Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Rm. 11,1 

Dico ergo
numquid repulit Deus
plebem suam1?
1 plebem suam] populum suum Weber
Absit.
Nam
et ego Israelita sum,
ex semine Abrae2, de3 tribu Beniamin.
2 Abrae] Abraham Weber |
3 de] om. Weber |
Numérotation du verset Rm. 11,2 

Non repulit
Deus plebem suam quam prescivit.
An nescitis quid dicit Scriptura
in Elia4
4 in Elia] post an nescitis Weber
quemadmodum interpellat
Deum
pro5
5 pro] adversus Weber
Israel :
Numérotation du verset Rm. 11,3 

Domine, prophetas tuos occiderunt,
altaria tua suffoderunt,
et ego relictus sum solus, et querunt animam meam ?
Numérotation du verset Rm. 11,4 

Sed quid dicit Scriptura illi dixisse6 divinum responsum7 ? Reliqui mihi
6 Scriptura illi dixisse] om. Weber |
7 divinum responsum] inv. Weber |
septem millia virorum,
qui non curvaverunt genua sua ante8 Baal.
8 genua sua ante] genu Weber
Numérotation du verset Rm. 11,5 

Sic ergo et in hoc tempore
reliquie secundum electionem gratie Dei9
9 Dei] om. Weber
salve fient10
10 salve fient] facte sunt Weber
Numérotation du verset Rm. 11,6 

Si autem gratia
non ex operibus,
alioquin
gratia
iam non est gratia.
Numérotation du verset Rm. 11,7 

Quid ergo ?
Quod querebat Israel,
hoc non est consecutus, electio autem consecuta est,
ceteri
vero excecati
sunt.
Numérotation du verset Rm. 11,8 

Sicut scriptum est : dedit illis Deus
spiritum
compunctionis,
oculos
ut non videant,
et aures ut non audiant
usque in hodiernum diem,
Numérotation du verset Rm. 11,9 

et David
dicit : fiat mensa eorum coram ipsis11
11 coram ipsis] om. Weber
in laqueum,
et in captionem,
et in scandalum,
et in retributionem illis.
Obscurentur oculi eorum
ne videant,
et dorsum eorum12
12 eorum] illorum Weber
semper incurva.
Numérotation du verset Rm. 11,11 

Dico ergo
numquid sic offenderunt ut caderent ?
Absit.
Sed illorum delicto salus est13 gentibus,
13 est] om. Weber
ut
illos
emulentur.
Numérotation du verset Rm. 11,12 

Quod si delictum eorum14
14 eorum] illorum Weber
divitie sunt mundi, et diminutio
eorum divitie gentium
quanto magis plenitudo eorum ?
Numérotation du verset Rm. 11,13 

Vobis enim dico
gentibus,
quamdiu
quidem ego sum gentium
apostolus
ministerium meum honorificabo,
Numérotation du verset Rm. 11,14 

si quo modo
ad emulandum
provocem
carnem meam,
et
salvos faciam
aliquos ex illis.
Numérotation du verset Rm. 11,15 

Si enim
amissio eorum
reconciliatio est mundi que
assumptio
nisi vita ex mortuis ?
Numérotation du verset Rm. 11,16 

Quod si delibatio sancta est et massa,
et si radix sancta et rami.
Numérotation du verset Rm. 11,17 

Quod si aliqui
ex ramis
fracti sunt,
tu autem
cum oleaster esses,
insertus es
in illis
et socius
radicis
et pinguedinis
olive
factus es,
Numérotation du verset Rm. 11,18 

noli
gloriari
adversus ramos.
Quod si gloriaris,
non tu radicem portas, sed radix te.
Numérotation du verset Rm. 11,19 

Dicis15 ergo
15 dicis] dices Weber
fracti sunt rami ut ego inserar.
Numérotation du verset Rm. 11,20 

Bene
propter
incredulitatem fracti sunt,
tu autem fide stas
noli altum sapere
sed time.
Numérotation du verset Rm. 11,21 

Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit
ne forte
nec tibi parcat.
Numérotation du verset Rm. 11,22 

Vide ergo
bonitatem
et severitatem Dei.
In eos quidem qui ceciderunt severitatem. In te autem bonitatem Dei
si
permanseris in bonitate
alioquin
et tu
excideris.
Numérotation du verset Rm. 11,23 

Sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur.
Potens est enim Deus
iterum inserere illos.
Numérotation du verset Rm. 11,24 

Nam si tu
ex naturali
excisus es
oleastro
et contra naturam
insertus es in bonam olivam,
quanto magis
hii secundum naturam
inserentur sue olive ?
Numérotation du verset Rm. 11,25 

