Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Mcc. 5,1 

Et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia edificatum est altare et sancta sicut prius et irate sunt valde
Numérotation du verset 1Mcc. 5,2 

et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et ceperunt occidere de populo et persequi
Numérotation du verset 1Mcc. 5,3 

et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israelitas et percussit eos plaga magna
Numérotation du verset 1Mcc. 5,4 

et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
Numérotation du verset 1Mcc. 5,5 

et conclusi sunt ab eo in turribus et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
Numérotation du verset 1Mcc. 5,6 

et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,7 

et commisit cum eis prelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,8 

et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudeam.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,9 

et congregate sunt gentes que sunt in Galaad adversus Israelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,10 

et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregate sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,11 

et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,12 

nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,13 

et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,14 

et adhuc epistole legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis1 tunicis nuntiantes secundum verba hec
1 conscissis] concissis Rusch
Numérotation du verset 1Mcc. 5,15 

dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
Numérotation du verset 1Mcc. 5,16 

ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit Ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,17 

dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego autem2 et frater meus Ionathas ibimus in Galadithim 3
2 autem] enim Weber |
3 Galadithim hic et ubique Rusch ] Galaditin hic et ubique Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 5,18 

et reliquit Iosephum4 filium Zacharie et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudeam ad custodiendum
4 Iosephum] Iosepphum Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,19 

et precepit illi dicens preesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
Numérotation du verset 1Mcc. 5,20 

et dati sunt Simoni viri tria millia ut iret in Galileam Iude autem octo millia in Galadithim.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,21 

Et abiit Simon in Galileam et commisit prelia multa cum gentibus et contrite sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,22 

Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum et accepit spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,23 

et assumpsit5 eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus que erant illis et adduxit in Iudeam cum letitia magna.
5 assumpsit Rusch ] sumpsit Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,24 

et Iudas Machabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,25 

et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia que acciderunt fratribus eorum6 in Galadithide.
6 eorum] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,26 

et quia multi ex eis comprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain he omnes civitates munite et magne
Numérotation du verset 1Mcc. 5,27 

sed et in ceteris civitatibus Galadithidis tenentur comprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et comprehendere et tollere eos in una die.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,28 

et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,29 

et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,30 

et factum est diluculo cum allevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem et expugnarent eos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,31 

et vidit Iudas quia cepit bellum et clamor belli ascendit in celum sicut tuba et clamor magnus de civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 5,32 

et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
Numérotation du verset 1Mcc. 5,33 

et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,34 

Et cognoverunt castra Timothei quia Machabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo millia virorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,35 

et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
Numérotation du verset 1Mcc. 5,36 

inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galadithidis.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,37 

Post hec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,38 

et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes que in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,39 

et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prelium et abiit Iudas obviam illis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,40 

et ait Timotheus principibus exercitus sui cum appropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aque si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,41 

si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,42 

Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aque statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 5,43 

et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contrite sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
Numérotation du verset 1Mcc. 5,44 

et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iude.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,45 

Et congregavit Iudas universos Israelitas qui erant in Galaditide7 a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iude.
7 Galadithide] Galaditiden Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,46 

Et venerunt usque Effron et hec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra sed per mediam iter erat
Numérotation du verset 1Mcc. 5,47 

et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,48 

dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,49 

Et precepit Iudas predicare in castris ut applicarent unusquisque in quo erat loco
Numérotation du verset 1Mcc. 5,50 

et applicuerunt viri virtutis et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 5,51 

et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,52 

et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra faciem8 Bethsan.
8 faciem] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,53 

Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 5,54 

et ascenderunt in montem Sion cum letitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,55 

Et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,56 

Audivit Iosepphus Zacharie filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et prelia que facta sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 5,57 

et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes que in circuitu nostro sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 5,58 

et precepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,59 

et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,60 

et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iude et ceciderunt illa die de populo Israel ad duo millia viri et facta est fuga magna in populo
Numérotation du verset 1Mcc. 5,61 

quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,62 

ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,63 

Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,64 

et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,65 

Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra que ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,66 

Et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,67 

in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum volunt9 fortiter facere dum sine consilio exiit in prelium
9 volunt] vult Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,68 

et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda.

