Capitulum 2
Numérotation du verset
1Mcc. 2,1
In diebus illis1 surrexit Mathathias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
1 d. i.]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 2,2
et habebat filios quinque Ioannan qui cognominabatur Gaddis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,3
et Simeon qui cognominabatur Thasi
Numérotation du verset
1Mcc. 2,4
et Iudas qui vocabatur Machabeus
Numérotation du verset
1Mcc. 2,5
et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
Numérotation du verset
1Mcc. 2,6
hii viderunt mala que fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
Numérotation du verset
1Mcc. 2,7
et dixit Mathathias ve mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sancte et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,8
sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,9
vasa glorie eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,10
que gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
Numérotation du verset
1Mcc. 2,11
omnis compositio eius ablata est que erat libera facta est ancilla
Numérotation du verset
1Mcc. 2,12
et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
Numérotation du verset
1Mcc. 2,13
quo ergo nobis adhuc vivere.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,14
Et scidit Mathathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,15
Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
Numérotation du verset
1Mcc. 2,16
et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos sed Mathathias et filii eius constanter steterunt
Numérotation du verset
1Mcc. 2,17
et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Mathathie princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,18
Ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,19
Et respondit Mathathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius
Numérotation du verset
1Mcc. 2,20
ego et filii mei et fratres mei obediemus legi patrum nostrorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,21
propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei
Numérotation du verset
1Mcc. 2,22
non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostre mandata ut eamus altera via
Numérotation du verset
1Mcc. 2,23
et ut cessavit loqui verba hec accessit quidam Iudeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,24
et vidit Mathathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram
Numérotation du verset
1Mcc. 2,25
sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
Numérotation du verset
1Mcc. 2,26
et zelatus est legem sicut fecit Phinees Zambri filio Salomia
0 Cf. Nm. 25, 14.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,27
et exclamavit Mathathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis Dei2 statuens testamentum exeat post me
2 Dei]
om. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 2,28
et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quecumque habebant in civitate.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,29
tunc descenderunt multi querentes iudicium et iustitiam in desertum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,30
ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
Numérotation du verset
1Mcc. 2,31
et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
Numérotation du verset
1Mcc. 2,32
et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos prelium in die sabbatorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,33
et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,34
et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,35
et concitaverunt adversus eos prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 2,36
et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
Numérotation du verset
1Mcc. 2,37
dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos celum et terra quod iniuste perditis nos
Numérotation du verset
1Mcc. 2,38
et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,39
et cognovit Mathathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,40
et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
Numérotation du verset
1Mcc. 2,41
et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,42
tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israel omnis voluntarius in lege
Numérotation du verset
1Mcc. 2,43
et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,44
et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
Numérotation du verset
1Mcc. 2,45
et circuivit Mathathias et amici eius et destruxerunt aras
Numérotation du verset
1Mcc. 2,46
et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel in fortitudine
Numérotation du verset
1Mcc. 2,47
et persecuti sunt filios superbie et prosperatum est opus in manu eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,48
et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
Numérotation du verset
1Mcc. 2,49
et appropinquaverunt dies Mathathie moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,50
nunc ergo o filii emulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,51
et mementote operum patrum que fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen eternum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,52
Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
Numérotation du verset
1Mcc. 2,53
Ioseph in tempore angustie sue custodivit mandatum et factus est dominus Egypti
Numérotation du verset
1Mcc. 2,54
Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii eterni
Numérotation du verset
1Mcc. 2,55
Iesus dum implet verbum factus est dux Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 2,56
Caleb dum testificatur in Ecclesia accepit hereditatem
Numérotation du verset
1Mcc. 2,57
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in secula
Numérotation du verset
1Mcc. 2,58
Elias dum zelat zelum legis receptus est in celum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,59
Ananias Azarias Misael credentes liberati sunt de flamma
Numérotation du verset
1Mcc. 2,60
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,61
et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
Numérotation du verset
1Mcc. 2,62
et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
Numérotation du verset
1Mcc. 2,63
hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
Numérotation du verset
1Mcc. 2,64
Vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,65
Et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
Numérotation du verset
1Mcc. 2,66
et Iudas Machabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militie et ipse aget bellum populi
Numérotation du verset
1Mcc. 2,67
et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
Numérotation du verset
1Mcc. 2,68
et retribuite retributionem gentibus et intendite in preceptum legis.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,69
Et benedixit eos et appositus est ad patres suos
Numérotation du verset
1Mcc. 2,70
et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.
