Glossa magna

Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 

Et vos convivificavit1 cum essetis mortui
1 convivificavit] om. Weber
delictis
et peccatis vestris,
Numérotation du verset Eph. 2,2 

in quibus aliquando
ambulastis
secundum
seculum mundi huius,
secundum principem
potestatis aeris huius,
spiritus qui
nunc operatur in filios
diffidentie,
Numérotation du verset Eph. 2,3 

in quibus
et nos omnes
aliquando conversati sumus
in desideriis
carnis nostre,
facientes
voluntatem2 carnis
2 voluntatem] voluntates Weber
et cogitationum,
et eramus
natura
filii
ire
sicut et ceteri.
Numérotation du verset Eph. 2,4 

Deus autem
qui dives est in misericordia,
propter nimiam caritatem suam
qua dilexit nos.
Numérotation du verset Eph. 2,5 

Et cum
eramus3
3 eramus] essemus Weber
mortui peccatis, convivificavit nos in4 Christo
4 in] om. Weber
cuius5 gratia estis salvati,
5 cuius] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,6 

et
conresuscitavit,
et consedere fecit in celestibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 2,7 

ut ostenderet in seculis supervenientibus
abundantes divitias
gratie sue
in bonitate
super nos in Christo Iesu.
Numérotation du verset Eph. 2,8 

Gratia
enim estis salvati per fidem
et hoc
non ex vobis.
Dei enim donum est
Numérotation du verset Eph. 2,9 

non ex operibus ut ne quis
glorietur.
Numérotation du verset Eph. 2,10 

Ipsius enim sumus factura
creati in Christo Iesu
in operibus bonis que preparavit Deus
ut in illis ambulemus.
Numérotation du verset Eph. 2,11 

Propter quod
memores estote quod aliquando vos gentes
in carne
qui dicebamini6 preputium,
6 dicebamini] dicimini Weber
ab ea que dicitur
circumcisio in carne
manufacta,
Numérotation du verset Eph. 2,12 

quia eratis
in illo tempore7 sine Christo alienati
7 in illo tempore] illo in tempore Weber
a conversatione Israel
et hospites
testamentorum
promissionis
spem non habentes, et sine Deo
in hoc8 mundo.
8 hoc] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,13 

Nunc autem
in
Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe,
facti estis
prope
in sanguine Christi.
Numérotation du verset Eph. 2,14 

Ipse enim est9 pax nostra
9 enim est] inv. Weber
qui fecit utraque
unum
et
medium parietem
macerie
solvens inimicitiam in carne sua,
Numérotation du verset Eph. 2,15 

legem
mandatorum
decretis
evacuans ut duos condat
in semetipso,
in uno
novo
homine
faciens pacem
Numérotation du verset Eph. 2,16 

ut10 reconciliet ambos
10 ut] et Weber
in uno corpore
Deo,
per crucem interficiens inimicitiam in semetipso.
Numérotation du verset Eph. 2,17 

Et veniens
evangelizavit
pacem
vobis
qui longe fuistis
et pacem his qui prope.
Numérotation du verset Eph. 2,18 

Quoniam
per ipsum habemus accessum ambo
in uno Spiritu
ad Patrem.
Numérotation du verset Eph. 2,19 

Ergo iam
non estis hospites
et advene,
sed estis cives
sanctorum
et domestici Dei,
Numérotation du verset Eph. 2,20 

superedificati
super fundamentum
apostolorum et prophetarum, ipso
summo
angulari
lapide Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 2,21 

in quo
omnis edificatio constructa
crescit
in templum sanctum
in Domino,
Numérotation du verset Eph. 2,22 

