Glossa magna

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 

Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei,
sanctis omnibus qui sunt Ephesi
et fidelibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 1,2 

gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,3 

Benedictus Deus
et Pater Domini nostri
Iesu Christi,
qui benedixit
nos
in omni benedictione spirituali
in celestibus
in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,4 

Sicut
elegit nos
in ipso
ante mundi constitutionem,
ut essemus
sancti
et immaculati
in conspectu
eius
in
caritate.
Numérotation du verset Eph. 1,5 

Qui predestinavit nos
in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum
in ipsum,
secundum propositum
voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,6 

in laudem glorie gratie sue
in qua
gratificavit nos
in dilecto Filio suo1,
1 Filio suo] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 1,7 

in quo habemus
redemptionem
per sanguinem eius
in2 remissionem peccatorum,
2 in] om. Weber
secundum
divitias gratie eius
Numérotation du verset Eph. 1,8 

que superabundavit
in nobis
in omni sapientia
et prudentia
Numérotation du verset Eph. 1,9 

ut notum faceret nobis
sacramentum voluntatis sue secundum bonum placitum eius
quod
proposuit in ipso3.
3 ipso] eo Weber
Numérotation du verset Eph. 1,10 

In dispensationem plenitudinis temporum
instaurare
omnia in Christo, que et4 in celis
4 et] om. Weber
et que in terra sunt
in
ipso.
Numérotation du verset Eph. 1,11 

In quo
et5 nos
5 et] etiam Weber
sorte vocati
sumus predestinati
secundum propositum
eius
qui omnia operatur
secundum consilium voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,12 

ut simus
in laudem glorie eius
qui
ante speravimus in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,13 

In quo et vos
cum audissetis
verbum veritatis
evangelium salutis vestre in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis sancto.
Numérotation du verset Eph. 1,14 

qui est arra6
6 arra] pignus Weber
hereditatis nostre in redemptionem
acquisitionis
in laudem glorie ipsius.
Numérotation du verset Eph. 1,15 

Propterea
et ego audiens fidem vestram
que est in Domino Iesu
et dilectionem in omnes sanctos.
Numérotation du verset Eph. 1,16 

Non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis,
Numérotation du verset Eph. 1,17 

ut Deus Domini nostri Iesu Christi.
Pater glorie
det vobis
spiritum sapientie et revelationis in agnitione eius,
Numérotation du verset Eph. 1,18 

illuminatos oculos
cordis vestri,
ut sciatis
que
sit spes vocationis eius
et7 que divitie glorie
7 et] om. Weber
hereditatis eius
in sanctis,
Numérotation du verset Eph. 1,19 

et que sit supereminens
magnitudo
virtutis eius in nos,
qui credidimus secundum operationem potentie virtutis eius
Numérotation du verset Eph. 1,20 

quam operatus est in Christo
suscitans illum
a mortuis et constituens
ad dexteram suam
in celestibus,
Numérotation du verset Eph. 1,21 

supra omnem principatum
et potestatem, et virtutem et dominationem,
et omne nomen quod non solum nominatur8 in hoc seculo sed etiam9 in future.
8 non…nominatur] inv. Weber |
9 etiam] et Weber |
Numérotation du verset Eph. 1,22 

Et omnia subiecit
sub pedibus eius.
Et
ipsum
dedit caput
super omnem Ecclesiam10,
10 super…Ecclesiam] supra omnia Ecclesie Weber
Numérotation du verset Eph. 1,23 

que est corpus ipsius,
et11 plenitudo eius
11 et] om. Weber
qui omnia in omnibus adimpletur.