Nolo enim vos ignorare, fratres,
mysterium hoc
ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cecitas ex parte
contigit in Israel,
donec plenitudo gentium intraret,
Numérotation du verset Rm. 11,26 

et sic
omnis Israel
salvus fieret,
sicut scriptum est :
veniet
ex Sion
qui eripiat
et avertat
impietatem16
16 et avertat impietatem] avertet impietates Weber
ab Iacob.
Numérotation du verset Rm. 11,27 

Et hoc
illis a me
testamentum,
cum abstulero
peccata eorum.
Numérotation du verset Rm. 11,28 

Secundum
evangelium
quidem inimici
propter vos,
secundum
electionem autem,
carissimi, propter patres.
Numérotation du verset Rm. 11,29 

Sine penitentia autem17
17 autem] enim Weber
sunt dona
et vocatio Dei.
Numérotation du verset Rm. 11,30 

Sicut enim
aliquando et vos
non credidistis Deo,
nunc autem
misericordiam consecuti estis
propter incredulitatem istorum18,
18 incredulitatem istorum] illorum incredulitatem Weber
Numérotation du verset Rm. 11,31 

ita et isti
nunc non crediderunt
in vestram misericordiam,
ut et ipsi
misericordiam
Numérotation du verset Rm. 11,32 

Conclusit enim Deus
omnia
in incredulitatem ut omnium misereatur.
Numérotation du verset Rm. 11,33 

O altitudo divitiarum
sapientie
et scientie Dei.
Quam incomprehensibilia sunt
iudicia eius
et investigabiles vie eius.
Numérotation du verset Rm. 11,34 

Quis enim cognovit
sensum Domini ?
Aut quis consiliarius eius fuit ?
Numérotation du verset Rm. 11,35 

Aut quis prior dedit illi
et retribuetur ei ?
Numérotation du verset Rm. 11,36 

Quoniam
ex ipso,
et per ipsum,
et in ipso omnia,
ipsi gloria in secula. Amen.

