Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 

Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et attereret eam
Numérotation du verset 1Mcc. 13,2 

videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,3 

et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prelia et angustias quales vidimus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,4 

horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel et relictus sum ego solus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,5 

et nunc non mihi contingat parcere anime mee in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
Numérotation du verset 1Mcc. 13,6 

vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregate sunt universe gentes conterere nos inimicitie gratis
Numérotation du verset 1Mcc. 13,7 

et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,8 

et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iude et Ionathe fratris tui
Numérotation du verset 1Mcc. 13,9 

pugna prelium nostrum et omnia quecumque dixeris nobis faciemus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,10 

et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
Numérotation du verset 1Mcc. 13,11 

et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
Numérotation du verset 1Mcc. 13,12 

et movit Tryphon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
Numérotation du verset 1Mcc. 13,13 

Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi
Numérotation du verset 1Mcc. 13,14 

et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon in loco Ionathe fratris sui misit ad eum legatos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,15 

dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,16 

et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,17 

et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israel populum dicentem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,18 

quia non misit argentum et pueros propterea periit
Numérotation du verset 1Mcc. 13,19 

et mentitus est et non dimisit Ionathan
Numérotation du verset 1Mcc. 13,20 

et post hec venit Tryphon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam que ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
Numérotation du verset 1Mcc. 13,21 

qui autem in arce erant miserunt ad Tryphonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
Numérotation du verset 1Mcc. 13,22 

et paravit Tryphon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
Numérotation du verset 1Mcc. 13,23 

et cum appropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
Numérotation du verset 1Mcc. 13,24 

et convertit Tryphon et abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 13,25 

et misit Simon et accepit ossa Ionathe fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 13,26 

et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,27 

et edificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum edificium altum visu lapide polito retro et ante
Numérotation du verset 1Mcc. 13,28 

et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quatuor fratribus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,29 

et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam eternam et iuxta arma naves sculptas que viderentur ab omnibus navigantibus mare
Numérotation du verset 1Mcc. 13,30 

hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,31 

Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente dolo occidit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,32 

et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asie et fecit plagam magnam in terra
Numérotation du verset 1Mcc. 13,33 

et edificavit Simon presidia Iudee muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,34 

et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti
Numérotation du verset 1Mcc. 13,35 

et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistolam talem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,36 

rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,37 

coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere prepositis regis remittere vobis que indulsimus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,38 

Quecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas edificastis sint vobis.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,39 

Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
Numérotation du verset 1Mcc. 13,40 

et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
Numérotation du verset 1Mcc. 13,41 

anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 13,42 

et cepit populus Israel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,43 

in diebus illis1 Simon applicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et applicuit ad civitatem et percussit turrim2 unam et comprehendit
1 d. i.] inv. Weber |
2 turrim] scrips. ubique, turrem Clementina (semel aut iterum) Weber (ubique) |
Numérotation du verset 1Mcc. 13,44 

et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 13,45 

et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
Numérotation du verset 1Mcc. 13,46 

et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
Numérotation du verset 1Mcc. 13,47 

et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit edes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,48 

et eiecta ex ea omni immunditia collocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,49 

Qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
Numérotation du verset 1Mcc. 13,50 

et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,51 

et intraverunt in eam3 tertia et vicesima die4 secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israel
3 eam] ea Weber |
4 die] om. Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 13,52 

et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum letitia
Numérotation du verset 1Mcc. 13,53 

et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
Numérotation du verset 1Mcc. 13,54 

