Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 

Et rex Egypti congregavit exercitum sicut arena que est circa ora maris et naves multas et querebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,2 

et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset
Numérotation du verset 1Mcc. 11,3 

cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus
Numérotation du verset 1Mcc. 11,4 

et ut appropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui cesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam
Numérotation du verset 1Mcc. 11,5 

et narraverunt regi quia hec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex
Numérotation du verset 1Mcc. 11,6 

et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
Numérotation du verset 1Mcc. 11,7 

et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,8 

Rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,9 

et misit legatos ad Demetrium dicens veni componamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui
Numérotation du verset 1Mcc. 11,10 

Penituit enim me quod dederim illi filiam meam quesivit enim me occidere
Numérotation du verset 1Mcc. 11,11 

et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,12 

et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifeste facte sunt inimicitie eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,13 

et intravit Ptolomeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo Egypti et Asie
Numérotation du verset 1Mcc. 11,14 

Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,15 

et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,16 

et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est
Numérotation du verset 1Mcc. 11,17 

et abstulit Gaddiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,18 

et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
Numérotation du verset 1Mcc. 11,19 

et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,20 

In diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudea ut expugnarent arcem que est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,21 

Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,22 

et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathe ne obsideret sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,23 

Ut audivit autem Ionathas, iussit obsideri et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,24 

et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaide et invenit gratiam in conspectu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,25 

et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
Numérotation du verset 1Mcc. 11,26 

et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum in1 conspectu omnium amicorum eius2.
1 in] ante Weber |
2 omnium amicorum eius] amicorum omnium Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 11,27 

et statuit ei principatum sacerdotii et quecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,28 

Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret Iudeam toparchias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,29 

Et consensit rex et scripsit Ionathe epistolas de his omnibus hunc modum continentes :
Numérotation du verset 1Mcc. 11,30 

Rex Demetrius Ionathe fratri salutem et genti Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,31 

exemplum epistole quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis
Numérotation du verset 1Mcc. 11,32 

rex Demetrius Lastheni parenti salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,33 

genti Iudeorum amicis nostris et conservantibus que iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent
Numérotation du verset 1Mcc. 11,34 

Statuimus ergo illis omnes fines Iudee et tres civitates Afferidam3 Lyddam et Ramathe que addite sunt Iudee ex Samaria et omnes confines earum sequestrari4 omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his que ab eis prius5 rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terre et pomorum.
3 Afferidam] om. Weber |
4 sequestrari] sequestra Weber |
5 prius] om. Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 11,35 

et alia que ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas que nobis deferebantur
Numérotation du verset 1Mcc. 11,36 

omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,37 

nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathe et ponatur in monte sancto in loco celebri
Numérotation du verset 1Mcc. 11,38 

et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,39 

Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,40 

et assidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,41 

Et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in presidiis erant quia impugnabant Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,42 

Et misit Demetrius ad Ionathan dicens non hec tantum faciam tibi et genti tue sed gloria illustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,43 

nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus
Numérotation du verset 1Mcc. 11,44 

et misit ei Ionathas tria millia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,45 

et convenerunt qui erant de civitate centum viginti millia virorum et volebant interficere regem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,46 

et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et ceperunt pugnare
Numérotation du verset 1Mcc. 11,47 

et vocavit rex Iudeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,48 

et occiderunt in illa die centum millia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,49 

Et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
Numérotation du verset 1Mcc. 11,50 

da nobis dextras et cessent Iudei oppugnantes nos et civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,51 

et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,52 

Et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,53 

et mentitus est omnia quecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia que sibi tribuerat et vexabat eum valde.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,54 

Post hec autem reversus est Tryphon et Antiochus cum eo puer adolescens et regnavit et imposuit diadema
Numérotation du verset 1Mcc. 11,55 

et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
Numérotation du verset 1Mcc. 11,56 

et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam
Numérotation du verset 1Mcc. 11,57 

et scripsit Antiochus adolescens Ionathe dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quatuor civitates ut sis de amicis regis
Numérotation du verset 1Mcc. 11,58 

et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream
Numérotation du verset 1Mcc. 11,59 

et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Egypti.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,60 

Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syrie in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,61 

et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gaze et obsedit eam et succendit que in circuitu erant civitates et predatus est eas.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,62 

et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dexteram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,63 

Et audivit Ionathas quia prevaricati sunt principes Demetrii in Cades que est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni
Numérotation du verset 1Mcc. 11,64 

et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,65 

Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,66 

Et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea presidium.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,67 

Et Ionatha et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar6 et ante lucem vigilaverunt in campum Asor.
6 Genesar] Genezar Rusch , Gennesar Weber cf. Mt. 15, 34.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,68 

Et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso
Numérotation du verset 1Mcc. 11,69 

insidie vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 11,70 

et fugerunt qui erant ex parte Ionathe omnes et nemo relictus est ex eis nisi Mathathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militie exercitus.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,71 

Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit
Numérotation du verset 1Mcc. 11,72 

et reversus est ad eos in prelium et convertit illos et pugnaverunt
Numérotation du verset 1Mcc. 11,73 

et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,74 

Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem.

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Mcc. 11,1 
Et rex Egypti congregavit exercitum sicut arena que est circa ora maris et naves multas et querebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,2 
et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset
Numérotation du verset 1Mcc. 11,3 
cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus
Numérotation du verset 1Mcc. 11,4 
et ut appropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui cesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam
Numérotation du verset 1Mcc. 11,5 
et narraverunt regi quia hec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex
Numérotation du verset 1Mcc. 11,6 
et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
Numérotation du verset 1Mcc. 11,7 
et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,8 
Rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 318va ; facsim., p. 492a} Rex autem Ptolomeus . Ptolomeus evergentes, qui post Ptolomeum Philometorem regnavit in Alexandria, ut Chronicorum libri testantur, Alexandro Filiobalo, regi Syrie, filiam suam tradidit uxorem, quam postea, inimicicia inter se et generum exorta abstulit et tradidit Demetrio filio Demetrii in uxorem cum regno quod abstulerat ab Alexandro, quod nunc Scriptura commemorare videtur.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,9 
et misit legatos ad Demetrium dicens veni componamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui
Numérotation du verset 1Mcc. 11,10 
Penituit enim me quod dederim illi filiam meam quesivit enim me occidere
Numérotation du verset 1Mcc. 11,11 
et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,12 
et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifeste facte {t. 3 : Erfurt, f. 318vb ; facsim., p. 492b} sunt inimicitie eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,13 
et intravit Ptolomeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo Egypti et Asie
Numérotation du verset 1Mcc. 11,14 
Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,15 
et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,16 
et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est
Numérotation du verset 1Mcc. 11,17 
et abstulit Gaddiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,18 
et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
Numérotation du verset 1Mcc. 11,19 
et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,20 
In diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudea ut expugnarent arcem que est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,21 
Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,22 