Capitulum 11

Numérotation du verset Rm. 11,1 
Dico ergo
interl.| dicere videor quos Deus repulit populum
interl.| sed numquid hoc dixi vel
marg.| DICO  ERGO. Quia tot auctoritatibus confutavit Iudeos insultare possent gentiles, dicentes eos ex toto repulsos esse contra quos incipit sic.
numquid repulit Deus
interl.| ex toto
plebem suam1?
1 plebem suam] populum suum Weber
interl.| vel 'populum suum'
interl.| Iudeos quibus tot fecit
interl.| vel hereditatem
Absit.
interl.| si dico infideles Iudeos non tamen omnes
Nam
interl.| quia me et alios predestinatos non repulit
et ego Israelita sum,
interl.| id est Iudeus non proselytus sed ex semine Abrae per lineam Beniamin
ex semine Abrae2, de3 tribu Beniamin.
2 Abrae] Abraham Weber
3 de] om. Weber
interl.| ne putetur de Ismael
Numérotation du verset Rm. 11,2 
Non repulit
interl.| sicut me non repulit similiter
Deus plebem suam quam prescivit.
interl.| predestinavit
marg.| PRESCIVIT. Pro 'predestinavit' posuit. Sic enim debere accipi ex sequentibus patet. Ideo autem dixit presciit, ne iterum Iudei superbiant ex eo quod dixit eos non repulsos et plebem Dei.
An nescitis quid dicit Scriptura
interl.| libri Regum
marg.| AN  NESCITIS. Quasi : ita reliquias in hoc tempore sicut cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios preter se reservatos non mirum si isti ignorent.
in Elia4
4 in Elia] post an nescitis Weber
interl.| ubi de Elia loquitur
interl.| scilicet
quemadmodum interpellat
interl.| inter se et illos
Deum
interl.| iudicem
pro5
5 pro] adversus Weber
interl.| vel 'adversus'
Israel :
interl.| dicens
Numérotation du verset Rm. 11,3 
Domine, prophetas tuos occiderunt,
interl.| sub Iezabel hoc factum est
altaria tua suffoderunt,
interl.| a fundamento everterunt
et ego relictus sum solus, et querunt animam meam ?
interl.| putavit se solum
Numérotation du verset Rm. 11,4 
Sed quid dicit Scriptura illi dixisse6 divinum responsum7 ? Reliqui mihi
6 Scriptura illi dixisse] om. Weber
7 divinum responsum] inv. Weber
interl.| per gratiam reservavi
septem millia virorum,
interl.| omnes bonos
marg.| SEPTEM  MILLIA. Per septenarium universitas per millenarium perfectio designatur.
qui non curvaverunt genua sua ante8 Baal.
8 genua sua ante] genu Weber
interl.| Deus Achab et Iezabel
Numérotation du verset Rm. 11,5 
Sic ergo et in hoc tempore
interl.| ubi facilius
interl.| gratie
marg.| SIC  ERGO. Quasi : quia tunc erant multi et si nesciret Elias. Ergo sic, id est ita latenter vel per eandem gratiam.
reliquie secundum electionem gratie Dei9
9 Dei] om. Weber
interl.| per gratiam qua electi sunt
interl.| non merita
interl.| unde : «Non vos me elegistis sed ego vos elegi»a
a Io. 15, 16.
salve fient10
10 salve fient] facte sunt Weber
interl.| vel 'facte sunt'
interl.| dixi per gratiam salvari
Numérotation du verset Rm. 11,6 
Si autem gratia
interl.| id est per gratiam salvi facti sunt
non ex operibus,
interl.| legis
alioquin
interl.| id est si per opera legis salvi sunt
gratia
interl.| quod tamen constat esse
interl.| sed debitum
Numérotation du verset Rm. 11,7 
Quid ergo ?
interl.| dicendum
interl.| hoc scilicet
Quod querebat Israel,
interl.| iustitiam ex operibus
marg.| QUID  ERGO  QUEREBAT 11. Audito quod reliquie salve facte sunt gratia non ex operibus quid ergo dicendum est ?
11 sic Rusch
hoc non est consecutus, electio autem consecuta est,
interl.| per gratiam electi iustitiam per fidem receperunt
marg.| ELECTIO  AUTEM  CONSECUTA. Electio gratie est non meritorum. Excecatio vero meritorum est. Excecati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt crediderunt. Misericordia igitur et iudicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo. Illis vel per misericordiam gratiam apponente. Ipsos vero per iudicium excecari permittente. Quicumque enim cum intellexerit et credere noluit id debet consequi quod vult ne de cetero possit credere. In voluntate ergo sua adiuti sunt, ut quia scientes verum dicebant esse falsum de cetero non intelligerent, quod verum est hoc meretur invidia male voluntatis non ita de his qui errore hoc agunt.
ceteri
interl.| non solum non sunt consecuti verum
vero excecati
interl.| per iudicium
sunt.
interl.| vel 'fuerunt'
Numérotation du verset Rm. 11,8 
Sicut scriptum est : dedit illis Deus
interl.| permisit eos habere malam compunctionem
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1069rb ; facsim., p. 297b} DEDIT  ILLIS. Malam compunctionem hoc significat, quia sepe fit ut etiam bonum sit homini molestum ut Phariseis doctrina Christi, et sic spiritum compunctionis appellat mentem invidentem qua inviderunt doctrine Christi.
