Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Rm. 7,1 

An ignoratis, fratres,
scientibus enim legem loquor,
quia
lex
in homine dominatur
quanto tempore vivit.
Numérotation du verset Rm. 7,2 

Nam
que sub viro est mulier,
vivente viro, alligata est legi.
Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
Numérotation du verset Rm. 7,3 

Igitur vivente marito1,
1 marito] viro Weber
vocabitur adultera,
si fuerit cum alio viro.
Si autem mortuus fuerit vir eius,
liberata est a lege viri2,
2 viri] om. Weber
ut
non sit adultera, si fuerit cum alio viro.
Numérotation du verset Rm. 7,4 

Itaque,
fratres mei et vos
mortificati
estis
legi
per corpus Christi,
ut sitis vos3 alterius
3 vos] om. Weber
qui ex mortuis resurrexit
ut fructificetis4
4 fructificetis] fructificaremus Weber
Deo.
Numérotation du verset Rm. 7,5 

Cum enim essemus
in carne,
passiones peccatorum
que per legem erant,
operabantur
in membris nostris
ut
fructificarent morti.
Numérotation du verset Rm. 7,6 

Nunc autem
soluti sumus
a lege mortis5
5 mortis] morientes Weber
in qua6 detinebamur,
6 qua] quo Weber
ita ut serviamus
in novitate spiritus
et non in vetustate
littere.
Numérotation du verset Rm. 7,7 

Quid ergo dicemus ?
Lex peccatum est ?
Absit.
Sed peccatum non cognovi nisi per legem.
Nam
concupiscentiam nesciebam,
nisi lex diceret : non concupisces.
Numérotation du verset Rm. 7,8 

Occasione autem accepta,
peccatum
per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
Sine lege enim
peccatum
mortuum erat.
Numérotation du verset Rm. 7,9 

Ego autem
vivebam sine lege
aliquando.
Sed cum venisset mandatum,
peccatum
revixit.
Numérotation du verset Rm. 7,10 

Ego autem
mortuus sum,
et
inventum est mihi
mandatum
quod erat ad vitam,
hoc esse
ad mortem.
Numérotation du verset Rm. 7,11 

Nam peccatum
occasione accepta per mandatum
seduxit me,
et per illud occidit.
Numérotation du verset Rm. 7,12 

Itaque lex quidem
sancta,
et mandatum
sanctum et iustum et bonum.
Numérotation du verset Rm. 7,13 

Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ?
Absit.
Sed peccatum,
ut appareat peccatum,
per bonum
operatum est mihi7 mortem,
7 mihi] post bonum Weber
ut fiat supra modum
peccans
peccatum
per mandatum.
Numérotation du verset Rm. 7,14 

Scimus enim
quia8 lex spiritualis est.
8 quia] quod Weber
Ego autem carnalis sum,
venundatus sub peccato.
Numérotation du verset Rm. 7,15 

Quod enim
operor
non intelligo.
Non enim quod volo
bonum9 hoc ago,
9 bonum] om. Weber
sed quod odio10
10 odio] odi Weber
malum11 illud
11 malum] om. Weber
facio.
Numérotation du verset Rm. 7,16 

si autem quod nolo illud facio,
consentio legi
quoniam bona est12
12 est] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 7,17 

Nunc autem iam
ego non13 operor illud,
13 ego non] inv. Weber
sed quod
habitat in me
peccatum.
Numérotation du verset Rm. 7,18 

scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea
bonum. Nam velle adiacet mihi,
perficere autem bonum non invenio.
Numérotation du verset Rm. 7,19 

Non enim quod volo bonum hoc facio
sed quod nolo malum hoc ago.
Numérotation du verset Rm. 7,20 

Si autem quod nolo illud facio,
iam14 non ego operor illud
14 iam] om. Weber
sed quod habitat in me peccatum.
Numérotation du verset Rm. 7,21 

Invenio igitur
legem
volenti mihi facere bonum,
quoniam mihi
malum adiacet.
Numérotation du verset Rm. 7,22 

Condelector enim legi Dei
secundum interiorem hominem.
Numérotation du verset Rm. 7,23 

Video autem aliam
legem
in membris meis
repugnantem legi mentis mee,
et captivum15 me
15 captivum] captivantem Weber
ducentem16
16 ducentem] om. Weber
in legem17 peccati
17 legem] lege Weber
que est in membris meis.
Numérotation du verset Rm. 7,24 

Infelix
ego homo
quis me liberabit
de corpore mortis huius ?
Numérotation du verset Rm. 7,25 

Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur
ego
ipse
mente
servio legi Dei,
carne autem legi peccati.

