Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Esr. 7,1 

Postquam autem edificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores
et levitas
Numérotation du verset 2Esr. 7,2 

precepi Aneni fratri meo et Ananie principi domus de Hierusalem. Ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur.
Numérotation du verset 2Esr. 7,3 

Et dixi eis : Non aperiantur porte Hierusalem usque ad calorem solis.
Cumque adhuc assisterent clause porte sunt et oppilate et posui custodes de habitatoribus Hierusalem, singulos per vices suas
et unumquemque contra domum suam.
Numérotation du verset 2Esr. 7,4 

Civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus edificate.
Numérotation du verset 2Esr. 7,5 

Dedit autem Deus1 in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eoa.
0 Cf. 1Esr. 2.
1 Deus - autem - dedit ΩS Rusch Clementina etc.] Dedit autem Deus inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,6 

Isti filii provincie qui ascenderunt de captivitate transmigrantium2, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Hierusalem et in Iudeam unusquisque in civitatem suam.
2 transmigrantium ΩS Rusch etc.] migrantium Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,7 

Qui venerant3 cum Zorobabel, Iosue4, Neemias, Azarias, Raamias, Naamin5, Mardocheus, Belsar, Mespharat6, Begguai7, Naum, Baana. Numerus virorum populi Israel :
3 venerant] venerunt Weber |
4 Iosue ΩSM Rusch Clementina etc.] Hiesue Weber |
5 Naamin] Naamni Weber |
6 Mespharat Rusch ] Mespharath Weber |
7 Begguai] Beggoai Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,8 

filii Pharos : duo millia centum septuaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,9 

Filii Saphatie : trecenti septuaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,10 

Filii Area : sexcenti quinquaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,11 

Filii Phetmoab filiorum Iosue8 et Ioab : duo millia octingenti decem et octo.
8 Iosue Rusch Clementina etc.] Hiesue Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,12 

Filii Elam : mille octingenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 2Esr. 7,13 

filii Zethua9 : nongenti10 quadraginta quinque.
9 Zethua Weber ] Cethua Rusch |
10 nongenti Rusch ] octingenti Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,14 

Filii Zachai : septingenti sexaginta.
Numérotation du verset 2Esr. 7,15 

Filii Bennui : sexcenti quadraginta octo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,16 

Filii Bebai : sexcenti viginti octo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,17 

Filii Azgad : duo millia trecenti viginti duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,18 

Filii Adonicam11 : sexcenti sexaginta septem.
11 Adonicam] Adonicham Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,19 

Filii Beguai12 : duo millia sexaginta septem.
12 Beguai Rusch Clementina etc.] Baggoaim Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,20 

Filii Adin : sexcenti quinquaginta quinque.
Numérotation du verset 2Esr. 7,21 

Filii Ather filii Ezechie : nongenti13 octo.
13 nongenti Rusch etc.] nonaginta Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,22 

Filii Asem : trecenti viginti octo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,23 

Filii Besai : trecenti viginti quatuor.
Numérotation du verset 2Esr. 7,24 

Filii Areph : centum duodecim.
Numérotation du verset 2Esr. 7,25 

Filii Gabaon : nonaginta quinque.
Numérotation du verset 2Esr. 7,26 

Viri Bethleem et Nethupha14 : centum octoginta octo.
14 Nethupha Rusch ] Neptupha Λ L Φ S2 ΩJM, Nepthupha ΨD, Netupha Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,27 

Viri Anathoth15 : centum viginti octo.
15 Anathoth Weber ; cf. 1Esr. 7, 23] Anathot ΩM Rusch etc.
Numérotation du verset 2Esr. 7,28 

Viri Bethamoth : quadraginta duo16 b.
0 Cf. Ios. 15, 59 : Bethanoth.
16 Bethamoth Rusch etc. Weber ] Bethazmoth Clementina
Numérotation du verset 2Esr. 7,29 

Viri Chariathiarim Cephira et Beroth : septingenti quadraginta tres.
Numérotation du verset 2Esr. 7,30 

Viri Rama et Nebo17 : sexcenti viginti unus.
17 Nebo Rusch ] Geba Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,31 

Viri Machmas : centum viginti duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,32 

Viri Bethel et Chai18 : centum viginti tres.
18 Chai Rusch ] AiΣTΦ E P² ΓA ΨD ΩM, Ay Cava X, Hais Θ, ais P*, Hai Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,33 

Viri Nebo alterius : quinquaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,34 

Viri Elam alterius : mille ducenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 2Esr. 7,35 

Filii Arem : trecenti viginti.
Numérotation du verset 2Esr. 7,36 

Filii Hiericho : trecenti quadraginta quinque.
Numérotation du verset 2Esr. 7,37 

Filii Lodadin19 et Ono : septingenti viginti unus.
19 Lodadin Rusch ] Lod Adid Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,38 

Filii Senaa : tria millia nongenti triginta.
Numérotation du verset 2Esr. 7,39 

Sacerdotes : filii Idaia in domo Iesue20 nongenti septuaginta tres.
20 Iesue Rusch Clementina ] Iosua Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,40 