Capitulum 2
Numérotation du verset
1Mcc. 2,1
{t. 3 : Erfurt, f. 303vb ; facsim., p. 462b} In diebus illis1 surrexit Mathathias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
1 d. i.]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 2,2
et habebat filios quinque Ioannan qui cognominabatur Gaddis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,3
et Simeon qui cognominabatur Thasi
Numérotation du verset
1Mcc. 2,4
et Iudas qui vocabatur Machabeus
Numérotation du verset
1Mcc. 2,5
et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
Numérotation du verset
1Mcc. 2,6
hii viderunt mala que fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
Numérotation du verset
1Mcc. 2,7
et dixit Mathathias ve mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sancte et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,8
sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,9
vasa glorie eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt {t. 3 : Erfurt, f. 304ra ; facsim., p. 463a} gladio inimicorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,10
que gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
Numérotation du verset
1Mcc. 2,11
omnis compositio eius ablata est que erat libera facta est ancilla
Numérotation du verset
1Mcc. 2,12
et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
Numérotation du verset
1Mcc. 2,13
quo ergo nobis adhuc vivere.
marg.|
In diebus illis
etc. In libro Danielis, ubi huius loci mentio sub enigmate facta est, ita scriptum reperitur : Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter ; populus autem sciens Deum suum, obtinebit et faciet. Et docti in populo docebunt plurimos, et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. Cumque corruerint sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur, usque ad tempus prefinitum, quia adhuc aliud tempus erit. Quanta Iudei ab Antiocho passi sunt, presens historia machabeorum refert, et triumphi eorum testimonio sunt ; qui pro custodia legis Dei flammas et gladios, et servitutem ac rapinas et penas ultimas sustinuerunt, que futura sub antichristo, nemo est qui dubitet, multis resistentibus potentie eius et in diversa fugientibus. Que hebrei in ultima eversione templi, que sub Vespasiano et Tito accidit, interpretantur fuisse de populo plurimos qui scirent Deum suum et pro custodia legis interfeci sunt. Cumque corruerint, inquit, sublevabuntur auxilio, parvulo et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur et dealbentur usque ad prefinitum tempus, quia adhuc aliud tempus erit. Parvum auxilium Mathathiam historialiter signat de vico Modin, qui adversum duces Antiochi rebellavit, et cultum veri Dei servare conatus est. Parvum autem consilium inde vocat, quia non longo tempore post inchoatam defensionem vixit, sed uno evoluto anno defunctus est. Et postea Iudas filius eius, qui vocabatur Machabeus, pugnans cecidit, et ceteri fratres eius adversariorum fraude decepti sunt. Mystice autem Mathathias Dominum salvatorem significat, qui princeps est populi Dei et defensor electorum suorum, cuius filii pugnant pro domo Israel, defendunt sanctuarium Dei ac legem divinam. Interpretatur autem Mathathias donum Dei, cuius nominis arcanum ipsius incarnationis nobis patefecit sacramentum. Unde et ipse ait in Evangelio : Sic enim Deus dilexerit mundum ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam eternam. Qui enim datus a Deo est, profecto Dei donum est. Sed hec de incarnatione {t. 3 : Erfurt, f. 304ra ; facsim., p. 463a} ipsius tantum dicta sunt. Ceterum de divinitate eius, qua equalis est Patri et Spiritui Sancto, simul cum Patre et Spiritus Sancto ipsam dispensationem facere credi oportet. Sicut et Spiritus Sanctus donum Dei legitur, sed tamen cum Patre et Filio unus Deus creditur atque adoratur. Unde in Evangelio et missus legitur, et sponte venisse ut est illud dominicum. Rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis. Et itema : «Cum autem venerit, inquit, Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me». Et alibi ipsa veritas ad Nichodemum ait : Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, et nescis unde veniat aut quo vadat. Hic ergo Mathathias narratur filius esse Ioannis filii Symeonis sacerdos ex filiis Ioarim. Ioannes interpretatur gratia Dei, Symeon audiens, Ioarim Dominus exaltans. Recte ergo he interpretationes huic mysterio comperunt, quia mediator Dei et hominu gratia Dei dici potest, ut est illud apostoli : Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem ; et audiens, quia ipse in Evangelio ait : Que audivi a Patre, hec loquor in mundo ; et Dominus exaltans, de quo propheta ait : Exaltare Domine in virtute tua. Ipse enim merito sacerdos nominatur, de quo scriptum est : Iuravit Dominus, et non penitebit eum : tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. Huius Mathathie filii sunt omnes sancti, qui et corpus eius et membra dicuntur. Sed quomodo quinario numero designari possint, non inconvenienter queritur. Tot enim leguntur filii Mathathie historice fuisse, hoc est,