spiritum
interl.| scilicet malum
compunctionis,
interl.| rationem que per se videre potest sed ipsi ita habent
oculos
interl.| rationem que per se videre potest, sed ipsi ita habent
ut non videant,
interl.| per se
et aures ut non audiant
interl.| ratio que alio docente intelligit sed ipsi ita habent usque
usque in hodiernum diem,
marg.| USQUE  IN  HODIERNUM  DIEM. Id est quamdiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in presentem diem, omnium ad quos hoc scriptum perveniet.
Numérotation du verset Rm. 11,9 
et David
interl.| subdens
dicit : fiat mensa eorum coram ipsis12
12 coram ipsis] om. Weber
interl.| malitia quam mihi obtulerunt
marg.| MENSA. Id est Scriptura. Eorum, id est ipsis primo ablata est. Et coram ipsis posita, quia in eius carnalibus observationibus delectantur. Vel coram eis13, quia si rationem vellent attendere possent intelligere.
13 sic Rusch
in laqueum,
interl.| ut eos ipsa sua iniquitas impediat
marg.| IN  LAQUEUM. Sicut se ipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat illis coram ipsis, quia iniquitatem noverunt et in ea perstiterunt.
marg.| IN  LAQUEUM etc. Scriptura que intelligentibus est panis illaqueat, dum male intelligitur et pro ea predicatio Christi respuitur. Fuit et causa captivitatis dum zelo eius Christum occiderunt, et in illa captivitate causa scandali et opprobrii et post causa eterne damnationis que specialiter retributio dicitur.
et in captionem,
interl.| ut eos teneat
et in scandalum,
interl.| in causam opprobrii
et in retributionem illis.
interl.| eterne damnationis
Obscurentur oculi eorum
interl.| ratio que videt
marg.| OBSCURENTUR  OCULI  EORUM, quia sine causa non viderunt fiat eis non videre.
marg.| OBSCURENTUR  OCULI  EORUM etc. Hec verba non optantis voto, sed predicentis officio dicuntur.
ne videant,
interl.| se peccare
et dorsum eorum14
14 eorum] illorum Weber
interl.| liberum arbitrium quod debet erigi sursum
semper incurva.
interl.| peccatis aggrava
Numérotation du verset Rm. 11,11 
Dico ergo
interl.| videor dicere
numquid sic offenderunt ut caderent ?
interl.| sine reparatione et utilitate
interl.| tantum
marg.| DICO  ERGO.  NUMQUID. Quia dico excecatos auctoritate prophetarum, putatis quod inrecuperabiliter et sine utilitate ? Sed casus eorum prodest et possunt restitui nequis eos despiciat.
Absit.
interl.| ut inutilis sit casus eorum sed potius utilis
Sed illorum delicto salus est15 gentibus,
15 est] om. Weber
interl.| unde quia repulistis verbu Dei ecce convertimur ad gentes
marg.| SALUS. Dum divisi per mundum in testimonium sunt non ficta de Christo esse prophetias.
ut
interl.| ita
illos
interl.| gentiles
interl.| alios
emulentur.
interl.| Iudei zelo legis et patrum
interl.| invideant et odio habeant
marg.| UT  ILLOS  EMULENTUR. Hoc sepe factum est, et plenius fiet in fine seculi quando Iudei Christianos sequentur in fide Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi ut gentes Iudeos emulentur, id est ut credant sicut et ipsi credebant. Vel ut Dei emulatione circa opera eorum mala moveantur.
Numérotation du verset Rm. 11,12 
Quod si delictum eorum16
16 eorum] illorum Weber
interl.| quod Deum occiderunt vel verbum repulerunt
interl.| si eorum delicto ditatus est mundus
marg.| QUOD  SI  DELICTUM. Dixit delictum Iudeorum prodesse quod si est tunc magis conversio eorum.
divitie sunt mundi, et diminutio
interl.| id est abiectio
eorum divitie gentium
interl.| pauci de eis conversi ut apostoli ditaverunt gentes
quanto magis plenitudo eorum ?
interl.| que in fine mundi convertetur
marg.| QUANTO  MAGIS etc. Id est si malum eorum vertit Deus in bonum, id est in divitias mundi multo magis bonum eorum, cum in fine plenitudo eorum conversa ditabit gentes doctrina et exemplo in quo ostendit nec inutilem, nec irrecuperabilem casum eorum.
Numérotation du verset Rm. 11,13 
Vobis enim dico
interl.| et quasi aliquis quereret an poterunt converti ait poterunt utique
gentibus,
interl.| qui mihi proprii
quamdiu
interl.| quod semper est
marg.| QUAMDIU. Etsi Apostolus gentium tamen honorificabo ministerium ultra hoc quod debeo supraddendo, ut etiam de Iudeis laborem temptans si hac non succedit via aggrediar alia quod non facerem si de salute eorum desperarem.
quidem ego sum gentium
interl.| non Iudeorum
apostolus
interl.| quia ad gentes missus