in quo et vos
coedificamini
in tabernaculum11 Dei
11 tabernaculum] habitaculum Weber
in Spiritu sancto12.
12 sancto] om. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Et vos. Hic commemorat priora, scilicet {192.179} quales fuerint ante fidem, et quid modo per gratiam facti sunt, ut in bonis que nunc habent humilientur, et certum sit quod, si inimicis hec data sunt, magis amicis dabuntur ea que Apostolus optat eis, scilicet quod Christus est caput omnis Ecclesie et nostrum, quia nos   convivificavit cum, id est quamvis,   essetis mortui delictis et peccatis etc.
marg.| Vel ita continua, ut a superiori sumas verbum quod subintelligitur, quasi1: Nos qui credidimus habemus spem hereditatis, et vos, scilicet credidistis, Deus autem convivificavit nos cum, id est quamvis, prius essetis mortui. [AMBROSIUS]
1 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua: Deus suscitavit Iesum, et vos, id est suscitabit, cum, id est quamvis, essetis, olim ante fidem mortui, scilicet nec etiam sentientes mala nostra. Mortui dico, delictis, {192.179} scilicet dimittendo que iubentur, et peccatis vestris, scilicet agendo prohibita, in quibus delictis et peccatis   aliquando, scilicet ante fidem, longo usu,   ambulastis, de alio ad aliud declinantes. Ambulastis dico,   secundum seculum, id est conversationem et speciem,   huius mundi, cuius species nos allicit, et   secundum principem spiritus, id est spirituum. Ponitur enim singularis genitivus pro plurali. Ille est Beelzebub qui est princeps malignorum spirituum. Vel intransitive secundum aliam litteram, que est   secundum principem spirituum. Principem dico,   potestatis aeris huius, id est qui habet potestatem in {192.180} hoc aere caliginoso, non cum hominibus in mundo, qui ad ista caliginosa de apparatu supernorum angelorum cum angelis apostatis lapsus est tamquam ad carcerem. Caliginosus enim aer infernus est demonum usque ad iudicium. Unde in canonica Epistola dicitur: Carceribus caliginis inferni retrusus in iudicio servaretur perimendus. Spiritum ergo erroris dicit principem aeris, quia in hoc aere dominatur. Hanc enim partem sibi usurpavit ad exercendam dominationem; et quia ita vicini sunt nobis, et spiritus invisibiles sunt, magis sunt timendi.   Qui principes   nunc etiam adhuc   operantur, quantum Deus sinit,   in filiis diffidentie, id est in eis qui diffidunt de eternis, vel de quorum salute nos diffidimus, et ideo erepti ei sint grati ereptori Christo. {192.180} Qui intravit in domum fortis in suo dominatu genus humanum habentis, et prius ipsum alligavit, id est eius coercuit et cohibuit potestatem, potestatis sue fortioribus vinculis, et sic eripuit vasa eius quecumque predestinavit eripere. Arbitrium eorum ab eius liberans potestate, ut illo non impediente credant in istum libera voluntate. Proinde hoc opus est gratie quam attulit secundus Adam, non nature quam corrupit primus Adam. Filios autem diffidentie regit princeps iste, id est diabolus, ad arbitrium suum, quod nec ipsum habet liberum ad faciendum, sed in maximam malevolentiam suis sceleribus obduratum. Unde nemo sane fidei credit vel dicit hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti. Quid autem operatur {192.180} hic princeps in filios diffidentie, nisi opera sua mala? et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quam scit eos posse mundari? In quam ergo obstinationem cum Deus plerumque facere dicitur non instigando et inspirando, sed deserendo facit, ut illi, id est spiritus maligni, operentur in filiis diffidentie: quod Deus debite iusteque permittit,   in quibus, peccatis,   et nos omnes Iudei, scilicet ut gentes,   aliquando conversati sumus, agentes vitam nostram   in desideriis carnis nostre, id est in malis concupiscentiis que ex carne sunt, et etiam facientes actu voluntates carnis, id est ea in quibus caro delectatur, ut est luxuria, et huiusmodi, et voluntatem   cogitationum, {192.180} vel mentium, id est ea in quibus caro non delectatur, sed anima cogitat, ut sunt heretice pravitates, et alia huiusmodi.   