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 
dist. 1
prol.|
prol.| Prefatio epistole
marg.| {192.169} Paulus apostolus. Hanc Epistolam scribit Apostolus Ephesiis. Ephesii autem sunt Asiani: hi per Paulum non fundati, sed confirmati fuerant in fide. Eos enim non fundavit Apostolus in fide, sed confirmavit, multa pro eis passus a perfidis, qui post confirmationem firmiter steterant in fide et in bonis operibus. His scribit Apostolus a Roma de carcere per Tychicum confortatoriam Epistolam, cum ulterius non esset eos visurus: et sciens eos esse bonos, non arguit de culpa, sed ne relabantur timendum erat. Qui enim stat cadere potest, et quia nullus adeo perfectus est qui crescere non possit, eos ad ulteriora hortatur; et ne recedant a fide pro suis tribulationibus, scilicet Apostoli, teneantque suas {192.169} ordinationes, et presertim ne perfectio erigat eos in tumorem, ostendit de quo statu ad quem dignum vocati sunt, dicens, omnia beneficia eis vel apostolis ipsis, vel toti humano generi per solam Dei gratiam collata fore.
marg.| Est igitur intentio Apostoli in hac Epistola Ephesios in bonis habitis confirmare, et ad ulteriora provocare, nec non et ad humilitatem actionemque gratiarum informare.
marg.| Modus tractandi talis est: De more suo salutationem premittit. Deinde gratias agit Deo, exponens prius beneficia {192.170} humano generi prestita, post ipsis apostolis specialiter indulta, deinde Ephesiis ipsis ostendens a quo et ad quid vocati sint. Deinde Christi dignitatem et prelationem ostendit, postea ad patientiam et caritatem eos invitat, unitatem fidei et Ecclesie commendans et dona gratie connumerans. Tandem ad certamen exhortans contra principes tenebrarum, militie Christiane armaturam describit.
prol.| Capitulum 1
marg.| Prius ergo salutans, et se noto nomine significans, ait: Paulus apostolus Christi Iesu, non meis meritis, sed   per voluntatem Dei, ita et vos per eam habetis quidquid boni est vobis. Paulus, inquam, scribit vel mandat, vel ego Paulus scribo sive mando   omnibus qui sunt Ephesi sanctis exercitio virtutum,   et fidelibus fide recta que est   in Christo Iesu. Recte {192.170} illa duo posuit: tunc enim prodest ac creditur bona vita, si fides est in Christo Iesu; tunc vere sancti sunt, si fideles sunt in Christo. Vel distingue inter sanctos et fideles, ut sanctos intelligas maiores et perfectiores, fideles minus perfectos. Scribit ergo sanctis, id est perfectis, et non solum eis, sed etiam fidelibus, qui, si non sancti sunt, vel in fide sani. Et quod sancti sunt et fideles, hoc est in Christo Iesu, id est opere Christi, non meritis suis. Et in scribendo ante alia salutat dicens:   Gratia iustificationis,   et pax [AMBROSIUS] id est tranquillitas mentis, et reconciliatio ad Deum, sit   vobis, a Deo,   Patre nostro, per quem omnia condita sunt et restaurata, et   Domino Iesu Christo, sine quo nulla bona dantur vobis.
prol.| Prima distinctio
marg.| {192.170} Benedictus, premissa salutatione « incipit a gratiarum actione » (Haimo) innuens esse a Deo [AMBROSIUS] quia aliter benedicitur Deus ab homine, aliter homo a Deo: unum quidem benedictionis verbum est, sed pro congruentia persone varie debet intelligi, sicut et facere dicitur Deus et homo, sed Deus nutu solo impossibiliter facit, homo vero conatu et labore; ita Deus benedicitur ab homine cum laudibus dignis extollitur, homo autem a Deo, cum Deus ei gratie sue dona impertit, non meritis eius sed misericordia {192.171A} sua. Ait ergo,   Deus sit benedictus corde, ore, opere, et a me et a vobis, et a bonis: Deus dico, qui est   Pater generatione   Domini nostri Iesu Christi, pro quo nobis benefacit.   