Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 

Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi rex1 Macedo qui primus regnavit in Grecia egressus de terra Cethim Darium regem Persarum et Medorum,
1 rex] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,2 

constituit prelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terre
Numérotation du verset 1Mcc. 1,3 

et pertransiit usque ad fines terre et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,4 

Et congregavit virtutem et exercitum2 fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
2 et exercitum] exercituum Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,5 

et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,6 

Et post hec decidit in lectum et cognovit quia moritur.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,7 

Et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute sua3, et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret.
3 sua] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,8 

Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
Numérotation du verset 1Mcc. 1,9 

et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
Numérotation du verset 1Mcc. 1,10 

et imposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
Numérotation du verset 1Mcc. 1,11 

et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Illustris filius Antiochi regis qui fuerat Rome obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Grecorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,12 

In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus que circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
Numérotation du verset 1Mcc. 1,13 

et bonus visus est sermo in oculis eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,14 

et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
Numérotation du verset 1Mcc. 1,15 

et edificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,16 

et fecerunt sibi preputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,17 

et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cepit regnare in terra Egypti ut regnaret super duo regna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,18 

et intravit in Egyptum in multitudine gravi in curribus et elephantis et equitibus et copiosa navium multitudine
Numérotation du verset 1Mcc. 1,19 

et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Egypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,20 

et comprehendit civitates munitas in terra Egypti et accepit spolia terre Egypti.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,21 

Et convertit Antiochus postquam percussit Egyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit in Hierosolimam4
4 in Hierosolimam] ad Israel et ascendit Hierosolymis Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,22 

in multitudine gravi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,23 

et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et phialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia
Numérotation du verset 1Mcc. 1,24 

et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 1,25 

et fecit cedem hominum et locutus est superbia magna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,26 

et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,27 

et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum immutata est
Numérotation du verset 1Mcc. 1,28 

omnis maritus sumpsit lamentum que sedebant in thoro maritali lugebant
Numérotation du verset 1Mcc. 1,29 

et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,30 

et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,31 

et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
Numérotation du verset 1Mcc. 1,32 

et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 1,33 

et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu
Numérotation du verset 1Mcc. 1,34 

et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
Numérotation du verset 1Mcc. 1,35 

et edificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,36 

et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,37 

et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,38 

et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in damnum5 malum in Israel
5 damnum] diabolum Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,39 

Et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,40 

et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam
Numérotation du verset 1Mcc. 1,41 

sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in opprobrium honores eius in nihilum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,42 

secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,43 

et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 1,44 

et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,45 

et multi ex Israel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,46 

et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iude ut sequerentur legem gentium terre
Numérotation du verset 1Mcc. 1,47 

et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 1,48 

et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
Numérotation du verset 1Mcc. 1,49 

et coinquinari sancta et sanctum populum Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 1,50 

et iussit edificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia
Numérotation du verset 1Mcc. 1,51 

et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus immundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 1,52 

et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
Numérotation du verset 1Mcc. 1,53 

secundum omnia verba hec scripsit omni regno suo et preposuit principes populo qui hec fieri cogerent
Numérotation du verset 1Mcc. 1,54 

et iusserunt civitatibus Iude sacrificare
Numérotation du verset 1Mcc. 1,55 

et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram
Numérotation du verset 1Mcc. 1,56 

et effugaverunt populum Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,57 

Die quinta decima mensis casleu quinto et quadragesimo anno edificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iude in circuitu edificaverunt aras
Numérotation du verset 1Mcc. 1,58 

et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant
Numérotation du verset 1Mcc. 1,59 

et libros legis Dei combusserunt igni scindentes eos
Numérotation du verset 1Mcc. 1,60 

et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,61 

in virtute sua faciebant hec populo Israel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
Numérotation du verset 1Mcc. 1,62 

et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram que erat contra altare
Numérotation du verset 1Mcc. 1,63 

et mulieres que circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,64 

et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt6 eos trucidabant
6 circumciderunt Cor3 (alii) Rusch ] circumcidebant ΩJ
Numérotation du verset 1Mcc. 1,65 

et multi de populo Israel definierunt apud se ut non manducarent immunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari immundis
Numérotation du verset 1Mcc. 1,66 

