Capitulum 2
Numérotation du verset
2Cor. 2,1
Statui autem
hoc ipsum1 apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos.
1 ipsum] ipse
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 2,2
Si enim ego contristo vos et quis est qui me letificet nisi qui contristatur ex me ?
Numérotation du verset
2Cor. 2,3
Et hoc ipsum scripsi vobis2,
2 vobis]
om. Weber
ut non cum venero tristitiam
super tristitiam
habeam,
de quibus oportuerat me gaudere,
confidens in omnibus vobis,
quia meum gaudium omnium vestrum est.
Numérotation du verset
2Cor. 2,4
Nam ex multa tribulatione
et angustia cordis
scripsi vobis
per multas lacrimas,
non ut contristemini,
sed ut sciatis
quam caritatem habeo
abundantius
in vobis.
Numérotation du verset
2Cor. 2,5
Si quis autem
contristavit me3
3 me]
om.
Weber
non
me contristavit, sed ex parte
ut non onerem omnes vos.
Numérotation du verset
2Cor. 2,6
Sufficit
illi qui eiusmodi est
obiurgatio hec que fit a pluribus,
Numérotation du verset
2Cor. 2,7
ita ut e contrario4 magis donetis
4 contrario] contra
Weber
et consolemini,
ne forte abundantiori tristitia
absorbeatur
qui est eiusmodi5.
5 est eiusmodi]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 2,8
Propter quod
obsecro vos
ut confirmetis
in illum
caritatem.
Numérotation du verset
2Cor. 2,9
Ideo enim et scripsi ut
cognoscam experimentum vestri6
6 vestri] vestrum
Weber
an in omnibus obedientes sitis.
Numérotation du verset
2Cor. 2,10
Cui autem aliquid donatis
et ego,
nam et ego quod donavi
si quid donavi
propter vos
in persona Christi,
Numérotation du verset
2Cor. 2,11
ut non circumveniamur
a Satana
non enim ignoramus cogitationes eius.
Numérotation du verset
2Cor. 2,12
Cum venissem autem Troadem
propter
evangelium Christi, et ostium apertum
esset mihi7 in Domino,
7 apertum esset-mihi]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 2,13
non habui requiem spiritui meo,
eo quod non invenerim
Titum fratrem meum,
sed valefaciens eis
profectus sum in Macedoniam.
Numérotation du verset
2Cor. 2,14
Deo autem gratias
qui semper triumphat nos
in Christo Iesu
et odorem notitie
sue manifestat per nos
in omni loco,
Numérotation du verset
2Cor. 2,15
quia
Christi bonus odor sumus Deo
in his
qui salvi fiunt
et in his qui pereunt,
Numérotation du verset
2Cor. 2,16
aliis quidem
odor mortis in mortem,
aliis autem odor vite in vitam.
Et ad hec
quis tam idoneus ?
Numérotation du verset
2Cor. 2,17
Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei,
sed ex sinceritate
sicut8 ex Deo,
8 sicut] sed
praem. Weber
coram Deo
in Christo loquimur.
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Cor. 2,1
marg.|
Stavi]
Post excusationem suam in fine precedentis capituli positam, in hoc capitulo tradit prelatis formam compassionis. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima parte dicit se invitum contristasse fratres, commendans caritatem suam ad illos per quatuor signa, scilicet per gaudium de bono eorum ; per tribulationem multam ; per scribendi sollicitudinem ; per multarum lacrimarum effusionem de malis eorum. In secunda parte precipit post penitentiam lapsos, si peniteant, iterum recipi, et de penitentia relaxari : unde ortum habuerunt indulgentie, que passim fiunt contra Satane astutias ibi :
[Si quis autem]
In tertia conqueritur de absentia Titi quem illi detinebant, ibi
[Cum venissem]
In quarta commendat odorem sue predicationis, et aliorum per famam, et sinceritatem conscientie, ibi
[Deo autem gratias]
Dicit ergo :
marg.|
{i}
Statui]
id est non feci inconsiderate, sed prudenti consilio.
marg.|
{
k
}
Non ipsum]
scilicet non venire ad vos, donec Macedoniam pertransissem.
marg.|
{l}
Ne iterum in tristitia venirem ad vos]
vobis nondum correctis de peccatis vestris.