Qui benedixit nos. Post actionem gratiarum enumerat beneficia que a Deo per Christum toti humano generi sunt data, et distinguit duas Dei preordinationes, et earum effectus, quarum altera est de presenti ad iustitiam, altera de futuro ad coronam: nec dicuntur due, quin una Dei sit predestinatio que est ipse Deus, sed quia de duobus est ipsa Dei eterna preordinatio, scilicet de presenti in iustitia, et de gloria in futuro. Deus enim ante mundi constitutionem, cum nullus quidquam meruerat, preordinavit quod in tempore gratie aliquos a perditis separaret, et iustos {192.171} et immaculatos faceret; preordinavit etiam quod et illos iustos ad eternam beatitudinem perduceret. Harum preordinationum alteram hic implet, id est quia iustos facit; alteram in futuro implebit, que erit omnium perfectio, a qua consummatione omnium incipit, ostendens effectum eius, et utens preterito pro futuro pro rei certitudine, cum ait:   Qui Deus   benedixit, id est benedicet,   nos, nostris meritis maledictos, id est in futuro exaltabit, dando immortalitatem. Unde subdit:   In omni benedictione spirituali, id est exaltabit omnimoda exaltatione, et perfecta, que tota erit spiritualis etiam in corporibus, que tunc habebunt naturam spiritus, quia erunt agilia et habilia, cibo non egentia, que spiritui naturalia sunt. Benedictione dico habita   in celestibus, {192.171} id est in celo. Et hoc fiet,   in Christo, id est operante Christo.   Sicut. Posuit effectum secunde preordinationis, scilicet que erit de futuro, hic ponit primam preordinationem que est de presenti, tangens effectum eius; quasi1: Benedicet nos in futuro; quod etsi videtur ex meritis, ita tamen gratis erit, sicut et prima preordinatio gratuita est, quia merita que precedunt futuram vitam ex gratia sunt, et dona Dei sunt. Coronat enim in nobis Deus dona sua, non que ex nobis sint merito. Et hoc est quod ait: Ita gratis hoc faciet, sicut gratis nos elegit, predestinando, et hoc   in ipso, id est per ipsum Christum. Elegit dico,   ante mundi constitutionem, id est antequam essemus. Ne {192.171} quis ergo putet animas cum Deo fuisse eternas, et tunc aliquid meruisse, iuxta errorem illorum qui ante hec visibilia dicunt fuisse quasdam animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas; sed aperte ostendit hoc falsum esse dicens: Elegit nos ante constitutionem . Quomodo autem eligeret eos qui nondum erant nisi predestinando? Elegit ergo predestinans nos: et sicut non elegit eo quod tunc sancti essemus, ita nec ideo quia sancti futuri essemus. Sed potius elegit nos ad hoc,   ut in tempore gratie   essemus sancti, per bona opera. Non ergo quia futuri eramus elegit, sed ut essemus sancti. Ideo quippe tales futuri eramus, quia elegit ipse {192.172} predestinans ut tales per gratiam eius essemus. Sed Pelagianus veritati resultans ait: Presciebat Deus qui essent futuri sancti et immaculati per libere voluntatis arbitrium; et ideo eos in sua prescientia quales futuros esse prescivit elegit. Elegit, inquit, antequam essent, predestinans filios quos futuros sanctos prescivit: nec fecit, nec se facturum, sed ipsos facturos esse previdit. Quem confutat Apostolus dicens: ut essemus sancti virtutibus,   et immaculati, a malis, a crimine; et hoc   in conspectu eius, non hominum, id est intus ubi ipse conspicit, non extra ubi homines vident. Vel in conspectu eius, id est ut eum conspiciamus, et hoc non fecit ipse meritis nostris, sed in caritate sua. Amor enim Dei hoc fecit.
1 Quasi] + dicat PL
marg.| [Haimo] Vel ita dico, ut {192.172} essemus sancti et immaculati, et hoc in caritate, id est per caritatem nostram qua diligimus Deum. [AMBROSIUS] Potest enim intelligi vel de caritate Dei qua diligit homines, vel de caritate ipsorum hominum qua diligunt Deum.
Numérotation du verset Eph. 1,5 
dist. 2
prol.|
marg.| Qui predestinavit. Posita predestinatione que pertinet ad iustitiam et sanctitatem vite presentis, ponitur hic alia predestinatio pertinens ad vitam eternam, cuius effectum supra notavit. quasi2: Elegit nos ut hic essemus sancti: ipse utique   qui predestinavit nos, id est gratia sola preelegit, id est voluntate gratuita,   in adoptionem filiorum, id est ad bona que filii habituri sunt. Filii autem sunt credentes in eum; et hoc est quod subdit:   Per Iesum. quasi3: quod ipsi filii sunt, hoc non est per merita, sed   per Iesum Christum. Predestinavit {192.172} nos dico venturos,   in idipsum, id est eadem habituros cum Christo. Predestinavit dico, non nostro placito, sed   secundum propositum voluntatis sue, id est secundum bonam voluntatem, longe antequam impleretur in nobis predestinatio, habitam, vel omnibus palam propositam et ostensam. Predestinavit nos dico et sanctificavit: et hoc   in laudem glorie gratie sue, id est ut laudemus gloriosam gratiam; quasi4: Gloria gratiarum est eterna adoptatio,   in qua gratia   gratificavit nos, id est gratos nos sibi fecit. Hic notatur