Capitulum 7

Numérotation du verset Rm. 7,1 
An ignoratis, fratres,
marg.| AN  IGNORATIS. Hactenus de vi gratie. Nunc quod lex ultra non est tenenda et agit de fine legis, et priori eius inutilitate, ne ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit : «Non estis sub lege sed sub gratia»a. Supra dicebatur non iustificare, hic debere cessare, quia data usque ad Christum. Ordo. An ignoratis hoc, scilicet quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare, quia legem scitis et ego loquor scientibus legem, in qua quod dico manifestatur si spiritualiter intelligatur.
a Rm. 6, 14.
scientibus enim legem loquor,
interl.| cur dicitur per Christum et non per legis observantiam ? Quia iam finem habet et non dat vitam sed auget peccatum
quia
interl.| hoc ignoratis scilicet
lex
interl.| naturalis
interl.| lex nature generalis est et non scripta
in homine dominatur
interl.| ut ei obediat
marg.| Vel lex Moysi. DOMINATUR  IN  HOMINE 1. Ut ei obediatur, quia et vos scitis legem Moysi : Scientibus enim etc. Et sic dupliciter potest legi littera : vel de lege naturali vel de lege mosaica.
1 sic Rusch
quanto tempore vivit.
interl.| quamdiu statum habet ipsa lex
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1064rb ; facsim., p. 287b} VIVIT. Mortua enim dicitur lex, cum cessat eius auctoritas.
Numérotation du verset Rm. 7,2 
Nam
interl.| per simile
que sub viro est mulier,
interl.| proponit specialem legem
marg.| NAM  QUE  SUB  VIRO. Ut firmet animos eorum exemplo humane legis utitur. Sciunt legem Romani, quia non sunt barbari, sed naturalem iustitiam comprehenderunt, partim ex Grecis sicut Grecis ex Hebreis.
marg.| NAM  QUE  SUB  VIRO. Hoc exemplo docet christianum a lege factorum exutum, non ab omni lege, ut mulier a lege viri non a lege nature, nec ultra christianus debet esse sub lege. Si enim lex ei vivit aduter est, nec prodest ei christianum dici.
vivente viro, alligata est legi.
interl.| ut non possit discedere ab eo
interl.| sic etiam quamdiu lex statum habet debet servari
Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
interl.| sic si lex statum amittit solvitur homo
Numérotation du verset Rm. 7,3 
2 marito] viro Weber
interl.| quia vivente viro est alligata legi viri
vocabitur adultera,
marg.| IGITUR  VIVENTE  MARITO  VOCABITUR  ADULTERA. Si servans legem mortuam, vult esse fidei adulter est in utroque, nec prodest ei Christus.
si fuerit cum alio viro.
interl.| sic qui prevaricatur lege stante peccat
Si autem mortuus fuerit vir eius,
interl.| sublata lege data remissione peccati
marg.| Si autem mortuus fuerit vir etc. Sic finita lege non prevaricatur qui ad Christum transit dimissis figuris.
marg.| AUGUSTINUS. Mortua enim lege non sunt adulteri qui in Christo sunt.
liberata est a lege viri3,
3 viri] om. Weber
interl.| ita hi qui iuncti sunt evangelio per gratiam liberati
ut
interl.| ita
non sit adultera, si fuerit cum alio viro.
interl.| mortua lege non sunt adulteri qui cum Christo sunt
Numérotation du verset Rm. 7,4 
Itaque,
interl.| iuxta hanc similitudinem
fratres mei et vos
interl.| apostoli
mortificati
interl.| non modo dimisistis legem sed etiam
interl.| nihil debetis legi qua data est usque ad Christum
estis
interl.| dimissis peccatis
legi
interl.| id est figurativis
per corpus Christi,
interl.| per mysterium Incarnationis vel completionem veritatis
marg.| PER  CORPUS  CHRISTI. Quia Christus fuit impletio et veritas, legalia vero figura et umbra Christi fuerunt, et eorum que in Christo impleta sunt.
ut sitis vos4 alterius
4 vos] om. Weber
interl.| id est Christi cuius non pudeat esse quia ipse est