et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathe ne obsideret sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 318vb ; facsim., p. 492b} In diebus illis . Quid est quod Ionathas eos qui erant in arce Hierosolimitana expugnat per eos qui sunt in Iudea, nisi quod doctores sancti insectantur eorum contumaciam qui, exaltatione cordis atque superbie innitentes, divinis preceptis resistere parant, contra quos facit machinas multas, quia multiplici disciplina ac diversa scripturarum doctrina eos oppugnare et ad humilitatem provocare student. Sed sicut tunc quidam de his   qui oderant gentem suam viri iniqui adierunt regem accusantes Ionathan, sic et nunc hi qui disciplinam ecclesiasticam recipere nolunt, abominantur eos qui sibi iniquitatem suam auferre conantur, accusantes eos apud seculi potestates, quatinus eos in odium illorum convertant et persecutionem eis incitent. Sed non prevalent, quoniam Deus adiutor et protector suorum est et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,23 
Ut audivit autem Ionathas, iussit obsideri et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo
Numérotation du verset 1Mcc. 11,24 
et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaide et invenit gratiam in conspectu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,25 
et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
Numérotation du verset 1Mcc. 11,26 
et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum in1 conspectu omnium {t. 3 : Erfurt, f. 319ra ; facsim., p. 493a} amicorum eius2.
1 in] ante Weber
2 omnium amicorum eius] amicorum omnium Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 11,27 
et statuit ei principatum sacerdotii et quecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,28 
Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret Iudeam toparchias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta.
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 319ra ; facsim., p. 493a} Et postulavit . Toparchias, hoc est, villarum vel opidorum principatum, ea loca nuncupat que Demetrius ex regno Samarie addidit ad Iudeam, de quibus in sequentibus narrat, hoc est, Liddam et Ramatham. Lidda enim civitas est Palestine in litore maris magni sit, et Ramatha urbs est Samuelis, de qua in libro regum narratur. Iure ergo amicicie rex Demetrius Ionathe concedens immunitatem, Iudee addidit civitates predictas, remittens decimarum et tributorum censum, et areas salinarum, in quibus salis confectio rei publice debebatur ; necnon et alia debita, quam illi regio fastu deferebantur, iuxta confessionem cum Ionatha habitam, omnia condonavit.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,29 
Et consensit rex et scripsit Ionathe epistolas de his omnibus hunc modum continentes :
Numérotation du verset 1Mcc. 11,30 
Rex Demetrius Ionathe fratri salutem et genti Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,31 
exemplum epistole quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis
Numérotation du verset 1Mcc. 11,32 
rex Demetrius Lastheni parenti salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,33 
genti Iudeorum amicis nostris et conservantibus que iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent
Numérotation du verset 1Mcc. 11,34 
Statuimus ergo illis omnes fines Iudee et tres civitates Afferidam3 Lyddam et Ramathe que addite sunt Iudee ex Samaria et omnes confines earum sequestrari4 omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his que ab eis prius5 rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terre et pomorum.
3 Afferidam] om. Weber
4 sequestrari] sequestra Weber
5 prius] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 11,35 
et alia que ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas que nobis deferebantur
Numérotation du verset 1Mcc. 11,36 
omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,37 
nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathe et ponatur in monte sancto in loco celebri
Numérotation du verset 1Mcc. 11,38 
et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium {t. 3 : Erfurt, f. 319ra ; facsim., p. 493b} et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,39 
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,40 
et assidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis.
marg.| Triphon autem . Qualiter autem Demetrius in odium exercitui suo venerit, Pompeius Trogus ostendit dicens : Recuperato paterno regno Demetrius, et ipse rerum successu corruptus, vitiis adolescentie in segniciem labitur, tantumque contemptum apud omnes inertia quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. Itaque cum ab imperio eius passim civitates deficerent, ad abolendam segnicie maculam bellum parthis inferre statuit, cuius adventum non inviti orientis populi videre et propter Arsichide regis parthorum crudelitatem, et quod veteri macedonum imperio assueti novi populi superbiam indigne ferebant. Itaque cum persarum et elimorum baccilanorum, quod auxiliis iuvaretur, multis preliis Parthos vastatos fudit ad postremum tamen pacis simulatione deceptus capitur, traductusque per ora civitatum populis qui desevierunt, in ludibrium favoris ostenditur. Missus deinde in Hercaniam benigne et iuxta cultum pristine fortune habetur.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,41 
Et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in presidiis erant quia impugnabant Israel.