et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 1,67 

et facta est ira magna super populum valde.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Mcc. 1,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 301va ; facsim., p. 458a} Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi rex1 Macedo qui primus regnavit in Grecia egressus de terra Cethim Darium regem Persarum et Medorum,
1 rex] om. Weber
marg.| ET  FACTUM  EST  POSTQUAM. Initium libri Machabeorum simile est principio libri Ezechielis prophete ubi scriptum esta : «Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense» etc. Unde primum nobis questio oritur : cur is qui adhuc nihil dixerat ita exorsus est dicens :   Et factum est postquam percussit Alexander etc. Et namque sermo coniunctionis est et scimus quia non coniungitur sermo subsequens nisi sermoni precedenti. Qui igitur nihil dixerat, cur dicit :   Et factum est cum non sit sermo cui hoc quod incipit subiungatur. Qua in re intuendum est, quia sicut nos corporalia sic prophete et scriptores divinorum librorum sensu spiritualia aspiciunt, eisque et illa sunt presentia que nostre ignorantie absentia videntur. Unde sit ut in mente prophetarum ita coniuncta sint exterioribus interiora, quatenus simul utraque videant simulque in eis fiat, et intus verbum quod audiunt, et foris quod dicunt. Patet igitur causa cur qui nihil dixerat inchoavit dicens :   Et factum est , deinde subiungit :   postquam percussit Alexander {t. 3 : Erfurt, f. 301va ; facsim., p. 458a}   Philippi rex, Macedo, qui primus regnavit in Grecia ,   egressus est   de terra Cethim ,   Darium Persarum regem et Medorum . Itaque Alexandrum, Philippi et Olympiadis filium,   Darium regem Persarum atque Medorum occidisse omnibus manifestum est. Quod et Daniel, in visione sua qua hircum caprarum arietem ventilantem cornibus contrivisse describit, evidenter expressit. Sed queritur quomodo dicatur Alexander primus regnasse in Grecia cum multi ibidem in diversis locis ante regnasse reperiantur. Multo enim ante Argivis, Atheniensibus, Lacedemoniis, Corinthiis et Lydis reges prefuerunt. Necnon in Macedonia non primus rex Alexander esse invenitur, sed vicesimus quartus. Primus enim rex Macedonum Caranus erat eo tempore quo Hebreorum Iuda, Azarias qui et Ozias rex fuit, et Hebreorum Israel rex Ieroboam, Latinorum quoque Procax Silvius, et Lacedemoniorum Calcamenes, Corinthiorumque Alexander et Atheniesium Thespicus. Sed ideo primus regnasse dicitur in Grecia Alexander, quia ceteris regibus in singulis partibus antea regnantibus, primus ipse et solus in tota Grecia regnavit. Nam subversis Thebis, in Persas arma corripiens, apud Gangicum fluvium inito certamine Darii duces superavit. Et ad extremum ipsum «percussit arietem» et duo eius cornua confregitb, Medos atque Persas misitque eum sub pedibus suis et utrumque cornu suo subiugavit imperio. Quod autem dicitur egressus de   Cethim , de ipsa Grecia signat.   Cethim enim fuit de posteris Noe, hoc est de filiis Ianan, filii Iaphet, filii Noe. Et Scitimam insulam habuit, que nunc dicitur Cyprus, ut Iosephus testis est, et ab ea omnes insule et maritima loca Cethim Hebraice nominantur. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sisinnii Capitonis et Grecum Flegonta ceterosque eruditissimos viros. Et videbimus omnes pene insulas et totius orbis litora et terras mari vicinas a Grecis accolis occupatas, qui ab Amano et Thauro montibus omnia maritima loca usque ad oceanum possidere Britannicum.
a Ez. 1, 1.
b Cf. Dn. 8, 7.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,2 
constituit prelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terre
Numérotation du verset 1Mcc. 1,3 
et pertransiit usque ad fines terre et accepit spolia multitudinis {t. 3 : Erfurt, f. 301vb ; facsim., p. 458b} gentium et siluit terra in conspectu eius.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,4 
Et congregavit virtutem et exercitum2 fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
2 et exercitum] exercituum Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,5 
et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum.
marg.| Constitutit , inquit,   prelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terre et accepit spolia multitudinis gentium et siluit in terra in conspectu eius . Igitur Alexander Magnus, sicut tradunt historie, post Darii mortem Hyrcanos ac Girodomannos subegit. Post hec Parthorum pugnam aggressus est, quos diu renitentes delevit, prope modum antequam vitit. Inde Thraces evertit. Aspera Pamenos ac Sopios ceterosque populos, qui in Caucasi radice morabantur, subegit urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constitua. Sed humani sanguinis inexsaturabilis sive hostium, sive etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. Itaque pertinaci impetu in bella procurrens Choroasmos et Aciatas, indomitam gentem in deditionem accepit. Callisten philosophum sibique apud Aristotelem condiscipulum cum plurimis aliis principibus cum eum deposito salutandi more, ut Deum non adoraret occidit. Post hec Indiam petit ut Oceano ultimoque oriente finiret imperium. Nisan urbem adiit. Dedalos montes regnaque Theophilis regine expugnavit. Que cum se dedisset concubitui regio regnum redemit. Peragrata perdomitaque Alexander India cum ad saxum mire asperitatis et altitudinis, in quo multi populi loci eo confugerant, pervenisset, cognovit Herculem ad impugnatione eiusdem saxi terre motu prohibitum. Emulatione permotus ut Herculis acta superaret cum summo labore ac periculo saxo potitus omnes loci eius gentes in deditionem accepit. Cum Poro fortissimo Indorum rege cruentissimum bellum gessit. Postea cum orientales populos singularum provinciarum non sine cruenta victoria cepisset, conscensis navibus cum Oceani litora peragraret ad urbem quandam, cui Ambira rex preerat, pervenit. Sed in expugnatione civitatis, magnam partem exercitus sagittis hostium veneno illitis amisit. Ac post herba, que per somnum sibi ostensa est, in potum sauciis data cum reliquis subveniretur, urbem expugnavit et cepit. Postquam circumactam ad Oceanum et Indum flumen ingressus Babyloniam celeriter rediit, ubi eum cum exterritarum totius orbis provinciarum legati exspectarent, hoc est Carthaginensium et totius Africe civitatum, sed et Hispanorum, Gallorum, Sicilie Sardinieque plurime preterea partes Italie. Tantus timor in summo oriente constituti ducis {t. 3 : Erfurt, f. 301vb ; facsim., p. 458b} populos ultimi occidentis invaserat, ut inde peregrinam cerneres toto mundo legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem. Unde bene scriptum est :   Et siluit terra in conspectu eius , quia nullus ei rebellare audebat.A