Ioannan qui cognominabatur Gaddis, et Symeon, qui cognominabatur Thasi, et Iudas qui cognominabatur Machabeus, et Eleazar, qui cognominabatur autem Abaron, et Ionathas, qui cognominabatur Aphus
. Videamus ergo si alicubi iste numerus in Novo Testamento eandem rem exprimere inveniatur. Legimus quoque Paulum apostolum ad Epheseos de Christo ita dicentem : Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos ut impleret omnia ; et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii ad edificationem corporis Christi. Ecce hic quinque species denotantur in illis personis quas divina vocatio ad magisterium ordinavit Ecclesie. Sed consideremus quomodo ipsi filii Mathathie cum interpretationibus nominum suorum his speciebus possint aptari. Primus ergo filiorum illius nuncupatur Ioannan, qui cognominabatur Gaddis. Ioannan quoque Dominus gratia eius. Gaddis autem hedus, sive temptatio mea. Bene ergo hec nomina ordini apostolorum, nisi fallorum, conveniunt, qui per Domini gratiam ad culmen honoris huius electi sunt. Sed tamen a peccatoribus multas perpessi sunt tentationes atque iniurias ; quod idem Salvator predicere eis videtur cum in Evangelio ait : Ego vos elegi de mundo ut eatis et fructum plurimum afferatis et fructus vester maneat. Et item : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe et reliqua. Ecce qui gratia Domini sunt repleti, malorum omnium demonstrantur contumeliis non mediocriter afflicti. Secundus autem filiorum Mathiathie fuit Simon, qui cognominabatur Thasi, qui in sequentibus plerisque locis Simon nominatur. Simon ergo, sive Symeon, interpretatur audiens, sive audivit tristitiam ; Thasi, exploratio gaudii. Nec inconvenienter hec prophetarum ordini conveniunt, qui Spiritus Sancti gratia illuminati, et futuras penas malorum prevident, et ventura premia sanctorum consolatione intera gustando prenoscunt ; aliisque futura mala precavere, et futura bona appetere persuadent. Tertius in ordine filius Iudas Machabeus fuit. Iudas enim confitens vel glorificans interpretatur, et Machabeus bellator. Satisque bene hec denominatio convenit evangelistis, qui Evangelium pacis et glorie Christi predicant toto orbe terrarum, expugnantque errores nefandos paganorum atque hereticorum. Quartus autem filius, hic est Eleazar qui cognominabatur Abaron, et in priore nomine Dei adiutorium, in sequenti vero generationem excelsam sonat ; non inmerito pastoribus per figuram assimilatur, qui adiutorio Dei satis roborati, excelsisque fide ac virtutibus, prepositi in Ecclesia constituuntur, {t. 3 : Erfurt, f. 304rb ; facsim., p. 463b} ut oves Dei sana fide bonisque expensis ad viriditatem celestis patrie rite pascendo perducant. Novissimus autem filiorum vocatus est Ionathas, cognomen habens Aphus, optime sanctis doctoribus iuxta interpretationem nomen suorum conveniens. Interpretatur enim Ionathas columbe donum, sive domini spontaneus. Aphus autem fugitivus sive millesimus. Et bene his nominibus doctores Christi exprimuntur, qui Spiritus Sancti gratia repleti, mente spontanea, Domino se subiiciunt : ut eius vice legatione functi, legem Dei predicent in mundo, et homines terrena desideria fugere atque sempiterna gaudia querere doceant, quatinus ibi, iuxta millenarii numeri signantiam, Deo retribuente, et plenitudinem mercedis accipiant et veram beatitudinem cum Christo et angeli eius sive sine possideant. Quod autem hic sequitur :
Hi viderunt mala que fiebant in populo Iuda et Hierusalem
etc. Quia isti utique scandala diversa que ab iniquis in Ecclesia Dei perpetrantur condolendo agnoscunt, ac mucrone spirituali vindicare gestiunt, semetipsos hostiam ponere ac pro suorum salute morti tradere non metuunt. Unde sequitur :
a Io. 15, 26.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,14
Et scidit Mathathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.