et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et attereret eam
Numérotation du verset 1Mcc. 13,2 
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,3 
et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prelia et angustias quales vidimus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,4 
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel et relictus sum ego solus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,5 
et nunc non mihi contingat parcere anime mee in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
Numérotation du verset 1Mcc. 13,6 
vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregate sunt universe gentes conterere nos inimicitie gratis
Numérotation du verset 1Mcc. 13,7 
et accensus est spiritus populi simul ut {t. 3 : Erfurt, f. 321va ; facsim., p. 498a} audivit sermones istos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,8 
et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iude et Ionathe fratris tui
Numérotation du verset 1Mcc. 13,9 
pugna prelium nostrum et omnia quecumque dixeris nobis faciemus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,10 
et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
Numérotation du verset 1Mcc. 13,11 
et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
Numérotation du verset 1Mcc. 13,12 
et movit Tryphon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
Numérotation du verset 1Mcc. 13,13 
Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi
Numérotation du verset 1Mcc. 13,14 
et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon in loco Ionathe fratris sui misit ad eum legatos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,15 
dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,16 
et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,17 
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israel populum dicentem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,18 
quia non misit argentum et pueros propterea periit
Numérotation du verset 1Mcc. 13,19 
et mentitus est et non dimisit Ionathan
Numérotation du verset 1Mcc. 13,20 
et post hec venit Tryphon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam que ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
Numérotation du verset 1Mcc. 13,21 
{t. 3 : Erfurt, f. 321vb ; facsim., p. 498b} qui autem in arce erant miserunt ad Tryphonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
Numérotation du verset 1Mcc. 13,22 
et paravit Tryphon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
Numérotation du verset 1Mcc. 13,23 
et cum appropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
Numérotation du verset 1Mcc. 13,24 
et convertit Tryphon et abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 13,25 
et misit Simon et accepit ossa Ionathe fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 13,26 
et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,27 
et edificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum edificium altum visu lapide polito retro et ante
marg.| Et edificavit filium . Simon patri et matri et fratribus, ex lapide polito memoriam super sepulchra fabricat, cum sancti predicatores facta precedentium patrum ac finem gloriosum, ad exemplum presentibus commemorando, magna auctoritate ostendunt, hoc est enim ante et retro lapidem politum ponere, ut qualiter ante finem vite pio dogmate et sancta conversatione vixerint, et quale exemplum patientie ac longanimitatis sue post obitum posteris reliquerint, manifeste auditoribus suis studeant tida narratione declarare. Quod autem sancti viri patris ac matris atque fratrum nomine nuncupentur, ostendit salvator in Evangelio dicens : Quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in celis est, ipse meus frater, soror et mater est. Hinc et apostolus Paulus ad Corinthios scribens ait : Nam si decem millia pedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Et de Timotheo ad Philippenses ait : Experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum servivit in Evangelio.   Statuit et Simon septem piramidas unam contra unam, patri ac mari ac quatuor fratribus , cum doctor quilibet qualiter unicuique persone priorum patrum lux sapientie que per septi formem spiritum fidelibus tribuitur, collata sit demonstrat.   Et circumposuit {t. 3 : Erfurt, f. 321vb ; facsim., p. 498b}   his columnas magnas et super columnas arma ad memoriam eternam , cum firmitatem et rectitudinem fidei eorum et in ipsa fide quomodo armis spiritualibus contra hostes pugnaverunt, insinuat.   Et iuxta arma naves sculptas que viderentur ab hominibus navigantibus mare . Quia qualiter precedentes iusti presentis vite Pelagus navigio crucis Christi transierint omnibus in mundi istius fluctibus laborantibus, ad spem solacii ipsorum, docendo intimant, ut cognoscant quoniam sicut illis predictum navigium salubriter contulit litus quietis, ita et sibi credulitas passionis Christi et nostre redemptionis in ipsa si condigna eidem credulitati opera habere velint, portum salutis eterne conferat.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,28 
et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quatuor fratribus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,29 
et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam eternam et iuxta arma naves sculptas que viderentur ab omnibus navigantibus mare
Numérotation du verset 1Mcc. 13,30 
hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,31 
Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente dolo occidit eum
