Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Esr. 10,1 

Signatores autem fuerunt
Neemias Athersatha, filius Achelai et Sedechias,
Numérotation du verset 2Esr. 10,2 

Saraias, Azarias, Ieremias,
Numérotation du verset 2Esr. 10,3 

Phessur, Amarias1, Melchias2,
1 Amarias Rusch Clementina ] Amaria Weber |
2 Melchias] Melchia Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 10,4 

Accus3, Sebenia, Melluc,
3 Accus Rusch ] Acchus ΩS, Att(h)us ΩM ΩJ Weber
Numérotation du verset 2Esr. 10,5 

Maarem4, Merimuth5, Obdias,
4 Maarem] Arem Weber |
5 Merimuth ΩJ Rusch Clementina ,S (Merinuth), ΩM (Marimuth)] Mermuth Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 10,6 

Daniel, Genton, Baruch,
Numérotation du verset 2Esr. 10,7 

Mosollam, Abia, Miamin,
Numérotation du verset 2Esr. 10,8 

Mazia, Belga, Semaia hi sacerdotes.
Numérotation du verset 2Esr. 10,9 

Porro levite : Iosue filius Azarie6, Bennui de filiis Enadad, Cedmiel
6 Azarie] Azanie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 10,10 

et fratres eorum: Sechenia, Odevia, Celita, Phalaia, Anan,
Numérotation du verset 2Esr. 10,11 

Micha, Roob, Asebia,
Numérotation du verset 2Esr. 10,12 

Zachur, Serebia, Sabania,
Numérotation du verset 2Esr. 10,13 

Odia, Bani, Baninu.
Numérotation du verset 2Esr. 10,14 

Capita populi : Feros7, Phetmoab, Elam8, Zethua, Bani,
0 Id est Zethua ; cf. 1Esr. 2, 8 ; 2Esr. 7, 13.
7 Feros Rusch ] Pheros Ω Weber , Pharos Clementina |
8 Elam Θ ΩS Rusch ] Helam Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 10,15 

Bonni, Azgad, Bebai,
Numérotation du verset 2Esr. 10,16 

Adonia9, Beggoai, Adin,
9 Adonia] Adonaia cacogr. ? Rusch (hapax)
Numérotation du verset 2Esr. 10,17 

Ather, Ezechia, Azur,
Numérotation du verset 2Esr. 10,18 

Odevia, Asum10, Besai,
10 Asum] Assum ΩS ΩS
Numérotation du verset 2Esr. 10,19 

Areth11, Anathoth, Nebai,
11 Areth] Ares Weber
Numérotation du verset 2Esr. 10,20 

Mecphia, Mosollam, Azir,
Numérotation du verset 2Esr. 10,21 

Mesizabel, Sadoc, Ieddua,
Numérotation du verset 2Esr. 10,22 

Feltia12, Anan, Ania,
12 Feltia] scrips., Phelthia Φ ΨD ΩJM, Pheltia ΩS Clementina , Felthia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 10,23 

Osee, Anania, Asub,
Numérotation du verset 2Esr. 10,24 

Aloes, Phaleam, Sobec,
Numérotation du verset 2Esr. 10,25 

Reum, Asebna13, Madsia14
13 Asebna] Asebina ΩS |
14 Madsia] Mathsia ΩS |
Numérotation du verset 2Esr. 10,26 

Ethaia15, Hanan16, Anan,
15 Ethaia ΩS Rusch] et Haia Edmaior. (plerique codd., edd.), Echaia Clementina |
16 Hanan Θ etc. Rusch Clementina ] om. Edmaior. ( P ΩS), Hanam Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 10,27 

Melluch, Arem17, Baana,
17 Melluch Cava Λ L ΩS Rusch ] Melluc Weber | Melluch Arem] Mellucha Rem ΩS
Numérotation du verset 2Esr. 10,28 

et reliqui de populo sacerdotes, levite, ianitores et cantores, Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum filii eorum et filie eorum,
Numérotation du verset 2Esr. 10,29 

omnes qui poterant18 sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et cerimonias eius
18 omnes qui poterant ΩSJ Rusch Clementina ] omnis qui poterat Weber
Numérotation du verset 2Esr. 10,30 

et ut non daremus filias nostras populo terre et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
Numérotation du verset 2Esr. 10,31 

Populi quoque terre qui important venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universe manus
Numérotation du verset 2Esr. 10,32 

et statuemus super nos precepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri.
Numérotation du verset 2Esr. 10,33 

ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in calendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israel et in omnem usum domus Dei nostri.
Numérotation du verset 2Esr. 10,34 

sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosib
0 Cf. Lv. 6, 12.
Numérotation du verset 2Esr. 10,35 

et ut afferremus primogenita terre nostre et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini
Numérotation du verset 2Esr. 10,36 

et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in legec et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri
0 Cf. Ex. 13, 12.
Numérotation du verset 2Esr. 10,37 

et primitias ciborum nostrorum et } libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemie quoque et olei afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri et decimam partem terre nostre levitis ipsi levite decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.
Numérotation du verset 2Esr. 10,38 

Erit autem sacerdos filius Aaron cum levitis in decimis levitarum et levite offerent decimam partem decime sue in domum Dei nostri ad gazophylacium in domo thesauri.
Numérotation du verset 2Esr. 10,39 

Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri.