Et eramus, nos Iudei,   sicut et ceteri, id est gentiles,   filii ire, id est debitores eterne pene, et hoc   natura, id est per patres, Adam scilicet et Evam, id est per peccatum originale ab eis traductum. Cecitas enim in primo homine per peccatum contigit, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Ideo Apostolus ait: Eramus natura filii ire, id est filii vindicte, filii pene, filii gehenne. Quomodo natura? quia peccante primo homine vitium pro natura {192.181A} inolevit. Tenebatur enim iusta damnatione genus humanum, et erant omnes filii ire, de qua ira Dominus dicit:   Qui non credit in Filium, non habet vitam, sed ira Dei manet super eum (Io. 3). Non ait venit, sed manet. Cum hac quippe ira omnis nascitur. Ipsa est enim illa ira cum qua omnes nati sumus, cui nascendo hesimus, ira de propagine iniquitatis, de macula peccati. Et nota quod ipsa vere ac proprie natura hominis dicitur, qualis sine vitio primitus condita est. Translatitio autem verbo utimur ut naturam dicamus etiam quali nascitur homo; secundum quam locutionem dicitur hic: eramus natura filii ire, sicut et ceteri. Ac si dicat: Cum hec predicta fuerint in nobis sicut in gentibus, non desperet gentilis quin par Iudeis fiat, quia {192.181} nos sicut illi eramus filii ire. In hac ira cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius, quanto maiora vel plura insuper addiderant, necessarius erat mediator, id est reconciliator qui hanc iram singularis sacrificii oblatione placaret. Unde subdit:
Numérotation du verset Eph. 2,4 
dist. 2
prol.|
marg.| Deus autem; quasi2: Quamvis essetis mortui, Deus tamen convivificavit nos, Deus autem, et non alius, et hoc est,   Deus autem qui dives est in misericordia, qui actualia et originalia dimittit: ipse, inquam, non propter meritum, sed   propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, id est Iudeos et gentes, non modo postquam iusti fuimus, sed etiam cum essemus mortui peccatis convivificavit nos in Christo, id est a simili Christi, quia sicut Christum a vetustate pene, ita et nos a vetustate culpe mundavit. {192.181} [AUGUSTINUS.] Vel secundum aliam litteram,   convivificavit nos, scilicet Iudeos, et hoc in Christo, id est per gratiam Christi. Et secundum hoc ita cum superioribus iungit litteram, ibi:   Deus autem, quasi3: Nos aliquando male conversati sumus, sed Deus qui dives etc. convivificavit nos, Iudeos, in Christo, id est per gratiam Christi. Et sicut nos, similiter et vos gentiles convivificavit. Et hoc est quod subdit:   Cuius Christi   gratia, et vos gentiles,   estis salvati, sicut nos Iudei; et utrosque conresuscitavit, id est cum Christo iam suscitavit. Spe tamquam perfectum enuntiat quod futurum est, quia spe certa quod futurum est, iam tenemus: ideo iam velut perfectum {192.182} esset, sic loquitur. Unde etiam subdit:   Et consedere fecit, ut iudices, nos et vos,   in celestibus, non inaniter, sed fideliter iam computat factum quod futurum esse non dubitat. [AUGUSTINUS.] Certe enim in celestibus Christus iam sedet, nondum autem nos, sed spe certa tenemus. Fecit dico, per hoc quod sumus in Christo Iesu, id est in fide Christi, ut etc. ; quasi4: Ita hec in spe fecit, ut in re compleret in die iudicii. Quod ita dicit   ut ostenderet, in re,   in seculis supervenientibus, id est in die iudicii,   abundantes divitias gratie sue, id est abundantia dona gratie. [AMBROSIUS] In futuro enim seculo apparebit donum Dei in remuneratione credentium, quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et he sunt abundantes divitie, non tantum {192.182} quantum mens investigare non potest.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, ut de presenti accipiatur, sic quasi5: Ideo convivificavit nos prius mortuos ut ostenderet in seculis supervenientibus, id est posteris nostris, abundantes divitias gratie sue, id est abundantia dona gratie que hic largitur. Deinde utramque sententiam progredere simul, quasi6: Divitias, dico, datas vobis hic vel in futuro, non meritis nostris, sed in bonitate Dei. Divitias dico, existentes   super nos, id est super intellectus nostros, quia plene capere nequimus. Datas dico,   in Christo Iesu, id est per Christum. Et bene dixi in bonitate,   gratia enim, preeunte, id est gratuita Dei voluntate,   salvati estis per fidem, quia cooperatur fides bona Dei voluntate. [AUGUSTINUS.] Et hoc, id est fides,   non est   ex vobis, id est ex {192.182} vi nature vestre, quia   donum Dei est pure;   non partim   ex operibus, ita   ut ne quis, id est nemo,   glorietur, id est extollatur de operibus.