marg.| Et misit Ionathas etc. Quid est quod Ionathas a rege Demetrio petit ut eieceret eos qui erant in arce in Hierusalem et in presidiis, qui et impugnabant Israel, a quo econtrario postulat Demetrius {t. 3 : Erfurt, f. 319rb ; facsim., p. 493b} auxilia adversus inimicos, nisi quod doctores sancti expetunt a gentium principibus et ab omni populo erroris et superbie debellationem, et ipsi similiter a sanctis doctoribus postulant suffragium doctrine et orationis ad superandos spirituales inimicos. Neuter enim ordo sine alterius opitulatione effectum ministerii sui rite perficere valet, quia nec doctores sancti meritum lucrificandi sine conversione et obedientia subditorum, nec ipsi subditi salutem promereri possunt sine documento et instructione magistrorum. Uterque enim ordo, ut predictum est, ab alio fulciter et ab alio adiuvatur. Unde Paulus Thessalonicensibus aita : Tunc «vivimus, si vos statis in Domino», quoniam «gaudemus propter vos ante Deum nostrum». Et ad Corinthiosb : «Gloria - inquit - vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi».
a 1Th. 3, 9.
b 2Cor. 1, 14.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,42 
Et misit Demetrius ad Ionathan dicens non hec tantum faciam tibi et genti tue sed gloria illustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,43 
nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus
Numérotation du verset 1Mcc. 11,44 
et misit ei Ionathas tria millia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 11,45 
et convenerunt qui erant de civitate centum viginti millia virorum et volebant interficere regem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,46 
et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et ceperunt pugnare
Numérotation du verset 1Mcc. 11,47 
et vocavit rex Iudeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,48 
et occiderunt in illa die centum millia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,49 
Et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt {t. 3 : Erfurt, f. 319va ; facsim., p. 494a} ad regem cum precibus dicentes
Numérotation du verset 1Mcc. 11,50 
da nobis dextras et cessent Iudei oppugnantes nos et civitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 11,51 
et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa.
marg.| Et viderunt etc. Quod Iudei victoriam capientes de hostibus, cogebant eos pacem postulare et dextras sibi dari, signat quod robur sancte Ecclesie hostibus preminet universis, et sive eos per confessionem salubriter cedere facit, sive contemptores in sua pertinacia insistentes iuste punit, quia ipsa a salvatore suo Domino nostro Iesu Christo potestatem accepit calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. De qua alibi in Evangelio loquens ad apostolum suum Petrum aitc : «Tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam et porte inferi non prevalebunt adversus eam».   Et nominati sunt , inquit,   Iudei in regno . Quia confessores Christi gloriosi apparent in toto mundo, sed hanc gloriam non sibi ascribunt sancti viri, sed regi suo, omnium videlicet bonorum largitori Deo. Unde et subditur :   Regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa . Huiuscemodi grates et Psalmista Deo se referre testatur dicens : Bene nuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo. In Ecclesia ergo {t. 3 : Erfurt, f. 319va ; facsim., p. 494a} fideles quique habentes spolia virtutum regrediuntur, ut laudes dicant Deo, cum non suis viribus, sed gratie divine victoriam quam adepti sunt deputant, dicentes cum Prophetad : «Non nobis, Domine non nobis, sed nomini tuo da gloriam, super misericordia tua et veritate tua».
c Mt. 16, 18.
d Ps. 113, 9.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,52 
Et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 11,53 
et mentitus est omnia quecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia que sibi tribuerat et vexabat eum valde.
marg.| Et sedit Demetrius . Quod Demetrius Ionathe pro beneficiis retribuit mala, significat carnales stultos, cum eis consulitur ad salutem, non respondere benefactoribus suis secundum debita beneficia, sed secundum obtuli cordis sui prava consilia. Quicquid enim eis agitur ad utilitatem, illi totum reputant ad noxietatem, et invidie stimulo incitati nequissime sue eligunt deservire voluntati.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,54 
Post hec autem reversus est Tryphon et Antiochus cum eo puer adolescens et regnavit et imposuit diadema
Numérotation du verset 1Mcc. 11,55 
et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
Numérotation du verset 1Mcc. 11,56 
et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam
Numérotation du verset 1Mcc. 11,57 
et scripsit Antiochus adolescens Ionathe dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quatuor civitates ut sis de amicis regis
Numérotation du verset 1Mcc. 11,58 
et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam {t. 3 : Erfurt, f. 319vb ; facsim., p. 494b} auream