Capitulum 10

marg.| {1. 356rb} {m} Signatores autem fuerunt] etc. GLOSSA Alia translatio habet, Nehemias, qui Athersata fertur. Erat enim Dyonomos. Unde singulariter subiungitur filius Achelai, quod superius apertius dicitur : Dixit autem Nehemias, et ipse est Athersata.
marg.| {n} Hi Sacerdotes] qui scilicet fuerunt signatores.
marg.| {o} Porro Levite] fuerunt scilicet signatores.
marg.| {p} Anan] qui fuit signator.
marg.| {q} Spondentes] etc. ut parerent mandatis Domini.
marg.| {r} Facerent] opere.
marg.| {s} Custodirent] corde. Et spondentes.
marg.| {1. 356va} a Ut non daremus] et non acciperemus. Dt. 7.a. Non sociabis cum eis coniugia, filiam tuam non dabis filio eius, nec filiam illius accipies filio tuo.
marg.| {b} Important] ad forum.
marg.| {c} Dimittemus annum septimum] id est sabbatismum faciemus.
marg.| {d} In calendis] id est in Neomeniis.
marg.| {e} In solemnitatibus] legalibus.
marg.| {f} In sanctificatis] id est in festis novis, Domino consecratis.
marg.| {g} Pro peccato] una dictio : Et est species sacrificii sic dicti. Ps. 39. Oblationem, et pro peccato non postulasti.
marg.| {h} Super oblationem] ut sciremus, qui ligna deferrent domi, vel imponerent altari.
marg.| {i} Per domos] id est familias.
marg.| {k} Per tempora] id est ut determinaretur, qui in quo tempore facere hec deberent, id est qui in Ianuario, qui in Martio, et sic de aliis.
marg.| {l} A temporibus anni] id est de anno ad annum, id est de singulis annis.
marg.| {m} In lege Moysi] Exodi, Levitici, Deuteronomii.
marg.| {n} Ad gazophylacium] id est ad templum. Et hic est argumentum, quod decime deferende sunt in domum sacerdotibus a dantibus illas : Sed hoc non tenetur hodie.
marg.| {o} Operum nostrorum] Argumentum, quod de lucro manuali cuiuslibet operis debet dari decima.
marg.| {p} Cum Levitis] dividendis, scilicet vel particeps cum Levitis de decimis in decimis.
marg.| {q} Partem decime sue] Nota quod in lege quatuor erant decime. Prima, decima pars omnium bonorum dabatur Levitis. De qua dicitur Dt. 14.c. Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis, qui nascuntur in terra, per singulos annos. Nm. 18. expressius agitur de decima ista. De hac decima etiam dicitur Eccl. 12. a. Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum cui des, id est illum, cui debes dare. Item reliquas novem partes iterum decimabant : Et hec est secunda decima, quam sibi reservabant, et ex ea ter in anno, cum ascendebant in Hierusalem, oblationes, et epulas sibi, et domui sue faciebant, et Levitam concancellaneum, qui cum eis ascenderat, invitabant. Et de hac decima habes Dt. 14.c. satis. In eosdem etiam usus reservabant secundum animal post primogenitum quasi secundum primogenitum. Et similiter post primitias reponebant sibi tantumdem in eos usus, quasi secundas primitias, Hec secundaria precepit Moyses deferri in sanctuarium. et comedi coram Domino : Tamen remotioribus licebat hec vendere in loco suo, et ferre pretium suum, et inde emere sibi in Hierusalem, que desiderabat anima sua : Ita legitur Dt. 14c. {1. 356vb} Iterum tertio anno duabus decimis iam dictis sublatis, sive separatis, tertiam faciebant iterum decimationem in usus pauperum. Et hanc apud se reponebant, ut haberent, quid possent peregrinis, advenis, pupillis, viduis egentibus, etiam Levitis, si indigerent. De hac nihil expendebant in usus proprios. Et de hac decima dictum est illud Lc. 6.e. Omni petenti te, tribue. Quarta decima est, quam Levite dabant Sacerdotibus : decimantes eas decimas, quas a populo susceperant ipsi. De qua habes Nm. 18.d.
marg.| {r} Non dimittemus] sine ministris, et custodibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_10)

Notes :