ministerium meum honorificabo,
Numérotation du verset Rm. 11,14 
si quo modo
interl.| vel cum prosperitate vel cum adversitate
ad emulandum
interl.| id est imitandum me
interl.| provocare valeam
carnem meam,
interl.| Iudeos
et
interl.| vel 'ut'
interl.| sic
salvos faciam
interl.| gratia Dei adiuvante
aliquos ex illis.
interl.| saltem
Numérotation du verset Rm. 11,15 
Si enim
interl.| et ideo de illis laboro quia utilis erit assumptio ad informationem gentium. Et vere
amissio eorum
interl.| infidelitas
reconciliatio est mundi que
interl.| erit
assumptio
interl.| reliquorum
nisi vita ex mortuis ?
interl.| gentium ex eo quod mortue
Numérotation du verset Rm. 11,16 
Quod si delibatio sancta est et massa,
interl.| potest sanctificari
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1069va ; facsim., p. 298a} QUOD  SI  DELIBATIO. Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis, quam ne dicatis non posse fieri quasi totum genus sit repudiatum. Quia si delibatio id est pauci de illis assumpti ut apostoli et alii discipuli sunt sancti et massa, id est genus potest sanctificari.
marg.| AMBROSIUS. Est autem delibatio parva ex aliqua re assumptio ad experimentum totius masse ut ex cibo vel potu. Et si radix, id est patriarche a quibus contrahunt sancti humorem fidei. Et rami qui de eorum genere excreverunt in eis fundati.
et si radix sancta et rami.
Numérotation du verset Rm. 11,17 
Quod si aliqui
interl.| probat adhuc Iudeos posse assumi ut reprimat gentes
interl.| id est sed
ex ramis
interl.| naturalibus
fracti sunt,
interl.| a promissione excisi
tu autem
interl.| o gentilis
cum oleaster esses,
interl.| sterilis naturaliter et amarus
insertus es
interl.| aliena operatione coniunctus
in illis
interl.| in loco fractorum
et socius
interl.| factus es
interl.| particeps
marg.| SOCIUS. In spe promissionis hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet hic non bona in bonam.
radicis
interl.| patriarcharum et prophetarum
et pinguedinis
interl.| apostolorum qui pre omnibus habent spiritum radicis
olive
interl.| fructiferi populi iudaici ante adventum Christi
factus es,
Numérotation du verset Rm. 11,18 
noli
interl.| si inquam hoc est
interl.| quia etsi putata est oliva non tamen amputata
gloriari
interl.| id est insultare malis alterius
adversus ramos.
interl.| fractos
Quod si gloriaris,
interl.| tu gentilis
non tu radicem portas, sed radix te.
interl.| dicitur tibi quia gens illa nihil a te sed tu ab ea fidem habes
Numérotation du verset Rm. 11,19 
Dicis17 ergo
17 dicis] dices Weber
interl.| o gentilis
fracti sunt rami ut ego inserar.
marg.| DICIS  ERGO  FRACTI etc. Quasi : non contra stantes tamen contra eos licet gloriari qui causa insertionis mee repulsi sunt. Quod remonet Apostolus ita benedicis quia verum est quod fracti propter incredulitatem sunt tu stas fide, id est non merito tuo sed gratia Dei, et ideo noli superbire ne et tu frangaris per superbiam ut ille per incredulitatem.
marg.| Non es stabilis si per quos stas destruis.
marg.| Facile decipitur qui alienis malis gaudet.
Numérotation du verset Rm. 11,20 
Bene
interl.| dicis
propter
interl.| sed
incredulitatem fracti sunt,
interl.| id est suo vitio, unde tibi opportunitas salutis non propter te
tu autem fide stas
interl.| et ideo
marg.| FIDE. Dei est beneficium quod tu stas non tuum meritum.
noli altum sapere
interl.| superbire
sed time.
interl.| offendere
interl.| caste
interl.| time quod oportet quia
marg.| SED  TIME. Ne tante gratie beneficium amittas et in supplicium incidas. Castus enim timor est cum cavet anima, ne Deus illam desertus deserat.
Numérotation du verset Rm. 11,21 
Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit
interl.| prerogativa patrum quibus facta est promissio
interl.| sed vide
marg.| SI  ENIM  DEUS. Iudeis non pepercit Deus qui a sanctis patribus originem ducebant ex quorum etiam gente ipse carnem assumpsit, multo minus vobis parcet si a fide recesseritis vel in superbi intu mueritis.
ne forte
interl.| hoc contingat quod et utique contingere potest
nec tibi parcat.
interl.| alieno
Numérotation du verset Rm. 11,22 
Vide ergo
interl.| quia fide stas
bonitatem
interl.| bonitate suadet severitate terret
interl.| per utramque disce humiliari
et severitatem Dei.
interl.| id est districtam iustitiam
interl.| quia per incredulitatem fracti
In eos quidem qui ceciderunt severitatem. In te autem bonitatem Dei
interl.| qua tibi beneficium confert
si
interl.| tamen
permanseris in bonitate