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Non hoc ideo fecit quod opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera eius, sitque gloria operanti bonum; sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum est igitur homini ut de viribus liberi arbitrii sui non presumat, quia ille qui putavit sine eius adiutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinquam, et vivens prodige cuncta consumpsit, et miseria attritus, et in se reversus dixit: Surgam et ibo ad patrem meum (Lc. 18). Quam cogitationem bonam non habet, nisi et ipsam illi in {192.182} occulto Pater misericordissimus inspirasset. Ideo recte ait: Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte dicas: Promerui, et ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse qui non promereris, nisi accepisses. Gratia precessit meritum tuum, non gratia ex merito, sed meritum ex gratia; nam si gratia ex merito emistis, non gratis accepistis: omnia merita precedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea. [AUGUSTINUS.] Et ne quis aliter intelligeret, propter arrogantes, et suam iustitiam constituere volentes, planius aperit subdens:   Ipsius enim; quasi7: Nemo debet de se gloriari, quia nos   creati in Christo Iesu, id est in fide {192.183} Christi, et   in operibus 166   bonis simus factura ipsius, id est opus Dei.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Nos sumus creati factura, id est per facturam ipsius, id est per operationem Dei, in Christo Iesu, id est in fide Christi, et in operibus bonis.
marg.| Vel ita: Nos sumus factura ipsius. Nos dico, creati in Christo Iesu, id est per Christum Iesum, in operibus bonis. [Haimo] Non utique illa creatura qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui iam utique homo erat: Cor mundum crea in me, Deus etc. (Ps. L.) Hac creatione formamur et creamur, in operibus bonis,   que Deus preparavit, antequam ad ea surgere possetis. Preparavit dico,   ut in illis ambulemus, proficiendo, non ut confisi gratie, deinde otiosi simus. [Haimo.] In his verbis aperte monstrat Apostolus ipsam Dei predestinationem, {192.183} eiusdemque effectum, id est gratiam que apponitur. Ait enim, creati sumus in Christo et in operibus, hoc est gratia. Quod autem sequitur, que preparavit, hoc est predestinatio, quia predestinatio est gratie preparatio. Gratia vero est ipsa donatio, que est ipsius predestinationis effectus, que predestinatio sine prescientia non potest esse; potest autem esse sine predestinatione prescientia, predestinatione quippe Deus ea prescivit que fuerat ipse facturus; prescire autem potens est etiam que ipse non facit, sicut quecumque peccata, quia etsi sint quedam ita peccata ut sint etiam pene peccatorum, unde dictum est:   Tradidit eos Deus in reprobum sensum (Rm. 1): non ibi peccatum Dei est, sed iudicium. Predestinatio igitur Dei {192.183} in bono est, eiusque effectus bonus est. Ille itaque operatur hominem bonum et custodit qui incommutabiliter bonus est, semperque ab illo fieri et perfici debemus ei inherentes.
Numérotation du verset Eph. 2,11 
dist. 3
prol.|