qui ex mortuis resurrexit
interl.| et cuius utique sumus
ut fructificetis5
5 fructificetis] fructificaremus Weber
interl.| vel '<fructifice>mus'
interl.| qui steriles sub lege
interl.| modo
Deo.
interl.| qui prius morti
Numérotation du verset Rm. 7,5 
Cum enim essemus
interl.| modo Deo et non ut olim
marg.| CUM  ENIM  ESSEMUS. Hic quatuor actus hominis ponit : ante legem, sub lege, sub gratia, deinde in alia vita ubi nullum bellum.
in carne,
interl.| carnali sensu
interl.| que carnis sunt operantes quod est sub lege
passiones peccatorum
interl.| id est concupiscentie que sunt cause causa peccatorum mortalium id est consensus et operis
que per legem erant,
interl.| vel note vel aucte vitio vel fomite faciente
operabantur
interl.| ducebant membra ad mala opera
in membris nostris
interl.| quasi per instrumenta sua
ut
interl.| ita
fructificarent morti.
interl.| ut facerent digna eterna morte
Numérotation du verset Rm. 7,6 
Nunc autem
interl.| cum sumus Christi
soluti sumus
interl.| remissis peccatis
marg.| NUNC  AUTEM  SOLUTI  SUMUS. AUGUSTINUS. In precedenti similitudine tria sunt vir, mulier et lex. Et rursus in hac re, propter quam similitudo inducta similiter sunt tria anima peccatum et lex. Sed in illa vir moritur ut soluta, quia sit mulier ipsa nubat, hic autem non peccatum sed ipsa anima moritur peccato que servit mente legi Dei, quamvis ipse passiones nondum mortue sint quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo ei adhuc aliquid quod eum non vincant.
a lege mortis6
6 mortis] morientes Weber
interl.| que est causa peccati
interl.| vel lex mortis est quia peccantes interficit
marg.| A LEGE  MORTIS. Aucta est enim concupiscentia cum lex prohiberet ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum prevaricationis crimen adiectum est, quia ubi non est lex nec prevaricatio.
in qua7 detinebamur,
7 qua] quo Weber
interl.| nec umquam nisi gratia Dei solveremur
ita ut serviamus
interl.| soluti
in novitate spiritus
interl.| lege fidei que est in animo innovato que etiam hominem facit spiritualem et ideo lex spiritus
marg.| IN  NOVITATE. Operibus novi hominis que non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia, scilicet spiritus, in quibus sic est immorandum, ut nihil addatur de legis operibus que vetusta sunt.
et non in vetustate
interl.| senuit enim quia cessavit
littere.
interl.| accidentis
Numérotation du verset Rm. 7,7 
Quid ergo dicemus ?
interl.| hic queritur utrum ipsa sit mala quia videbatur culpasse legem
marg.| QUID  ERGO  DICEMUS. Quandoquidem lex mortis est et aurit vires peccati, detinens a bona operatione, videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare vel talis pro qua donata peccavit auctor eius quasi male rei. Non, sed potius bonum est, quia peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quedam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda.
Lex peccatum est ?
interl.| id est male docens vel faciens peccare etc., que supra
Absit.
interl.| sed bona
Sed peccatum non cognovi nisi {t. 4 : Erfurt, f. 1064va ; facsim., p. 288a} per legem.
interl.| a Deo ut per legem vel esse puniendum
marg.| ABSIT  SED  PECCATUM etc. Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati, ut sic anima reatus sollicitudine ad precipiendam gratiam converteretur.
Nam
interl.| in parte
concupiscentiam nesciebam,
interl.| vel peccatum esse vel tam grave
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1064va ; facsim., p. 288a} NAM  CONCUPISCENTIAM. Hoc elegit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex que dum hoc prohibet omnia prohibet.