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Mcc. 5,1 
Et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia edificatum est altare et sancta sicut prius et irate sunt valde
Numérotation du verset 1Mcc. 5,2 
et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et ceperunt occidere {t. 3 : Erfurt, f. 309rb ; facsim., p. 473b} de populo et persequi
marg.| Et factum est etc. Irritantur gentes cum vident culture Dei renovari facturam, quia sive hostes invisibiles, seu etiam visibiles qui invidie estibus contra fidei ac virtutum profectum anelant, irascuntur, cruciantur ac persequuntur servos Dei, ad nihilum eos redigere volentes, quando considerant illos in altari recte fidei bonorum operum restaurare velle observantiam. Inde dicitur quod cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos, et ceperunt eos occidere, quia clarescente in mundo evangelico Christi, et hominibus fidem dei recipientibus, torquebantur persecutores, et penis eos tractantes inde avertere studebant. Similiter et hostes spirituales cum viderint aliquos ex desidia negligentie se restaurari velle in cultu pietatis, moliuntur eos gladio impietatis occidere, ac morte peccatorum trucidare. Sed Iudas, fortiter cum scuto fidei hostibus resistens, debellat filios Esau in Idumea, quia choris sanctorum doctorum idolatras, qui spinetis vitiorum sunt asperimi, et funestis sacrificiis atque luxuria mundana fetidissimi, gladio spiritus interimens, de contrariis efficit subiectos ac de hostibus facit amicos.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,3 
et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israelitas et percussit eos plaga magna
Numérotation du verset 1Mcc. 5,4 
et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
Numérotation du verset 1Mcc. 5,5 
et conclusi sunt ab eo in turribus et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
marg.| Et eos qui erant etc. Hi qui in memoratis locis, hoc est Agrabathane et Bean, habitabant, et circumsedentes filios Israel in laqueum et scandalum fiunt insidiantes eis, significant Iudeos atque hereticos, qui contra Ecclesiam Dei scandala insidias semper disponunt. Sed tales a Iuda et sociis eius in turribus suis conclunduntur, cum in superbie sue machinationibus per doctorum industriam capiuntur, et errores eorum anathematisantur ; quorum turres incenduntur igni cum omnibus qui in eis sunt, quando auctores scelerum et inventores errorum pro peccatis suis et nunc exuruntur ardore divini sermonis, et in futuro examine, nisi condignam penitentiam ante egerint igne concremabuntur perpetue ultionis.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,6 
et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,7 
et commisit cum eis prelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,8 
et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudeam.
marg.| Et transiit etc. Quid per filios Ammon, qui interpretatur filius populi mei, nisi scismatici et heretici exprimuntur, qui quondam filii sancte Ecclesie esse videbantur, sed inde recedentes et in errorem se mittentes, facti sunt filii diaboli. Unde Ioannes apostolus ait : Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, si ergo essent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Hi habent Thimotheum ducem, hoc est heresiarchas, qui iuxta nominis sui interpretationem apud eos laudantur, sed iuxta intelligentie veritatem apud nos nequam esse deprehenduntur. Thimotheus enim beneficus interpretatur. Sed hec opinio de heresiarchis apud deceptos est, apud nos autem venefici melius quam benefici nuncupantur, quia maleficiis suis venenum erroris auditoribus suis miscent contra quos Iudas consurgens et superior existens victoriam capit erroresque eorum destruendo in Iudeam, hoc est in confessionem laudis Dei cum triumpho regreditur hostium.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,9 
et congregate sunt gentes que sunt in Galaad adversus {t. 3 : Erfurt, f. 309va ; facsim., p. 474a} Israelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,10 
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregate sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,11 
et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,12 
nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,13 
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros.
marg.| Et congregate etc. Gentes que sunt in Galaad adversus Israelitas congregantur ut tollant eos, cum multitudo hereticorum atque scismaticorum ad hoc convenit, ut scripturarum testimoniis secudum sensum suum depravatis, expugnent catholicam fidem, que est in sancta Ecclesia. Galaad enim interpretatur acervus testimonii, quod nomen bene convenit his qui scripturarum meditationi insistunt. Sed {t. 3 : Erfurt, f. 309va ; facsim., p. 474a} fugiunt Israelite in munitionem, cum fideles quique ad fidei confugiunt veritatem ; auxiliumque sibi afferri poscunt a Iuda et fratribus eius, quia evangelio Christi per sanctorum predicatorum ministeria defendi gestiunt contra Thimotheum spiritualem, de quo supra diximus, et socios eius. Quod autem conqueruntur Israelite de interfectione suorum et captivitate, ostendit non modicum apud fideles esse gemitum, quando viderint aliquos suorum a veritate secedere, et in errorem pravorum corruere.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,14 