Numérotation du verset 1Mcc. 1,6 
Et post hec decidit in lectum et cognovit quia moritur.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,7 
Et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute sua3, et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret.
3 sua] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,8 
Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus {t. 3 : Erfurt, f. 302ra ; facsim., p. 459a} est
marg.| ET  POST  HEC  DECIDIT etc. Devictis ubique gentibus undique thesauros et opes earum Alexander abstulit. Unde eo mortuo satellites atque milites eius propter opum magnitudinem quas congregatas habebat ac potentiam regni ab invicem dissentiebant aut sicut Pompeius Trogus eiusque breviator Iustinus in libris Historiarum suarum ostenduntc, scribentes quod defuncto Alexandro in thesauris eius quinquaginta millia talenta auri reperta sunt et in annuo vectigalis tributo tricena millia. Denique Alexander, inter pericula preliorum, Dei nutu servatus ad extremum, cum in Babylone urbe moraretur, per insidias suorum interfectus est. Et maxime factione Antipatris ducis eius, qui, per Cassandrum filium suum, eum veneno extinxit, sicut predictus Pompeius Trogus narrat dicens : Quia cum Babylonem revertens, multis diebus otio datis, intermissum olim convivium sollerter Alexander institueret totusque in letitiam effusus. Cum diei noctem pervigilem iunxisset recedentem iam a convivio, medicus Thessalus instaurata comessatione et ipsum ac sodales eius invitavit ubi, accepto poculo, media potione, repente velut telo confixus, ingemuit elatusque a convivio semianimis, ita cruciatus est, ut ferrum in remedia posceret, tactumque hominum velut vulnera indolesceret. Revera autem insidie fuerunt. Nam memoratus Antipater, cum carissimos amicos suos interfectos videret ab Alexandro seque magnis rebus in Grecia gestis non tam gratum apud regem quam invidiosum esse a matre quoque eius Olympiade variis se criminationibus vexatum, ad occupandum regem Cassandrum filium dato veneno subornat. Qui cum fratribus Philippo et Iolla ministrare regi solebat, cuius veneni tanta vis fuit ut non ere, non ferro, non testa contineretur nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit premonito filio ne alii quam Thessalo et fratribus crederet. Hac igitur causa apud Thessalum paratum repetitumque convivium est. Philippus et Iollas pregustare ac temptare potum regis soliti in aqua frigida venenum habuerunt, quam pregustate iam potioni supermiserunt. Quarta die Alexander indubitatam mortem sentiens agnoscere se fatum domus maiorum suorum ait. Nam plerosque Eacidarum4 intra tricesimum annum defunctos. Tumulantes deinde milites insidiisque perire regem suspicantes ipse sedavit eosque omnes cum prolatus in editissimum locum urbis esset ad conspectum suum admisit osculandamque dexteram suam flentibus porrexit. Cum lacrimarentur omnes, ipse vero sine lacrimis tantum, verum sine ullo tristioris mentis argumento fuit ut quosdam impatientius dolentes consolatus sit, quibus mandata ad parentes eorum dedit. Adeo sicuti in hoste ita et in morte invictus ei animus fuit. Cum deficere eum amici viderent, querunt quem imperii faciant heredem. Respondit : Dignissimum. Tanta illi magnitudo animi fuit ut cum Herculem filium, cum fratrem Arideum, cum Roxanem uxorem pregantem relinqueret, oblitus necessitudinum dignissimum nuncupavit heredem ; prorsus quasi nefas esset viro forti alium quam virum fortem succedere aut tanti regni opes aliis quam probatis relinqui, hac voce veluti bellicum inter amicos cecinisset, aut malum discordie misisset. Ita omnes in emulationem consurgunt et ambitione vulgi tacitum sermonem et favorem militum querunt. Sexta die, perclusa voce, exemptum digito annulum, Perdice tradidit. Que res gliscentem amicorum dissensionem sedavit. Nam, etsi non voce nuncupatus est, heres indicio tamen electus videbatur. Decessit Alexander mense uno et annos tres et tricesimo natus. Hec autem quia in historia Machabeorum regni Alexandri mentio est facta, ideo ex libris gentilium interposui ut lector agnosceret non frustra virtutem Alexandri enarrari, sed magnimitate atque actione ipsum esse precipuum. Quod autem Alexander dicitur divisisse regnum suum cum adhuc viveret pueris suis qui secum erant a iuventute nutriti, non tam ipse hoc divisit quam illis dividendum reliquit. Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem oppressit. Principes vero eius quatuordecim annis damnati {t. 3 : Erfurt, f. 302ra ; facsim., p. 459a} sunt et velut opimam predam a magno leone prostatam avidi discerpere catuli seque ipsos in rixam irritatos prede emulatione fregerunt. Itaque Ptolomeo prima Egyptus et Africe Arabieque pars forte pervenit. Confinem huic provincie Syriam Laiomeno, Thelenus Ciliciam Philotas Illyricos accipiunt. Medie Maiori Acropatus, Minori Soter Perdice preponitur. Susamana gens Scino, Frigia Maior Antigono Philippi filio assignatur. Lyciam et Pamphiliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Nenander5 sortiuntur. Leonantius Minorem Frigiam accipit. Thracie regiones Pontici Maris Lysimaco, Cappadocia cum Paphlagonia6 Eumeni data, Summa Castrorum Seleuco Antiochi filio cessit. Stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri preficitur. In Bacitana7 Ulteriore et Indie regionibus prefecti priores, qui sub Alexandro esse ceperunt, permanserunt. Seres inter duos amnes Hydaspem et Indum constitutos Thaxiles8 habuit. In colonias in Indis conditas Phiton, Agenoris9 filius mittitur. Parapamenos fines Caucasi montis Oxiarches accipit. Aracusi Cedrosique Fibunti decernuntur. Aranceos et Arneos Scantano, Bactrianos Amiota sortitur. Scisdianos Sicheus, Sticanorsus Parcos, Philippus Hyrcanos, Fractafernes Armenos, Thiepomus Persas, Penscesses Babylonios, Archos Palasgos, Archilanus Mesopotamiam aggressi sunt. Sed tamen inter cetera hec regna quatuor tantum eminebant. Hoc est Egypti quod tenebat Ptolomeus Lagi filius, Macedonum quod Philippus qui et Arideus frater Alexandri possedit, Syrie et Babylonis quod Seleucus Nicanor sibi vendicavit, Asie quod tenuit Antigonus, sicut in visione Danielis premonstratum est, quod fracto uno cornu maiore in capite hirci illius insignis, orta sint pro eo quatuor cornua minora. Unde sequitur :d