marg.| Tryphon autem . De hoc Pompeius ita refert : dum hec aguntur interim in Syrie partibus, Triphon, qui se tutorem Antiocho, Demetrii privigno, substitui a populo laboraverat, occiso pupillo, regnum Syrie invadit ; quo diu potitus tandem, exolescente favore recentis imperii, ab Antiocho puero ad modum Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, bello vincitur, rursumque regnum Syrie ad Sobolem Demetrii revertitur.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,32 
et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asie et fecit plagam magnam in terra
Numérotation du verset 1Mcc. 13,33 
et edificavit Simon presidia Iudee muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,34 
et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes {t. 3 : Erfurt, f. 322ra ; facsim., p. 499a} Tryphonis per direptionem fuerant gesti
marg.| Et elegit etc. Quod Simon ad Demetrium regem viros misit ut faceret remissionem regioni, hoc, ni fallor, significat quod sancta Ecclesia predicatores suos ad principes istius mundi dirigit, quatinus eos verbo fidei sibi conciliet, et actus Triphonis figuralis, hoc est, hereticorum atque scismaticorum, in irritum ducat, eorumque superbiam, propter quam noluerunt mansuetudini ecclesiastice cedere, per rigorem exterarum potestatum conterant. Quibus et coronam auream ipsi legati deferunt et baen, quod tradunt esse ornamentum colli ex annulis aureis confectum secundum morem provincie, cum eis pro bono certamine eterne vite coronam, et pro solacio oportuno, quo Ecclesiam suis edictis atque defensionibus adiuvent, premia celestia repromittunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,35 
et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistolam talem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,36 
rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,37 
coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere prepositis regis remittere vobis que indulsimus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,38 
Quecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas edificastis sint vobis.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,39 
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
Numérotation du verset 1Mcc. 13,40 
et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
Numérotation du verset 1Mcc. 13,41 
anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 13,42 
et cepit populus Israel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,43 
in diebus illis1 Simon applicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et {t. 3 : Erfurt, f. 322rb ; facsim., p. 499b} applicuit ad civitatem et percussit turrim2 unam et comprehendit
1 d. i.] inv. Weber
2 turrim] scrips. ubique, turrem Clementina (semel aut iterum) Weber (ubique)
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 322ra ; facsim., p. 499a} In diebus illis . Quid est quod Simon oppugnare aggreditur Gazam, nisi quod predicatores sancti mundi errores debellare conantur. Gaza, que interpretatur fortitudo eius, significat gentium rigorem atque duritiam. Construit ergo machinas multas Simon adversus Gazam, cum doctores sancti diversas species dogmatum ad capiendas gentium munitiones construunt, quatinus eas preda salutifera in Dominium regis sui, Iesu videlicet Christi, redigant ; in quo   percussit turrim unam et comprehendit , cum superbiam gentilium stravit eorumque corda in obedientiam Evangelii adduxit. Qui autem eruperant, capiebantur   intra machinam in civitate . Quia insolentia barbarorum, licet evadere Evangelii rete quiescerit, tamen veridicis testimoniis legis Dei circumligata atque compressa est.   Et factus est motus magnus in civitate . Cum totus mundus concussus est evangelica predicatione. Motus enim   magnus factus est in civitate , quando gentium feritas excitata est ad persequendum confessores Christi, ut veri efficerentur martyres qui fidei ac dogmatis Christi fidi erant assertores.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,44 
et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 13,45 
et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
marg.| Et ascenderunt . Qui sunt illi qui cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis ascenderunt et   a Simone dextras sibi dari postulaverunt, nisi illi qui solicitudinibus et cupiditatibus huius mundi diutius impliciti, postmodum conversi, non vestimenta sua, sed corda per penitentiam scindentes,   dextras reconciliationis ac societatis ab ecclesiasticis sibi dari expetunt, quorum petitioni miserando Simon spiritualis consentiens, non anathematis gladio eos percutit, sed de supersititione gentilitatis educes errores eorum abscindendo amovit, quatinus habitationem condignam in eorum pectoribus Domino Christo preparet.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,46 
et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
Numérotation du verset 1Mcc. 13,47 
et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit edes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,48 
et eiecta ex ea omni immunditia collocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem.
marg.| Et tunc intravit . Tunc etiam quando errores eiecti fuerint gentilium, cum laudibus Dei doctores sancti in conventicula intrabunt gentium. Tunc quoque viros qui legem faciunt ibidem ponunt, quia veros cultores Christi piis predicationibus ibi esse faciunt.   Et muniunt eam faciuntque sibi ibidem habitationem . Cum per Evangelium undique fidei munimine Ecclesiam firmantes in eius domicilio ipsi magistri commorando pro labore pio eterna premia quem pro confessione ipsorum impenderant, a iudice vivorum ac mortuorum in fine sibi retribuenda exspectant.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,49 
Qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
