Capitulum 15
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudeorum et universe genti
Numérotation du verset
1Mcc. 15,2
et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,3
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas
Numérotation du verset
1Mcc. 15,4
volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,5
nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quecumque alia dona remiserunt tibi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,6
et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua
Numérotation du verset
1Mcc. 15,7
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma que fabricata sunt et presidia que struxisti que tenes maneant tibi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,8
[ ]
Numérotation du verset
1Mcc. 15,9
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
Numérotation du verset
1Mcc. 15,10
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryphone
Numérotation du verset
1Mcc. 15,11
et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam
Numérotation du verset
1Mcc. 15,12
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus
Numérotation du verset
1Mcc. 15,13
et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,14
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,15
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistolas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hec
Numérotation du verset
1Mcc. 15,16
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,17
legati Iudeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,18
attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille
Numérotation du verset
1Mcc. 15,19
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
Numérotation du verset
1Mcc. 15,20
visum est autem nobis accipere ab eis clipeum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,21
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam
Numérotation du verset
1Mcc. 15,22
hec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahe et Arsaci
Numérotation du verset
1Mcc. 15,23
et in omnes regiones et Samsame et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Carie et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
Numérotation du verset
1Mcc. 15,24
exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,25
Antiochus autem rex applicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem ne procederet
Numérotation du verset
1Mcc. 15,26
et misit ei Simon duo millia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa
Numérotation du verset
1Mcc. 15,27
et noluit ea accipere sed irrupit omnia que pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,28
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem que est in Hierusalem civitates regni mei
Numérotation du verset
1Mcc. 15,29
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,30
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudee
Numérotation du verset
1Mcc. 15,31
Sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta. Sin autem veniemus et expugnabimus vos
Numérotation du verset
1Mcc. 15,32
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
Numérotation du verset
1Mcc. 15,33
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum que ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est
Numérotation du verset
1Mcc. 15,34
nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,35
nam de Ioppen et Gazara que expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,36
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa que vidit et iratus est rex ira magna
Numérotation du verset
1Mcc. 15,37
Tryphon autem fugit navi in Orthosiada
Numérotation du verset
1Mcc. 15,38
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,39
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudee et mandavit ei edificare Cedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryphonem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,40
et pervenit Cendebeus Iamniam et cepit irritare plebem et conculcare Iudeam et captivare populum et interficere et edificare Cedronem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,41
et collocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudee sicut constituit ei rex
Capitulum 15
Numérotation du verset
1Mcc. 15,1
Et misit rex Antiochus {t. 3 : Erfurt, f. 324ra ; facsim., p. 503a} filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudeorum et universe genti
marg.|
ET
MISIT
REX
ANTIOCHUS etc. Antiochus hic, qui Assidetes cognominatus est, filius fuit Demetrii Soteris, frater autem Demetrii minoris, qui post Alexandrum Filiobalem in Syria regnavit. Demetrius autem Sother post Antiochum Eupatorem, filium Antiochi Epyphesis, ut chronicon Eusebii et Hieronymi testatur, regnavit annis xii. Post quem Alexander Philopalus annos regnavit decem. Post hunc, Demetrius, filius Demetrii, annos tres, qui captus a Parthis in Hyrcania ab Arsacide rege retruditur. Post quem Antiochus Assidetes, frater eiusdem Demetrii, tenuit regnum annis quatuordecim. Post cuis interitum iterum restituitur Demetrio, quod postea tenuit annis quatuor. Qualiter autem Demetrio et Antiocho fratribus regni successus proveniret. Non grave videri debet lectori, si aliqua hinc de Historia Pompeii Trogi intromitat, qui in libro tricesimo sexto de hoc ita refert. Igitur Antiochus memor quod et pater, propter superbia invisus, et frater, propter segniciem, contemptus fuisset, ne in eadem vitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra uxore fratris, civitates, que in initio fraterni imperii defecerant, summa industria, prosequitur domitasque rursus regni terminis adiicit, Iudeosque qui in macedonico imperio sub Demetrio patre armis se in libertatem vindicaverant ; subegit, quorum vires tante fuere, ut post hec nullum macedonum regem tulerint, domesticisque imperiis usi Syriam magnis infestaverant bellis. Item, in libro tricesimo octavo, atque tricesimo non priori narrationi sue ista subnectit. Namque Demetrius, sicut supra dictum est cum bellum Parthis intulisset, multisque congressionibus victor fuisset, repente insidiis circumventus, amisso exercitu, capitur, cui Arsacidis in Hyrcania non {t. 3 : Erfurt, f. 324ra ; facsim., p. 503a} cultum tantum regium prestitit, sed et filiam in matrimonium dedit, regnumque Syrie quod per eius absentiam Triphon occupaverat restitutum promittit. Post huius mortem, desperato reditu, non ferens captivitatem Demetrius privata et si opulenta vita Percesus Tacitus in regnum fugam meditatur. Hortator illi et comes Gallimander amicus erat, qui post captivitatem eius a Syria per Arabie deserta ducibus pecunia comperatis, partico habitu, Babylonem pervenerat. Sed effugientem Frahates, qui Arsacide successerat equitum sceleritate per compendiosos tramites occupatum retrahit, ut est deductus ad regem Gallimandro quidem, non tantum venia, verum etiam premium fidei datum Demetrium autem, et graviter castigatum, et coniugem in Hyrcaniam remittit, artioribusque custodiis observari iubet. Interiecto tempore, cum fidem illi etiam suscepti liberi facerent eodem amico comité repetita fuga est. Sed pari infelicitate prope fine regni sui deprehenditur ac denuo perductus ad regem, ut invisus a conspectu submoveretur. Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hyrcaniam penalem sibi civitatem remittitur. Talisque aureis in exprobrationem puerilis levitatis donatus. Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentis faciebat, nec respectus cognationis, sed quod Syrie regnum affectabant usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout res, vel tempus, vel fortuna belli exegisset. His auditis, Antiochus occupandum bellum ratus exercitum, quem multis fini timorum bellis induraverat adversus Parthos ducit. Sed per luxuriam non minor apparatus quam militie fuit, quippe octoginta millia armatorum secuta sunt trecenta lixarum, e quibus eorum pistorumque maior numerus fuit, argenti certe, aurique tantum, ut etiam congregarii milites auro caligas figerent, procul carentque materiam, cuius amore populi ferro dimicant. Culinarum quoque argentea instrumenta fuere prorsus quasi ad epulas non ad bellum pergerent. Advenienti Antiocho multi orientales reges occurrere tradentes se regnaque sua cum execratione superbie parthice. Nec mora congressioni fuit Antiochus tribus preliis victor, cum Babyloniam occupasset magnus haberi cepit. Itaque ad eum omnibus populis defluentibus nihil Parthis reliquum preter patrius finis fuit. Cum Phrahates Demetrium in Syriam ad occupandum regnum, cum Parthico presidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda ad patriam revocaretur interim, quoniam viribus non poterat insidiis Antiochum ubique temptabat, propter multitudinem hominum exercitum suum Antiochus, per civitatem Hiberno divisus erat, que res exitii causa fuit. Nam cum gravari se copiarum prelibatione et iniuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt, et in die statuta omnes apud se divisum exercitum, per insidias neminem ferre auxilia posse aggrediuntur. Que cum nuntiata Antiocho essent auxilium proximis laturus, cum ea manu que {t. 3 : Erfurt, f. 324rb ; facsim., p. 503b} secum hiemabat progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit adversus quem fortius, quam exercitus eius dimicavit. Sed postremum tamen cum virtute hostes vincerent metu suorum desertus occiditur. Cui Phrahates exequias, regio more, fecit filiamque Demetrii, quam secum Antiochus adduxerat, captus amore virginis uxorem duxit. Penitere deinde dimissi Demetrii cepit, ad quem retrahendum cum turmas equitum festinato misisset Demetrium hoc ipsum metuentem iam in regno missi invenerunt frustraque omnia conati ad regem suum reversi sunt. Antiocho in Parthia cum exercitu deleto, frater eius Demetrius obsidione parthorum liberatus ac restitutus in regnum, cum omnis Syria in luctu, propter amissum exercitum esset, quasi patriarca ipsius ac fratris bella, quibus alter captus, alter occisus erat, prospere gessissent, ita Egypto bellum inferre statuit. Regnum Egypti Cleopatra socru pretium auxilii adversus fratrem suum pollicente. Sed, dum aliena affectat, ut adsolet fieri propria per defectionem Syrie amisit. Siquidem antiochenses primi duce Triphone execrantes superbiam regis, que conversatione crudelitas parthice intolerabilis facta erat, mox Apamenia cetereque civitates exemplum secute per absentiam regis a Demetrio defecere. Ptolomeus quoque rex Egypti bello ab eodem petitus cum cognovisset Cleopatram sororem suam opibus Egypti, navibus impositis, ad filiam et Demetrium generum suum in Syriam profugisse, inmittit iuvenem quedam Egyptium, Protarchi negociatoris filium, qui regnum Syrie et armis peteret, composita fabula, quasi per adoptionem Antiochi regis receptus in familiam regiam esset, nec Syrus, quemlibet regem aspernantibus ne Demetrii superbiam paterentur. Nomen inveni Alexander imponitur auxiliaque ab Egypto ingentia mittuntur. Interea corpus Antiochi interfecti a rege parthorum in loculo argenteo ad sepulturam in Syriam remissum pervenit. Quod cum ingenti studio civitatum et regis Alexandri ad confirmandam fabule fidem excipitur, que res illi magnum favorem popularium conciliavit, omnibus non fictas in eos effundi lacrimas existimantibus. Demetrius autem victus ab Alexandro, cum undique circumstantibus malis premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. Relictis igitur cum paucis servulis cum tyranum religione se templi defensurus petisset, navi egrediens prefecti iussu interficitur predictis autem causis etc. Quod Antiochus possessas per prelia civitates a Simone repetit, significat antiquum hostem semper sanctorum virtutibus invidere et in iusto servitio sibi eos subiugare velle, sed eas Simon spiritualis sibi vendicando sui iuris esse dixit, ac patrum suorum hereditatem nec ullam ibi hostem habere, debere communionem, quia possessio virtutum proprie electorum est non reproborum. Unde terras chananeorum, in quas introducuntur filii Israel, filii Sem fuerant quondam in orbis divisione fortiti, quas deinceps per vim atque potentiam posteritas Cham {t. 3 : Erfurt, f. 324va ; facsim., p. 504a} persuasionis iniquitate possedit, in quo et Dei iudicium rectissimum comprobatur. Qui et illos de locis alienis, que male occupaverant, expulit et istis sanctis tamquam patrum possessionem, quam patrum possessionem, qua prosapie eorum in divisionem orbis fuerat deputata restituit. Que figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur. Nam voluntas Domini possessionem cordis nostri non vitiis, sed virtutibus naturaliter deputavit. Que post prevaricationem Ade insolescentibus vitiis, id est populis Chananeis a propria regione depulsis, cum eis rursum per Dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitute, non tam alienas occupasse terras, quam proprias credende sunt recipisse.