Filii Emmer : mille quinquaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,41 

Filii Phassur : mille ducenti quadraginta septem.
Numérotation du verset 2Esr. 7,42 

Filii Arem mille decem et septem. Levite :
Numérotation du verset 2Esr. 7,43 

filii Iosue et Cedmiel21 filiorum
21 Cedmi(h)el Rusch Clementina ] Cadmihel Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,44 

Oduie22 : septuaginta quatuor. Cantores :
22 Oduie] Oduia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,45 

filii Asaph centum quadraginta octo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,46 

Ianitores : filii Sellum, filii Ather, filii Thelmon23, filii Accub, filii Atita24, filii Sobai centum triginta octo.
23 Thelmon ΩSJ Rusch ] Telmon Weber |
24 Atita Weber ] Athita Cava Rusch , Attita ΩS, Hatita Clementina |
Numérotation du verset 2Esr. 7,47 

Nathinnei : filii Soa, filii Asupha25, filii Thebaoth26,
25 Asupha ΩJ Rusch ] Asfa Weber |
26 Thebaoth ΩSJ Rusch ] Tebaoth Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,48 

filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon27, filii Lebana, filii Asaba28, filii Selmon,
27 Phadon Rusch Clementina ] Fado Weber |
28 Asaba] Hagaba Clementina , Agaba Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,49 

filii Anan, filii Geddel, filii Gaer29,
29 Gaer Rusch Weber ] Gaher ΩJ Clementina
Numérotation du verset 2Esr. 7,50 

filii Raahia30, filii Rasin31, filii Nechoda32,
30 Raahia Rusch ] Raaia Weber |
31 Rasin Clementina Rusch ] Rasim Weber |
32 Nechoda ΩJ Rusch ] Necoda Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,51 

filii Iezem33, filii Aza, filii Phasea34,
33 Iezem Rusch (Iezê)] Gezem Weber |
34 Phasea] Fasea Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,52 

filii Besai, filii Munim, filii Nephusim,
Numérotation du verset 2Esr. 7,53 

filii Bechue35, filii Acupha, filii Azur36,
35 Bechue ΩM Rusch ] Becbuc Weber |
36 Azur Rusch ] Arur Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,54 

filii Besluth37, filii Maida38, filii Arsa,
37 Besluth] scrips., Beslut Rusch , Besloth Weber |
38 Maida Rusch ] Meida Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,55 

filii Bercos39, filii Zizara40, filii Thema,
39 Bercos Weber ] Berchos Rusch |
40 Zizara] Sisara Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,56 

filii Nasia41, filii Athupha42,
41 Nasia Rusch Clementina ] Nesia Weber |
42 Athupha] Atipha Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,57 

filii servorum Salomonis, filii Sothai43, filii Sophereth44, filii Pheruda45,
43 Sothai] Sotai Weber |
44 Sophereth Weber ] Rusch (hapax) |
45 Pheruda Rusch ] Pherida Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,58 

filii Iahala46, filii Dercon, filii Geddel47,
46 Iahala Rusch Weber ] Iac(h)ala Ω |
47 Geddel Weber ] Gedel Rusch , Ieddel Clementina |
Numérotation du verset 2Esr. 7,59 

filii Saphatia, filii Achil48, filii Phocereth qui erat ortus ex Asbaim49 filio Amon50.
48 Achil] Athil Weber |
49 Asbaim] Sabaim Weber |
50 Amon] Ammon Rusch |
Numérotation du verset 2Esr. 7,60 

Omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis : trecenti nonaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,61 

Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmala51 : Thelarsa, Cherub, Adon52 et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israel essent.
51 Thelmala Rusch ] Thelmella Weber |
52 Adon] Addon Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,62 

Filii Dalaia, filii Tobia, filii Nechoda53 : sexcenti quadraginta duo.
53 Nechoda ΩJ Rusch ] Negoda ΩM ΩS, Necoda Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,63 

Et de sacerdotibus : filii Iobia54, filii Accos, filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditidis55 uxorem et vocatus est nomine eorum.
54 Iobia Rusch ] Abia Weber |
55 Galaaditidis Ω ] Galaaditis ΨD ΩM Clementina , Galaditidis ΩS, Galaditis Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,64 

Hi quesierunt Scripturam suam in censu56 et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio.
56 censu] censum ΩP
Numérotation du verset 2Esr. 7,65 

Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus.
Numérotation du verset 2Esr. 7,66 

Omnis multitudo quasi unus quadraginta duo millia sexcenti sexaginta,
Numérotation du verset 2Esr. 7,67 

absque servis57 et ancillis eorum qui erant septem millia trecenti58 triginta59 septem et inter eos cantores et cantrices60 ducente61.
57 servis ΩL Rusch Weber ] + et liberis ΩP |
58 trecenti ΩL Rusch Weber ] trescenti ΩP |
59 triginta] + et Weber |
60 cantrices] cantatrices ΩL ΩP |
61 ducente] ducenti quadraginta quinque ΩL ΩP, + quadraginta quinque Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,68 