et adhuc epistole legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis1 tunicis nuntiantes secundum verba hec
1 conscissis] concissis Rusch
Numérotation du verset 1Mcc. 5,15 
dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
Numérotation du verset 1Mcc. 5,16 
ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit Ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
marg.| Et ecce alii etc. Illi qui de variis locis alienigeni convenerunt ad consumendum populum Dei, manifeste designant gentium plebes, quam in infidelitate adhuc sunt, bella ac persecutiones adversus christianos commovere. Sed auditis sermonibus, quos diverse legationes ad Iudam et socios eius detulerunt,   convenit Ecclesia magna cogitare quid facerent de fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab inimicis quia totius sancte Ecclesie solicitudo ac cura est maxima, quomodo contra diversos hostes, hoc est Iudeos, paganos, hereticos atque scismaticos filios suos defendat. Hoc quoque prudenti consilio ac toto visu cum his qui eruditiores ac fortiores videntur esse in fide ac virtutum opere agit, qualiter hostibus resistat et suos opportune defendat.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,17 
dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea {t. 3 : Erfurt, f. 309vb ; facsim., p. 474b} ego autem2 et frater meus Ionathas ibimus in Galadithim 3
2 autem] enim Weber
3 Galadithim hic et ubique Rusch ] Galaditin hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,18 
et reliquit Iosephum4 filium Zacharie et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudeam ad custodiendum
4 Iosephum] Iosepphum Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,19 
et precepit illi dicens preesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
Numérotation du verset 1Mcc. 5,20 
et dati sunt Simoni viri tria millia ut iret in Galileam Iude autem octo millia in Galadithim.
marg.| Dixitque Iudas . Sicut diverse sunt impugnationes Ecclesie ab hostibus, sic et distincta debent esse prelia spiritualium bellatorum. Dirigitur Simon in Galileam cum tribus milibus viris, sicut in sequentibus ostenditur, ut liberet fratres suos. Iudas autem et Ionathas eunt in Galadithim cum octo milibus. Et quid per Simonem, qui in Galileam, hoc est rotam, mittitur, nisi predicatores in gentes directi insinuantur. Qui cum tribus milibus, hoc est, cum sancte trinitatis fide, contra adversarios ire parantes, per evangelicam predicationem hostes deicere et credentes liberare decertant. Iudas autem et Ionathas illos doctores exprimunt qui, in Iudea verbum Dei predicantes, et sive Iudeos, sive etiam hereticos, scripturarum testimoniis abutentes, per veritatem sani intellectus debellare student. Et non quod contra gentiles solus Simon cum suis mittitur, contra Iudeos autem et hereticos duo pergere cum pluribus moliuntur, quia in gentibus sola idolatria cum errore paganico debellanda erat, in Iudeis quoque hereticis partim veteranus usus, partim nova superstitio, per duorum testamentorum spiritualem scientiam corrigenda fuerunt. Ubi octo millia virorum summuntur, quia ibi sive circumcisio legis spiritualiter observanda sive resurrectio Christi veraciter credenda esse docetur.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,21 
Et abiit Simon in Galileam et commisit prelia multa cum gentibus et contrite sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,22 
Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum et accepit spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,23 
et assumpsit5 eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus que erant illis et adduxit in Iudeam cum letitia magna.
5 assumpsit Rusch ] sumpsit Weber
marg.| Et abiit Simon etc. Committit Simon prelia multa cum gentibus, cum predicatores {t. 3 : Erfurt, f. 309vb ; facsim., p. 474b} sancti per totum mundum idolatriam et confusos gentium debellare certant errores. Contrite sunt gentes a facie eorum, cum pertinaciam resistendi Evangelio Dei deponunt.   Persecutus est eos usque ad portam Ptolomaidis , cum in suis ad inventionibus, quibus per studia vana machinabantur contradicere verbo Dei, ipsa veritate superati capiuntur atque confessione recte fidei subiiciuntur. Unde apte subiungitur :   Et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum . Qui de superbie nequissimo statu in peccatorum penitentiam decidentes, melius per fidem rectam resurgendo, in bonorum operum statu erigi merentur. Quorum spolia accipit Simon, cum quicquid in litterarum scientia vel investigatione veritatis elaboraverint, totum in servitium Dei doctor catholicus convertere studet. Unde plurimi eorum qui liberalibus artibus sub gentili conversatione instituti fuerunt ad dogma catholicum conversi gloriosissime effulserunt. Illos autem qui erant in Galilea, cum uxoribus et natis et omnibus que erant illis, adduxit in Iudeam cum letitia magna, cum catholicos quoslibet, seculi actibus implicitos per doctrinam Evangelii inde eruens, ea que sunt Dei tota solicitudine totoque nisu appetere docet.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,24 
