Capitulum 9

Numérotation du verset 1Cor. 9,1 
Non sum liber ?
Non sum Apostolus ?
Nonne Christum1 Iesum Dominum nostrum
vidi ?
Nonne2 opus meum vos estis
in Domino ?
1 Christum] om. Weber
2 Nonne] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,2 
Etsi3 aliis
non sum Apostolus, sed tamen vobis sum,
nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
3 etsi] si Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,3 
Mea defensio apud eos qui me interrogant
hec est :
Numérotation du verset 1Cor. 9,4 
Numquid non habemus
potestatem manducandi et bibendi ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,5 
Numquid non habemus potestatem sororem mulierculam4 circumducendi
sicut et ceteri apostoli,
et fratres Domini
et Cephas ?
4 mulierculam] mulierem Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,6 
Aut solus ego et Barnabas non habemus
potestatem
hoc operandi ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,7 
Quis militat suis stipendiis umquam ?
Quis plantat vineam et fructum eius non edit ?
Quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,8 
Numquid secundum {t. 4 : Erfurt, f. 1080vb ; facsim., p. 320b} hominem hec dico ?
An et lex hec non dicit ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,9 
Scriptum est enim in lege Moysia : «Non alligabis os bovi trituranti».
Numquid
de bobus cura est Deo ?
a Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
Numérotation du verset 1Cor. 9,10 
An propter nos utique hoc5 dicit ? Nam propter nos
scripta sunt,
quoniam debet in spe
qui arat arare,
et qui triturat
in spe fructus percipiendi
5 hoc] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,11 
Si nos vobis
spiritualia seminavimus,
magnum est si nos vestra carnalia6 metamus ?
6 vestra carnalia] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,12 
Si alii potestatis vestre
participes sunt
quare7 non potius nos ?
Sed non usi sumus hac potestate,
sed omnia sustinemus
ne quod offendiculum
demus evangelio Christi.
7 quare] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,13 
Nescitis quoniam
qui in sacrario
operantur
que de sacrario sunt edunt, qui altario8 deserviunt
cum altario9 participant10?
8 altario] altari Φ Clementina
9 altario] altari Φ Clementina
10 participant] participantur Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,14 
Ita et Dominus ordinavit
his qui evangelium annuntiant de evangelio vivere.
Numérotation du verset 1Cor. 9,15 
Ego autem nullo horum usus sum.
Non scripsi autem hec
ut ita in me fiant11
bonum est enim mihi magis mori
quam ut gloriam meam quis evacuet.
11 in me-fiant] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,16 
Nam
etsi12 evangelizavero
non est mihi gloria,
necessitas enim mihi incumbit.
{t. 4 : Erfurt, f. 1081ra ; facsim., p. 321a} Ve enim mihi est si non evangelizavero.
12 etsi] si Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,17 
Si enim volens
hoc ago mercedem habeo,
si autem invitus dispensatio mihi credita est.
Numérotation du verset 1Cor. 9,18 
Que est ergo merces mea ?
Ut evangelium predicans sine sumptu ponam
evangelium, ut non abutar
potestate mea in evangelio.
Numérotation du verset 1Cor. 9,19 
Nam
cum liber essem ex omnibus,
omnium me servum feci,
ut plures lucri facerem.
Numérotation du verset 1Cor. 9,20 
Et factus sum
Iudeis tamquam Iudeus
ut Iudeos lucrarer :
Numérotation du verset 1Cor. 9,21 
his qui sub lege sunt
quasi sub lege essem,
cum ipse non essem sub lege,
ut eos qui
sub lege erant lucri facerem. His qui sine lege erant
quasi13 sine lege essem,
cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi,
ut lucri facerem eos qui sine lege erant.
13 quasi] tamquam Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,22 
Factus sum infirmis
infirmus
ut lucri facerem infirmos14
Omnibus omnia factus sum
ut omnes facerem salvos.
14 lucri facerem infirmos] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,23 
Omnia autem facio
propter evangelium
ut particeps eius efficiar.
Numérotation du verset 1Cor. 9,24 
Nescitis quod hi qui in stadio currunt,
sed unus
accipit bravium ?
Sic
currite ut comprehendatis.
Numérotation du verset 1Cor. 9,25 
Omnis autem qui in agone contendit
ab omnibus se abstinet,
et illi15
ut corruptibilem coronam accipiant
nos autem incorruptam.
15 illi] + quidem Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,26 
Ego igitur
sic curro
non quasi in incertum,
sic pugno
non quasi aerem verberans,
Numérotation du verset 1Cor. 9,27 
sed castigo corpus meum
et in servitutem
redigo,
ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Cor. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=61&chapitre=61_9)

Notes :