marg.| Qui autem erant . Hi qui erant in arce Hierusalem et sepius infestabant Iudeos, significant hereticos et scismaticos, qui in arce superbie sue se collocantes lites et bella movent contra Catholicos. Quos vetat Simon   egredi et ingredi in regionem et emere et vendere , quia talibus doctores sancti cum catholicis contradicunt omnem societatis habere communionem propter quod   multi {t. 3 : Erfurt, f. 322rb ; facsim., p. 499b}   ex eis fame perierunt , quia multi ex istis, cum anathematizati extra communionem Ecclesie sequestrati fuerint, fame verbi Dei et inedia spiritualis scientie dispereunt. Sed quia necessitate extrema compulsi huiuscemodi sibi dextras communionis dari ab Ecclesia postulaverunt, hoc eis ab ipsa indicitur pactum ut relinquant errores suos et anathematizent sectas nefarias quibus antea adheserunt et mundent conscientiam suam ab omni nequitia hereseorum et sic communioni Ecclesie restituantur, unde convenienter subiungitur.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,50 
et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,51 
et intraverunt in eam3 tertia et vicesima {t. 3 : Erfurt, f. 322va ; facsim., p. 500a} die4 secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israel
3 eam] ea Weber
4 die] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 13,52 
et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum letitia
Numérotation du verset 1Mcc. 13,53 
et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
marg.| Et intraverunt etc. Numeri isti, hoc est, centesimus septuagesimus et primus et vicesimus tertius sacris pleni sunt mysteriis. Nam centesimus, in quo Abraham, Isaac promissionis filium genuit vite significat perfectionem. Septuagesimus, in quo captivitas hierosolimitarum resoluta est peccatorum significat perfectionem. Septuagesimus in quo captivitas hierosolimitarum resoluta est peccatorum signifcat remissionem. Sed qui hoc non nisi in Ecclesie consistit unitate propterea super septuagenarium numerum monas addita est. Porro vicesimus tertius numerus sancte trinitatis fidem cum duobus preceptis caritatis in quibus tota legis plenitudo consistit, designat. Secundus autem mensis, in quo Pascha facere videbantur illi qui super animam hominis immundi erant, tempus gratie et vocationis gentium ostendit. Cum ergo secundum hanc distinctionem atque signantiam mysticorum numerorum victoria a fidelibus capitur, hoc est, ut sancte trinitatis fidem cum duobus preceptis caritatis secundum evangelicam doctrinam integram fervent, et vite perfectionem pro modulo suo habentes in Ecclesie unitate intellectu et fide permanendo ad plenitudinem remissionis perveniant. Sic tunc rite cum cantico et palmarum ramis, hoc est cum laude vera et certa victoria celestem intrabunt Hierusalem, ubi multiplices gratias et laudes pro adepta salute et securitate creatori suo perpetualiter referant, quia contritus est inimicus magnus et Israel et mors cum ipso mortis autore imperpetuum extat damnata. Nec refugit hanc expositionem sequentis sensus, sententie, ubi scriptum est quod constituerit Simon ut omnibus annis diei huius letitia ageretur, et quod munierit montem templi, qui erat secus arcem et habitaverit ubi ipse et qui cum eo erant, quia omni tempore istius vite illius diei memoria in spe retinenda est, in qua triumphantes de morte per gratiam redemptoris nostri vite restituemur eterne. Ideo enim singulis annis resurrectionis dominice solemnia celebramus ut indicemus nos per eius resurrectionem et victoriam de morte sperare, et nostrorum corporum resurrectionem in fine seculi futuram, et vitam in celesti regno perpetuam. Propter quod montem templi, qui est secus arcem munire debemus, hoc est Christi incarnationem, que omnem altitudinem perfectionis sanctorum perfectione sua {t. 3 : Erfurt, f. 322va ; facsim., p. 500a} transcendit, firma fide in corde tenere et in hoc omni tempore vite nostre, tam per nos quam etiam per nobis commissos, sive per societatem coniunctos, pie laborare, quatinus eius corpori coniuncti atque coadunati simul cum ipso capite regni celestis efficiamur heredes. Cuius videlicet diei letitiam atque memoriam beatus Petrus apostolus in epistola sua nobis commendat dicensa : «Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Deum sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies. Non tardat Dominus promissionem suam, sed patienter agit propter vos nolens aliquem perire, sed omnes ad penitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini sicut fur, in quo celi magno impetu transient elementa vero calore solventurb. Cum hec igitur dissolvenda sint omnia, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventu diei Domini, per quem celi ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent novos vero celos et novam terram et promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat. Propter quod, carissimi, hec exspectantes satagite immaculati et inviolati et inveniri in pace et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini».
a 2Pt. 3, 8-15.
b Hic Weber (G) Clementina addunt : « terra autem et que in ipsa sunt opera exurentur ».
Numérotation du verset 1Mcc. 13,54 
et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris
marg.| Et vidit Simon . Simon Ioanni filio suo, cum videret quod vir esset ducatum virtutum universarum commisit, ut ostenderet quod nullus magistrorum filio vel discipulo suo debet committere potestatem ac ordinem ecclesiastici regiminis, nisi antea eum videat esse virum, hoc est, sensu probatum et virtutum operibus studiosum. Sed quia in superioribus diximus Simonem sanctorum gerere figuram doctorum potest in hoc loco per significationem exprimere principem pastorum, qui populo catholico sacri regiminis ministerium et omnium virtutum dedit notitiam atque effectum, cui et optime convenit quod in sequentibus scriptum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_13)

Notes :