marg.| CONCUPISCENTIAM. Aliqui generalem intelligunt, alii illam de qua in decalogo : 'Non concupisces rem proximi tui vel uxorem'b. Generalem, quia ex ea omne malum.
b Cf. Ex. 20, 17 : « Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt » ; Dt. 5, 21 : « Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt ».
marg.| NESCIEBAM. In sua persona generalem agit causam.
nisi lex diceret : non concupisces.
interl.| factus est doctus sed peius est victus dum sine gratia
Numérotation du verset Rm. 7,8 
Occasione autem accepta,
interl.| ecce lex bona tamen ex ea malum, quia peccatum id est fomes peccati vel diabolus
peccatum
interl.| fomes initium scilicet concupiscentie vel diabolus auctor peccati
per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
interl.| consensus Dei et operationis
marg.| OCCASIONE  ACCEPTA  PER  MANDATUM. Quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita, quibus non memoratis iaceret quasi sopita. Et diabolus videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit et magis institit, ut eam verteret illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus temptaret. Vel occasione accepta in ipsis rebus, ut visa muliere vel auro.
marg.| OMNEM  CONCUPISCENTIAM. AMBROSIUS. Dicens cuncta, peccatam signat. Erat enim ante peccatum, sed non omne quando crimen prevaricationis adhuc deerat. Sed omne peccatum modo accessit, quia etiam prevaricatio.
marg.| AUGUSTINUS. Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc deerat gratia liberantis.
Sine lege enim
interl.| per mandatum dixi quia cum lex non erat
interl.| hic primus actus hominis notatur ante legem
peccatum
interl.| diabolus vel fomes peccati
mortuum erat.
interl.| debile vel ignotum latebat non apparebat
Numérotation du verset Rm. 7,9 
Ego autem
interl.| rationalis homo
vivebam sine lege
interl.| videbar mihi vivere
interl.| ad comparationem huius mortis
marg.| EGO  AUTEM  VIVEBAM. Patet quia non ex sua sed ex persona hominis generaliter loquitur.
marg.| EGO  AUTEM  VIVEBAM. Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et eius testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare, et per legem maiorem potestatem peccandi habere.
marg.| VIVEBAM. Non terrebar morte ex peccato, quia non apparebat quasi dicat : nesciebam esse peccatum et ideo secure vivebam.
aliquando.
interl.| tempore ante legem
Sed cum venisset mandatum,
marg.| SED  CUM  VENISSET. Hic secundus actus sub lege, id est hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. Quasi :   sine lege vivebam, sed cum etc.
peccatum
interl.| exterior homo
interl.| prius sopitum
revixit.
interl.| apparuit, innotuit
marg.| REVIXIT. Cepit apparere et rebellare.
marg.| REVIXIT. Ait non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra preceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tamquam mortuum latebat sine cognitione quia sine cohibitione. Sed data lege in notitia hominis revixit quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.
Numérotation du verset Rm. 7,10 
Ego autem
interl.| interior homo
mortuus sum,
interl.| aucto peccato et addita prevaricatione
interl.| novi me mortuum
et
interl.| ita
inventum est mihi
interl.| bene attendenti
interl.| peccanti
marg.| INVENTUM. Ante erat sibi ignoratus peccator, sed modo factus est manifestus sibi prevaricator.
mandatum
interl.| non observanti
interl.| legis
quod erat ad vitam,
interl.| obedienti
interl.| observanti
interl.| intentione dantis quia bonum
hoc esse
interl.| idem non aliud
ad mortem.
interl.| non ex sui vitio sed ratione predicte occasionis
interl.| eternam
interl.| quomodo ad mortem ?
Numérotation du verset Rm. 7,11 