marg.|
Et scidit Mathathias
etc. Quid est ergo vestimenta scindere, nisi corpora suppliciis tradere. Et quid operiri cilicio, nisi iustos quasi peccatores, punire tormento. Cilicium quoque fit ex hedis asperum setigerumque tegumentum. Nam hedi ad delicta iure referuntur, quoniam et in iudicio Domini in peccatorum partes sunt positi. Ergo Dominus quia carnem peccati assumpsit, cilicium se induisse commemoratur. Nam si historice accipimus, nusquam eum legimus usum fuisse cilicio. Ergo dum Iudei per contumelias et insidias essent molesti, ille divinitatem suam carnis velamine tenebrosis mentibus occulebat ; quia non merebantur agnoscere quem tali impietate tractabant occidere. Propter enim peccata populorum, redemptor humani generis carnem suam tradidit ad mortem, et condoluit nostre infirmitati ; de quo ipse Dominus per Isaiam ait : Propter scelus populi mei percussi eum ; et : Iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispartiam ei plurimos, et fortium dividet et spolia, pro eo quod tradidit in morte animam suam, et cum sceleratis deputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. Similiter et filii eius, hoc est apostoli et martyres ipsius exemplo edocti, non dubitabant pro legitimis Dei et salute fratrum suorum temporaliter mori, quatinus regni celestis gaudia cum sanctis angelis pro hoc possent mereri. Unde Ioannes apostolus ait : In hoc cognoscimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animam ponere.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,15
Et venerunt illuc qui missi erant a {t. 3 : Erfurt, f. 304rb ; facsim., p. 463b} rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
Numérotation du verset
1Mcc. 2,16
et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos sed Mathathias et filii eius constanter steterunt
marg.|
Et venerunt
etc. Mittit namque Antiochus spiritualis in civitatem Modin, que interpretatur iudicium, in Ecclesiam videlicet sanctam, ubi iudicia legis Dei diligentissime custodiuntur ; ut eos qui confugerant illuc remedium animarum suarum gerentes, a lege Dei discedere cogant, peccatorumque victimam et cultum impietatis diabolo exolvant. Sed hoc quod subiungitur non sine gemitu legere possumus, quia multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos, cum alios videmus tormentis coactos a religione pietatis apostatare ; alios cupiditate istius mundi illectos retrorsum relabi, alios hereticorum astutia seductos decipi, alios etiam luxuria atque libidine propria ad prestinas vitiorum sordes reverti. Attamen illud valde letificat quod sequitur : quia Mathathias et filii eius constanter steterunt, cum sine dubio illi in veritate atque iustitia presistunt, qui veri Mathathie, hoc est Iesu Christi, filii esse meruerunt, eiusque fidem atque mandata servantes, eterne vite premia constanti animo per eius gratiam adipisci concupiscunt.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,17
et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Mathathie princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus.
