Glossa ordinaria

<52.553b> Prologus ‘Memini me in palatio’

Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553b,1 

Reverendissimo1 et omni caritatis officio dignissiamo Geroldo sacri palatii archidiacono, Rabanus vilis servorum Dei servus2 in Christo salutem.
1 Reverendissimo] scrips. cum Bruyne , Reverentissimo Rusch Edmaior, Item alia epistola Rabani praem. Rusch |
2 servorum - Dei servus Rusch Edminor.] inv. Edmaior. |
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553b,2 

Memini me in palatio Vangionum3 civitatis constitutum tecum habere sermonem de eminentia Scripturarum sanctarum4 et de difficultate divinarum historiarum, in quibus, non solum per aliquanta loca propter varietatem rerum et situm provinciarum, obscurus est sensus, quin etiam per tropos figurarum occultus est intellectus. a
a Repertorium biblicum, n° 553.
3 Vangionum] Vangion. Rusch , Vangionum Edmaior. , Wangionum Bruyne , uvangionensi Bruyne (v) |
4 Scripturarum sanctarum] inv. Bruyne Edmaior. |
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553b,3 

Et quia eodem tempore commentarios in libros Regum nuper a nobis editos venerabili abbati Hilduino5 tradideram, tu quidem parvitatem meam exhortatus es, quatenus6 in libros Paralipomenon atque Machabeorum commentarios iuxta vestigia maiorum pari studio conderem. Feci quantum potui, et prioris libri expositionem Lodovico regi editam dedi, sequentis vero tue sanctitati tradendam reservavi, ut petitio tua7 non esset vana neque haberes me suggillandum quasi8 tibi roganti nollem conferre, quod aliis gratis contulerim. Proinde, quia iam confectum opus habes, utere eo sicut decet servum Christi cum communione multorum, et quod solus impetraveras ad plurimorum utilitatem pervenire facias.
5 Hilduino Bruyne Edmaior. ] Huduino Rusch , Hildiwino Bruyne (c) |
6 quatenus] quatinus Bruyne Edmaior. |
7 ut petitio tua ΩP* ( rubr. cancel.) ] ut petitio ΩP² ( pr. m.) |
8 quasi Ω JS Rusch Bruyne ] quia errore Edmaior. |
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553b,4 

De cetero quoque volo sanctitatem tuam scire, quoniam9 ipsum opus ideo partim de divina historia, partim de Iosephi Iudeorum historici traditione, partim vero de aliarum gentium historiis contextui, ut quia non tantum gentis Iudee ac principum eius, sed et aliarum gentium similiter in ipso libro mentio fit, ex multorum librorum collatione veritas sacre historie pateat et sensus narrationis eius lectori lucidior fiat. Tu vero, si quid in memorato opere tibi gratum atque utile inveneris, largitori omnium bonorum inde gratias referas. Si quid autem reprehensibile in eo esse prospexeris, nostre10 infirmitati et imperitie deputes et apud clementem iudicem veniam impetrare nobis per sacras orationes festines, sicque optimo largitori dignum honorem et fragili opifici opportunum conferes solacium.
9 quoniam] quod PL109 Bruyne Edmaior. |
10 nostre Ω JS Rusch Bruyne ] mee errore Edmaior. |
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553b,5 

Fraternitatem tuam, divina maiestas prosperis successibus pollentem et eterne beatitudinis gaudia promerentem omni tempore nostri memorem conservare dignetur11. b
b RABANUS MAURUS , Commentaria in libros Machabaeorum, Prologus alter, PL 109, 1127D-1128C ; DE BRUYNE , Préfaces, XII : Mcc., n° 7.2, p. 152 ; Edmaior., p. 8. – Repertorium biblicum, n° 553.
¶Codd. : Rusch ; Edmaior. , p. 8 ; non contuli : PL109 ; Bruyne  ; om. Ω M Edminor .
11 dignetur Rusch PL109 Bruyne (c) Edmaior. ] + Amen Bruyne