effectus prime preordinationis que pertinet ad iustitiam. Gratificavit, dico,   in dilecto Filio suo, pro quo nos diligit. Diligens enim {192.173} suum Unigenitum, etiam illis quos diligit, et quibus vult Filius divina dona largitur,   in quo. Ecce hic ostendit per quem facti sumus grati, dicens:   In quo, Filio habemus redemptionem, ut possimus reverti a captivitate qua serviebamus diabolo venundati sub peccato; habemus, inquam,   per sanguinem eius, qui nostre redemptionis est pretium:   Et habemus   remissionem peccatorum, in baptismo; duplicem gratiam ostendit, quia et redemit, et peccata nostra non imputavit. Et hoc prestitit nobis,   secundum divitias gratie eius, id est secundum divitem et copiosam gratiam suam, quia omnia dimittit, et totum ius inimici destruit.   Que superabundavit. Hactenus egit de his que toti humano generi collata sunt, modo agit de his que singulariter apostolis dedit; {192.173} quasi5: Dico divitias gratie; que gratia cum omnibus abundasset fidelibus,   in nobis apostolis   superabundavit, id est plusquam in aliis abundavit, ut verbi gratia in hoc, scilicet   in omni sapientia, id est in omni de divinis notitia, et prudentia, id est providentia temporalium. In omni dico, ita   ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis sue. Voluntatem suam secretam aliis, id est illud quod secreta voluntate facere volebat. Et quid illud sit supponit, scilicet instaurare omnia, et hoc non meritis nostris, sed   secundum bonum placitum eius, id est secundum bonam voluntatem suam ut bona fieret subveniret.   Quod bonum placitum vel sacramentum   proposuit, id est longe antequam fieret posuit, vel omnibus palam obtulit. Illud dico implendum   in eo, {192.173} Filio, scilicet non in alio, id est in Christo, et non in alio tempore implendum, sed   in dispensatione plenitudinis temporum, id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in tempore gratie, quo implere que ceteris temporibus promissa et figurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim ignari penitus essent homines, non predocti, non reciperent Christum; et nisi prius de naturali et doctrinali lege essent convicti, superbi parvipenderent Christi adventum. Ne ergo queratur cur in hoc tempore potius quam in alio voluerit implere secretum sue voluntatis, scilicet   instaurare, id est ad primum statum reducere,   omnia, per peccatum destructa, et   que in celis sunt, id est angelos, {192.173}   et que in terris sunt, id est homines: non quod pro angelis mortuus est Christus, sed ideo etiam pro angelis fit quidquid hominum per eius mortem redimitur et liberatur a malo, quia cum eis quodammodo reditur in gratiam post inimicitias quas inter homines et sanctos angelos peccata fecerunt; et ex ipsa hominum redemptione ruine illius angelice damnum reparatur; et utique noverunt angeli sancti docti de Deo, cuius veritatis eterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius civitatis exspectet. Instaurantur autem que in celis sunt, cum id quod inde cecidit in angelis redditur ex hominibus. Instaurantur {192.174} etiam que in terris sunt, cum ipsi homines qui predestinati sunt in eternam veritatem, a corruptionis vetustate renovantur. Et est sensus: Voluit instaurare, id est supplere, que in celis sunt, id est numerum angelorum diminutum implere, et que in terris sunt, id est homines qui per peccatum depravati erant renovare. Vel que in celis sunt, id est animas sanctorum que iam in celis, et que in terra, id est sanctos qui adhuc in terra sunt. Et hoc in Christo, id est per ipsum Christum. Christi enim adventus salus est, et sanctis qui iam cum Christo sunt, et illis qui adhuc futuri sunt.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 1,11 
dist. 3
prol.|
