere debent, et ideo coniunxit: quos tamquam unum aliquid duobus nominibus complexus est, ut intelligerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. Pastor enim non est nisi habeat {192.201A} doctrinam, qua pascat gregem. Ecce quomodo alii plus, alii minus dedit. Hominibus dat ad mensuram; ipse vero non ad mensuram accipit. Hos autem omnes dedit   in opus ministerii, scilicet ut quisque posset plene facere opus ministrationis sibi credite. Si enim unus omnia non perfecte ageret singula, et hoc ministerium erat necessarium   ad consummationem sanctorum, id est ut consumment qui iam sancti sunt, et   in edificationem corporis Christi, id est ut edificent eos in corpus Christi qui adhuc alieni sunt.   Donec omnes etc. quasi10: Tamdiu durabit ista prelatio et ordinatio, donec in die iudicii nos   omnes, qui sumus   in unitate fidei, id est in una, et non discrepanti fide,   et unitate   agnitionis Filii Dei, id est in una et non differenti agnitione {192.201} Filii Dei. Vel in unitate agnitionis Filii Dei, id est virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei esse in nobis, vel quibus agnoscemus eum in futuro, donec, inquam, nos omnes occurramus nobis invicem de diversis partibus mundi, vel ipsi capiti Christo. quasi11 : desiderio currentes ad gaudium. Et donec idem fiat, durabit prelatio, non post, et ideo non est graviter ferenda. Nos dico, proficientes et crescentes   in virum perfectum et in mensuram plenitudinis Christi, id est vestram, crescentes, ut unusquisque sit perfectus vir. Omnes autem dicit provehendos in virum non sexu, sed perfectione virtutis. Hi enim parvuli sunt viribus corporis et animi. Et sit unusquisque habens etatem eamdem, {192.201} in qua etate Christus plenitudinem annorum et corporis habuit, in qua de hoc mundo exivit; que est mensura et meta etatis, ultra quam nec accrescit naturaliter aliquid homini. [Haimo] Omnes enim in eadem etate resurgent in qua Christus mortuus est et resurrexit, cuiuscumque etatis mortui fuerint. Et nomine viri comprehenduntur mulieres, cum ait   in virum perfectum.
10 Quasi] + dicat PL
11 quasi] + dicat PL
marg.| Et quia in eadem etate omnes resurgent qua Christus mortuus est, ideo convenienter non ait, in mensuram corporis stature, sed etatis, quia unusquisque recipiet suam mensuram corporis, vel quam habuit in iuventute etiam, si senex obiit, vel habuit, vel fuerat habiturus, si ante fuerat mortuus. Etas vero erit illa ad quam pervenit ipse Christus, {192.201} id est iuvenis, ut circa triginta annos. Non est autem fas dicere quod in resurrectione accedat corpori magnitudo quam non habuit, nec maiora corpora redigenda sunt ad modum Dominici corporis. Periret enim multum de illis corporibus cum nec periturus sit capillus, sicut Dominus ait: « Nec capillus de capite vestro peribit »a. Nihil enim detractum quolibet modo de corpore humano periturum est, ita enim modificabitur illa in unoquoque corpore materies, ut aliquid ex ea non pereat, et quod alicui defuerit, ille suppleat qui de nihilo fecit quod voluit; et si quid in parte aliqua enormiter abundavit, per totum spargetur. Indecorum quippe {192.202} ibi nihil erit, sed quidquid futurum erit, hoc decebit. Resurgent sanctorum igitur corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate neque illa terrena materies, que discedente anima fit cadaver, ita resurrectione reparabitur, ut ea que dilabuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioquin capillis et unguibus immoderata et indecens magnitudo redderetur.
a Lc. 21.