interl.| ut totum Deo tribuas
interl.| ea
alioquin
interl.| nisi permanseris
et tu
interl.| sicut illi
excideris.
interl.| a sancta radice
interl.| severitatem Dei sentiens
Numérotation du verset Rm. 11,23 
Sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur.
interl.| quasi : non solum tu excideris si non permanseris in bono
interl.| ideo non despiciendi
Potens est enim Deus
interl.| si non permanserint in incredulitate quod utique potest fieri
iterum inserere illos.
interl.| sibi quia etiam inde natus est
Numérotation du verset Rm. 11,24 
Nam si tu
interl.| potens inserere. Nam inserentur et hoc a minori
interl.| quia inde natus
excisus es
interl.| vi Dei
oleastro
interl.| ritibus gentium sterilium
et contra naturam
interl.| quia idolatria et huiusmodi gentibus ex usu sunt quasi naturalia
marg.| CONTRA  NATURAM. Dicitur quod est contra consuetudinem nature ut surculus fructum radicis ferat. Deus tamen nihil contra naturam facit, quia id est natura quod facit. Summa natura opus Dei, contra quam nihil fit sed contra consuetam nobis.
insertus es in bonam olivam,
interl.| unitus per fidem patriarchis et apostolis qui pinguedinem sancti Spiritus habuerunt
marg.| OLIVA 18. Intelligitur hic fides patrum.
18 sic Rusch
quanto magis
interl.| si hoc est quanto magis etc.
hii secundum naturam
interl.| edocti lege cultum Dei
inserentur sue olive ?
interl.| unientur suo populo
Numérotation du verset Rm. 11,25 
Nolo enim vos ignorare, fratres,
interl.| inserentur Iudei et vere quia et interim quidam et tandem plenitudo et hoc volo vos scire
mysterium hoc
interl.| occultum Dei iudicium
interl.| mysterium dico ne putetis vos hoc vestro ingenio posse discutere
ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cecitas ex parte
interl.| non omnes excecati
contigit in Israel,
interl.| non ex natura sed culpa
donec plenitudo gentium intraret,
interl.| id est ut vel quousque, ut causa notetur et terminus
Numérotation du verset Rm. 11,26 
et sic
interl.| postquam intraverit
omnis Israel
interl.| predicante Elia et Enoch
salvus fieret,
interl.| emulando gentes
sicut scriptum est :
interl.| Israel salvus fieret
interl.| in Isaia
veniet
interl.| secundum carnem
ex Sion
interl.| de Iudeis
qui eripiat
interl.| vi quos est interim quando aliquis vix convertitur
et avertat
interl.| voluntarie
interl.| in fine quando facile
impietatem19
19 et avertat impietatem] avertet impietates Weber
interl.| infidelitatem
marg.| IMPIETATEM. Legalis observantie cultum. Cultus Iudeorum ab adventu Christi est impietas.
ab Iacob.
interl.| ab Iudeis
Numérotation du verset Rm. 11,27 
Et hoc
interl.| erit
illis a me
interl.| quia ego ipse faciam quod promisi
testamentum,
interl.| promissio complebitur
interl.| vel 'testimonium'
cum abstulero
interl.| remisero
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1069vb ; facsim., p. 298b} ABSTULERO. Hoc erit in fine quando predicatione Elie et Enoch convertentur Iudei unde per Malachiam : 'Mittam vobis Eliam Thesbiten qui convertet cordaatrum ad filios et corda filiorum ad patres'b, ut intelligant filii ut patres id est ut prophete intellexerint.
b Cf. Mal. 4, 5-6 : « Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate ».
peccata eorum.
Numérotation du verset Rm. 11,28 
Secundum
interl.| id est propter
interl.| tunc convertentur sed modo inimici ecce quare pars excecata est et pars illuminata
evangelium
interl.| quod contra legem eorum non propter gentes
marg.| SECUNDUM  EVANGELIUM etc. AUGUSTINUS. Vel ita : Tunc convertentur sed modo inimici quidem sunt Christi. Et quidem nostri. Iterum ex se ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum evangelium et propter vos, id est ad perfectum evangelii et vestrum.
quidem inimici
interl.| ut vobis locus intrandi esset ad fidem
propter vos,
interl.| ad utilitatem vestram
marg.| Inimici propter . Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari quod proficit evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponensc.
c Cf. Sap. 8, 1 : « Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ».
secundum
interl.| quasi : quidam sunt inimici secundun evangelium et propter vos quidam autem carissimi vel dilecti secundum electionem
electionem autem,
interl.| non propter merita
carissimi, propter patres.
interl.| id est propter promissiones patribus factas