c Cf. Iunianius Iustinus , Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi, lib. 13, cap. 4, ed. O. Seel, 1985, p. 1-302, p. 126 sqq.
d Rabanus Maurus, Commentaria in libros Machabaeorum (1Mcc.), cap. 1, PL 109, 1130C-1132C (quasi litteraliter). Cf.   Orosius , Historiarum adversus paganos libri, lib. 3, cap. 23, § 11, Budé, t. 1 (= PL 31, 845B-847A) : « At ego nunc revocor, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces, revolvam; qui mortuo Alexandro diversas sortiti provincias, mutuis se bellis consumpserunt, quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare videor, quasi aliqua immensa castra per noctem de [846A] specula montis aspectans, nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam: ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per universam Asiam et plurimam Europae partem, Libyaeque vel maximam, horrendi subito bellorum globi colluxerunt? qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris, quasi fumi caligine, turbaverunt. Sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero. Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit. Principes vero ejus quatuordecim annis dilaniaverunt, et veluti opimam praedam a magno leone prostratam avidi discerpsere catuli: seque ipsos invicem in rixam irritatos [Col.0846B] praedae aemulatione fregerunt. Itaque prima Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte provenit. Confinem huic provinciae Syriam Laomedon Mitylinaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt. Mediae majori Atropatus, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia major Antigono Philippi filio assignatur. Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit. Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia [847A] Eumeni data: summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui sub Alexandro esse coeperant, permanserunt. Seras, inter duos amnes Hydaspem et Indum constitutos, Taxiles habuit. In colonias in Indis conditas Pithon Agenoris filius mittitur. Parapamenos fines Caucasi montis Oxyartes accepit. Arachosii Gedrosiique Sibyrtio decernuntur. Drangas et Areos Stasanor, Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Nicanor Parthos, Philippus Hyrcanios, Phrataphernes Armenios, Tlepolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archon Pelasgos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt ».
4 Eacidarum] sic pro Aeacidarum, e acidarum cacogr. Rusch
5 Nenander] Menander PL109
6 Paphlagonia] Paflagema cacogr. Rusch
7 Bacitana] Bactriana PL109
8 Thaxiles] scrips. , Thariles Rusch
9 Phiton Agenoris] scrips. cum fontibus, Eycon Abagenoris Rusch
Numérotation du verset 1Mcc. 1,9 
et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
Numérotation du verset 1Mcc. 1,10 
et imposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
Numérotation du verset 1Mcc. 1,11 
et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Illustris filius Antiochi regis qui fuerat Rome obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Grecorum.
marg.| ET  OBTINUERUNT etc. Decedente igitur Alexandro Magno totum corpus regni Macedonum quod ipse non sine grandi labore coadunaverat, pueri eius per tyrannidem diripuerunt et multis atque gravibus preliis dilaniaverunt, sicut in historiis gentium copiosissime scriptum invenitur. Sed ex his plurimis omissis scriptor presentis historie ad Antiochum Epiphanem pervenit, qui plurima in Iudeos commisit mala et locum sanctum polluit ac legem profanavit. De quo sequitur primus itaque post Alexandrum Magnum regnavit in Syria Seleucus, cognomento Nicanor, annis triginta duobus ; secundus Antiochus, qui vocabatur Soter, annis decem et novem ; tertius Antiochus, qui vocabatur Theos, annis quindecim ; quartus Seleucus qui cognominatus est Callinicuse 10 filius Antiochi annis viginti; quintus Seleucus Cerannus, filius Seleuci Callinici, annis tribus ; sextus Antiochus Magnus, quem Scriptura Antiochi illustris hic dicit patrem esse qui frater erat Seleuci Ceranni et filius Seleuci Callinici, regnavit annis trigintasex; septimus Seleucus, qui et Philopator nominatus est, annis duodecim. Post quem Antiochus Ephinanes, qui et preclarus sive nobilis dicitur, frater Seleuci Philopatoris et filius Antiochi Magni, annis undecim. De quo modo Scriptura narrat quod ex eis exierit radix peccatrix, Antiochus illustris filius Antiochi regis, qui fuerat Rome obses. Qui merito radix peccatrix dicitur, qui stirps inutilis ad peccata proclivis et ad impietatem erat promptissimus, sub quo legis Dei persecutio et Machabeorum bella narrantur. Colligitur enim omne tempus regni Grecorum a primo anno {t. 3 : Erfurt, f. 302rb ; facsim., p. 459b} Seleuci Nicanoris usque ad initium regni Antiochi Epiphanis anni centum triginta septem.f
e Vel, perperam, Seleucus Gallinicus aut Gallericus.
f Rabanus Maurus, Commentaria in libros Machabaeorum (1Mcc.), cap. 1, PL 109, 1132C-1133B (quasi litteraliter), sine solutione continuitatis cum sententia praecedenti.
10 Callinicus] corr. , Gallericus Rusch
Numérotation du verset 1Mcc. 1,12 
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus que circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
Numérotation du verset 1Mcc. 1,13 
et bonus visus est sermo in oculis eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,14 
et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
Numérotation du verset 1Mcc. 1,15 
et edificaverunt {t. 3 : Erfurt, f. 302rb ; facsim., p. 459b} gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,16 
et fecerunt sibi preputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,17 
et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cepit regnare in terra Egypti ut regnaret super duo regna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,18 
et intravit in Egyptum in multitudine gravi in curribus et elephantis et equitibus et copiosa navium multitudine
Numérotation du verset 1Mcc. 1,19 