Numérotation du verset
1Mcc. 15,2
et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,3
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas
Numérotation du verset
1Mcc. 15,4
volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,5
nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quecumque alia dona remiserunt tibi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,6
et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua
Numérotation du verset
1Mcc. 15,7
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma que fabricata sunt et presidia que struxisti que tenes {t. 3 : Erfurt, f. 324rb ; facsim., p. 503b} maneant tibi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,8
[ ]
Numérotation du verset
1Mcc. 15,9
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
Numérotation du verset
1Mcc. 15,10
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryphone
Numérotation du verset
1Mcc. 15,11
et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam
Numérotation du verset
1Mcc. 15,12
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus
Numérotation du verset
1Mcc. 15,13
et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,14
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
Numérotation du verset
1Mcc. 15,15
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes {t. 3 : Erfurt, f. 324va ; facsim., p. 504a} epistolas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hec
Numérotation du verset
1Mcc. 15,16
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,17
legati Iudeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,18
attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille
Numérotation du verset
1Mcc. 15,19
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
Numérotation du verset
1Mcc. 15,20
visum est autem nobis accipere ab eis clipeum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,21
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam
Numérotation du verset
1Mcc. 15,22
hec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahe et Arsaci
Numérotation du verset
1Mcc. 15,23
et in omnes regiones et Samsame et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Carie et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
Numérotation du verset
1Mcc. 15,24
exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,25
Antiochus autem rex applicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem ne procederet
Numérotation du verset
1Mcc. 15,26
et misit ei Simon duo millia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa
Numérotation du verset
1Mcc. 15,27
et noluit ea accipere sed irrupit omnia que pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,28
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens {t. 3 : Erfurt, f. 324vb ; facsim., p. 504b} vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem que est in Hierusalem civitates regni mei
Numérotation du verset
1Mcc. 15,29
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo
Numérotation du verset
1Mcc. 15,30
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudee
Numérotation du verset
1Mcc. 15,31
Sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta. Sin autem veniemus et expugnabimus vos
Numérotation du verset
1Mcc. 15,32
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
Numérotation du verset
1Mcc. 15,33
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum que ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est
Numérotation du verset
1Mcc. 15,34
nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,35
nam de Ioppen et Gazara que expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum
Numérotation du verset
1Mcc. 15,36
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa que vidit et iratus est rex ira magna
Numérotation du verset
1Mcc. 15,37
Tryphon autem fugit navi in Orthosiada
Numérotation du verset
1Mcc. 15,38
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi
marg.|
{t. 3 : Erfurt, f. 324vb ; facsim., p. 504b}
ET
CONSTITUIT
REX. Quid per
Cendebeum ducem maritimum
, quem Antiochus ad debellandum Iudeos mittit, nisi potentatus istius mundi, et persecutores religionis christiane designantur. Quos Antiochus mysticus antichristus, videlicet in exterminium populi christiani cum exercitu lictorum, atque carnificium transmittit, ut conculcent veram Iudeam, hoc est Ecclesiam, et captivent per errorem, sive interficiant per blasphemiam fidelium populum. Iubetur preterea Cendebeo ut edificet Cedronem. Cedron enim torres, sive vallis iuxta Hierusalem est ad orientalem plagam, cuius et Ioannes evangelista in passione Domini meminit. Ob hoc autem edificari iussus est Cedron, ut obstruerentur porte civitatis et coangustaretur populus. Interpretatur autem Cederon tristitia, sive meror, sive dolor. Et apte ille iussus est Cedronem edificare, cui commendatum est Christi confessoribus penarum dolorem infligere.
Numérotation du verset
1Mcc. 15,39
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudee et mandavit ei edificare Cedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem {t. 3 : Erfurt, f. 325ra ; facsim., p. 505a} persequebatur Tryphonem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,40
et pervenit Cendebeus Iamniam et cepit irritare plebem et conculcare Iudeam et captivare populum et interficere et edificare Cedronem
Numérotation du verset
1Mcc. 15,41
et collocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudee sicut constituit ei rex
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_15)

Notes :