marg.|
Et respondentes
etc. Sive per dolum, sive per vim, semper machinatur antiquus hostis quomodo evertat cultum pietatis in Ecclesia Christi. Ipse enim qui ad temptandum redemptorem nostrum in deserto accessit, dicens : Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Et postquam eum super pinnaculum templi in sancta civitate constituit dixit : Si filius Dei es mitte te deorsum. Scriptum est enim quia angelis suis mandavit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Indeque eum transfferens in montem excelsum ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum et dixit eib :"Hec omnia tibi dabo si procidens adoraveris {t. 3 : Erfurt, f. 304va; facsim., p. 464a} me". Idem quotidie membris eius per ministros suos dolose suggerit, quatinus pro ambitione seculari deserant viam iustitie, et faciant iussum regis nequissimi qui regnat super universos filios superbie.
b Cf. Mt. 4, 9.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,18
Ergo accede prior et fac iussum regis {t. 3 : Erfurt, f. 304va ; facsim., p. 464a} sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,19
Et respondit Mathathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius
marg.|
Et respondit
etc. Constantia Mathathie confortabat animos filiorum suorum ; sic et patientia et longanimitas Domini nostri Iesu Christi omnium credentium corroborat fidem. Unde discipulis suis ait : Nolite mirari si odit vos mundus. Scitote quia me priorem vobis odio habuit, neque timeatis eos qui occidunt corpus animam autem occidere non possunt. Sed potius eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. In patientia vestra possidebitis animas vestras et erit merces vestra multa in celo. Qui autem persevaverit usque in finem, hic salvus erit.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,20
ego et filii mei et fratres mei obediemus legi patrum nostrorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,21
propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei
Numérotation du verset
1Mcc. 2,22
non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostre mandata ut eamus altera via
Numérotation du verset
1Mcc. 2,23
et ut cessavit loqui verba hec accessit quidam Iudeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,24
et vidit Mathathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram
Numérotation du verset
1Mcc. 2,25
sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
Numérotation du verset
1Mcc. 2,26
et zelatus est legem sicut fecit Phinees Zambri filio Salomi2
2 Cf. Nm. 25, 14.
marg.|
Et ut cessavit
. Iudeus hic qui sacrificavit coram oculis omnium idolis, significat malos catholicos, qui pravis operibus et peccatorum nota scandalizant proximos suos. In eo enim idolis sacrificare probantur, quo principalibus vitiis captivati esse manifestantur. Unde avariciam Paulus apostolus idolorum servitutem appellat. Sed hos gladius Mathathie trucidat super aram, quia ultio equissimi iudicis iustam in talibus exercet vindictam. Necnon et virum quem miserat Antiochus qui cogebat immolare in ipso tempore occidit ; quia in die extremi examinis non solum peccatores homines, sed peccatorum instigatores, maligni videlicet spiritus, eterne damnationis meritam recipient penam. Simul et ara impietatis destruetur, quia post peractum iudicium ulterius peccandi facultas ulla non tribuetur iniquis. Quod autem sequitur :
Zelatus est legem sicut fecit Phinees Zambri filio Salomi,
ostendit quod fortia facta sanctorum patrum prefigurabant redemptoris nostri in novissimis temporibus nobilissimum actum.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,27
et exclamavit Mathathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis {t. 3 : Erfurt, f. 304vb ; facsim., p. 464b} Dei3 statuens testamentum exeat post me
3 Dei]
om. Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 2,28
et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quecumque habebant in civitate.