marg.| PROPTER  PATRES. Electi sunt dilecti propter patres quibus hec promissa sunt, quia non vocati ea vocatione qua multi non presciti qui tamen pereunt. De qua dictum est : «Multi sunt vocati pauci vero electi»d, sed ea qua electi que sine mutatione, quia qui audit a Patre venit ad Filium qui non perdit quicquam de omni dato, quisquis vero perit non inde fuit. Unde : 'A nobis exierunt sed ex nobis non fuerunt'e.
d Mt. 20, 16.
e Cf. 1Io. 2, 19 : « Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis ».
Numérotation du verset Rm. 11,29 
Sine penitentia autem20
20 autem] enim Weber
interl.| mutatione
marg.| SINE  PENITENTIA. Secundum electionem et propter patres sunt salvandi, quia dona id est promissiones, et vocatio id est electio, ab eterno sunt. Sine penitentia, id est sine immutatione consilii Dei. Vel ideo dico secundum electionem, quia quibus Deus fidem inspirat sine precedenti eorum penitentia inspirat.
marg.| Sine peccato. Gratia Dei in baptismo non requirit gemitum vel planctum vel opus aliquod, nisi solam fidem et omnia gratis condonat. Hoc ideo ne putent illos non posse accipere misericordiam quia eos dolere non vident.
sunt dona
interl.| remissio peccatorum in baptismo
interl.| promissiones
et vocatio Dei.
interl.| vel electio ab eterno
interl.| interior et gratuita
interl.| quam nullius meritum prevenit
interl.| ad fidem
Numérotation du verset Rm. 11,30 
Sicut enim
interl.| ita opus erat ut et alii inimici et alii electi
marg.| SICUT  ENIM. Id est qua ratione vos olim permisit Deus non credere, scilicet ne causam superbiendi haberetis postea conversi.
aliquando et vos
interl.| longo tempore plus quam isti
non credidistis Deo,
interl.| quod valuit ad hoc ut modo humiles credatis
nunc autem
interl.| nuper
misericordiam consecuti estis
interl.| probato quod deficit natura id est quod per liberum arbitrium iuvari non potuistis
propter incredulitatem istorum21,
21 incredulitatem istorum] illorum incredulitatem Weber
interl.| que est aliqua causa vestre misericordie
Numérotation du verset Rm. 11,31 
ita et isti
interl.| Iudei
nunc non crediderunt
interl.| ne post conversi materiam gloriandi habeant
in vestram misericordiam,
interl.| venientes
interl.| id est non habuerunt fidei gratiam per Dei misericordiam sicut vos
ut et ipsi
interl.| humiliati
marg.| UT  ET  IPSI. Experti non per legem esse salute sed per gratiam, ut et sic per humilitatem consequerentur misericordiam.
misericordiam
interl.| fidei gratiam
consequantur.
Numérotation du verset Rm. 11,32 
Conclusit enim Deus
interl.| ideo ita de utrisque factum est
marg.| CONCLUSIT. Id est permisit. Concludi hic videtur aliquo modo mysterium exponere. Conclusit enim Deus omnia in infidelitate 22, ut de amaritudine infidelitatis sue {t. 4 : Erfurt, f. 1070ra ; facsim., p. 299a} penitendo confusi, ad dulcedinem misericordie Dei credendo, conversi humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima et clamarent : «Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine. f».
f Ps. 30, 20.
22 sic Rusch
interl.| Iudeos et gentes
in incredulitatem ut omnium misereatur.
interl.| quia aliter ex superbia ruerent
interl.| et quare sic ne putes comprehendi posse ?
marg.| Omnium . Id est Iudeorum et gentium non quod nullum damnaturus sit quod quidam falso opinati sunt.
marg.| Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam iustitiam iudiciorum Dei, ad discutiendum gratiam gratuitam nullis meritis precedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia prestatur indignis quam quod eque indignis aliis denegatur.
marg.| AUGUSTINUS. Scio quod sicut impossibilitas ita et iniquitas non est apud Deum, et scio quod : «Superbis resistit humilibus dat gratiam»g. Illud vero obscurum est quare quibusdam indignis dat, quibudam negat aliquid ergo est in abdito et profundo iudiciorum Dei. Nec illud perspicuum est, quare hoc modo salvaverit Iudeos et gentes ut prius permitteret eos concludi in infidelitate.
g Iac. 4, 6.
Numérotation du verset Rm. 11,33 
O altitudo divitiarum
interl.| quia multa scit et profunda