marg.| In quo etc. Ne apostoli in quibus superabundat gratia viderentur meruisse aliis, ostendit eos ita gratis vocatos non meritis, sicut fuerunt alii, dicens:   In quo Christo, id est per quem Christum   etiam nos, apostoli ut vos alii,   sumus vocati, per interiorem gratiam: et hoc non meritis, sed   sorte, id est divina electione. Sors enim dicitur Dei gratia, qua salvi facti sumus: que bene dicitur sors, quia {192.174} hominis non est electio, sed voluntatis Dei, qui nulla nostra merita invenit, sed sorte voluntatis sue nos ad salutem vocavit, quia voluit, non quia digni fuimus. [AUGUSTINUS.] Hec est sors unde illa tunica Domini desupertexta, que caritatem significat, sorte super eam missa provenit, quia Dei gratia caritas inspiratur, non meritis vocati sumus. Nos dico prius predestinati, id est per gratiam preparati et electi: et hoc non secundum merita, sed   secundum propositum eius, qui, etiam in apostolis,   operatur omnia, etiam velle bonum. Ipse ergo ut credere incipiamus operatur. Non enim quia credimus, sed ut credamus elegit nos et operatur omnia. Et hoc   secundum consilium voluntatis sue, id est secundum {192.174} voluntatem suam, que est ex ratione. quasi6: Quare nos magis elegit ad officium predicationis et apostolatus nescimus, sed tamen consilio fecit, non temere. [AUGUSTINUS.] Et ad hoc vos elegit,   ut simus in laudem glorie eius, id est ut per nos alii laudent gloriam eius, ut exemplo nostro nemo iam glorietur in homine. [AMBROSIUS] Verum est enim quod ait:   Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Io. 15). Laus autem glorie Dei est, cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici est cum multos curat. Simus, inquam, in laudem eius nos apostoli,   qui ante omnes alios quibus Christus predicavit, et qui per eum conversi sunt,   speravimus in Christo, et {192.175} ideo tales esse debemus, per quos alii laudent.   In quo etc. Expositis his que apostolis collata sunt, modo venit ad ea que dedit Ephesiis. quasi7: Speravimus in Christo, in quo Christo, id est in cuius fide,   et vos, Ephesii, estis,   cum audivissetis, id est per hoc quod audivistis; et postquam audivistis, non ante. Cum enim et causam notat hic et tempus. Cum audivissetis, dico,   verbum veritatis, scilicet Evangelium salutis vestre, quod salutem annuntiat, et ad salutem vocat.   In quo Christo, id est in cuius operatione,   et vos, credentes,   signati estis, id est divisi a grege diaboli. [HIERONYMUS] Vel signati estis, imagine Dei reformata in vobis. Unde: signatum est super   nos lumen vultus tui, Domine (Ps. 4). Et hoc,   Spiritu sancto promissionis, id est per Spiritum sanctum {192.175} qui promissus erat, vel qui promisit hereditatem, et est arrha eius. Unde subdit:   Qui est pignus hereditatis nostre. Diffusa est enim   caritas in corda nostra per Spiritum sanctum (Rm. 5). Quid est enim, si diffusa est caritas? Ecce iam ex quantulocumque pignore deambulat Deus in nobis, et sic pignus accepimus. Quidam tamen codices melius habent   arrham; eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt. Interest tamen aliquid in loquendi usu inter arrham et pignus. Pignus enim quando datur, soluto eo pro quo ponitur, aufertur; arrha vero est cum de ipso datur aliquid quod non est auferendum, sed complendum. Si ergo caritatem modo Deus tamquam pignus dedit nobis per spiritum, qui datus est re promissa reddita, auferendum {192.175} est a nobis pignus? Absit! sed hoc quod dedit implebit Ideo melius habetur arrha quam pignus. Dedit nobis spiritum, ad hoc utique, scilicet   in redemptionem acquisitionis, id est ad hoc ut sanguine eius redempti a iure inimici, et ultra non dominetur nobis inimicus. Acquiramus Deum, vel acquiramur a Deo. Ad hoc enim redemit ut habeat, non ut perdat nos. Et   in laudem glorie ipsius. quasi8: Et ad hoc dedit nobis Spiritum, ut laudetur ipse Deus.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Eph. 1,15 
dist. 4
prol.|
marg.| Propterea. Enumeratis beneficiis humano generi vel apostolis vel Ephesiis collatis, quid de beneficiis Ephesiis datis sentiat Apostolus subdit, scilicet quod gratias agit, et rogat superaddi, ne illi superbiant, sed ultra tendant; quasi9: Cum audivissetis Evangelium, credidistis.   