Nam peccatum
interl.| vel diabolus
interl.| carnalitas
marg.| NAM. Quasi : quomodo mihi datum est ad mortem ? Quia per illud seductus falsa dulcedine.
occasione accepta per mandatum
interl.| ex prohibitione aucto desiderio dulcius fit
marg.| OCCASIONE  ACCEPTA  PER etc. Quod concupiscitur fit dulcius, dum vetatus et sic fallit peccatum per mandatum. Ex prohibitione namque ubi caritas deficit, desiderium mali crescit, quo aucto dulcius fit quod prohibetur, et ita fallit falsa dulcedine. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque maiores penarum amaritudines sequuntur.
interl.| gladio tuo occidit te
marg.| SEDUXIT. A bono ad malum traxit, et per hoc ad eternam damnatorum perduxit.
et per illud occidit.
interl.| quia accessit et prevaricatio
marg.| OCCIDIT. AUGUSTINUS. Gladio tuo quem portabas, inimicus occidit, armis tuis te interemit. Mandato enim tamquam gladio armatus eras, ut inimicum occideres quod non vales si de te presumis. Esto ergo humilis et poteris vincere.
Numérotation du verset Rm. 7,12 
Itaque lex quidem
interl.| quia lex est ad vitam et prohibet et fecit peccatum cognoscere ergo bona
marg.| ITAQUE  LEX. Ipsa est sancta sane docens. Et mandatum, id est id quod per eam precipitur. {t. 4 : Erfurt, f. 1064vb ; facsim., p. 288b} Est sanctum in se. Et iustum, id est iustificans peccatorem. Et bonum, id est utile acquirens vitam. Et cum constet mihi, quod lex bona et tamen ex ea mihi mors, ut supradictum est, ergo quod bonum est factum est mors id est datur mihi a Deo ita ut sit efficiens causa mortis ? Non, sed fomes est efficiens qui bonam rem vertit in malum.
sancta,
interl.| quia bene iubet et prohibet
et mandatum
interl.| opera legis
interl.| laus legis
sanctum et iustum et bonum.
Numérotation du verset Rm. 7,13 
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ?
interl.| hic queritur utrum lex etsi bona sit, tamen efficiendo damnosa
Absit.
interl.| non enim est ex ipsa lege sed ex vitio hominis
Sed peccatum,
interl.| fomes peccati
ut appareat peccatum,
interl.| tunc apparet quando rationem trahit ad consensum et operationem
marg.| UT  APPAREAT. Non dico ut sit, quia etiam erat quando non apparebat ut supra. Concupiscentiam nesciebam, non dixit non habebam. Supra modum, quia etiam prevaricatio. Vel peccatum diabolus qui per bonum incensus est, et contraria suasit in quo apparet inimicus.
per bonum
interl.| legem scilicet
marg.| PER  BONUM. Legem. Non utique efficientem peccatum sed potius demonstrantem et prohibentem illud.
operatum est mihi8 mortem,
8 mihi] post bonum Weber
interl.| peccatum actuale quod est causa mortis
interl.| intantum
ut fiat supra modum
interl.| plusquam ante non mediocriter quia etiam prevaricatio accessit
interl.| Vel supra modum, quia per legem non defecti, sed magis solitis cupiditatibus crevit.
peccans
interl.| id est peccare faciens
peccatum
interl.| fomes
per mandatum.
interl.| sine quo nec tantum ardebat et per quod accrevit prevaricatio
Numérotation du verset Rm. 7,14 
Scimus enim
interl.| lex non est mors vel est bona
interl.| quia
quia9 lex spiritualis est.
9 quia] quod Weber
interl.| spiritum alens dum de spiritualibus intruit vel a Spiritus sancto data
interl.| QUIA LEX SPIRITUALIS. Malis quos punit lex iusta est. Bonis spiritualis est, quia peccatum prohibet et visibilia coli. Lex ergo Moysi spiritualis est, quia in ea sunt que Dei sunt et quia spiritualiter est intelligenda. Lex autem spiritus dicitur lex evangelii, ubi Deus ipse est. Ibi verba, hic res.
Ego autem carnalis sum,
interl.| impotens resistere anime vitio vel diabolo