[Ne iterum]
Sir. 19.b. Ne iteres verbum durum. Sir. 31.g. Ne premas illum in repetendo. Nahum. 1.c. Non consurgat duplex tribulatio.
marg.|
{m}
Si enim ego contristo vos]
corrigendo, et increpando ; supple et vos contristatis me.
marg.|
{n}
Quis est qui me letificet, nisi qui contristatur ex me]
id est nisi qui dolet de peccatis suis ad predicationem, et correctionem meam. Sicut enim letatur Medicus quando de infirmitate sua creditur convalescere egrotus eius : ita Predicator bonus qui est medicus spiritualis, letatur quando percipit peccatoris dolorem, quasi quidam sudorem terminantem infirmitatem spiritualis morbi. Prv. 10.a. filius sapiens letificat patrem suum. Prv. 23.c. Exultat gaudio pater iusti.
marg.|
{o}
Et hoc ipsum]
Ostendit quare scribit illis, quod nullus eorum eum letificat, nisi ille qui dolet de peccatis suis ad eius correctionem, ut videlicet corrigant se modo.
marg.|
{p}
Tristitiam super tristitiam]
Prima tristitia est de peccatis eorum : secunda est de incorrectione eorum. Philip. 2.d. Deus misertus est, etc. Infr. 7.c. Tristitia seculi.
marg.|
{q}
De quibus oportuerat me gaudere]
hoc est quasi cumulus tristitie. Glossa Gaudium Apostoli purificatio est populi.
marg.|
{r}
In vobis]
id est de vobis.
marg.|
{s}
Quia meum gaudium omnium vestrum est]
quasi, Gaudeo de bono vestro, de quo constat quod gaudetis ; et ideo debetis procurare, ut gaudeam de vobis. Prv. 17.a. Gloria senum, etc. Sir. 22.a. Confusio patris de filio indisciplinato.
marg.|
{b}
Tribulatione]
vigilando et orando pro vobis.
marg.|
{c}
Angustia]
id est de dolore, et sollicitudine pro vobis.
marg.|
{d}
Per multas lacrimas]
ex compassione prodeuntes.
marg.|
{e}
Abundantius]
quam in aliquibus aliis. Glossa Insultat qui non condolet fratri. Qui enim affectu corripit, si scribendo lacrimatur : quid faceret loquendo eis ore ad os ? Similis erat Ieremias 9.a. Quis dabit capiti meo aquam ?
marg.|
{f}
Si quis autem]
Secunda pars in qua monet eos, ut illum fornicatorem recipiant, de quo 1Cor. 5.c.
[Si quis autem]
Ecce magna curialitas Apostoli : non nominat ne verecundetur.
marg.|
{g}
Non me contristavit]
tantum supple.
marg.|
{h}
Sed ex parte]
etc. Hoc legitur dupliciter. De onere compassionis legitur sicut ironice : supple. Dico quod contristavit vos ex parte ; et hoc dico, ut non onerem vos omnes, id est hoc dico ut ostendam vos non omnes compati peccato ipsius, quasi dicat. Imo deberetis ei omnes compati. Vel de onere culpe, et tunc legitur serio. Vel ideo dicit.
[Ex parte, ut non onerem vos omnes]
id est ut non imponam vobis onus, quod debetur peccato : quia non omnes in hoc peccastis, sed tantum illi qui non doluerunt de peccatis illius : et illis dico imponendum esse onus culpe.
marg.|
{i}
Sufficit]
Ecce prima ratio, quod deberent eum recipere.
marg.|
{
k
}
Que fit a pluribus]
Glossa Maiorem dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et est argumentum, quod non debet Prelatus nimis corripere subditos. Sir. 21.a. Obiurgatio, et iniurie, etc. Sir. 22.a. Omnes loquentur super aspernationem illius.
marg.|
{l}
Magis donetis et consolemini]
id est maiorem consolationem exhibeatis ei, quam fuerit eius peccatum. 2Th. 3.d. Nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
marg.|
{m}
Ne forte]
Secunda ratio.
marg.|
{n}
Abundantiori tristitia]
si nimia penitentia ei iniungatur.
marg.|
{o}
Absorbeatur]
a Diabolo per desperationem. 2Rg. 2.f. Periculosa est desperatio. Gal. 6.a. Vos qui spirituales estis.
marg.|
{q}
Ideo enim]
Tertia ratio.
marg.|
{r}
Experimentum]
id est quo animo mihi obedistis prius eum eruendo a vestro consortio. Idc. 2.d. Non delebo gentes has, ut in ipsis experiar Israel.
marg.|
{s}
An in omnibus obedientes sitis]
non tantum in eis, que placent. Hbr. ult. 2. Obedite prepositis vestris, 1Pt. 2.c. Servi subditi estote. Quod dicit.
marg.|
{p}
Ut confirmetis in illum caritatem]
intelligendum est benevole eum recipiendo et beneficia ei exhibendo.