Propterea ego audiens fidem vestram, que est in Christo Iesu, id est qua in Christum creditis sine admissione legis,   et dilectionem vestram, id est opera caritatis ostensa,   in omnes sanctos, non cesso agens pro vobis gratias Deo; quasi10: Bene novi quales estis. Et inde non vos, sed Deum laudo qui hoc fecit. Ei enim qui fecit aguntur gratie. Ideo ait: Non cesso pro {192.176} vobis gratias agens, scilicet de habitis bonis: ego etiam   faciens memoriam vestri in orationibus meis, in quibus oro Deum ulteriora vobis implorans. Unde congrue pro iam datis premittitur gratiarum actio. Qui enim orandus est ut faciat, illi est gratiarum actio reddenda cum fecerit. Hoc autem in orationibus meis peto,   ut Deus Domini nostri Iesu Christi et Pater glorie, id est Christi,   det etc. [Haimo.] Distingue, Deus Pater, et Deus Christi est et Pater; sed Deus Christi est secundum humanitatem, quia Christus est homo et natus ex femina. Unde in psalmo dicit:   De ventre matris mee Deus meus es tu (Ps. 21). Ostendens Patrem esse Deum suum, quia homo factus est: homo enim de ventre matris natus, et secundum hominem de virgine natus {192.176} est Deus, ut non solum Pater illi esset qui eum de seipso genuit, sed etiam eius Deus esset quem de ventre matris hominem creavit. Qui ergo Pater est Filio ex utero suo, de ventre matris Deus eius est, non de suo. Unde ipse Dominus ait:   Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Io. 20). Hoc igitur dico, ut Deus Christi et Pater det vobis ea que sequuntur. quasi11: Ad impetrandum illa non obtendo merita, sed quod Deus et Pater Christi est. Hoc, inquam, precor,   ut det vobis, et si iam sapientes estis,   spiritum sapientie et revelationis in agnitione eius, id est Spiritum sanctum qui det vobis sapientiam de celestibus plenius quam modo habeatis; ita ut non obscure, sed clare et sine velo eum agnoscatis, {192.176} scilicet det, id est faciat,   illuminatos oculos cordis vestri, id est rationis, que est imago Dei, in qua renovatis in agnitione Dei. In imagine ergo sua cognosce auctorem eius qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi, sed oculis mentis ipsum cognoscite, et auribus mentis ipsum audite. In corpore enim diversa membra sunt. Alibi audis, alibi vides; in corde autem tuo, ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
marg.| Ad hoc illuminet oculos, ut sciatis, plenius quam modo,   que, id est quanta,   sit spes vocationis eius, id {192.177} est res sperata ad quam vocat credentes. Hoc dicit ut propensiores sint, quia, cum plene scierint quis fructus credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. [AMBROSIUS] Deinde quod nomine spei intellexerit, aperit subdens:   Et, sciatis,   que sint,   divitie etc. Hec est spes. Spes enim accipit rem speratam.
marg.| Vel ita ut spes propria accipitur etc. Ut sciatis que sit spes vocationis eius, id est quantum valet spes vite eterne ad quam vocat; et sciatis que sit adimpletio eius spei: quod ita ait, et que sint divitie glorie eius, hereditatis, id est gloriose hereditatis, scilicet eterne beatitudinis, que dicitur hereditas, quia firmiter habebitur que erit in omnibus sanctis communiter.   Et sciatis etiam   que sit supereminens magnitudo {192.177} glorie future   in nos apostolos, id est quod nos apostoli pre aliis habebimus gloriam, non ut stetis et habeatis, sed tendatis ad illud maius quod habebimus. Quoddam enim incrementum glorie habebunt summi doctores ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium, sed differet stella a stella in claritate, et erunt diverse mansiones in domo Patris: et inter alios clarius fulgentes, apostoli altius sedebunt. Unde in tabernaculo Domini super mensam facta est corona in terra simul alta digitis quatuor et operiens totam mensam, et super eam altera corona aureola. Per coronam altam digitis quatuor que mensam operiebat, gloria vite eterne signatur, qua omnes electi fruentur, {192.177} que in quatuor libris Evangelii digito Dei, id est Spiritu sancto, scriptis annuntiatur: et erat in terra simul pro diversitate meritorum. Corona aureola, super illam, est perfectio remunerationis eorum qui in doctoribus excellunt. Ideo Apostolus ait, que sit supereminens magnitudo glorie in nos. Que magnitudo est   virtutis eius, id est in virtute Dei danda nobis,   qui credidimus de illa beatitudine   secundum operationem potentie virtutis eius, quam operatus est in Christo, id est secundum quod potenter operatus est in Christo cuius membra sumus, et ideo eadem cum illo nos habituros credimus. Operatus, inquam, in Christo, ita, scilicet   suscitans illum a mortuis, et constituens illum ad {192.177}   dexteram suam, in eterna beatitudine. Non eos audiamus qui negant ad dexteram Patris sedere Filium, dicentes: Numquid Deus Pater habet latus dexterum, vel sinistrum, sicut corpora? Nec nos hoc de Deo sentimus. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur. Sed dextera Dei est beatitudo eterna que sanctis datur, sicut sinistra eius dicitur miseria perpetua que impiis datur. Et est,   constituens illum ad dexteram suam, id est ostendens hominem Christum eternaliter beatum,   in celestibus, id est in celo. Exemplum autem glorie sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quid eis {192.178} promissum est. Simili enim modo extollentur supra celos cum Christo; sicut ipse dicit:   Pater, volo ut ubi ego fuero, et hi mecum sint (Io.  XVII). Quia et corpus eius, quod est Ecclesia, in ipsa dextera, id est in ipsa beatitudine, erit. Quamvis enim corpus nostrum non ibi sit, tamen spes nostra iam ibi est. Ideo et Dominus post resurrectionem iussit discipulis suis piscantibus ut in dexteram partem mitterent retia, qui etiam dixit agnos ad dexteram, hedos ad sinistram se positurum
marg.| Vel ita: constituens, id est stabiliter statuens, illum hominem, Christum, ad dexteram suam, id est in sede iudiciaria, in potestate iudicandi. Quia enim omne iudicium Pater dedit Filio (Io. 5), ideo ad dexteram Dei sedere dicitur quasi iudex. Unde {192.178} ait Iudeis:   Amodo videbitis Filium hominis sedere ad dexteram Dei etc. (Mt. 26). Et constituens illum   in celestibus et supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, id est supra dignitatem horum ordinum angelicorum, et non solum super hos quatuor, sed etiam super   omne nomen quod nominatur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro, id est super omne nominabile quod vel iam scitur vel in futuro scietur. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes celos esse dicatur, et super omnem creaturam, habens nomen Dei per naturam, non per adoptionem. Et ne videretur preesse omni creature dignitate tantum, et non potestate, subdit   et omnia. quasi12: Non solum preest omnibus {192.178} dignitate, sed et sub ea sunt.   Et, id est quia,   omnia subiecit Deus Pater   sub pedibus eius, et subiecit ei plene, ut per pedes plena subiectio notetur: que omnia merito sunt ei subiecta, quia per eum facta sunt. Vel sub pedibus eius, id est sub humanitate eius, que significatur per pedes. Quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas, quam etiam angeli adorant, et ipsi homini Christo omnia subsunt.   Et ipsum. Postquam commemoravit dignitatatem Christi, redit ad nos, ostendens dignitatem eius ad nos pertinere. quasi13: Ita exaltavit Deus Christum, et hec eius exaltatio ad nos pertinet, quia ipse talis est caput, et nos corpus eius, et {192.178} hoc est quod ait; quasi14: Hoc quod dixi de Christo ad nos pertinet.   Et, id est quia,   ipsum, qui adeo altus est   dedit Deus   caput, in quo sunt omnes spirituales sensus Ecclesie, scilicet dona gratie: Illum, inquam, dedit esse caput,   supra omnem Ecclesiam, que in celo, et que in terra est, dum confitentur hunc esse per quem facti sunt. Subiiciuntur enim illi quasi capiti, ex quo trahunt originem. Ab ipso enim facti sunt secundum deitatem, et ita secundum deitatem caput est Ecclesie, secundum quam dedit ei esse caput illum ante omnia gignendo. Est etiam et proprie dicitur caput secundum humanitatem, secundum quam coniungitur {192.179} ei Ecclesia, et natura et gratia. Nam in eo plenitudo gratie fuit, de cuius plenitudine nos accepimus . Nullumque maius donum prestare Deus posset hominibus, quam ut Verbum per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tamquam membra coaptaret, ut esset Filius Dei et filius hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus.   Que, Ecclesia,   est corpus illius, id est unita ei gratia et natura,   et plenitudo eius, id est implens eum ut habeat membra omnia. Et vere est plenitudo eius quia ipse est   qui adimpletur per eos. Cum enim regressi ad confessionem flectunt genu Christo adimpletur, quia recedentibus evacuari videtur. Per eos adimpletur dico, tamen ens   omnia in omnibus, hic vel in futuro, quia membra nihil ei {192.179} conferunt, sed ipse omnia membris. Quod ideo dicitur esse omnia in omnibus, quia omnia ab ipso sunt in eis, cuius virtute sunt quod sunt.
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
14 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Eph. Capitulum 1 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=64&chapitre=64_1)

Notes :