et Iudas Machabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,25 
et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia que acciderunt fratribus eorum6 in Galadithide.
6 eorum] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,26 
et quia multi ex eis comprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et {t. 3 : Erfurt, f. 310ra ; facsim., p. 475a} Carnain he omnes civitates munite et magne
Numérotation du verset 1Mcc. 5,27 
sed et in ceteris civitatibus Galadithidis tenentur comprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et comprehendere et tollere eos in una die.
marg.| Et Iudas Machabeus etc. Contra eos qui captivos Iudeos in Galadithide tenuerunt Iudas Machabeus et frater eius Ionathas cum comitibus suis directi, transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum. Ita predicatores sancti ad convocandos homines ad fidem Christi, et ad expugnandos iudaicos atque scismaticos errores in mundum directi, primum transeunt Iordanem, cum per baptismi sacramentum de tenebris infidelitatis in gratiam Christi primum transeundum docent, attestante ipsa veritate, quod"nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non possit introire in regnum Dei"a. Deinde viam trium dierum per desertum abeunt, quia sancte Trinitatis fidem, quam in baptismate fideles quique profitentur, toto tempore incolatus istius mundi cum bonis operibus observandam esse affirmant. Quod autem Nabuthei occurrerunt ei pacifice, et narraverunt que acciderunt fratribus in Galadithide, significat quod dicta sanctorum prophetarum doctoribus sanctis opportune solacium conferunt, cum omnia que credentes in Christum passuri sunt tormenta attestatione sua manifesta faciunt. Nabuthei enim prophetantes interpretantur, erroresque quos filii perditionis contra veritatem Evangelii Christi opponere machinantur vero vaticinio predicunt. Unde Osee : Vaccas Bethaven et habitatores Samarie insequitur, et Amos sacrificantes de fermentato laudem vituperat, necnon eos qui convertunt {t. 3 : Erfurt, f. 310ra ; facsim., p. 475a} in absinthium iudicium et iustitiam, et accipiunt munus deprimuntque pauperes in porta, detestatur. Quod autem comprehensos esse quosdam ex Iudeis in Barasa et Bosor, Nabuthei indicant, bene nominis eorum interpretatio effectum rei exprimit. Interpretatur enim Barasa et Bosor tribulationes vel angustia, quia omnes, iuxta Pauli vocem, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, nec effugiet hereticorum iniuriam, qui sane fidei servare contendit doctrinam. Quos Ioannes apostolus in Apocalypsi sua cruciatum facere, sicut cruciatus est scorpionis cum percutit hominem, describit ; quia sicut scorpiones venenum in cauda portant, ita heretici in consummatione fraudis malitiam occultant, quo magis incautos non aperta fronte, sed latentibus insidiis noceant.
a Io. 3, 5.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,28 
et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni.
marg.| Et convertit Iudas . In superioribus narrat civitates Galadithidis, in quibus comprehensi sunt Iudei, munitas fuisse et magnas, quas Iudas statuit in una die comprehendere et tollere, quia per unitatem predicatores sancti destruere disponunt omnes munitiones falsarum doctrinarum quas heretici constituunt ad decipiendas animas innocentum et captivandas erroribus suis. Nunc autem dicit Iudam in deserto Bosor occupasse Bosor civitatem, et occidere omnem masculum in ore gladii, et auferre spolia eorum, et succendere eam igni ; quia hoc magnopere student sancti doctores ut, occupata munitione hereticorum, omnem vigorem iniquarum sectarum, quas per mundi philosophiam et inanem fallaciam constituunt gladio spiritus sancti, quod est verbum Dei destruant ; quatinus id quod per ostentationem suam illi finxerunt esse precipuum, isti demonstrent nugas esse et frivolum. Accipiunt autem spolia eorum, cum testimonia scripturarum sanctarum, quibus abusi sunt, ab eis quasi ab iniustis possessoribus auferunt, ipsamque confectionem anathemate perpetuo comburunt. Quod autem sequitur quia   surrexerunt inde nocte , demonstrat eos fuisse in tenebris erroris sui relictos.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,29 