marg.|
{t}
Si quid donavi]
Quarta ratio quasi dicat. Quando donavi, non temere, et passim hoc feci, sed
[propter vos]
ad preces vestras. Eph. 4.g. Donantes invicem.
marg.|
{u}
In persona Christi]
non auctoritate mea, sed Christi : et ita vere donavi, cui et condonavi quasi dicat. Multo magis debetis condonare propter preces meas. Eph. 4.b. Dedit dona hominibus. Et hoc debemus facere ego, et vos.
marg.|
{x}
Ut non circumveniamur a Satana]
id est decipiamur ; qui occasione nimie penitentie faceret eum desperare. Et debetis nobis in hoc credere :
marg.|
{y}
Non enim ignoramus]
etc. Glossa id est eius astutias ; qui quos consentiendo nequit decipere, nimis exasperat. Iob. 51.d. Quis revelabit faciem indumenti eius ? Apc. 2.g. Qui non cognoverunt altitudinem Satane.
marg.|
{z}
Cum venissem]
Ut dicit hic Glossa post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit modo ad principale propositum : ostendens quoniam illorum culpa fuit, quod non venit ad eos, et quod non fecit fructum in Troade : quia Titus tot invenerat in eis corrigenda, quod non potuit se cito expedire, ut veniret in adiutorium Apostolo, qui usum lingue Troadarum non habebat, sicut hic Titus quasi dicat. Distuli venire ad vos propter malitiam vestram.
marg.|
{a}
Autem]
id est quia,
marg.|
{z}
Cum venissem Troadem propter Evangelium Christi]
ut ibi illud annuntiarem.
marg.|
{b}
Ostium]
Ostium dicitur os, unde Coloss. ult. a. Orate ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, quia per illud egreditur sermo de secreto cordis. Item fides. Act. 13.b. Referebant Barnabas {7.
124vb} et Paulus quomodo Deus aperuisset Gentibus ostium fidei. Item Christus. Io. 10.b. Ego sum ostium. Item exempla Sanctorum. Ct. ultimo capitulo : Compingamus eum tabulis cedrinis. Item cor hominis ; et sic sumitur hic, et Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso quasi dicat Apostolus, Corda aperta erant, et parata ad recipiendum verbum Dei. Sed multi hodie claudunt ostia sua, sicut aspis surda, et obturans aures. Ier. 13.c. Civitates Austri clause sunt, id est corda Clericorum sive Christianorum, quibus se offert lux intelligentie, et fidei. Quid ergo de civitatibus, id est cordibus Aquilonis, id est laicorum, vel infidelium ?
marg.|
{c}
In Domino]
Ipso operante.
marg.|
{7.
125ra} Δ {a}
Non habui requiem spiritui meo]
Bonus predicator multum angustiatur, quando videt homines paratos ad recipiendum verbum Dei, et non habet coadiutores, sed impedientes eum. Is. 37.a. Filii venerunt usque ad partum, et non erat virtus pariendi.
marg.|
{b}
Valefaciens]
quibusdam ibi conversis. Act. 20.a. Valefaciens.
marg.|
{c}
Deo autem gratias]
quasi dicat Reliqui eos, non quasi victus a rebellibus qui erant inter eos.
marg.|
{d}
Autem]
sed.
marg.|
{e}
Triumphat]
id est triumphare nos facit : Habac. 3.d. Deducet me victor. Ps. 17. Inimicos meos dedisti mihi dorsum. 1Mcc. 3.b. Non in multitudine exercitus victoria belli ; sed de celo fortitudo est, quasi dicat Apostolus. Ego non inutiliter profectus sum in Macedoniam : quia ibi victoriam habui de inimicis Christi. Et ideo Deo gratias.
marg.|
{f}
Qui odorem notitie sue manifestat per nos]
id est Christum qui est quasi odor patris, ipsum, cum non videatur, nobis manifestans, sicut odor rem. Io. 1.c. Deum nemo vidit unquam, etc. Sir. 24.b. Quasi balsamum non mixtum odor meus. Sap. 7.d. Vapor virtutis Dei. Gn. 27.d. Ecce odor. Vel per odorem miracula et verba filii Dei. Io. 7.d. Numquam sic homo locutus est.
marg.|
{g}
Per nos]
Apostolos.
marg.|
{h}
Quia Christi bonus odor sumus Deo]
ad imitationem vite eius. Non tantum.
marg.|
{i}
In his qui salvi fiunt]
sed. Et in his qui pereunt, quasi dicat Malis apparet bonitas nostra. Glossa Locutionis sue modum sumit Apostolus a veteri lege cum dicit, Bonus odor, etc. quia ut olim hostia legalis dicebatur suavissimus odor Deo, ita modo predicationis verba sinceraque fama Apostolorum. Gn. 8.d. Odoratus est Dominus. Unde, Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis. Vel bonus odor, bona fama.