marg.| Vel ita potest intelligi, virum perfectum appellat Christum cum omni corpore suo, quod non erit perfectum quousque omnes electi compleantur. Completo autem numero electorum fiet, quod hic dicitur, donec occurramus, capiti Christo in virum perfectum, id est ita quod nos omnes, scilicet, caput et membra {192.202} simus unus perfectus vir cui nihil desit, et nihil plus addendum sit. Ideo perfectus, quia tunc proficiemus in mensuram etatis plenitudinis Christi, id est quia erit mensura et meta etatis: meta, ut nihil prius addatur numero vel viribus; mensura, quia tunc erit plenius Christus omnes habens quomodo per singulos omnes scit, et omnes in eo erunt immortales, et beati cum eo, et tunc non erit necessaria prelatio. Sed usque ad illud tempus hos predictos ministros dedit: ad hoc utique,   ut iam, sicut olim,   non simus parvuli sensu et fluctuantes, id est titubantes vestra debilitate,   et non circumferamur, alio urgente   omni vento doctrine, id est prava doctrina. Doctrina pravorum est quasi ventus et tempestas. {192.202} [AMBROSIUS] Doctrine dico, facte   in nequitia hominum, pro qua creati sunt. Et facte   in astutia, id est per homines malignos in se, et ad supplicum deceptionem astutos, quorum doctrina fit   ad circumventionem erroris, ut sub pretextu veritatis magis decipiat trahens ad errorem.
Numérotation du verset Eph. 4,15 
dist. 4
prol.|
marg.| Veritatem autem. quasi12: Non tales simus, sed potius   facientes actu,   veritatem, id est bona secundum doctrinam et hoc   in caritate, id est non {192.203} ficte, vel ex timore,   crescamus, assertione fidei, per omnia, id est in omni spirituali dono. Et hoc   in illo, id est illo operante,   qui est caput nostrum, id est nobis previdens, et Christus, id est regere potens. Christus enim dicitur   unctus, et in veteri testamento reges ungebantur. Dico, in illo, et bene,   ex quo, id est per quem,   totum corpus, id est Ecclesia, est   compactum, per fidem,   et connexum, vinculo caritatis. Unde subdit:   Per omnem iuncturam. quasi13: Compactum est et connexum. Et hoc   per omnem iuncturam subministrationis, id est per fidem et caritatem que coniungant et faciant sibi invicem membra ministrare. Subministrationis dico, exhibite, non solum voluntate, sed etiam   secundum operationem facte,   in, id est iuxta,   mensuram {192.203}   uniuscuiusque membri, scilicet quod unum quodque membrum potest operari per gratiam sibi datam. Et vere, per Christum corpus est compactum et connexum, quia ipse   facit augmentum corporis, id est augmentat illos qui iam sunt corpus. Ipse dico, tantum Dominus   in edificationem sui, quia illos qui non sunt corpus, edificat in suam civitatem vel societatem, et hoc totum facit   in caritate, id est ex dilectione. Quo peracto erit mensura etatis.   Hoc. Hic admonet Ephesios ut caveant sibi a consuetudine antique gentilitatis. quasi14: Quia Deus tot auxilia dedit ad custodiam unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis,   ergo dico, non obsecro, ut superius, sed dico,   et testificor in Domino, id est precipio sub testimonio Domini, {192.203}   hoc scilicet   ut iam, scilicet a tempore fidei,   non ambuletis, id est vivatis,   sicut gentes ambulant, que scilicet ambulant   in vanitate sensus sui, quia transitoria amant: que sensualitas suggerit.
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
14 Quasi] + dicat PL
marg.| Habentes intellectum naturalem   obscuratum a   tenebris, id est non parum obscurum. Et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant, quam de vobis qui estis illuminati, et spiritum vite habetis. Omnis qui intelligit quadam luce interiore, illustratur. Est ergo quedam lux intus, quam non habent qui non intelligunt. Gentiles, dico,   alienati a fide Dei, id est sine spe immortalitatis. Vel a vita Dei, id est et a Deo qui est anime vita, quia Deus deserit eos. Due quippe sunt vite, una corporis, altera anime: et sicut vita corporis est anima, sic {192.203} anime vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima moritur si deserat Deus. Anima recedens a luce iustitie quanto magis querit quid inveniat contra iustitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosa demergitur. [AMBROSIUS] Alienati dico,   per ignorantiam, id est quia ignorant vitam Dei   que ignorantia   est permanens   in illis, propter cecitatem vel duritiam   cordis ipsorum, quia predicationi oculos cordis clauserunt, qui etiam pro sua turpitudine desperantes de futura vita. Vel   indolorii, alia littera que ex Greco trahitur, id est ex peccato non dolentes semetipsos {192.204} tradiderunt per voluntatem, ad malitiam liberam,   impudicitie, id est fornicationi. Et deinde   tradiderunt se in operationem immunditie omnis, ut nihil omnino quod immundum sit, pretermiserunt. [HIERONYMUS.] Et hoc in avaritia, id est vehementi et insatiabili desiderio, quia numquam luxuriando satiantur, quorum voluptas termino caret, ut etiam ultra concessos nuptiarum fines turpitudinem operentur. Vel sicut alii dicunt, et   avaritie, vel   in avaritia, et accipitur per se de alio vitio, ut sit sensus: Tradiderunt semetipsos in operationem omnis immunditie, 172 et tradiderunt se avaritie.
