Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Esr. 11,1 

Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem optimates absque sorte in medio populi1 habitabant2. Reliqua vero plebs misit sortem ut tolleret3 unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem civitate sancta4 decima pars populi eligitur ut habitet in Hierusalem quia urbs vacua erat5* novem vero partes in civitatibus.
1 populi] in metropoli ΩJ |
2 optimates... habitabant Ω ΩF SJ (... habitabunt) ΩV*] om. Cor1=Cor2=Cor3 (hebr. anti. non habent) Ω(va-cat) Weber |
3 tolleret ΩF ΩV Rusch ] tollerent Weber |
4 civitate sancta Cor1LP Amiatinus Cava ΣT ΩF ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Clementina] in praem. Weber |
5 decima ... vacua erat ΩF ΩS ΩV*] om. Cor1 LP (glossa est) = Cor2 Ω(va-cat) Rusch Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,2 

Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant6 ut habitarent in Hierusalem.
6 obtulerant Ω Rusch Clementina ] obtulerunt Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,3 

Hi sunt itaque principes provincie qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda. Habitavit unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, levite, Nathinnei et filii servorum Salomonis.
Numérotation du verset 2Esr. 11,4 

Et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin. De filiis Iuda : Athaias filius Aziam, filii Zacharie, filii Amarie, filii Saphatie7, filii Maleleel. De filiis Phares :
7 Saphatie ΩJ Rusch ] Saphatia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,5 

Hismaasia8 filius Baruch, filius Coloza, filius Asia9, filius Adaia10, filius Ioarib11, filius Zacharie, filius Silonites,
8 Hismaasia] Imaasia Weber |
9 Asia Rusch ] Azia Weber |
10 Adaia Weber ] corr., Adadia Rusch (hapax) |
11 Ioarib] Ioiarib Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,6 

omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta novem12 viri fortes.
12 novem] octo Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,7 

Hi sunt autem filii Beniamin : Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Numérotation du verset 2Esr. 11,8 

et post eum Gebbai13, Sellai nongenti viginti octo,
13 Gebbai Rusch Clementina ] Gabbai Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,9 

et Iobel14 filius Zechri prepositus eorum et Iudas15 filius Sennua super civitatem secundus.
14 Iobel Rusch ] Iohel Weber |
15 Iudas Ω Rusch Clementina ] Iuda Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,10 

Et de sacerdotibus : Idaia filius Ioarib, Iachin,
Numérotation du verset 2Esr. 11,11 

Saraia filius Helchia, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob16 princeps domus Dei
16 Achitob ΩSJ Rusch Clementina ] Ahitub Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,12 

et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroam, filius Pheleia17, filius Amsi, filius Zacharie, filius Phessur, filius Melchie
17 Pheleia Rusch ] Felelia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,13 

et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo. Et Amasai18 filius Azriel, filius Azi19, filius Mosollamoth, filius Emmer
18 Amasai ΩSJ Rusch ] Amassai Weber |
19 Azi Ω Rusch ] Aazi Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,14 

et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo et prepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Numérotation du verset 2Esr. 11,15 

Et de levitis : Sebenia filius Asob, filius Azaricam, filius Asabia, filius Bonni20,
20 Bonni] Boni Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,16 

et Sabathai et Iosabeth21 super opera que erant forinsecus in domo Dei a principibus levitarum.
21 Iosabeth Rusch ] Iozabel ΩS, Iozabed ΩJ Clementina , Iozabeth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,17 

Et Mathania filius Micha, filius Zebedei22, filius Asaph, princeps ad laudandum et confitendum in oratione, et Becbecias23 secundus de fratribus eius et Abda filius Samuha24 filius Galal filius Idithun :
22 Zebedei ΩJM Rusch Clementina ] Zebdei Weber |
23 Becbecias Rusch ] Becbecia Weber |
24 Samuha Rusch ] Sammua Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,18 

omnes levite in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
Numérotation du verset 2Esr. 11,19 

Et ianitores : Accub25, Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo.
25 Accub ΩSJ Rusch Clementina ] Accob Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,20 

Et reliqui ex Israel sacerdotes et levite in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua.
Numérotation du verset 2Esr. 11,21 

Et Nathinnei qui habitabant in Ophel et Syaha26 et Gaspha de Nathinneis.
26 Syaha Rusch ] Siaha Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,22 

Et episcopus levitarum in Hierusalem : Azi filius Baani27, filius Asabie, filius Mathanie, filius Miche. De filiis Asaph : cantores in ministerio domus Dei.
27 Baani Φ ΨDJM Rusch ] Banni , Bani Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,23 

Preceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos,
Numérotation du verset 2Esr. 11,24 

et Fataia filius Mesezebel, de filiis Zara28 filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi
28 Zara ΩSJ Rusch Clementina ] Zera Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,25 

et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Chariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capseel29 et in viculis eius
29 Capseel ΩSM Rusch ] Capsel Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,26 

et in Iesue et in Molada et in Bethfaletha
0 Cf. Ios. 15, 27 : Bethfeleth.
Numérotation du verset 2Esr. 11,27 

et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,28 

et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,29 

et in Remmon30 et in Sara et in Ierimuth31
30 Remmon Rusch ] Ainremmon Weber |
31 Ierimuth ΩMJ Rusch Clementina ] Iarimuth ΩS, Irimuth Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,30 

Zonoa32 Odollam et villis earum, Lachis et regionibus eius Azecha33 et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee
32 Zonoa Rusch ] Zanoa Weber |
33 Azecha] Azeca Weber |
usque ad vallem Ennon.
Numérotation du verset 2Esr. 11,31 

Filii autem Beniamin a Geba, Mechmas et Hai34 et Bethel et filiabus eius
34 Hai Rusch Clementina ] Aia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,32 

Anathoth, Nob, Anana35,
35 Anana Rusch ] Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,33 

Asor, Rama, Gethai36,
36 Gethai Rusch ] Getthaim Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,34 

Madid37, Seboim, Neballa, Loth,
37 Madid Rusch ] Adid Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,35 

et Ono valle Artificum.
Numérotation du verset 2Esr. 11,36 

Et de levitis partitiones Iuda et Beniamin.

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Esr. 11,1 
marg.| {r} Habitaverunt autem principes] Nota, Hierusalem vicina, et odiosa erat hostibus, scilicet populis illius terre : Et ideo populus Iudaicus non audebat ibi habitare. Principes, et optimates obtulerunt se sponte, quod habitarent in Hierusalem in medio populi, sed plebs noluit habitare, et ideo fecerunt sortem, et diviserunt populum in decem partes, et una pars super quam sors ceciderat, habitaret in Hierusalem, et ita factum fuit. Et hoc est, quod dicitur hic absque sorte, quia sponte obtulerunt se.
marg.| {s} Unam partem de decem] id est decimum caput.
marg.| {t} In civitatibus] aliis.
marg.| {u} Benedixit] etc. GLOSSA Sublimem vitam electorum, quam imitando sequi non possumus, congaudendo, et venerando, nostram facere debemus.
marg.| {x} Provincie] Iudee.
marg.| {y} In civitatibus Iuda] extra Hierusalem.
marg.| {z} Israel] id est totus populus. GLOSSA His verbis ostenditur, quod universus Israel, id est decem Tribus in urbibus suis habitabant, in quibus etiam Sacerdotes, et Levite decretam sibi ex lege portionem tenebant. De Tribu autem Iuda, et Beniamin, quoscumque sors elegit, habitabant in Hierusalem simul, et de Sacerdotali, et Levitica Tribu. Tribus enim Beniamin ibi antiquitus manebat : Tribus autem Iuda, a temporibus David, cum ipse eam totius regni metropolim fecit : Quibus etiam Tribus Levi addita est, ex quo arca Dei illuc adducta est, et templum, et altare constructum. In sequentibus enim huius libri invenies, quod de his tantum Tribubus, habitatores Hierusalem computat, quorum omnium etiam summam annectit, quorum expleto catalogo adiungit, in quibus urbibus cetera pars eorum, decem scilicet Tribuum, habitaverit. Nam sequitur : De filiis Iuda, habitaverunt in Cariatharbe, etc.
marg.| {a} De filiis Beniamin] In cuius sorte erat Ierusa-
marg.| {1. 357ra} a Super civitatem secundus] post Ioel.
marg.| {b} Principes patrum] quia Sacerdotes erant, non sic vocat eos.
marg.| {c} Principes ad laudandum] id est princeps cantorum.
marg.| {c} Idithun] qui erat alius cantor.
marg.| {d} In civitate sancta] id est Hierusalem.
marg.| {e} In Ophel, et Siaha, et Gaspha] civitates.
marg.| {f} Episcopis] qui erant principaliores inter Levitas.
marg.| {g} Preceptum quippe regis] David, scilicet qui instituit eos in vicibus suis. 1Par. c. 24. Vel Artaxerxis, qui pro eis preceptum dederat prefectis suis trans flumen.
marg.| {h} Ordo] supple erat.
marg.| {i} In manu Regis] Artaxerxis scilicet. Tante enim potestatis erat, quod habebat a Rege potestatem faciendi, quod volebat.
marg.| Vel [In manu Regis] id est secundum dispositionem David, qui ita ordinavit.
marg.| {k} In domibus] id est familiis.
marg.| {l} In Cariatharbe] nomen est civitatis, et omnia, que sequuntur usque ad finem capituli.
marg.| {m} In filiabus] id est in viculis.
marg.| {n} Valle artificum] quia ibi habitabant artifices.
marg.| {o} Et de Levitis] etc. GLOSSA significat, quod in possessione filiorum Iuda, et Beniamin, Levite sortem iuxta decretum legis acceperunt.
marg.| {p} Portiones] id est civitates, et viculos aliquos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_11)

Notes :