marg.|
{
k
}
Odor mortis]
ex quo sibi generant mortem ; quia bone opinioni nostre invident.
marg.|
{l}
In mortem]
eternam ducentis. Ex hoc patet quod mali sentiebant quod boni erant : quia nullus invidet nisi bono, vel quod credit bonum esse.
marg.|
{m}
Odor vite]
quia bona eorum vita et opinio generabat in illis dilectionem sive caritatem, qua vivit anima spiritualis. Vite dico ducentis.
marg.|
{n}
In vitam]
eternam. Is. 8.e. Erit vobis in sanctificationem ; duabus autem domibus Israel in lapidem offensionis. Lc. 2.d. Hic erit in ruinam et resurrectionem multorum. Iob. 5.c. Per diem incurrent tenebras. Gregorius Mens invidorum alieno bono affligitur ; de radio lucis obscuratur. Glossa Si non esset claritudo Sanctorum, invidia non surgeret impiorum, sed si qui tales persequendo frangunt ampullam, odor unguenti amplius diffunditur.
marg.|
{o}
Et ad hec]
agenda, que Deus per nos operatur.
marg.|
{p}
Quis]
de Pseudo vestris
[tam idoneus]
sicut nos Apostoli ? Ostendit quod non fuit ex culpa sua quod non profuit in Troade. (Quis tam idoneus ?) Contra Ex. 3.e. Quis ego sum ut vadam ad Pharaonem, etc. Is. 49.b. Parum est tibi ut sis mihi servus. Ier. 1.b. A, a, a, Is. 6.c. Ecce ego Domine, mitte me.
marg.|
{r}
Adulterantes]
falsa admiscentes, et pro voluptate non pro prole predicantes.
marg.|
{q}
Sicut plurimi]
Pseudo. Is. 1.f. Vinum tuum mixtum est aqua, inf. 4.a. Non adulterantes verbum Dei. Sir. 37.c. Qui sophistice loquitur, odibilis erit : similiter et qui sophistice vivit, ut hypocrita.
marg.|
{s}
Sicut ex Deo]
didicimus, et hoc facimus.
marg.|
{t}
Coram Deo]
id est causa eius, solum ut ei placeamus. Gal. 1.c. Neque ego ab homine accepi illud.
marg.|
{i}
Stavi autem hoc ipsum]
etc. Quod melius fit per Epistolam quam per presentiam. Contra. Hier. super Prologum Biblie : Nescio quid latentis energie id est interioris virtutis habet viva vox, etc. Solutio : Hoc universale Hieronymi, specialibus non contradicit, vel derogat, loquitur autem Apost. in speciali casu ; quia forte plura obiicerent si presens esset, ad que dum responderet, exasperarentur ; non sic autem poterant scripto obiicere. sic specialis causa tangitur. Io. 16.b. Nisi Λ ego abiero, etc. simpliciter enim verum est, quod quanto propior est Christus homini corporaliter, tanto maiorem habet consolationem Spiritus sancti, et magis diligit Deum : sed in Discipulis fuit causa specialis propter quam non in tanta plenitudine gratiam Spiritus sancti recepissent, nisi Christus subtraxisset ab eis presentiam corporalem. Sed et olim contristavistis. Unde Dt. 17.c. Qui superbierit nolens obedire Sacerdotis imperio, etc. morietur homo ille. Insultat enim qui non condolet fratri, id est pro insultante habetur. De meo iure, non accipiendo fructus 1Cor. 9.a. Quem Satane tradendum iudicaverat 1Cor. 5.b. Quod reprehensorie dicitur quasi dicat Omnibus non impono hoc onus, scilicet compassionem, quia cum tristes deberent esse omnes de peccato illius, non erant, et ideo reprehensibiles erant. Non onerem vos, id est non imponam omnibus onus culpe. Quia talis facile desperaret.
marg.|
Argumentum, quod non debet Prelatus nimis corrigere subditos. Sir. 21.a. Obiurgatio, et iniurie annullabunt substantiam, id est obiurgatio cum iniuria facta. Per exemplum David. 2Rg. 12.d. Et aliorum, ut Beate Marie Magdalene, et ipsius Apostoli, et Matthei. Per prophetiam Ez. 33. Iniquitatem eius. Ibidem habetur sententia, sed non verba.
marg.|
Mox habet fructum, id est eternam consolationem : quia in custodiendis illis retributio multa. Vera penitentia est : ergo non potest amplius iniungere, nisi quod dicatur ei sicut Dominus, Vade et amplius noli peccare.