<52.553> Prologus ‘Memini me in palatio’

Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553,1 
prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 301rb ; facsim., p. 457b} Reverendissimo1 et omni caritatis officio dignissiamo Geroldo sacri palatii archidiacono, Rabanus vilis servorum Dei servus2 in Christo salutem.
1 Reverendissimo] scrips. cum Bruyne , Reverentissimo T20h Rusch Edmaior, Item alia epistola Rabani praem. Rusch
2 servorum - Dei servus Rusch Edminor.] inv. Edmaior.
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553,2 
prol.| Memini me in palatio Vangionum3 civitatis constitutum tecum habere sermonem de eminentia Scripturarum sanctarum4 et de difficultate divinarum historiarum, in quibus, non solum per aliquanta loca propter varietatem rerum et situm provinciarum, obscurus est sensus, quin etiam per tropos figurarum occultus est intellectus. a
a Repertorium biblicum, n° 553.
3 Vangionum] Vangion. Rusch , Vangionum Edmaior. , Wangionum Bruyne , uvangionensi Bruyne (v)
4 Scripturarum sanctarum] inv. Bruyne Edmaior.
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553,3 
prol.| Et quia eodem tempore commentarios in libros Regum nuper a nobis editos venerabili abbati Hilduino5 tradideram, tu quidem parvitatem meam exhortatus es, quatenus6 in libros Paralipomenon atque Machabeorum commentarios iuxta vestigia maiorum pari studio conderem. Feci quantum potui, et prioris libri expositionem Lodovico regi editam dedi, sequentis vero tue sanctitati tradendam reservavi, ut petitio tua7 non esset vana neque haberes me suggillandum quasi8 tibi roganti nollem conferre, quod aliis gratis contulerim. Proinde, quia iam confectum opus habes, utere eo sicut decet servum Christi cum communione multorum, et quod solus impetraveras ad plurimorum utilitatem pervenire facias.
5 Hilduino Bruyne Edmaior. ] Huduino Rusch , Hildiwino Bruyne (c)
6 quatenus] quatinus Bruyne Edmaior.
7 ut petitio tua ΩP* ( rubr. cancel.) ] ut petitio ΩP² ( pr. m.)
8 quasi Ω JS Rusch Bruyne ] quia errore Edmaior.
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553,4 
prol.| De cetero quoque volo sanctitatem tuam scire, quoniam9 ipsum opus ideo partim de divina historia, partim de Iosephi Iudeorum historici traditione, partim vero de aliarum gentium historiis contextui, ut quia non tantum gentis Iudee ac principum eius, sed et aliarum gentium similiter in ipso libro mentio fit, ex multorum librorum collatione veritas sacre historie pateat et sensus narrationis eius lectori lucidior fiat. Tu vero, si quid in memorato opere tibi gratum atque utile inveneris, largitori omnium bonorum inde gratias referas. Si quid autem reprehensibile in eo esse prospexeris, nostre10 infirmitati et imperitie deputes et apud clementem iudicem veniam impetrare nobis per sacras orationes festines, sicque optimo largitori dignum honorem et fragili opifici opportunum conferes solacium.
9 quoniam] quod PL109 Bruyne Edmaior.
10 nostre Ω JS Rusch Bruyne ] mee errore Edmaior.
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.553,5 
prol.| Fraternitatem tuam, divina maiestas prosperis successibus pollentem et eterne beatitudinis gaudia promerentem omni tempore nostri memorem conservare dignetur11.A b
b Rabanus Maurus , Commentaria in libros Machabaeorum, Prologus alter, PL 109, 1127D-1128C ;   De Bruyne , Préfaces, XII : Mcc., n° 7.2, p. 152 ; Edmaior., p. 8. – Repertorium biblicum, n° 553.
11 dignetur Rusch PL109 Bruyne (c) Edmaior. ] + Amen Bruyne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Prologus ‘Memini me in palatio’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_Prol.553)

Notes :