interl.| in primo parente ut sim
marg.| EGO  AUTEM  CARNALIS. Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa, hic dicit quod nec in principalem naturam, id est rationem secundum id quod a Deo habet, et ita non in Creatorem sed in homines qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant.
marg.| CARNALIS. Non indecenter hoc, et de se ipso Apostolus secundum carnem quamdiu hic vivit propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus.
venundatus sub peccato.
marg.| VENUNDATUS. Et hoc ex culpa primi hominis qui pro delectatione cibi vetiti se et omnes alios vendidit. Ut sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine proprie voluntatis.
Numérotation du verset Rm. 7,15 
Quod enim
interl.| vere sub peccato ut servus
operor
interl.| secundum exteriorem hominem
marg.| QUOD  ENIM  OPEROR. Probat quod servus est peccati, quia quod operor secundum exteriorem dimittendo bona vel faciendo mala. Intelligo secundum interiorem non esse operandum. Vere operor quod non intelligo, quia et dimitto bonum quod volo, et facio malum quod nolo. Dimitto et facio sunt partes, operor volo et nolo effectus intelligo. Et est probatio a partibus et ab effectu. Et hoc est. Non enim quod nolo ego interior. Naturaliter quidem ratio vult bonum, sed voluntas hec semper caret effectu, nisi gratia Dei velle suum ad amandum bonum addiderit quod ad effectum potest perduci. Est enim velle nature, velle gratie, velle vitii. Velle nature per se impotens est, nec palmam meretur sed vincitur et trahitur a velle vitii, nisi velle gratie subveniat quod velle vitii fugat et velle nature liberat.
non intelligo.
interl.| id est non approbo
marg.| NON  INTELLIGO. Quia aliud videt se per legem scire, et aliud agere.
Non enim quod volo
interl.| ego interior
marg.| NON  ENIM etc. Subiectus peccato facit quod non vult.
bonum10 hoc ago,
10 bonum] om. Weber
interl.| non concupiscere
sed quod odio11
11 odio] odi Weber
interl.| id est malum
malum12 illud
12 malum] om. Weber
interl.| concupisco ex carne et si non assensum prebeo
facio.
interl.| nature sue dicit esse quod mandat lex
marg.| FACIO. Concupisco, non quod post concupiscentiam Apostolus eat, et eum ad mala trahat. Luctabatur non subiugabatur, de se hoc tibi proponit ne de hoc desperes in te.
Numérotation du verset Rm. 7,16 
si autem quod nolo illud facio,
marg.| SI  AUTEM  ILLUD  QUOD  NOLO 13. Ostendit carnalem servum esse peccati ex quo est malum. Hic alterum ostendit, id est bonam naturam a Deo creatam que consentit legi et malum non facit. Quasi : non ago quod volo et ago quod nolo. Si autem hoc est, {t. 4 : Erfurt, f. 1065ra ; facsim., p. 289a} id est si quod nolo dimittere, tamen dimitto, lege illud idem precipiente, et quod nolo facere tamen facio, lege idem prohibente, tunc consentio legi que quod nolo prohibet, et quod volo precipit, consentio legi et testis sum quod est bona.
13 sic Rusch
consentio legi
interl.| idem volo quod lex
interl.| secundum interiorem
14 est] om. Weber
interl.| dixi facio sed non ego interior facio quod nunc patet quia nolo et consentio legi
Numérotation du verset Rm. 7,17 
Nunc autem iam
interl.| sub lege ante tempus gratie
ego non15 operor illud,
15 ego non] inv. Weber
interl.| interior
marg.| NUNC  AUTEM  IAM  NON etc. Iam redemptus, iam accepta gratia Christi qui fui ante sub peccato venundatus.   Non ego . Libera est mens, caro captiva.   Habitat , etsi non consentiendo ei vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret.
sed quod
interl.| semper est
habitat in me
interl.| in carne mea vel contra salutem meam
peccatum.
interl.| lex carnis