marg.| Propter quod. Contulerat supra Iudeos et gentes, ostendens quod utrique essent sub peccato, nunc ostendit gentes fuisse indigniores, et improperia Iudeorum perpessas, ut modo equales Iudeis {192.184} magis sint obnoxii gratie Dei, quasi8: Predicta bona habetis a Deo,   propter quod, id est quia hec habetis, et ut sciatis omnia esse a gratia Dei,   memores estote, ut magis grati sitis,   quod vos, Ephesii,   aliquando, id est ante conversionem,   eratis gentes, id est quales gentes, scilicet veteres peccatores degentes   in carne, id est in carnalibus,   qui dicebamini preputium, id est immunditia. Et hoc   ab ea circumcisione   que non vere est, sed   dicitur circumcisio, quia   facta est   manu humana, non a Deo in carne, non in spiritu, et memores estote quod vos,   qui nunc tales estis,   eratis illo tempore malo, scilicet   sine Christo, id est sine promissione Christi, que tunc fiebat Iudeis   Eratis etiam   alienati a conversatione Israel, quibus gentibus [AMBROSIUS] {192.184} scilicet non coutebantur Iudei. Et si aliquando legem et prophetas accepistis, dicebamini, vel eratis   hospites testamentorum, id est adventitii. [Haimo.] Hospes quasi hostii pes, eo quod, cum suscipiebatur in domo ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur pedem super hostium, et datis dextris, iurabat quod pacificus eius esset ingressus. Eratis etiam   non habentes spem promissionis facte filiis Abrahe, ut de eterna hereditate.   Et sine Deo, id est sine dei notitia, eratis   in hoc mundo, tam malo.   Nunc autem, scilicet in hoc tempore gratie, vos qui aliquando eratis longe, non loco, sed merito, et a Deo, et ab Israel qualitate conversationis, quamvis essetis longe, tamen   facti estis prope Deo, et non carnalibus, sed spiritualibus Iudeis, et {192.184} hoc   in Christo Iesu, id est per Christum, et non quoquo modo per Christum, sed   in sanguine Christi, id est per sanguinem eius. In quibusdam codicibus reperitur esse scriptum   Qui, ibi   vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur, usque ibi:   Nunc autem, eodem tamen manente sensu, hoc modo:   Memores estote quod vos qui aliquando gentes etc. :   Qui dicebamini, qui eratis etc.   Nunc vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope, non per vos, sed   in Christo Iesu, id est per Christum, et per ipsum: non quoquo modo, sed   in sanguine Christi, et recte dico, in Christo.   Ipse enim est pax nostra, inter nos ipsos, scilicet Iudeos et gentes, et ad Deum qui et duos populos {192.184} inter se pacificavit, et ideo reconciliavit. Unde subdit:   Qui fecit utraque, scilicet utrumque populum, unum in fide et moribus . Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tamquam parietes de diverso angulo venientes sibimet quasi in pacis osculo copulantur, quos per hoc univit, quod sequitur:   Et, id est quia, est   solvens medium parietem macerie, id est obstaculum quod erat inter illos duos populos, hinc ex lege, inde ex idololatria solvit, removens legem a Iudeis, et idololatriam a gentibus: qui paries dicitur macerie, quia non erat stabilis neque robustus. Est enim maceria congeries lapidum sine cemento, ut fit {192.185} circa hortos. Paries vero macerie est qui facile destrueretur veniente gratia, que et legem amovit, et corda gentium ab idololatria convertit. Medius autem erat ut neuter populus alteri concordaret. Stante autem hoc pariete erant inimicitie, ira, invidieque inter eos, que abolite sunt destructo pariete. Unde subdit: Et per hoc est   solvens inimicitias in carne sua, assumpta vel immolata.   Legem. Hic exponit parietem quantum ad partem Iudeorum; [Haimo.] quasi9: Ipse dico,   evacuans legem mandatorum, id est evacuans legem veterem, quantum ad ea que mandabat, id est ad carnales observantias, non quantum ad veritatem quam presignabat. Evacuans dico,   decretis, id est preceptis Evangelii que ex ratione sunt, ideo evacuavit {192.185}   ut duos populos prius divisos per legem,   condat in semetipso, id est coniungat in fide eius. [AMBROSIUS] Ipse dico,   faciens pacem, destructis inimicitiis. Faciens dico,   in uno novo homine, id est in se solo a quo non aliunde est novitas. Et item ideo evacuat   ut reconciliet ambos Deo, positos   in uno corpore, Ecclesie; [Haimo.] quasi10: Sublata inimicitia, et lege evacuata, facit pacem inter ipsos, et ambos reconciliat Deo Patri. [AMBROSIUS] Per hoc autem reconciliat Deo quod pro peccatis se obtulit, et per Evangelium illuminavit: que duo consequenter ostendit, subdens; Ipse dico,   interficiens in semetipso inimicitiam, que erat inter Deum et homines, id est peccata dimisit; in se vero non aliter interfecit inimicitiam, quam   per crucem, id {192.185} est per mortem. Omnibus enim profecit mors Salvatoris.   