et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,30 
et factum est diluculo cum allevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem et expugnarent eos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,31 
et vidit Iudas quia cepit bellum et clamor belli ascendit in celum sicut tuba et clamor magnus de civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 5,32 
et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
Numérotation du verset 1Mcc. 5,33 
et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
marg.| Et factum est diluculo etc. Quid per scalas atque machinas gentium, nisi exaltatio atque contumatia superborum exprimitur, per quam Ecclesiam Christi expugnare et subvertere cupiunt. Sed Iudas noster, qui totum apparatum belli in luce disponit, tribus ordinibus contra eos pugnat, hoc est, sancte Trinitatis fide, sive triplici dogmate, id est historico, allegorico atque tropologico. Et clamat tubis in celum, quia forti predicatione exaltat vocem, et intimo cordis clamore Deum auxiliatorem advocat in oratione.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,34 
Et cognoverunt castra Timothei quia Machabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo {t. 3 : Erfurt, f. 310rb ; facsim., p. 475b} millia virorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,35 
et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
Numérotation du verset 1Mcc. 5,36 
inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galadithidis.
marg.| Et cognoverunt etc.   Castra Timothei : cognito Machabeo, fugerunt a {t. 3 : Erfurt, f. 310rb ; facsim., p. 475b} facie eius, quia heretici agnita virtute et veritate Domini nostri Iesu Christi, perterriti fugiunt. Et percutiuntur plaga magna, quia in eis secundum iustitiam per doctores sanctos exercetur anathematis vindicta ; caduntque ex illis fere octo millia virorum, cum omnis cumulus errorum, quo contra veracem intellectum spiritualis circumcisionis, seu contra fidem resurrectionis Domini nostri Iesu Christi et membrorum eius, contraire moliebantur, ipsa veritate vincente destruetur. Hinc est quod Salvator in Evangelio solvens typicum sabbatum, prima sabbati, que et octava dies est post septimam, resurrectionis sue nobis pate fecit sacramentum. Hinc et Paulus apostolus docet circumcisionem non manu factam in expoliatione corporis carnis, sed spiritu Dei vini in cordibus credentium agi debere. Unde et lex vetus preputium cordis docuit esse circumcidendum.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,37 
Post hec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,38 
et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes que in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,39 
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prelium et abiit Iudas obviam illis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,40 
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum appropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aque si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,41 
si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum.
marg.| Post hec autem . Postquam autem Timotheus semel atque iterum victus est, non cessavit augere nequitiam, sed multiplicavit malitiam. Denuo instaurans exercitum contra Iudam et socios eius, quia hereticis non satis est semel atque iterum in parvo numero contentiones agere, sed nova adversus Ecclesiam semper excitant bella, ac perfidie sue multiplicia effundunt venena.   Castra ponunt   contra Raphon transtorrentem , quia summo nisu superbie sue excitant furorem moventque bellorum tempestatem, necnon et arabas, qui interpretatur campestres, duncunt in auxilium, quia voluptuolos qui luxuriam huius seculi sequuntur in auxilium erroris sui assumunt. Unde et Iovinianiste non mediocrem contra Ecclesiam erroris sui extruxere nequitiam. Sed Iudas horum mittit speculari exercitum cum doctores sancti auditores suos admonent pravorum precavere tumultum ne fraudis sue actum ad internicionem simplicium perducant animarum. Quod autem Timotheus, quasi collecturam faciens, ait principibus exercitus sui :   Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aque si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos. Si vero timuerit transire et posuerit castra ex flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum . Ostendit quod omnes heretici fiduciam atque constantiam pertimescunt recte credentis populi, et eo se infirmiores agnoscant, quo illos in unitate fidei considerant fortiores. Si autem aliquos de catholicis prospexerint in cogitatione legis Dei atque in exercitio boni operis fieri tardiores, horum sibi triumphum atque captivitatem pollicentur gratulantes.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,42 
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aque statuit scribas populi secus torrentem et mandavit {t. 3 : Erfurt, f. 310va ; facsim., p. 476a} eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 5,43 