marg.| Vel ita: Ipsi dico degentes in avaritia, vos autem. quasi15: Gentes ita ambulant,   vos autem non didicistis Christum {192.204} ita esse imitandum: sed   tamen illud audistis, id est eius predicationem intellexistis, vel eum interius loquentem audistis,   et in illo docti estis, id est si illum ita audistis quod in illo veritatem edocti estis vel sitis,   sicut veritas est in Iesu. [AMBROSIUS] Hoc ideo dicit, quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem Christi quam docuit, scilicet hanc   deponere, id est ut deponatis   vos etc. Vel secundum aliam litteram. quasi16: Hec est veritas quam docuit ut deponatis vos. Et ideo deponite vos, non secundum substantiam corporis vel anime, sed   secundum pristinam conversationem, scilicet deponite   veterem hominem qui corrumpitur, et si delectetur. Corrumpitur, dico,   secundum desideria, non solum secundum {192.204} opera. Et ideo deponite etiam desideria que sunt   erroris, id est ab errore veniunt, vel ad errorem ducunt. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima. Sed corpus, exterior homo est: anima, interior, et interiori agitur hec novitas et vetustas. Cum ergo dicit, deponite vos etc. non hoc iubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius commutetur. Homo itaque si vitia pristina sequitur, vetus dicitur; si autem in novitate vite ambulat alienus a seculi errore, novus dicitur: eo igitur qui corrumpitur, veterascit. Ideo ait, deponite veterem hominem, id est vetustatem, quia hoc interior fit vetus et corrumpitur. Unde addit, quia et si delectetur, tamen corrumpitur secundum interiorem, per desideria erroris, hec est vetustas. Hanc igitur vetustatem {192.204} quatenus vobis datur deponite.
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 4,23 
dist. 5
prol.|
marg.| Renovamini autem quotidie   spiritu mentis vestre [Haimo] id est per Spiritum sanctum qui ducit ad rationem. Vel per spiritum, id est mente vestra, {192.205} id est in mente spirituali. Vel per spiritum mentis vestre, id est spiritu qui est mens, vel ratio, vel intelligentia, vel si quo alio vocabulo commodius appellatur. Imago Dei est qua preest homo ceteris animalibus, que creata in agnitione Dei, postquam peccato desipuit in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest, sicut potuit deformare: que in ipsa agnitione Dei creata est antequam delicto veterasceret, sed post lapsum peccati in eadem reformatur. Satis ergo ostenditur ubi homo sit creatus ad imaginem Dei, scilicet non in corporis lineamentis, sed forma quadam intelligibili mentis illuminate. Cum ergo dicit, spiritu mentis vestre, non ibi duas res intelligi voluit, {192.205} quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est in exspoliatione corporis carnis, id est carnis que corpus est.   Et induite opere   novum hominem [Haimo] id est assumite similitudinem novi hominis, id est Christi, de quo alibi:   Induimini Iesum Christum (Rm. 13). [AMBROSIUS] Quo vere induitur quicumque mentis informatione ei conformatur. Christo enim induitur qui per fidem in Christo renascitur, vite emulus quam tradidit Christus.   Qui, novus homo, scilicet Christus,   est creatus secundum Deum, id est non humana natura, sed Dei potentia. [Haimo] Conceptus enim in utero virginali opere Spiritus sancti de semine mulieris, sine semine viri. Hoc {192.205} novum fuit. Unde Ieremias:   Novum faciet Dominus super terram. Mulier circumdabit virum gremio uteri sui (Ier. 31). Creatus est, dico,   in iustitia, scilicet in communi operatione   et sanctitate perfecta,   veritatis, ut hypocrisis, sed quia iustus est, communiter omnibus bona prestanda. Et vere sanctus ut sit etiam ipsa sanctitas, sicut iustitia et veritas.