marg.|
Solutio. Est vera penitentia, id est fundamentum sine quo penitentia non potest esse vera. Ut velit uti seculo. Nonne bonum est uti seculo ? Solutio. Uti large sumitur pro ut genus est ad uti, et frui : secundum quod dicitur in primo Sententiarum. Uti est id quod in usum venerit, et cet. sumitur hic genus pro specie. Obsecro vos. Philem. 1.b. Multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi, quod ad rem pertinet : propter caritatem magis obsecro, qui possem iubere.
marg.|
Argumentum, quod multum arguendi sunt quidam Prelati qui iubent que ad eos pertinet. Ez. 34.a. Cum austeritate imperabatis eis, et ceter. Gal. 6.a. Fratres si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc. Quod et debetis facere.
marg.|
Argumentum quod ad preceptum Prelati nostri debemus ei, qui fecit nobis iniuriam, satisfactionem, et emendam quam nobis debet, donare. An in omnibus obedientes sitis.
marg.|
Argumentum quod in omnibus debemus obedire Domino Pape.
marg.|
Cui voluerunt peccatum, id est penam debitam peccato : Constat enim quod non loquitur de condonatione rancoris ; quia sine eorum petitione rancorem dimitteret, loquitur ergo de condonatione pene debite. Et est argumentum, quod Dominus Papa potest aliquid relaxare de pena debita peccato ; et ita valent indulgentie.
marg.|
Infirmos precipitat. Ideo dicitur Eccles. 7.c. Noli esse nimis iustus. Quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat.
marg.|
Contra. Ergo videtur, quod non habebat Apostolus donum linguarum omnium.
marg.|
Solutio. Habebat quidem sicut dicunt Augustinus et Hieronymus Λ super principium ad Hbr. disputantes contra quosdam hereticos, qui dicebant quod illa epistola non erat Apostoli, eo quod splendidiori stilo scriberetur quam alie quas scripserat Apostolus. Et respondet Augustinus quod naturale est unicuique plus in sua quam in aliena lingua valere. Similiter dicendum quod licet haberet scientiam omnium linguarum, {7.
125rb} tamen melius habebat usum proprie lingue propter assuetudinem loquendi in ea. Iterum, alia ratio, propter quam impeditus fuit fructus eius, quoniam habebat multos contradictores contra eum disputantes, et non poterat utrumque simul facere, disputare scilicet et predicare. Tertia ratio ponitur, quia non ita bene sciebat mores eorum sicut Titus : predicator autem debet predicare secundum mores audientium. Quia solus non poterat. Eccl. 4.c. Ve soli. Lc. 10.a. Misit binos. Qui corda preparat : hoc est quod promittit eis, Mt. ult. d. Precedam vos in Galileam, preparando corda audientium, et aperiendo ut vos audiant. Per vos blasphematur inter Gentes. Ez. 20.b. Is. 52.b. secundum Septuaginta. Item Rm. 2.d. Suavissimus odor Deo. Ct. 1.a. Unde, Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis, dum penderet in cruce. Gn. 8.d. Odoratus est Dominus, scilic. sacrificium Noe, postquam evaserat diluvium peccatorum, et Laurentius ait. Ego me obtuli sacrificium Deo in odorem suavitatis : ita et nos. Nominatis. Sir. 24.e. Unguentorum. Ct. 1.a. In Legenda B. Ioannis Evangeliste : Odor tuus, Christe, eternas concupiscentias in me generavit. Fracto, id est aperto alabastro, quod significabat corpus Christi fractum in cruce. Unguentum, virtutes eius et charismata, quibus repletus erat. Unguenti Io. 2.b. Glossa Invidentes : nam (ut dicit Augustinus ) de bono odore moritur, unde alii vivunt. Claritudo Sanctorum, id est merita et fama eorum. Ampullam, id est corpus Sanctorum. Diffunditur. Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. Iud. 7.f. Fractis lagunculis, id est corporibus suis emicuit lumen fidei, et devicerunt Madianitas, id est Demones et hereticos. Per incredulitatem : quando predicatio auditur, tamen ab audientibus non creditur. Is. 1.f. secundum Septuaginta, ubi nos habemus, Vinum tuum mixtum est aqua. Qui nos docuit. Act. 9.d. Gal. 1.b. Neque ego ab homine accepi illud neque didici ; sed per revelationem Iesu Christi. Numquam eum excedentes ; sicut faciebant predicantes alia quam Evangelica, et quod non sufficiebant sine legalibus ad salutem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_2)
Notes :