et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contrite sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
Numérotation du verset 1Mcc. 5,44 
et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iude.
marg.| Ut autem appropinquavit etc. Transiens Iudas torrentem aque statuit scribas populi qui turbam post se exhortarentur ire in prelium, cum redemptor {t. 3 : Erfurt, f. 310va ; facsim., p. 476} noster adiens passionem crucis, apostolos ordinavit, qui credentes in se docerent contemnere tormentum corporee mortis et confidere de potentia superne virtutis. Unde est illud quod in Evangelio discipulis precepit dicens : Cum audieritis prelia et seditiones, nolite terreri. Et iterum : Nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere. Sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Et iterum : In patientia, inquit, via possidebitis animas vestras. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et alibi : Beati, ait, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum. Hinc bene subiungitur :   transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum , quia oportebat, ut mediator Dei et hominum primum passionis sue expleret mysterium, et sic eius exemplo confortari iure cum pro ipso patiendo mortem contemnere discerent ex universis gentibus fideles.   Et contrite sunt ante faciem eorum omnes gentes , cum diversi hominum potentia virtutis Dei conteruntur errores.   Proiecerunt arma sua et fugerunt ad phanum, quod est in Carnaim . Cum desertis contentionum obstaculis, persecutores veritatis resistere non audentes, in delubris errorum suorum se condendo, inde querunt tutelam, unde habent ruinam. Carnaim autem interpretatur cornua. Cornua vero apte pro regno atque defensione accipi possunt. Sed non adiuvit eos eorum opinio, immo fefellit, quia   occupavit Iudas ipsam civitatem et phanum succendit igni cum omnibus que erant in ipso , quando non solum omnem machinationem errorum hereticorum atque persecutorum destruit, immo omnes qui in eo confidunt Salvator noster igne iuste comburit ultionis. Unde Dominus in Deuteronomio precepit dicens : Si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tue atque dixerunt : Eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis. Quere solicite et diligenter rei, veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam omniaque que in illa sunt usque ad pecora. Quicquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit cumulus sempiternus.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,45 
Et congregavit Iudas universos Israelitas qui erant in Galaditide7 a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iude.
7 Galadithide] Galaditiden Weber
marg.| Et congregavit Iudas etc. Iudas Israelitas de Galadithide congregat, cum redemptor noster per doctores suos verbo Evangelii eos qui ab hereticis capti sunt ad catholicam fidem revocat ; hoc est enim venire in terram Iuda, recta fide et bonis operibus Deum laudare.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,46 
Et venerunt usque Effron et hec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra sed per mediam iter erat
Numérotation du verset 1Mcc. 5,47 
et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt {t. 3 : Erfurt, f. 310vb ; facsim., p. 476b} portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,48 
dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire.
marg.| Et venerunt usque Effron etc. Diversa gentium prelia varia vitiorum atque errorum significant bella. Diximus quod gentes ille que fuerunt in terra Galaad et Israelitas captivare contendebant, significarent hereticos atque Iudeos ; sed modo his oppressis qui fuerunt in Carnaim, iterum illi qui fuerunt in Effron resistere Iude et sociis eius moliuntur, quia contritis diversis hereticis, adhuc illi qui litteram sequuntur veteris testamenti aditum spiritualis intellectus aperire nolunt. Quid enim per Effron, qua pulvis meroris sive pulvis inutilis interpretatur, nisi super vacua observantia legis temporibus gratie insinuatur, in qua Iudei confidentes se includunt et obstruunt portas lapidibus ; qui umbre dediti historicam {t. 3 : Erfurt, f. 310vb ; facsim., p. 476b} traditionem legis qua in lapidibus scripta est Evangelii predicatoribus opponunt, nec consentiunt ab ea ullo modo divelli, nec alios rectiorem sensum concedunt sequi. Unde ipsa veritas ad tales in Evangelio ait : Ve vobis legis peritis, qui tulistis clavem scientie, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Sed mittit ad eos Iudas verbis pacificis dicens : transibimus per terram vestram, ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit. Quia predicatores sancti iuxta mandatum Domini primum pacem offerunt adverse parti ut fiat illud quod scriptum est : Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax via : sin autem ad vos revertetur. Transiemus inquiunt per terram vestram ut eamus in terram nostram. Ac si dicant : legamus librorum vestrorum historiam, ut ibi allegorico sensu promissam in celis reperiamus nobis patriam. Et nemo vobis nocebit, quia noster transitus innoxius vobis erit. Tantum pedibus transibimus quando gressu bonorum operum regnum supernum adire cupimus. Qui nolebant aperire cum in tradita sibi lege nolebant cum Evangelii predicatoribus communicare.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,49 