marg.| Vel ita, qui secundum Deum, quasi17: Renovamini spiritu, qui spiritus creatus est secundum Deum, id est ad imaginem Dei, in iustitia scilicet, et veritatis; sed peccando iustitiam et sanctitatem veritatis amisit. Propter quod hec imago deformis et decolor facta est, sed formam recipit cum formatur et renovatur. Propter quod, exsequitur per partes veteris et novi hominis. [AUGUSTINUS.] Propter quod, quia scilicet {192.205} vetus homo deponendus et novus induendus, vos   deponentes mendacium, quod est pars vetustatis,   loquimini veritatem, que est pars novitatis,   unusquisque cum proximo suo, id est cum quovis homine, etiam cum gentili vel Iudeo; quia omnis homo proximus conditione prime nativitatis, vel spe conversionis omnis homo antequam sit Christianus debet putari proximus. Si enim nosti qualis sit futurus apud Deum, forte qui modo Iudeus est, vel paganus, vel hereticus, per misericordiam Dei ita convertetur ad Deum, ut inter sanctos recumbat.
17 Quasi] + dicat PL
marg.| Quoniam sumus etc. quasi18: Decet loqui {192.206} veritatem, quoniam sumus membra, alter alterius   invicem, subserviendo. Deinde multas veteris hominis a quibus dehortatur, et econtrario multas novi ad quas hortatur, partes enumerat, dicens:   Irascimini et nolite peccare. quasi19: Invitus tolero quod vitari non potest, scilicet de ira ne veniatis ad actum peccandi. Si ergo surgit motus animi qui iam propter penam peccati non est in potestate nostra, saltem ei non consentiat ratio. Permittit quidem Apostolus irasci quod est humana tentatio, sed prohibet iram ad effectum deducere. [Haimo]
18 Quasi] + dicat PL
19 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, irascimini, contra peccantes, quod est naturalis motus animi qui solet ad profectum pertinere delinquentium. Ideo irascendum esse dicit, ostendens hanc iram esse bonam, sed monet ne modum excedendo {192.206} peccent, subdens: Nolite peccare, asperius arguendo et onerando peccantem. Unde Salomon:   Noli nimis iustus esse, quia est qui perit in iustitia sua (Qo. 7). Temperanda est ergo iustitia ut imitemur Deum qui suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Et   sol non occidat super iracundiam vestram, id est ipsa ira non duret ad occasum solis. Intelligitur quidem simpliciter et secundum tempus, quia si ex ipsa infirmitate quam portamus subrepit ira Christiano, non debet diu teneri et fieri pridiana: eiicienda est de corde antequam occidat lux ista invisibilis. [AMBROSIUS] Vult ergo Apostolus ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic diabolus se inserit ut {192.206} mala peragat. Unde subdit:   Nolite locum.
marg.| Vel ita melius, sol, id est splendor rationis; vel Christus, non occidat super iracundiam vestram, id est non per iram, quasi per montem interpositum obscuretur vobis. Noster sol iustitie et veritatis Christus est, cuius veritate anima illustratur cum in homine habitat per fidem. Ideo ait, sol non occidat super iracundiam vestram, id est cavete ne Christus, qui est sol iustitie, per iracundiam mentem vestram deserat, qui cum ira numquam habitat. Et si quis etiam vos irritat, quod est tentatio diaboli, nolite locum dare diabolo, perseverando in ira. [AUGUSTINUS.]