Et veniens, id est per assumptam humanitatem apparens,   evangelizavit, et si non in sua persona, sed in apostolis,   vobis, gentilibus,   pacem ad Deum fieri per se. Vobis dico,   qui longe fuistis a Deo, quia idololatre et sine lege erant. Non enim regione a Deo longe est quisque, sed affectu. Amas Deum, prope es. Odisti Deum, longe es. Et eamdem pacem annuntiavit   his qui prope erant, id est Iudeis qui unum Deum colebant, et legem a Deo acceperant.
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 2,19 
dist. 4
prol.|
marg.| Ergo iam non estis etc. quasi11: Annuntiavit pacem, et etiam fecit, et quod fecerit, effectus indicat. Quoniam ambo habemus accessum, id est facultatem accedendi ad Patrem, et hoc in uno spiritu, id est per eumdem spiritum qui per Christum omnibus datur, et quia gentes accessum habent ad Patrem.   Ergo, o vos gentiles,   iam, id est a tempore fidei,   non estis hospites, id est indigniores in {192.186} fide Iudeis, sicut olim recepti in lege,   et advene, id est extranei a Deo.   Sed estis cives sanctorum, non carnalis Israel, id est eiusdem iuris et dignitatis in domo Dei cum sanctis,   et domestici, id est familiares,   Dei, quibus scilicet arcana revelat, quasi de Babylonia translati estis ad Hierusalem. Duas quippe civitates in toto mundo faciunt duo amores, Hierusalem facit amor Dei, Babylonia amor seculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis. [Haimo.] Nos dico,   superedificati, id est innixi, et de bono in melius provecti,   super fundamentum apostolorum et prophetarum, id est super Christum qui est fundamentum, preter quod nemo potest aliud ponere. Dicuntur tamen et apostoli et prophete fundamentum. Unde ait Propheta {192.186} in psalmo  LXXXVI:   Fundamenta eius in montibus sanctis. Sed Christus est primum et maximum fundamentum: qui sicut aperte dicitur Sanctus sanctorum, sic figurate Fundamentum fundamentotorum. Si ergo sacramenta cogites, Christus est Sanctus sanctorum; si gregem subditum cogites, 167 Christus est Pastor pastorum; si fabricam cogites, Christus est Fundamentum fundamentorum. [AMBROSIUS] Vel super fundamentum, id est doctrinam, apostolorum et prophetarum, id est super novum Testamentum. Et vere, quia quod apostoli predicaverunt, prophete futurum predixerunt. [AUGUSTINUS.] Et ne apostoli vel prophete in quibus fundata est civitas Dei tenerent se in se, subdit:   Ipso summo angulari existente   Christo {192.186}   Iesu. In Christo enim totum innititur primo fundamento, in quo omnis ista compages incumbit, ut nusquam cadat: quod fundamentum in summo est et non in imo, ut fabricator porea [  f. pareat]: ergo fundamentum et lapis angularis Christus est, et ab imo surgens summitatem tenet, qui dicitur lapis propter firmitatem, quia firmitatem sustinet, et summus, quia consummat, et angularis, quia duos parietes de diverso venientes, Iudeorum scilicet, et gentium compaginat. [AUGUSTINUS.] Unde subdit:   In quo Christo, id est per quem Christum,   omnis edificatio, tam de Iudeis quam gentibus,   constructa in fide,   crescit per augmentum virtutum. Nemo enim tam perfectus est qui non possit esse perfectior. {192.186} Crescit dico,   in templum, id est usquequo sit templum Dei, factum, remotione vitiorum,   in Domino, id est in operatione Domini.   In quo, id est per quem Christum, et vos Ephesi, ut alii,   coedificamini, id est ad similitudinem aliorum edificamini,   in tabernaculum Dei, ut sitis habitaculum Dei, et hoc   in Spiritu operante.
11 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Eph. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=64&chapitre=64_2)

Notes :