Et precepit Iudas predicare in castris ut applicarent unusquisque in quo erat loco
Numérotation du verset 1Mcc. 5,50 
et applicuerunt viri virtutis et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 5,51 
et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,52 
et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra faciem8 Bethsan.
8 faciem] om. Weber
marg.| Et precepit Iudas . Quid est quod Iudas predicare precepit in castris ut applicarent ad civitatem unusquisque in quo erat loco, nisi quod doctores sancti auditoribus suis liberam in scripturis sacris tribuunt intelligentiam, ut unusquisque quod in lectione divina, sive per allegoriam, sive per tropologiam, sive per anogogen iuxta votum desiderii sui sibi aperiri querit, superna gratia annuente, intrandi accipiat facultatem. Et non quod viri virtutis ibi applicare dicuuntur et oppugnare civitatem tota die et tota nocte. Quia nisi quis virtutis sit ut id opere implere desideret, quod didicerit magistrorum traditione, et instanter legem Dei meditetur tota die et tota nocte, hoc est, omni tempore, victor predicte civitatis non erit. Unde Psalmista : beatum virum, ait, qui in lege Domini meditatur die ac nocte, et non abiit cum consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentie non sedit. Quod autem dicit premisse eos omnem maculum in ore gladii et eradicasse civitatem, sicque accepisse spolia eius cum transirent per totam civitatem super interfectos, et deinde transgredi Iordanem, ostendit nobis ut si legis Domini velimus esse possessores, et eius spolia, hoc est, diversos intellectus, secundum fidem rectam percipere, studeamus primum conterere superficiem littere, et condemnare omnes hereticorum errores. Sicque transgrediamur Iordanem in campum magnum, hoc est, per baptismi mundationem in libertatem glorie transeamus, ubi nobis luceat sol iustitie, in cuius pennis vera est sanitas, qui et illuminat abscondita tenebrarum, et revelat occulta mysteriorum, his qui eum non simulationis fictione, sed fidei requirunt veritate. Unde sapientia admonet dicens : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis querite illum ; quoniam invenitur ab his qui non temptant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Perverse enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virturs corripit insipientes. Quoniam in malivolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus discipline effugiet fictum ; et auferet se a cogitationibus que sunt <s>ine intellectu.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,53 
Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 5,54 
et ascenderunt in montem Sion cum letitia et gaudio et {t. 3 : Erfurt, f. 311ra ; facsim., p. 477a} obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
marg.| Et erat Iudas etc. Quod Iudas regrediens cum exercitu suo in terra Iuda   congregans extremos ex exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda , doctores sancte Ecclesie suo exemplo instruit, qualem solicitudinem quantumcumque studium debeant habere erga subiectos, ut in via pensentis vite verbum exhortationis illis impedere non negligant, sed docendo, admonendo, increpando {t. 3 : Erfurt, f. 311ra ; facsim., p. 477a} atque consolando semper eis prodesse studeant, nullumque relabi a suo comitatu atque deperire, quantum in ipsis est, permittant. Sed magis festinent ut conservato numero in suam curam susceptorum, leti in terram Iuda iuxta Pauli sententiam ad montem Sion et civitatem Dei viventis Hierusalem celestem ac multorum milium angelorum frequentiam et Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in celis et iudicem omnium Dominum revertantur, eique tunc dignis laudibus gratias agant cuius dono ad sedem quietis ac pacis pervenire poterunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,55 
Et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis.
marg.| Et in diebus quibus etc. Quid per hos duos principes, Iosephum scilicet et Azariam, qui emulatione virtutum Iude provocati per iactantiam sibi nomen in preliis acquiri voluerunt, nisi hypocritarum persona designatur, qui non simplici intentione, sed fastu arrogantie virtutes sanctorum imitari appetunt. Sed sicut illis non prospere evenerunt ea que non bono animo gesserunt, ita et istis de conatu suo non vera gloria, sed sempiterna sequitur ignominia, quia de suorum non merentur victoria gaudere, sed magis lugebunt de sua suorumque damnatione perpetua. Unde recte subiungitur :