marg.| QUOD  HABITAT  IN  ME  PECCATUM. Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni ? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per condicionem offensionis manet in corpore, robur tenens divine sententie date in Adam, cuius consortio anima maculatur peccato.
marg.| PECCATUM. Lex carnis ad quam diabolus ut ad suam legem accedat cooperatur.
Numérotation du verset Rm. 7,18 
scio enim quia non habitat in me,
interl.| peccatum habitat quia bonum non inhabitat
hoc est in carne mea
interl.| in sensuali homine
bonum. Nam velle adiacet mihi,
interl.| vere non habitat in me bonum quia nec bonum velle nec perficere
marg.| NAM  VELLE. Velle non, quia velle bonum adiacet mihi, quia iuxta carnem iacet et quescit impotens surgere ad bonum operandum. Iuxta, quia naturale est quodam modo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle quod semper vi carnis superatur, velle autem Dei carnem superat.
marg.| VELLE. Bona sunt que iubet lex, adeo ut naturaliter amet et facere velit sed deest virtus perficiendi.
marg.| VELLE. AUGUSTINUS. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed numquam hoc perficit in hac vita.
perficere autem bonum non invenio.
interl.| prorsus quia ex Deo tantum
marg.| PERFICERE. Non ait facere sed perficere quia non nihil facit. Agit bonum, quia concupiscentie non consentit sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum dum movet desiderium sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.
Numérotation du verset Rm. 7,19 
Non enim quod volo bonum hoc facio
interl.| non cupere
sed quod nolo malum hoc ago.
marg.| NON  ENIM  QUOD  VOLO etc. Bonum perficere non invenio, quia nec bonum illud quod volo. A parte a qua minus videretur ostendit, sed e contrario malum, quia etiam  ILLUD  QUOD  NOLO etc. Vel non invenio bonum quia non est ibi. Multi enim stulti non inveniunt bonum in aliqua re, quod tamen est ibi.
Numérotation du verset Rm. 7,20 
Si autem quod nolo illud facio,
interl.| scilicet dimittere bonum et facere malum
marg.| SI  AUTEM  QUOD  NOLO. Concludit superiorem sententiam, ergo ego non operor illud, scilicet malum ex quo prior questio concluditur, scilicet quod consentit legi Dei.
iam16 non ego operor illud
16 iam] om. Weber
interl.| non mente consentio sed carne concupisco
sed quod habitat in me peccatum.
interl.| fomes peccati
interl.| vel peccatum carnalis concupiscentia, unde oriuntur omnia peccata
marg.| SED  QUOD  HABITAT. Pressus peccato eius voluntatem facit quod tamen est vitio hominis. Hoc dicit ut notet de quantis Deus hominem eruit.
Numérotation du verset Rm. 7,21 
Invenio igitur
interl.| quia ego non operor malum, immo nolo
marg.| INVENIO  IGITUR. Dixerat legem bonam, naturam bonam, que idem vult et ei consentit, hic adiungit bonam legem bone nature adiutricem, et tamen exterior homo coniuncta illa duo vincit, ut homo per neutrum posse evadere videns obnoxius sit gratie.
legem
interl.| esse bonum, id est utilem et adiutricem rationi dum docet quid bonum vel malum sit
volenti mihi facere bonum,
interl.| ex eo probo bonum quia volo facere quod ipsa iubet
marg.| VOLENTI. Tantum, quia perficere non possum, quia malum rationi propre est insidians in carne est quasi ad ianuas anime, et aliud cogit facere quam vult homo et lex.
quoniam mihi
interl.| rationi
interl.| interiori homini
malum adiacet.
interl.| propre est
Numérotation du verset Rm. 7,22 
Condelector enim legi Dei
interl.| lex est bonum rationi
interl.| volens quod ipsa et gaudens iuvari ab ea
secundum interiorem hominem.
interl.| partim libertas reddita
interl.| condelector legi sed