marg.|
Et exclamavit
. Hec verba Mathathie prefigurabant Domini nostri Iesu Christi doctrinam, qua exhortatur nos quotidie relinquere vanitatem huius mundi, et querere gaudia celestis regni. Dicit enim ipse in Evangelio : Qui non renuntiaverit omnibus que possidet, non potest esse meus discipulus. Qui amat patrem suum aut matrem suam plusquam me, non est me dignus ; et qui non baiulat crucem suam quotidie et sequitur {t. 3 : Erfurt, f. 304vb ; facsim., p. 464b} me, non est me dignus. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam ; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur, aut quam commutationem dabit homo pro anima sua. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et reddet unicuique secundum opera sua. Fugit enim redemptor noster et filii eius in montes, et relinquunt quecumque habent in civitate, quando per duca tamen ipsius veritatis altitudinem virtutum ascendere cupimus, et ea que ad luxum seculi pertinent, quasi superflua spernentes, abiicimus. Inde est quod legitur in Evangelio : idem dominus duxisse discipulos suos in montes, et ibi sedisse, ibique docet re eos ; ibi orabat, ibique pascebat turbas, ut semper ad altiora et perfectiora suis exemplis nos provocaret.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,29
tunc descenderunt multi querentes iudicium et iustitiam in desertum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,30
ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
Numérotation du verset
1Mcc. 2,31
et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
Numérotation du verset
1Mcc. 2,32
et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos prelium in die sabbatorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,33
et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,34
et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,35
et concitaverunt adversus eos prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 2,36
et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
Numérotation du verset
1Mcc. 2,37
dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos celum et terra quod iniuste perditis nos
Numérotation du verset
1Mcc. 2,38
et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,39
{t. 3 : Erfurt, f. 305ra ; facsim., p. 465a} et cognovit Mathathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde.
marg.|
Tunc descenderunt
etc. Istos qui non cum Mathathia et filiis eius ascendebant in montes, sed descenderunt in desertum, ut ibi sedentes quererent iudicium et iustitiam, quos melius per allegoriam accipere possumus quam Iudeos, qui post acceptam gratiam baptismatis Christi, circumcisionem et legem veterem observandam putabant. Et bene hi in desertum isse memorantur, qui lucescente Evangelii veritate, desertam legis umbram quasi adhuc sibi necessariam reputabant, sabbatum legale observari debere predicabant, cum omnia hec temporibus legis in figura precesserint, et spiritualiter in Novo Testamento observandam sint. Contra quos apostolus in epistolis suis copiosissime disputat, asserens finem legis esse Christum ad iustitiam omni credenti. Isti ergo spiritualium hostium gladio merito feriuntur, qui Christi gratiam sufficere sibi ad salutem non arbitrantur. Possunt quoque iuxta tropologiam in ipsis appetitoribus deserti desidiosi quique intelligi, qui perceptam gratiam christiane religionis, satis sibi fieri estimant quod perceperunt charismata divina et inundationem baptismatis, nec volunt post ablutionem sordium opera exercere virtutum, neque recordant illius evangelice parabole, qua salvator in evangelio de immundo spiritu narrando differebat, ubi dicit spiritum immundum exisse de homine, et ambulasse per loca inaquosa, querendo requiem {t. 3 : Erfurt, f. 305ra ; facsim., p. 465a} et non invenit. Iterum cum septem spiritibus nequioribus se pristinam domum vacantem ac scopis mundatam, et ornatam repetisse. Tales quippe ab hostibus spiritualibus facile obruuntur, quod scuto fidei, galea salutis, lorica iustitie, et gladio spiritus, cum quibus inimicis resistere debuerant, armari non curabant. Unde subiungitur quod
Mathathias et amici eius luctum habuerunt super
horum interitum, quia grandi dolore afficitur Ecclesia quando aliquos de numero suorum per insidias atque persecutorum malignorum hostium in peccatorum precipitium agnoscit corruisse.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,40
et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
marg.|
Et dixit vir
etc. Valde igitur destantur boni otiositatem, que inimica est anime, et ideo potius eligunt contra inimicos spirituales quotidie virtutibus confligere, quam desidia inerti otio se torpere, maxime cum spem victorie, non a se, sed per auxilium presumant habere divinum, nec sibi securitatem in presenti, sed in futuro promittunt, quando destructis cunctis adversitatibus, novissime ipsa destruetur mors, nec erit ultra luctus, neque clamor, neque dolor, quoniam prima abierunt, quando letificabuntur sancti in gaudio vultus Dei, et delectatione saluberrima fruentur in dextera eius usque in finem.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,41
et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
Numérotation du verset
1Mcc. 2,42
tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israel omnis voluntarius in lege
Numérotation du verset
1Mcc. 2,43
et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,44
et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
marg.|
Tunc congregata est
etc. Narrante scriptura manifestum est quod salvatore et apostolis eius predicante Evangelium, multi de Iudeorum populo veniebant ad fidem credentes legi, et prophetis de adventu Christi testantibus, necnon de proselitis atque de advenis plurimi, relinquentes idola sua ac superstitionem gentilitatis, confluebant undique ad audiendum verbum Dei, et additi sunt ad numerum credentium.