Numérotation du verset 1Mcc. 11,59 
et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Egypti.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,60 
Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syrie in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,61 
et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gaze et obsedit eam et succendit que in circuitu erant civitates et predatus est eas.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,62 
et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dexteram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum.
marg.| Et exivit Ionathas etc. Per Ionathe transitum ultra flumen predicationem verbi ad eos qui nondum Baptismate Christi abluti sunt, possumus accipere, quia predicatores sancti aliquando gentiles ad sacrum baptismum provocant, aliquando fideles ad profectum virtutum excitant. Cum ergo trans flumen regreditur Ionathas, venit ad eum exercitus Syrie in auxilium, quia quando apostoli de Iudeis ad gentium predicationem migraverant, mox plurimi de gentibus ad fidem et baptismum Christi conveniebant, qui adiutores predicatoribus sanctis in Evangelio Dei fuerunt, quatinus paganos ad credulitatem perducerent. Perrexit Ascalonem, quam interpretatur appensa vel ignis infamis, et occurrerunt de civitate honorifice. Cum predicatoribus sanctis, hi qui ambitione seculi deserviebant, audientes verbum Dei, statim, relicta cupiditate mundi, ad obedientiam concurrebant Evangelii.   Et abiit in Gazam et obsedit eam et concluserunt se qui erant Gaze . Per   Gazam , que interpretatur fortitudo, exprimitur obstinatio infidelium, in qua se dure mentes pravorum includunt, quia cedere veritati non consentiunt. Quam obsedit Ionathas,   et succendit civitates in circuitu , cum doctores Christi undique testimoniis sanctarum scripturarum perfidos coartant, et errorum illorum machinationes debellando vastant. Unde   rogaverunt Ionathan dextras sibi dare   Gazentes , quorum   accepit filios obsides , mittens   in Hierusalem , cum pravitate devicta superborum iam diutius veritati resistere non valentes, pacis sibi federa magistros Ecclesie dare deposcunt, suosque filios eis obsides tradunt, hoc est, fidei pignora erroris, videlicet abnegationem et obedientie subiectionem, in Ecclesiam permittunt, quatinus conversionis sue ad fidem spes certa reddatur.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,63 
Et audivit Ionathas quia prevaricati sunt principes Demetrii in Cades que est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni
Numérotation du verset 1Mcc. 11,64 
et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
marg.| Et audivit Ionathas etc. Demetrii principes, qui prevaricati sunt in Cades {t. 3 : Erfurt, f. 319vb ; facsim., p. 494b} Galilee, non incongrue potestates seculares intelligi possunt, que licet inter fideles propter catholicam confessionem annumerentur, hoc enim Cades, que interpretatur sancta, vel mutata, et Galilea, hoc est, transmigratio facta per figuram exprimunt, sepe tamen tales fraudem moliuntur, negocio regni celestis. Quibus occurrit Ionathas, quia necesse est ut istis solertia sanctorum doctorum occurrat ne fraudem quam disponunt animo, expleant facto. Simonem tamen fratrem suum reliquit intra provinciam ut tueretur eam intrinsecus contra petulantiam insolentium. Sic etenim sancti predicatores, licet aliquando ad seculi actus moderandos et indisciplinatorum infestationes temperandas se porrigant, tamen nullomodo sui iuris ministerium ordinare infra Ecclesiam cessant. Sed habent ibidem semper qui regularem in omnibus conservent disciplinam, ut sicut in exterioribus utiles, sic in interioribus ubique inveniantur salubres.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,65 
Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,66 
Et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea presidium.
marg.| Et applicuit Simon . Quid per Bethsuram, nisi lectio sanctarum scripturarum denotatur, quia Bethsura domus robustorum interpretatur, et bene scriptura sacra domus robustorum dici potest, quia ibi quique robusti et fortes viri semper dicendo et bene operando inhabitant, quia cum Psalmista in lege Domini meditantur die ac nocte. In hac enim domo aliquando heretici falso inhabitare videntur, cum scripturas legere, sed non intelligere omnino probantur. Unde dicitur quod Simon expugnaverit Bethsuram diebus multis, et ceperit civitatem et eiecerit pravos habitatores inde, posueritque ibi presidium, quia doctores sancti hoc habent maxime in conatu, hoc toto agunt nisu, ut hereticos expugnent, falsam eorum opinionem destruendo, scripturamque legis Dei ab eorum manibus eruant.   Ponentes in ea presidium . Hoc est, pios scrutatores et meditatores sapientie divine, qui studeant recte intelligere et rite proferre divinum sermonem.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,67 