marg.| O ALTITUDO. Si quis querat quare sic salvantur ? Cum multi alii modi salvationum sunt hoc se nescire innuit per admirationem Apostolus. Nota per hoc quod creaturas ortas esse conspicimus Deum Patrem a quo omnia habent principium minime esse dubitamus. Iterum quia si esset sine ratione quasi res fatua videretur eum igitur rationem - qua procedit ex se ipso non ipse a ratione - proculdubio scimus habere, id est Filium per quem cuncta tam rationabiliter disposita cernimus, et a Patre processisse fideliter credimus. Et quia Deum Patrem eo quod talem habeat rationem et rationem eo quod a tali processit Patre gaudere. Cognoscimus ideo gaudium illud et bonitatem esse Spiritum ex utroque procedentem. In quo Spiritu omnia consistunt minime ambigimus quod gaudium et benignitatem etiam usque ad creaturas pervenire nequaquam dubitamus et ideo dicitur Spiritus procedere, id est dari non quantum ad Patrem et Filium sed quantum ad homines, quia si aliquid bonum in aliquo videmus per Spiritum ei datum a Patre et Filio credimus. Notandum quod dicere rationem ex Patre bonitatem quoque et gaudium ex utroque procedere sicut dicit AUGUSTINUS. Nihil aliud est quam Filium generare quod autem dicitur Spiritus a Patre et Filio processit, hoc est mittitur datur et a seipso etiam.
sapientie
interl.| de rebus spiritualibus
et scientie Dei.
interl.| de mundanis
Quam incomprehensibilia sunt
interl.| sicut sapientia et scientia eius sunt incomprehensibiles sic et iudicia pro quibus cepit de sapientia et scientia
iudicia eius
interl.| id est dispositiones de omnibus rebus
et investigabiles vie eius.
marg.| VIE. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quid disposuit.
Numérotation du verset Rm. 11,34 
Quis enim cognovit
interl.| vere alta sapientia et scientia
interl.| hoc Isaias dicith
h Cf. Is. 40, 13 ; Is. 55, 9.
sensum Domini ?
interl.| in sapientia et scientia
Aut quis consiliarius eius fuit ?
interl.| in dispositione et exhibitione rerum. Quis fuit cuius condicio ageret vel qui eius consilium sciret
marg.| CONSILIARIUS. Est unigenitus Filius eius, qui et"angelus magni consilii" appellaturi. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.
i Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος ») ; Weber : « Admirabilis consiliarius».
Numérotation du verset Rm. 11,35 
Aut quis prior dedit illi
interl.| fidem et bona opera
marg.| AUT  QUIS  PRIOR. Et si iudicia non possumus scire, vel hoc constat quod ex sola gratia dat.
et retribuetur ei ?
interl.| a Deo
interl.| merces ex hoc quod fidem suam prior dedit
Numérotation du verset Rm. 11,36 
Quoniam
interl.| nullus quia potius
ex ipso,
interl.| Patre ex quo Filius
marg.| QUONIAM  EX  IPSO etc. 'Ex' per in distinctionem personarum indicant, 'ipse' idem pronomen repetitum identitatem substantie, et quia talis ipsi gloria non iustis ipsis. Ex ipso, non de ipso sunt omnia. Ex ipso enim sunt celum et terra quia fecit ea, non autem de ipso, quia non de substantia sua. In ipso sunt omnia que condidit, non tamen inquinant eum qui peccant de cuius sapientia dicitur : 'Attingit omnia propter sui munditiam et nihil inquinatum in eo incurrit'j.
j Cf. Sap. 7, 24-25 : « Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam. Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit ».
marg.| AUGUSTINUS. Oportet ut creatorem per ea que facta sunt intellectu conspicientes Trinitatem intelligamus. Cuius Trinitatis vestigium in creaturis apparet. In illa enim Trinitate summa origo est omnium rerum et perfectissima pulchritudo et beatissima dilectio. Itaque illa tria a se invicem determinari videntur, et in de se etiam infinita sunt, ita et singula sunt in singulis et omnia in singulis, et singula in omnibus et unum omnia. Non igitur confuse accipiendum est quod ait Apostolus : Ex ipso et per ipsum et {t. 4 : Erfurt, f. 1070rb ; facsim., p. 299b}   in ipso .   Ex ipso dicens propter Patrem.   Per ipsum , propter Filium.   In ipso , propter Spiritum sanctum. Neque Patrem volens intelligi dixit, ex ipso ut sic intelligas omnia esse ex Patre, ut neges omnia esse ex Filio vel ex Spiritu sancto. Cum ex Patre et per Patrem et in Patre omnia esse sane dici possit. Similiter et de Filio et Spiritu sancto dici potest. At per hoc dum dicitur :   Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, sine dubio Patris et Filii et Spiritus sancti demonstratur equalitas. Et quia non ante nominaverat Patrem vel Filium vel Spiritum sanctum sed Deum et Dominum, quod et ipsa Trinitas dici potest singula horum trium referri ad singulos voluit.
et per ipsum,
interl.| Filium per quem omnia
et in ipso omnia,
interl.| Spiritu sancto quia sola dilectione creavit et conservat omnia
marg.| OMNIA. Que naturaliter sunt non peccata que naturam vitiant, que ex voluntate peccantium nascuntur. In creaturis vestigium apparet Trinitatis. In Trinitate summa origo est omnium rerum, et perfecta pulchritudo, et beatissima delectatio.
ipsi gloria in secula. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_11)

Notes :