Percusseruntque peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua
. Cum zelo fidei instigati, malignos spiritus ab obsessis per errorem hominibus eicientes expulerunt, et fraudis sue venena ipsis patefecerunt. Inde quoque compulsi fugerunt ad nationes, iuxta illud Evangelii quo sanatis hominibus demones permissi sunt a salvatore ire in porcos, ut immundi possessores vasa immunditie possiderent.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,45
et circuivit Mathathias et amici eius et destruxerunt aras
Numérotation du verset
1Mcc. 2,46
et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel in fortitudine
Numérotation du verset
1Mcc. 2,47
et persecuti sunt filios superbie et prosperatum est opus in manu eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,48
et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
marg.|
Et obtinuerunt
etc. Obtinebant milites Christi legem de manibus {t. 3 : Erfurt, f. 305rb ; facsim., p. 465 } regum quando in veritate Evangelii persistentes, nullo cedebant errori, quin potius errantes predicatione sua subiiciebant veritati. Inde factum est quod plurimi eorum qui, per fastum mundanum elati, persecutores ante fuerant christiane relgionis, iidem, postmodum conversi, esset assertores firmissimi veritatis, et non dederunt cornu peccatori, quia non consentiebant iniquitati ; iuxta illud Esther, que in oratione sua dixitc : «Ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt».
c Cf. Est. 14, 11.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,49
et appropinquaverunt dies Mathathie moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
marg.|
Et approprinquaverunt
etc. Exhortatio hec Mathathie, qua exhortabatur filios suos ut emulatores essent legis Dei et darent animas suas pro testamento patrum, bene convenit Evangelice doctrine, qua ipsa veritas discipulos suos verbis et exemplis instruebat quomodo resisterent universis erroribus Iudeorum, et paganorum atque hereticorum, et mundum predicationibus suis ad fidem converterent. Ipsamque doctrinam suam attestatione legis et prophetarum affirmabat, ostendens eundem esse auctores novi et veteris testamenti.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,50
{t. 3 : Erfurt, f. 305ra ; facsim., p. 465b} nunc ergo o filii emulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,51
et mementote operum patrum que fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen eternum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,52
Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
Numérotation du verset
1Mcc. 2,53
Ioseph in tempore angustie sue custodivit mandatum et factus est dominus Egypti
Numérotation du verset
1Mcc. 2,54
Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii eterni
Numérotation du verset
1Mcc. 2,55
Iesus dum implet verbum factus est dux Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 2,56
Caleb dum testificatur in Ecclesia accepit hereditatem
Numérotation du verset
1Mcc. 2,57
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in secula
Numérotation du verset
1Mcc. 2,58
Elias dum zelat zelum legis receptus est in celum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,59
Ananias Azarias Misael credentes liberati sunt de flamma
Numérotation du verset
1Mcc. 2,60
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
Numérotation du verset
1Mcc. 2,61
et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
Numérotation du verset
1Mcc. 2,62
et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
Numérotation du verset
1Mcc. 2,63
hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
Numérotation du verset
1Mcc. 2,64
Vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis.