Et Ionatha et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar6 et {t. 3 : Erfurt, f. 320ra ; facsim., p. 495a} ante lucem vigilaverunt in campum Asor.
6 Genesar] Genezar Rusch , Gennesar Weber cf. Mt. 15, 34.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,68 
Et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso
Numérotation du verset 1Mcc. 11,69 
insidie vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 11,70 
et fugerunt qui erant ex parte Ionathe omnes et nemo relictus est ex eis nisi Mathathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militie exercitus.
marg.| Et Ionathas et . Quid est quod Ionathas ad aquam Genesar castra applicuit, nisi quod cetus sanctorum predicatorum, spiritu Dei accensus, mundanis fluctibus et infidelium persecutionibus obviare parat. Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilee vel mare Tiberiadis. Sed mare Galilee ab adiacente provincia dictum mare vero Tiberiadis a proxima civitate que olim Cenereth vocata, sed ab Herode Tetrarcha instaurata in honorem Tiberii Cesaris Tiberias est appellata. Porro Genesar a laci ipsius natura, quam crispantibus aquis de se sibi excitare auram perhibetur, greco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur. Neque enim in stagni morem sternitur aquam, sed spirantibus frequentibus {t. 3 : Erfurt, f. 320ra ; facsim., p. 495a} auris agitatur, haustu dulcis et ad potandum habilis. Sed hebree lingue consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur. Qui lacus influente Iordane centum sexaginta stadiis in longitudine, et sexaginta extenditur in latitudine. Quia ergo stagnum sive mare presens seculum designat, Ionathas noster cum suis seculari tumultu resistere properat et ante lucem vigilare certat in campo Asor. Hoc est contra insidias diaboli vigilantis studiose observare curat. Asor enim interpretatur sagitta luminis. Et apostolus de eodem apostata angelo scribens ait : Ipse enim transfigurat se in angelum lucis. Unde non mirum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitie. Ibi alienigene occurrentes in campo tendunt insidias in montibus, quia sive maligni spiritus, seu etiam perversi homines in luxuria, sive superbia presentis vite, vel secularibus desideriis quoscumque possunt seducere contendunt. Quibus necesse est ut milites Christi currant ex adverso, et confligant fortiter cum illis, ne forte consentiant persuasionibus eorum, et voluptatibus atque illecebris dissolvantur. Sed commisso prelio fugerunt, hi qui ex parte fuerant Ionathe omnes,   et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias, filius Absalomi, et Iudas, filius Calphi, princeps militie exercitus , quia proh dolor multi de ecclesiasticis per ambitionem et voluptatem ipsius mundi subvertuntur. Unde in parabola evangelica Dominus ait quod exorte spine suffocaverunt segetem, hoc est, divitie et voluptuose vite suffocant verbum, ita ut non ferat fructum. Sed tamen Mathathias, qui interpretatur donum Dei, et Iudas, hoc est confitens, restant cum Ionatha, quia illi, qui dono Dei illuminati atque confortati sunt, et rite credendo atque bene operando veraciter sunt Dei confessores, hi perseverant in castris Ecclesie, et hostem fortiter premunt, donec eum conterant, et suos qui cedendo hostibus fugerant, castris pristinis iterum resituant. Sed videamus quid fecerit Ionathas quando milites sui versi sunt in fugam.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,71 
Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit
Numérotation du verset 1Mcc. 11,72 
et reversus est ad eos in prelium et convertit illos et pugnaverunt
Numérotation du verset 1Mcc. 11,73 
et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc.
marg.| Et scidit Ionathas. Sic enim prepositi et magistri Ecclesie agere debent quando suos lacescere in prelio ac terga hostibus vertere conspiciunt, scindere vestimenta sua, hoc est, corpus ieiuniis ac lacrimis affligere ; et ponere terram in capite suo, hoc est, fragilitatem corporis revolvere in mente sua, et orare Deum pro delictis suis vel populi, ut ipse, qui omnipotens est, operetur salutem erga infirmos, reducat eos ad pristinam sanitatem. Sicque exhortari unumquemque oportet ut resipiscat a diaboli laqueis, qui captivus fuerat ad eius voluntatem et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius et ad Deum nostrum, {t. 3 : Erfurt, f. 320rb ; facsim., p. 495b} quoniam multus est ad ignoscendum.
Numérotation du verset 1Mcc. 11,74 
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem.
marg.| Et ceciderunt . Nota quod alienigene trinario numero prosternuntur, quia per sancte trinitatis fidem universi hostes Ecclesie conteruntur, superantur atque prosternuntur. Et turba credentium regreditur cum duce suo in Hierusalem mysticam, que est mater omnium nostrum, ut ibi gratias et laudes referant Deo nostro in eternum et in seculum seculi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_11)

Notes :