et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Egypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,20 
et comprehendit civitates munitas in terra Egypti et accepit spolia terre Egypti.
marg.| IN  DIEBUS  ILLIS etc. Greca ac Romana narrat historia quod Antiochus Epiphanes contra Ptolomeum Philometorem Cleopatre sororis sue filium cuius ipse avunculus erat, dolos construxit ut eum regno Egypti privaret. Et cum post mortem Cleopatre, Alavius eunuchus, nutricius Philometoris, et Ieneus Egyptum regerent et repeterent Syriam quam Antiochus fraude occupaveratl, ortum est inter avunculum et puerum Ptolomeum prelium. Cumque inter Pelusium et montem Cassium commisissent, victi sunt duces Ptolomei. Porro, Antiochus, parcens puero et amicitias simulans, ascendit Memphis et ibi, ex more Egypti regnum accipiens, puerique rebus providere se dicens, cum modico populo omnem Egyptum subiugavit. Et abundantes atque uberrimas ingressus est civitates fecitque que non fecerant patres eius et patres patrum illius, sicut in Daniele de eo scriptum est. Nullus enim in regno Syrie ita vastavit Egyptum et omnes divitias eorum dissipavit et tam callidus fuit ut prudentes cogitationes eorum qui duces pueri erant sua, fraude subverteret.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,21 
Et convertit Antiochus postquam percussit Egyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit in Hierosolimam11
11 in Hierosolimam] ad Israel et ascendit Hierosolymis Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 1,22 
Numérotation du verset 1Mcc. 1,23 
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et phialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia
Numérotation du verset 1Mcc. 1,24 
et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
marg.| ET  CONVERTIT  ANTIOCHUS etc. Consequenter autem de eodem rege in predictis historiis narratur quod postquam reversus est, expulsus ab Egyptis, venisse eum in Iudeam, hoc est adversus testamentum sanctum et spoliasse templum et aurum tulisse quamplurimum positoque in arce presidio Macedonum reversum in terram suam et post biennium rursum contra Ptolomeum exercitum congregasse ad austrum. Cumque duo fratres Ptolomei Cleopatre filii quorum avunculus erat Antiochus, obsiderentur Alexandrie, legatos venisse Romanos, quorum unus Marcus Publius Letias12. Cum eum stantem invenisset in litore et senatus consultum dedisset, quo videbatur ab amicis populi Romani recedere et suo imperio contentum esse, et ille responsum ad amicorum consilium detulisset, orbem dicitur fecisse Marchus in arenis baculo quem tenebat manu et circumscripsisse regem atque dixisse : Senatus et populus Romanus precipiunt ut in isto loco respondeas, quid consilii geras. Quibus dictis ille perterritus ait : Si hoc placet senatui et populo Romano recedendum est hinc atque ita statim movit exercitum. His consentanea Iosephus scripsit quod, reversus propter Romanorum timorem ab Egypto rex Antiochus, ad Hierosolymam duxerit exercitum. Quo perveniens anno centesimo quadragesimo tertio post regnum primi Seleuci, centesima quinquagesima tertia olympiade, die vicesimo et quarto mensis casleu g - quem Macedones appelleon 13 nominant - ceperit eam sine conflictione cuiuspiam aperientibus ei portas his qui voluntati eius consentiebant ingressusque civitatem Hierosolymorum multos interemit sibi contraria sapientes, necnon etiam eos qui portam aperientes civitatem ei tradiderunt, propter templi divitias interfecerit multasque auferens ab eo pecunias ad Antiochiam reversus sit. Postquam autem spoliavit templum ita ut vasa Dei et lucernas aureas asportaret et aram auream et mensam et sacrarium neque de velis abstinuerit, que ex bysso et cocco erant, exhauriens autem et thesauros nihil penitus derelinquens ad maximum Iudeos luctum propter hec usque perduxerit. Nam et quotidianas immolationes quas Deo secundum leges offerebant celebrare prohibuit. Depredans autem totam civitatem quosdam interfecit, alios captivos cum uxoribus et filiis deduxuit ita {t. 3 : Erfurt, f. 302va ; facsim., p. 460a} ut numerus multitudinis captivorum usque decem millia existere videretur. Mystice autem Antiochus, hic qui intravit in terram sanctam cum superbia, et devastavit templum, et locum sanctum polluit superstitione gentili ; typum tenet antichristi, qui contra Ecclesiam Christi crudeliter bellum gerit, et animas credentium, que vere templum Dei sunt, errore suo polluere contendit. De quo in Danielis prophetia sub figura istius Antiochi ita scriptum est : «Cor eius adversus testamentum sanctum, et faciet ac revertetur. Et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet ac revertetur, et cogitabit adversus eos qui dereliquerunt testamentum. Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium, et dabunt dominationem in desolationem. Et impii in testamento simulabunt fraudulenter ; popolus autem sciens Deum suum, obtinebit et faciet» et reliqua. Nulli dubium est quin hec que sub Antiocho Epifane in imagine precesserunt, hoc est, ut rex sceleratissimus persecutus sit populum Dei ; sevitiam prefigurent antichristi, qui Christi populum persequetur, qui indignabitur contra testamentum Dei, et cogitabit adversus illos, quos vult legem Dei relinquere, polluetque sanctuarium Dei. Homines videlicet ad imaginem Dei creatos diversis vitiis corrumpendo auferet iuge sacrificium, quando hostiam laudis Christo Dei filio oferre in Ecclesia prohibebit abominationem desolationis in loco sancto statuet, quando divinum cultum a christianis sibi extorquebit exhiberi ; ita ut in templo Dei sedens ostendat se tamquam ipse sit Deus. Unde multi nostrorum putant, ob sevitie et turpitudinis magnitudinem, Domicianum sive Neronem antichristum fore. Sed, licet ipsi antichristi fuerint quantum ad eius corpus pertinent et membra ipsius sunt, tamen ipse omnium iniquorum caput, iuxta finem mundi venturus est, quando, iuxta Veritatis sententiam : «erit tribulatio talis, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec fiet postea». Verum iuxta Ioannis vocem : «antichristi iam multi sunt», quia per membra sua idem malignus hostis iam mysterium operatur iniquitatis per hereticos videlicet scismaticos, atque paganos, et seducit multos. Tunc etiam si fieri potest, ipse scandalizat electos, quia solvitur Satanas de carcere suo et