marg.| SECUNDUM  INTERIOREM. AMBROSIUS. Quia caro ex Adam traducitur peccatum, in se habet si anima traduceretur et ipsa haberet, quia anima Ade peccavit, si vero anima peccatum in se haberet homo non se cognosceret.
Numérotation du verset Rm. 7,23 
Video autem aliam
interl.| partim restat infirmitas
legem
interl.| fomitem qui regnat
marg.| VIDEO  AUTEM  ALIAM  LEGEM. AUGUSTINUS. Ad corpus mortis pertinet ut lex membrorum {t. 4 : Erfurt, f. 1065rb ; facsim., p. 289b} repugnet legi mentis dum caro adversus spiritum concupiscit. Sed lex peccati non regnat cum non obeditur desideriis eius.
in membris meis
interl.| ut in oculo ad concupiscendum et in manu ad operandum
marg.| LEGEM  IN  MEMBRIS. Recte fomes peccati lex dicitur, quia legittime factum est, ut qui non obedivit suo superiori ei non serviat suum inferius, id est caro.
interl.| legi et rationi mee coniunctis in unum
et captivum17 me
17 captivum] captivantem Weber
interl.| per consensum et operationem
interl.| quia consuetudine dominatur
interl.| vel 'captivantem'
marg.| CAPTIVUM. Ex carne ex parte quia mens repugnat et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo legitur, meus non consentit peccato, mors contendit, mens non consentit. Est in me quiddam mortuum, quiddam vivum, quid inde sperandum ? Infelix, non in mente sed in carne.   Quis me etc., liberabitur cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia permanebit. Modo interim quid ? Ego ipse mente servio legi Dei non consentiendo, carne legi peccati concupiscendo.
ducentem18
18 ducentem] om. Weber
interl.| ex carne non mente
in legem19 peccati
19 legem] lege Weber
interl.| peccatum enim lex quia damnatur
interl.| quanto autem vicinior tanto periculosior
que est in membris meis.
interl.| id est ex carne
Numérotation du verset Rm. 7,24 
Infelix
interl.| quia captivatus sum ergo quia natus sub peccato
interl.| quia carnalis
ego homo
interl.| spiritualis
quis me liberabit
interl.| et cum per me non possum quis nisi magnus aliquis
de corpore mortis huius ?
interl.| de dominio carnis in qua mors
interl.| non lex non vires proprie sed
marg.| Vel DE  CORPORE. Id est congregatione ingruentum malorum vel peccatorum.
Numérotation du verset Rm. 7,25 
Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur
interl.| quia gratia liberat
ego
interl.| rationalis et interior homo
ipse
interl.| habens ut prius fomitem
marg.| IGITUR  EGO  IPSE etc. Hic tertius actus in lege spiritus.
marg.| IGITUR  EGO  IPSE. Sed quia dixit gratia se esse liberatum, ne quis torpeat securus quasi peccatum non ultra noceat, determinat quomodo sit liberatio si in gratia manserit. Alioquin peccatum iterum occupabit.
marg.| EGO  IPSE. Ego in carne ego in mente, non duo sed unus ex utroque mente non consentio carne concupisco.
marg.| AB  HOC  LOCO. Scimus enim quia lex spiritualis ad finem usque huius capituli, utrum ex propria an ex universalis hominis persona hec melius accipiantur, non omnino perspicuum est.
marg.| Dicit AUGUSTINUS. Aliquando sibi visum fuisse in hoc apostoli sermone describi hominem sub lege. Sed ut ait non est nisi homo gratie qui condelectatur legi Dei et consentit, et qui non operatur malum nec vult et qui ignorat, id est non approbat et cui nihil damnationis nunc est, sicut in sequenti ostenditur et tamen adhuc esse carnalem se dicit.
mente
interl.| voluntate
servio legi Dei,
interl.| potens sum servire
carne autem legi peccati.
interl.| et ideo non remissius agendum sed cavendum ne regnet



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rm. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=60&chapitre=60_7)

Notes :