Equi eorum : sexcenti triginta septem, muli eorum : ducenti quadraginta quinque62
62 Equi eorum… quinque Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,69 

cameli63 : quadringenti triginta quinque, asini : sex millia septingenti viginti. 64
63 cameli ΩL Rusch Weber ] camelorum ΩR |
64 viginti] + Hucusque refertur quid in commentario scriptum fuerit, exinde (exin ΩL) Neemie ystoria (historia ΩL) texitur rubr. ΩL ΩP |
Numérotation du verset 2Esr. 7,70 

Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta65.
65 triginta ΩL] octoginta ΩP
Numérotation du verset 2Esr. 7,71 

Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia et argenti mnas66 duo millia ducentas.
66 mnas Ω Rusch Clementina ] minas ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,72 

Et quod dedit reliquus populus auri drachmas viginti millia67 et argenti mnas68 duo millia et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
67 millia] om. ΩP |
68 mnas Ω Rusch Clementina ] minas ΩL Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,73 

Habitaverunt autem sacerdotes et levite et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israel in civitatibus suis.

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Esr. 7,1 
marg.| {1. 354va} Postquam autem edificatus est murus, et posuit valvas] etc.
marg.| {a} Ianitores] qui custodiebant portas. GLOSSA Qui claves, scilicet regni celorum perceperunt, ut scilicet dignos suscipiant, indignos ab ingressu civitatis superne arguendo excludant.
marg.| {b} Cantores] GLOSSA Bede. Cantores sunt, qui dulcedinem celestis patrie, pia voce predicant. Levite sunt, qui erga divini cultus obsequium semper vigilant.
marg.| {c} Non aperiantur porte] GLOSSA Bede, id est toto tempore noctis : Ne aut in tenebris hostis irrumpat, aut aliquis civium incautus exiens, ab hoste captus pereat. Quod etiam custodes animarum, tota huius seculi nocte debent facere.
marg.| {d} Existerem] in loco.
marg.| {e} Oppilate] id est seris firmate.
marg.| {f} Custodes] GLOSSA Custodes animarum non sunt de Neophytis, vel de plebe constituendi, sed de illis, qui a certamine vitiorum, Dei gratia liberati, iam mentem in Hierusalem, id est in visione tranquille pacis habent ; Quorum conversatio in celis est. Phil. 3.d.
marg.| {g} Contra domum suam] GLOSSA Sic enim custodia Ecclesie perficitur, si quisque, ita sollicitudinem omnium fidelium gerat ut, specialiter eis quibus Deo auctore prelatus est, curam diligentioris studii impendat, etc.
marg.| {h} Populus parvus] Hoc est, quod dicitur Lc. 10.a. messis quidem multa, operarii vero pauci.
marg.| {i} Dedit in corde] id est inspiravit mihi.
marg.| {k} Optimates] Iudeorum. GLOSSA Ut perspecta omnium summa, discerneret, qui in Hierusalem, qui in aliis civitatibus habitare deberent.
marg.| {l} Librum census eorum] id est librum, qui continebat summam eorum omnium. Et ponitur hic numerus eorum, qui ascenderunt sub Zorobabel, et Iesu magno Sacerdote, qui etiam superius in principio libri positus est.
marg.| {m} Primum] scilicet sub Zorobabel.
marg.| {n} Provincie] Iudee.
marg.| {1. 354vb} {o} De captivitate migrantium] id est de captivitate transmigraverunt.
marg.| {p} In Hierusalem, et in Iudeam] id est in sorte Beniamin, et in sorte Iude.
marg.| {q} Iosue] Non sacerdos, sed alius.
marg.| {r} Nehemias] Non ille de quo agitur in libro isto, sed alius.
marg.| {s} Mardocheus] non patruus Esther, sed alius.
marg.| {t} Pheth Moab] Aliqui volunt, quod Pheth Moab sint due dictiones, et tunc planior est littera : Alii quod una, et tunc difficilior.
marg.| {u} Viri Nebo alterius] Ad differentiam alterius de quo supra dictum est.
marg.| {x} Helam alterius] Ad differentiam similiter alterius, de quo superius dictum est.
marg.| {y} Hi sunt autem] etc. Hi scilicet qui sequuntur.
marg.| {z} De sanctis sanctorum] id est de cibis pertinentibus ad Sacerdotes, ut sunt panes propositionis, et huiusmodi.
marg.| {1. 355ra} a Doctus] qui scilicet sciret ostendere originem genealogie sue.
marg.| {b} Quasi vir unus] id est concordes.
marg.| {c} Nonnulli autem] Hucusque refertur, quod in commentario scriptum erat, quod hic sequitur, recapitulatio est de numero redeuntium, quam recapitulationem consueverunt transilire legentes librum istum. Sed non est maior ratio, quare hanc recapitulationem potius transiliant, quam alias, que multe sunt hic.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_7)

Notes :