totum furorem suum quantum permittitur in christicolas perfundit. Tollit ergo Antiochus de Hierusalem   altare aureum , quando eos, qui perfectiores esse videbantur et pro populi statum non mediocriter Dominum exorare, suasu maligno, evellit de Ecclesia. Tollit et   candelabrum luminis et universa vasa eius , quando eos, qui predicationis officio fungebantur et veluti luminaria per diversas species dogmatum in populum Dei lucere debuerunt, sive per metum, sive per cupiditatem terrenam de ordine suo precipitavit. Tollit ergo   mensam propositionis ac vasa eius, quando scripturas sacras cum iniqua interpretatione confundere per hereticos satagit, et eos, qui in meditatione legis Dei velut vasa mense Dei ac panes propositionis commanere videbantur, astutia nequitie sue corrumpere, atque in errorem seducere contendit. Velum quoque et   coronas et ornamentum aureum , quod in facie templi erat, idem antiquus hostis tollit et comminuit omnia, quando letteram legis Dei in qua sapientia divina ac mysteria celestia latent, et ubi corona perpetue mercedis {t. 3 : Erfurt, f. 302vb ; facsim., p. 460b} et bene laborantibus, et precepta Dei servantibus in regno celesti ac claritate perpetua percipienda promittitur, contritis sententiis ac sensu depravato in alienum intellectum convertit animasque sibi obedientes hoc modo decipit. Nam aurum argentumque et thesauros occultos nihil aliud intelligo, quam eloquii venustatem ac sensuum puritatem cum thesauro virtutum, que in occultis cordis apud fideles collocantur. Hec omnia diabolus de regno Christi auferre molitur, cum possessores eorum his bonis spoliatos in baratrum sue perditionis secum trahere conatur, hinc quotidie planetur et gemitus in Ecclesia nascitur, cum de casu proximorum per compassionem cetus fidelium non mediocriter constristatur. Unde sequitur :
g כסלו
12 Letias] Lecias Rusch , alias Leenas
13 Ἀππε Λ Λ αῖος
Numérotation du verset 1Mcc. 1,25 
et fecit cedem hominum et locutus est superbia magna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,26 
et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,27 
et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum immutata est
Numérotation du verset 1Mcc. 1,28 
omnis maritus sumpsit lamentum que sedebant in thoro maritali lugebant
Numérotation du verset 1Mcc. 1,29 
et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit {t. 3 : Erfurt, f. 302vb ; facsim., p. 460b} confusionem
marg.| ET  FECIT  CEDEM etc. Omnis dignitas, et omnis etas atque omnis sexus dolet tumultante persecutore, quia nulla persona immunis est a persecutione, gemit quisque tam pro sue tranquillitatis detrimento quam etiam de fide cadentium damno, quia, sicut Paulus ait, solicita sunt in Christi corpore pro se invicem membra, et si patiter unum membrum, compatiuntur omnia membra. Unde et idem apostolus contra eos scribens qui vanam gloriam amabant, enumeratis laboribus suis quos ipse corporaliter sufferrebat, subiunxit dicens : Preter illa que intrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, que infirmitatis mee sunt gloriabor. Et alibi : Gaudete, ait, cum gaudentibus, flete, cum flentibus, idipsum invicem sentientes non alta sapientes, sed humilibus consentientes.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,30 
et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
Numérotation du verset 1Mcc. 1,31 
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
Numérotation du verset 1Mcc. 1,32 
et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 1,33 
et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu
Numérotation du verset 1Mcc. 1,34 
et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
Numérotation du verset 1Mcc. 1,35 
et edificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,36 
et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,37 
et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,38 
et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in damnum14 malum in Israel
14 damnum] diabolum Weber
marg.| ET  POST  DUOS  ANNOS etc. Diximus superius quod Antiochus teneret typum antichristi : similiter idem perditionis filius hoc in loco princeps tributorum accipi potest. Quem princeps huius mundi et rector tenebrarum harum diabolus ad hoc incitat, ut civitatibus Iude, hoc est in Ecclesiis Christi, tributum peccatorum sibi solvere exigat ; tamen hoc non ubique vim agendo persecutionum expostulat, sed aliquando tormentis, aliquando blandimentis, aliquando minis et aperta sevitia, aliquando autem fraude et dolo. Unde scriptum est :   Locutus est ad eos verba pacifica in dolo . Sed qui crediderit ei sibimet ipsi perditionem preparat. Agit enim hoc idem hostis nefandissimus suasu maligno, et signis atque prodigiis mendacibus, ut eum homines Deum esse credant, et divinum cultum illi exhibeant. Qui ergo sibi credunt, hos in anima spiritualiter occidit. Qui autem resistunt corporali cruciatu eos affligit. Unde evenit, quod cum magno dolore mentis legendum est ut perdat populum multum ex Israel, cum plurimos de christiana religione in apostasiam convertit. Accipit spolia civitatis, cum ornamenta Ecclesie tollit, succenditque eam igne cum persecutione devastat. Destruit domos eius et muros in circuitu, cum plebes credentium dissipat ac defensores eorum, hoc est doctores, enecat captivasque ducit mulieres, et natos, et pecora, quia illi qui mollitiem animi habent, et pueri sunt sensibus ac carnalibus desideriis servientes, more brutorum animalium vivunt, captivitati ac laqueo antiqui hostis maxime patent, devastatis Ecclesiis Christi, et dispersis propter persecutionem ministris ipsius, hostis malignus in loco eorum arcem impietatis erigere, et blasphemos cultores substituere {t. 3 : Erfurt, f. 303ra ; facsim., p. 461a} molitur, quatenus si possibile, sit per pravos homines nomen christianum, quod solum in orbe prevaluit, funditus deleatur, et diaboli voluntas in pollutione idolorum et multiplicitate peccatorum expleatur. Unde sequitur :
Numérotation du verset 1Mcc. 1,39 
{t. 3 : Erfurt, f. 303ra ; facsim., p. 461a} Et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
Numérotation du verset 1Mcc. 1,40 
et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam
Numérotation du verset 1Mcc. 1,41 
sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in opprobrium honores eius in nihilum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,42 
secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
marg.| ET  EFFUDERUNT etc. Igitur habitatores Hierusalem fugiunt, quando persecutione fervente, alii corporaliter fugiunt ut non scandalizentur ; alii mente fugiunt, et scandalum gratie in animabus suis patiuntur ; alii usque ad mortem in confessione Christi perseverant, et liberi a persecutorum manibus in celos effugiunt ut remunerentur ; fitque terra sancta habitatio exterorum, quando membris Christi per martyrium coronandis, in toto mundo multiplicatur numerus persecutorum. Dies festi eius convertuntur in luctum, quando ritus celeberrimus religionis christiane non permittitur habere sui fulgoris ornatum,   et sabbata eius in opprobrium , cum spes quam habent in futura animarum requie aboletur, vel ab hoste eliditur fidelium.   Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius . Fedatur enim gloria Ecclesie infidelium ignominia, quando inimico dominante gloria celestium sacrorum et honestas divinorum officiorum impiis blasphemantibus maximum sustinet opprobrium.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,43 
et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 1,44 
et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,45 
et multi ex Israel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,46 
et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iude ut sequerentur legem gentium terre
Numérotation du verset 1Mcc. 1,47 
et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 1,48 
et prohiberent celebrari sabbatum {t. 3 : Erfurt, f. 303rb ; facsim., p. 461b} et dies sollemnes
Numérotation du verset 1Mcc. 1,49 
et coinquinari sancta et sanctum populum Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 1,50 
et iussit edificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia
Numérotation du verset 1Mcc. 1,51 
et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus immundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes Dei
marg.| ET  SCRIPSIT etc. Scriptura et epistola spiritualis Antiochi, philosophi sunt gentilium et heretici atque scismatici christianorum, qui veritatem legi Christi atque statum catholice fidei subvertere cupiunt, quibus dolor est cultus divinus et religio christiana, sed quo magis per errorem student sibi homines adunare, eo magis faciunt illos ab invicem discordare, quia nec ipsi inter se invicem concordant, sed variis sectis dissentientes discrepant, et ideo minus se obsequentes et in unitate consociare prevalent. Inter superbos enim scriptura teste semper iurgia sunt, et, iuxta Veritatis sententiam : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus super domum cadet. Mandantur libri et epistole Antiochi in Hierusalem et in civitatibus Iude ut sequantur   leges gentium terre et desinant holocausta et sacrificia et placationes facere in templo Dei. Quia maxima cura maximumque studium est hereticis atque paganis, ut in Ecclesia Christi cultum divinum seu confundant seu penitus extinguant, ne sinceritas recte fidei, que per dilectionem operatur, in ara cordis credentis gratum holocaustum Deo offeratur, nec sacrificia mystica corporis et sanguinis Domini cum sacra fidelium oratione atque placatione bonorum actuum in vero templo Dei omnium creatori et bonorum largitori digne exhibeantur ; prohibent celebrare sabbatum, quia negant in celesti regno sanctarum requiem futuram esse animarum. Iubent edificari   aras et templa et idola, quia mentes fidelium malignorum spirituum cupiunt efficere vasa ;   immolari carnes suillas et pecora communia , hoc est immundam ducere vitam, et brutorum animalium more in luxuria atque concupiscentiis {t. 3 : Erfurt, f. 303ra ; facsim., p. 461b} carnis coneriari ;   relinquere filios suos incircumcisos . Hoc est nulla custodia, nulla continentia, nullaque discretione cogitationes, sermones atque opera temperare, ita ut obliviscantur legem divinam, et immutent iustificationes Dei in diversorum scelerum facturam. Et hec omnia non solum sermonum suasu, sed etiam diversarum penarum fieri cogunt tormento. Unde sequitur :
Numérotation du verset 1Mcc. 1,52 
et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
Numérotation du verset 1Mcc. 1,53 
secundum omnia verba hec scripsit omni regno suo et preposuit principes populo qui hec fieri cogerent
Numérotation du verset 1Mcc. 1,54 
et iusserunt civitatibus Iude sacrificare
Numérotation du verset 1Mcc. 1,55 
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram
Numérotation du verset 1Mcc. 1,56 
et effugaverunt populum Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 303ra ; facsim., p. 461b} ET  QUICUMQUE etc. In causa descit crudelitas quando servet impietas ; sevit immanitas quando estuat cupiditas. Omni regno suo Antiochus per scripturas indicit tormenta, et mortem ingerere cultoribus Dei. Sic et antichristus per ministros suos scelestissimos varia exquirit penarum genera, quatenus christicolas a statu religionis sanctissime evellat, conterat atque disperdat.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,57 
Die quinta decima mensis casleu quinto et quadragesimo anno edificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iude in circuitu edificaverunt aras
Numérotation du verset 1Mcc. 1,58 
et ante ianuas domorum et in plateis {t. 3 : Erfurt, f. 303va ; facsim., p. 462a} incendebant tura et sacrificabant
Numérotation du verset 1Mcc. 1,59 
et libros legis Dei combusserunt igni scindentes eos
Numérotation du verset 1Mcc. 1,60 
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum
Numérotation du verset 1Mcc. 1,61 
