Capitulum 8

Numérotation du verset 1Cor. 8,1 
De his autem
que idolis sacrificantur scimus,
quia omnes scientiam habemus.
Scientia inflat,
caritas vero
edificat.
Numérotation du verset 1Cor. 8,2 
Si quis se existimat scire aliquid,
nondum cognovit quemadmodum
oporteat eum scire.
Numérotation du verset 1Cor. 8,3 
Si quis autem diligit Deum,
hic cognitus est
ab eo.
Numérotation du verset 1Cor. 8,4 
De escis autem que idolis immolantur,
scimus quia nihil est idolum in mundo,
et quod nullus Deus
nisi unus.
Numérotation du verset 1Cor. 8,5 
Nam etsi sunt qui dicantur dii
sive in celo,
sive in terra,
et domini multi,
Numérotation du verset 1Cor. 8,6 
nobis tamen
unus
Deus Pater,
ex quo omnia,
et nos in illum,
et unus Dominus Iesus Christus,
per quem omnia
et nos per ipsum.
Numérotation du verset 1Cor. 8,7 
Sed
non in omnibus est scientia.
Quidam autem
cum scientia1 usque nunc idoli,
quasi idolothitum
manducant,
et conscientia ipsorum
cum sit infirma polluitur.
1 cum scientia] conscientia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 8,8 
Esca autem
nos non commendat Deo,
neque enim2 si non manducaverimus
deficiemus,
neque si manducaverimus abundabimus.
2 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 8,9 
Videte autem
ne forte hec licentia vestra
offendiculum fiat infirmis3.
3 infirmis] infirmibus Weber
Numérotation du verset 1Cor. 8,10 
Si quis enim4
viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem,
nonne conscientia eius cum sit infirma
edificabitur
ad manducandum
idolothita ?
4 quis enim] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 8,11 
Et
peribit infirmus in tua scientia, frater,
propter quem Christus mortuus {t. 4 : Erfurt, f. 1080va ; facsim., p. 320a} est ?
Numérotation du verset 1Cor. 8,12 
Sic autem peccantes in fratres
et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis.
Numérotation du verset 1Cor. 8,13 
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum,
non manducabo carnem
in eternum,
ne fratrem meum scandalizem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Cor. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=61&chapitre=61_8)

Notes :