marg.|
Vos ergo
etc. Legimus in Evangelio Ioannis quod Salvator ad passionem properans eadem nocte que traditus est, post cenam mysticam et lavationem pedum quam discipulis suis precinctus lintheo exhibuit, plurima exhortationis sue prebuerit documenta, inter que et passionem que eis in mundo erat futura predixit, et gloriam futuri regni ac gaudium celestis patrie promisit. Sed quia mors Mathathie passionem prefigurat redemptoris, quomodo econtra magisterium ordinaverit per omne tempus presentis vite audiamus.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,65
Et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
marg.|
Et ecce Symeon
. Supra diximus quod Simeon audiens interpretatur, et bene dixit Symeonem virum esse consilii, quia qui, Spiritu Sancti gratia docente, auditu instruuntur interno, utiles per omnia atque habiles sunt consilio. Unde Psalmista aitd : «Audiam quid loquatur Dominus in me, quoniam loquetur pacem in plebem suam» etc. Et in Apocalypsi : Qui audit, inquit, dicat : veni. Hortatur nos magister celestis quatinus illos audiamus quos ipse interius docens, salubres nobis esse fecit magistros.
Et Iudas, inquit,
{t. 3 : Erfurt, f. 305va ; facsim., p. 466a }
Machabeus, fortis viribus fit vobis princeps militie, ipse aget bellum populi.
Quid per Iudam Machabeum, nisi primi predicatores designantur Evangelii, qui, ab ipso Salvatore eruditi, idonei fuerunt ad agendum bellum Christiani populi. Sed quia Iudas confessio interpretatur, et plerisque in locis typum tenet ipsius Salvatoris, sciamus tunc ordinaliter agi bellum nostrum, quando ipse dignatur dirigere consilium et actum nostrum. Unde ipsa veritas discipulis aite :"Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis, quia sine me nihil potestis facere". «Et ecce ego sum vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem seculi»f.
d Ps. 84, 9.
e Io. 15, 5.
f Mt. 28, 20.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,66
et Iudas Machabeus {t. 3 : Erfurt, f. 305va ; facsim., p. 466a} fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militie et ipse aget bellum populi
Numérotation du verset
1Mcc. 2,67
et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
Numérotation du verset
1Mcc. 2,68
et retribuite retributionem gentibus et intendite in preceptum legis.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,69
Et benedixit eos et appositus est ad patres suos
marg.|
Et benedixit
etc. Scriptum invenitur in Evangelio quomodo Salvator, postquam finivit cenam quam cum discipulis suis ante passionem suam habuit, ultimam predicationem qua instruebat ipsa nocte discipulos, ad extremum orationem ad patrem directam, finierit, suosque discipulos ipsi servandos commendaverit, dicens : Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Et paulo post : Sanctifica, inquit, eos in veritate. Sermo tuus veritas est, sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum, et pro eis sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate et reliqua. Talibus enim locutionibus Mathathias noster suos alumnos instruxit ac benedixit. Sicque positus est ad patres suos, quia per omnia, sicut de eo scriptum erat, sanctorum patrum dicta, passione sua ac resurrectione atque ascensione, implendo confirmavit.
Numérotation du verset
1Mcc. 2,70
et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.
marg.|
Et defunctus
. Supradictum est quod Mathathias in centesimo quadragesimoquinto anno, gentibus templum Dei profanantibus, surrexerit, et filii eius zelare legem Dei et vindicare facta. Nunc quoque scriptura refert eundem Mathathiam centesimo quadragesimosexto anno defunctum esse. Unde apparet quod non amplius quam uno anno cum filiis suis post inceptam ultionem pariter vixerit, sicque defunctus est. Iste enim numerus annorum bene convenit per mysterium dominice passionis, quia post plenitudinem temporis qua Deus filium mittere decrevit, secundum attestationem legis et Evangelii, sexta etate seculi hominem, qui sexto die creatus est, sexta die passus, sanguinis sui pretio perfecte redemit ac reparavit. Quod autem sepultus dicitur a filiis suis in sepulcro patrum suorum, significat passionis sue memoriam quotidie fidelibus in sancta Ecclesia, ubi iudicii et equitatis locus est, congrue venerari, planctumque salubrem ibidem celebrari, quia eterne vite desiderio sancti viri accensi, pro eius adeptu in cordium suorum cubiculis student salutiferis lacrimis compungi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_2)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_2)
Notes :