marg.| Vel ita, ut et de bona ira intelligatur. Irascimini vobismetipsis de preteritis peccatis quod est penitentie, et nolite peccare, id est ulterius peccare {192.206} desinite. quasi20: Volo vos irasci ut non peccetis. Ut autem non peccetis quibus habetis irasci, nisi vobis? Quid est enim homo penitens, nisi homo sibi ut accipiat veniam, de seipso exigit penam? Et est sensus: Irascimini et nolite peccare, id est indignamini vobisipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol iustitie, sed potius illi irradiat. Unde subdit: Sol non occidat super iracundiam vestram, id est sol non occidet super iracundiam vestram, et nolite locum, etiam intrandi ad vos, dare diabolo, per malam cupiditatem, vel timorem. Due {192.207} enim sunt porte per quas diabolus intrat, scilicet cupiditas et timor. Si cupis aliquid terrenum, hac intrat diabolus; si times aliquid terrenum, et hac intrat: eisdem in contrario versis, Deus intrat. Si enim cupis regnum celorum, et times ignem gehenne, aperis valvas Christo, et intrat Christus. Illi ergo sunt claudende, isti aperiende.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 4,28 
dist. 6
prol.|
marg.| Qui furabatur, quod item pars est veteris hominis,   iam non furetur, id est non aliquo dolo quid auferat:   magis autem laboret unusquisque   operando, non solum per servos, sed etiam   manibus suis. Operando dico, non prava opera lucri, sed   quod bonum est, ut habeat, non tantum unde iuvet, sed etiam   unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus non procedat de ore vestro, etsi fuerit corde conceptus. In Dei namque servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas eius debet maculari.   Sed si quis. quasi21: Malus sermo {192.207} non debet procedere de ore, sed nec etiam sermo bonus inutiliter dicendus est, et hoc est quod ait,   sed si quis sermo   bonus est valens   ad edificationem fidei, ita optime et circumscripte procedat   ut det gratiam, id est ut sit gratus   audientibus. Et nolite contristare per inobedientiam   Spiritum sanctum Dei, id est predicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare, quantum ad vos. Nam Spiritus sancti substantia qua est quidquid ipse est, non potest contristari cum ipsa sit eterna et incommutabilis beatitudo; sed quodam locutionis 173 tropo usus est Apostolus, quo ea que non accidunt Deo tamquam illi accidant, loquimur, figurantes eum facere ut nobis accidant. Non ergo {192.207} tenendum est aliquid tale accidere Spiritui sancto, qui in se immutabilis est, sed in sanctis habitat, ut eos impleat caritate, qua facit eos gaudere de profectibus aliorum, et contristari de lapsibus vel peccatis eorum, de quorum fide et pietate gaudebant: que tristitia laudabilis, quia venit ex caritate, quam infundit Spiritus sanctus. Et ideo dicitur contristari, quia hoc facit in suis, cuius dono tam boni sunt ut eos moestificent mali, et hi maxime quos bonos fuisse vel noverunt, vel crediderunt. Hoc locutionis modo dicitur Deus scire, quando nos scire facit, et quiescere ab operibus, que valde fecerat bona, quia nos facit requiescere cum bona fecerimus. {192.208}
21 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, nolite contristare Spiritum sanctum Dei, id est a vobis per mala opera fugare: Cum bene agimus gaudet in nobis Spiritus sanctus, datus nobis, videns monita sua proficere utilitatibus nostris. Gaudet ergo, id est habitator manet in nobis, si de eo proficimus. Aliter tristatur, id est deserit nos. Non enim sic tristatur ut patiatur, cum impassibilis sit, sed tristari dicitur, quia a nobis recedit. Sicut contristatur homo cum de propria domo expellitur quam sibi edificavit, ita Spiritus sanctus contristari dicitur cum de homine quem sibi mundavit in baptismo, per prava opera eiicitur, in quo. quasi22: Nolite contristare Spiritum sanctum, quod non debetis, quia ipse est   in quo, id est cuius gratia vos,   estis signati, quasi23: Cera in sigillo {192.208} eius imagine vobis relicta, id est forma novitatis impressa vobis. [Haimo. AMBROSIUS] Vel estis signati, id est discreti a malis. Et hoc   in die redemptionis, id est baptismi.   Omnis etiam   amaritudo, in dictis vel in factis mordacibus,   et ira, id est subitus furor,   et indignatio, que est si minor sublimatur: hec de ira venit,   et clamor, id est contentio, que venit de indignatione, et est vox quasi insani:   et blasphemia, que fit in Deum vel in sanctos: blasphemia est per quam de Deo falsa dicuntur. Hec, inquam, omnia   tollantur a vobis, quia perniciem possunt prestare, nisi amoveantur. Hec etiam, si fiant accidentibus causis, tamen temperanda sunt. Et quia illis pressis poterat malum in corde retineri, addit, tollantur   cum omni malitia cordis. Estote. {192.208} Item partem novi hominis hic ostendit. quasi24: Illa tollantur a vobis,   estote invicem benigni, id est largi de facultatibus vestris,   et misericordes, affectu et compassione mentis. Etsi non est quod detur,   et donantes invicem, in vos commissa, scilicet si alter in alterum peccet condonate, alioquin Deus repetit remissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam, per quam misericordiam dederat, sicut in Evangelio de nequam servo legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est.
22 Quasi] + dicat PL
23 Quasi] + dicat PL
24 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Eph. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=64&chapitre=64_4)

Notes :