in virtute sua faciebant hec populo Israel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 303ra ; facsim., p. 461b} DIE  QUINTA etc. Mensis casleu idem est apud Grecos qui apud Latinos dicitur december. In huius mensis die quintadecima, anno centesimo quadragesimo quinto regni grecorum, quod a primo anno Seleuci computare incipiunt, Antiochus Epiphanes abominandum idolum desolationis in templo statuit Dei, hoc est simulacrum Iovis Olimpii, principatus autem sui anno octavo. Quo videlicet anno in Samaria super verticem montis Garizim Iovis peregrini sive hospitalis delubrum edificavit, ipsis samaritanis, ut idem faceret per epistolam precantibus, sicut Iosephus testis est. Sed legimus in Evangelio secundum Mattheum Salvatorem discipulis interrogantibus de signo adventus sui, et consummatione seculi, inter alia respondisse : Cum ergo videritis desolationis abominationem, que dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. Quando ad intelligentiam provocamur, mysticum monstrat esse, quod dictum est. Scriptum est autem in Daniele hoc modo : Et in medio ebdomadis auferetur sacrificium meum et libamina, et in templo desolationum abominatio erit usque ad consummationem temporis et consummatio dabitur super solitudinem. De hoc Apostolus loquitur quod homo iniquitatis adversarius elevandus sit contra omne quod dicit Deus et colitur, ita ut audeat stare in templo Dei et ostendere quod ipse dominus sit. Cuius adventus secundum operationem Satane destruet eos, et ad solitudinem rediget qui se susceperint. Potest autem simpliciter aut de antichristo accipi, aut de imagine Cesaris quam Pilatus posuit in templo, aut de Adriani equestri statua, que in ipso sancto sanctorum loco usque in presentem diem stetit. Abominatio quoque secundum veritatem scripturarum idolum nuncupatur, et idcirco additur desolatio, quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit. Statuto autem idolo zeli in templo Dei   per universas civitates Iude , ministri regis nequissimi edificant   aras in circuitu et ante ianuas domorum et in plateis incendunt thura et sacrificant ; quia regnante immundo antichristo, astipulatores eius, et omnes iniqui, reiecto {t. 3 : Erfurt, f. 303va ; facsim., p. 462a} vero unius Dei cultu, et spreta Dei domo, que est sancta Ecclesia confusamente turbatoque ordine in diversis locis variorum errorum et multiplicium scelerum demoniis funesta deferent sacrificia. Et bene dicitur quod in circuitu edificaverunt aras, quia, simplicitate veritatis relicta, erroneas impietatis sequuntur sectas."In circuitu" enim, ut Psalmistah testatur omnes"impii ambulant". Et ante ianuas ediculorum atque in plateis incendunt thura et sacrificant, qui introire ad altare Dei ibidemque incensum pure orationis Deo inferre non merentur, sed in lata ac spaciosa via que ducit ad mortem, actus suos ac verba secum hosti deferunt maligno.   Et libros, inquit, legis Dei combusserunt igni, scindentes eos . Libros Dei scindunt comburuntque igni, qui per cupiditatis ignem legis Dei sinceritatem, heretica pravitate a rectitudinis sue statu disscindere cupiunt sanctosque predicatores, quibus thesaurus testamentorum Dei commendatus est, malitie sue mucrone trucidare gestiunt. Quid per vicenarium numerum et quintum nisi illi designantur qui, quinque sensibus corporis carnalibus desideriis impliciti, legi Dei que in duobus testamentis et in duobus preceptis, dilectione videlicet Dei et proximi, constat contraria faciunt ac sapiunt. Viginti ergo et quinque quinario numero in semetipso multiplicato conficiuntur, meritoque hic numerus desertoribus legis Dei comparatur, qui per unum quemque sensum corporis, hoc est per visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, preceptis divinis, que in Pentateucho conscripta sunt, adversantur. Et ideo dicitur quod sacrificaverunt super aram que erat contra altare, quia in altare impietatis, quod superbia erexerat contra altare fidei catholice, omnes iniqui actuum ac verborum suorum diabolo infausta immolant sacrificia.
h Ps.. 11, 9.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,62 
et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram que erat contra altare
Numérotation du verset 1Mcc. 1,63 
et mulieres que circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi
Numérotation du verset 1Mcc. 1,64 
et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt15 eos trucidabant
15 circumciderunt Cor3 (alii) Rusch ] circumcidebant ΩJ
marg.| ET  MULIERES etc. Patet historie sensus, qui exponit tormenta que persecutores nefandi, et tunc in Veteri Testamento, et nunc similiter in novo cultoribus Dei ingerunt. Nec facile est cuiquam enumerare omnia suppliciorum genera que tortores nequissimi martyribus Christi infligebant. Sed iuxta allegoriam, quid per mulieres que circumcidebant filios suos, nisi honeste fidelium persone monstrantur, que actus suos et sermones atque cogitatus summa discretione circumspicientes, quicquid in eis superfluum reperiunt, gladio spiritus amputare festinant. Has spiritualis Antiochus trucidare desiderat, quia aut corporaliter eas per tormenta ferire, aut spiritualiter per abnegationem in anima necare decertat. Interpretatur autem Antiochus paupertatis silentium, et merito hoc nomine censetur, qui expers spiritualis scientie inops sacrarum virtutum, est hoc quod ip<s>e minime in se habet, per invidentiam in aliis persequitur. Unde bene subiungitur :   Et suspendebant, inquit, pueros suos a cervicibus per domos eorum . Quia illos, qui non seu sed malitia sunt parvuli et humiles spiritu, propter confessionem fidei interimere non tardant. Similiter   et illos qui circumciderunt eos trucidabant , quia predicatores sanctos, qui cultro pietatis ac verbo evangelice doctrine subditos suos coercentes castigant ; maxime {t. 3 : Erfurt, f. 303vb ; facsim., p. 462b} persecutionum molestiis infestantur.
Numérotation du verset 1Mcc. 1,65 
et multi de populo Israel definierunt apud se ut non manducarent immunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari immundis
Numérotation du verset 1Mcc. 1,66 
et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 1,67 
et facta est ira magna super populum valde.
marg.| ET  MULTI etc. Nulla persecutio nullaque tribulatio sanctos Dei qui predestinati sunt et vocati secundum prescientiam Dei patris, a fide Christi umquam evellere potuit ; sed in veritate persistentes, nec idolatria manducabant nec immunditia peccatorum coinquinari consentiebant, nec etiam legem Dei sanctam heretica pravitate infringere atque corrumpere patiebantur, sed magis eligebant pro nomine Christi mori quam consentire impietati. Unde quidam illorum hac confidentia fretus, ad discipulos scribens ita testatus est, dicensi :"Certissime enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, que est in Christo Iesu Domino nostro". Sed que consolatio laborantibus servis Dei missa sit videamus.
i Rm. 8, 38-39.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_1)

Notes :