Numérotation du verset 1Mcc. 5,56 
Audivit Iosepphus Zacharie filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et prelia que facta sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 5,57 
et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes que in circuitu nostro sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 5,58 
et precepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,59 
et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,60 
et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iude et ceciderunt illa die de populo Israel ad duo millia viri et facta est fuga magna in populo
Numérotation du verset 1Mcc. 5,61 
quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,62 
ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israel.
marg.| Et facta est etc. Merito ergo magne plage patitur casum, qui non Iude spiritualis salubre audit consilium, et quia non erant de numero electorum, qui spiritu Dei instigati opera virtutum gerunt, pro sua impudenti audacia turpiter confusi in extremis cum peccatoribus gemunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,63 
Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,64 
et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
marg.| Et viri Iuda etc. Bene dicitur quod viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnium gentium, quia illi qui recte fidei veram ita tenent confessionem, ut id impleant opera quod predicant ore, merito omnium gentium voce laudantur, et veniunt ad eos fausta acclamantes, hoc est, per custodiam mandatorum eius beatificantes, laudes Iude referunt regi celesti, iuxta illud psalmiste, quo, considerantis bonis Ecclesie ait : Beatum dixerunt populum cui hec sunt ; beatus populus cuius est Dominus Deus eorum. Hinc etiam salvator noster in Evangelio suo precepit dicens : Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in celis est.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,65 
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra que ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu.
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 311rb ; facsim., p. 477b} Et exivit Iudas . Quid per Esau, qui per cupiditatem esce vendidit primogenita sua minori fratri Iacob, nisi prior populus, qui propter cupiditatem terrenam indignum se primogeniti honore ostendit, et ob hoc dignitas tota ad gentium populum translata est. Et bene   in terra que ad austrum est filii Esau manere dicuntur, quia Iudaicus populus, propter acceptam legem et scripta prophetarum que illis tradita sunt, appropinquare videbantur lumini solis eterni. Sed quia mente ex cecati sunt et iuxta lucem positi, illam videlicet lucem «que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»b, eam coram positam recipere noluerunt, inde aperte per Iudam et fratres eius expugnati memorantur. Quia doctores sancti errorem illorum eis improperantes, pro inobedientia iuste spretis atque damnatis, ad gentium predicationem conversi sunt, erroremque perfidorum tam in ipsa synagoga quam etiam in singulis personis mucrone verbi Dei percutientes, turres superbie quas illi adversus Evangelium Christi elata mente erexerunt igne debite damnationis exurebant.
b Io. 1, 9.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,66 
Et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,67 
in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum volunt9 {t. 3 : Erfurt, f. 311rb ; facsim., p. 477b} fortiter facere dum sine consilio exiit in prelium
9 volunt] vult Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,68 
et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda.
marg.| Et movit castra . Nota quod lector quod omnes illas species adversariorum quas ante commemoraverat, nunc breviter attingendo recapitulat, hoc est Iudeorum gentilium atque hereticorum. Nam cum paulo ante expugnatos esse filios Esau narravit, mox castra alienigenarum simul cum aris et spoliis deorum ipsorum succensa esse subiunxit. Deinde per ambulatam nunc Samariam commemorat, quia non solum iudaica superstitio, sed et gentilium error atque heretica pravitas, predicantibus apostolis, per Evangelium Christi superatur, confunditur, destruitur atque ad nihilum redigitur. Presertim cum vitit leo de tribu Iuda radix David, et quis resistet ei ? De celo iudicium iaculatum est, terra tremuit et quievit dum exurgeret in iudicio Deus ut salvos faceret omnes quietos terre. Quod autem inter alia dicitur cecidisse sacerdotes in bello,   dum sine consilio exeunt in prelium nimis formidanda sententia est, ac providendum ne quis dum attendit illo aliorum errores expugnare petulantia sua atque in cautela mortem sibi acquirat perpetuam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_5)

Notes :