<73.1> Argumentum in epistolam ad Hebreos incipit

prol.| 1 {t. 4 : Erfurt, f. 1131vb ; facsim., p. 422b} In primis videndum2 est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda3 non servaverit morem suum ut vel vocabulum nominis sui vel ordinis describeret4 dignitatem. Hec causa est quod ad eos scribens5 qui ex circumcisione crediderant quasi gentium Apostolus et non Hebreorum6, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui7 noluit anteferre. Nam simili modo etiam Ioannes apostolus propter humilitatem in epistola sua nomen suum eadem ratione non pretulit. Hanc ergo epistolam fertur Apostolus ad Hebreos conscriptam hebraica lingua misisse cuius sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli8 greco sermone composuit9.a
a Fons : Repertorium biblicum , n° 793.
1 Argumentum... incipit] Prologus ad Hebreos ΩS
2 videndum] dicendum ΩS
3 scribenda] scribendo ΩS
4 describeret Cor2 ΩS] scribetur Cor4
5 scribens Cor2 ΩS] scribendi Cor4 (non est), scribendo Cor4 (non est)
6 Hebreorum] Iudeorum ΩS
7 sui] om. ΩS
8 ap. Pauli] inv. ΩS
9 composuit ΩS]+ sed hec epistola missa fuit ab Italia per Timotheum Cor2
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1131va ; facsim., p. 422a} IN  PRIMIS  VIDENDUM. Quidam veritatis calumniatores hanc epistolam non esse Pauli dicere ausi sunt eo quod nomen eius in titulo non habeat et longe splendidiore atque facumdiore stilo quam alie resplendeat sed aut Barnabe aut Luce vel Clementis vel Tertulliani. Quibus in promptu nobis est repondere. Si enim ideo non est dicenda Pauli, quia nomine eius pretitulata non est, ergo nec alicuius illorum, immo nullius omnino, cum nullius nomen habeat in titulo. Ideo autem nomen suum hic epistole sicut et ceteris non preposuit, quia Hebreis odiosus erat quibus legis destructor videbatur. Quia ergo non eorum, sed gentium erat Apostolus, nomen suum eis odiosum tacuit, ne prescripti nominis invidia sequentis utilitatem excluderet lectionis. Sciens quoque eorum superbiam suamque humilitatem ipse demonstrans, ordinis sui dignitatem noluit anteferre nominando se apostolum. Sed meritum officii sui tacens superbis ipse humilis non se apostolum nominavit, ne superbi indignarentur. Quod vero hec epistola maiore relucet facundia quam alie sane mirandum non est, cum naturale sit unicuique plus in sua {t. 4 : Erfurt, f. 1131vb ; facsim., p. 422b} quam in aliena valere lingua. Ceteras enim epistolas Apostolus peregrino, id est greco sermone composuit, hanc autem scripsit hebraica lingua. Cuius sensum et ordinem retinens Lucas post excessum eius greco sermone composuit. Non est ergo mirum si in hac tanto doctrine fulget eloquio. Propulsatis ergo calumniis adversantium veritati nullatenus ambigendum est, et hanc Pauli fore epistolam. In qua intendit Christi eminentiam et fidei sufficientiam, necnon et legis insufficientiam et inutilitatem ostendere.
prol.| prol.|
marg.| Paulus doctor egregius gentium apostolus ministerium suum volens honorificare, iuxta quod in epistola ad Romanos ait : 'Quamdiu quidem sum apostolus gentium honorificabo ministerium meum, temptans si quomodo ad emulandum provocem carnem meam'b. Ecclesiis Hebreorum scripsit de eminentia Christi secundum utranque naturam et inutilitate legis mosaice astruens multis modis fidem Iesu Christi absque legalibus sufficere ad iustitiam et salutem legalia vero post passionemChristi non modo non proficere verum etiam officere quorumdam Hebreorum superstitiosam traditionem excludens qui Christum confidentes legales observantias tenendas putabant. Et in hunc errorem quosdam etiam qui de gentilitate venerant ad Christum sua auctoritate induxerant. Ideo Apostolus providens gentibus, ne deinceps in hunc errorem Hebreorum auctoritate trahantur, Iudeos quoque ad emulandum provocans, quod est honor ministerii sui, gratiam Dei hic commendat per Christum verum pontificem hoc tempore fidelibus factam, legem ostendens reprobatam, ad ultimum etiam de moribus instruit. Presentis igitur temporis eminentiam ostendit dicens Deum unigenitum suum nobis misisse et in eo nobis locutum ut auditorum mentes erigeret, id est fidelium quibus scribit Iudeorum. Ne quia multis malis que illis acciderant valde afflicti et contriti erant, putarent ex hoc se inferiores esse ceteris ac miseriores. Ideoque ut eos consoletur atque erigat maiori gratia preditos in initio epistole sue declarat, quia antiquis quidem prophete missi sunt nobis autem Filius et illis servi et conservi locuti sunt nobis autem Dominus. Modus tractandi : primum proponit audienda esse verba Christi conferendo eum prophetis quia in eo locutus est Dominus ut in prophetis et maior est eis. Deinde commendat eum alternatim secundum utramque naturam, humanam scilicet et divinam. Postea comparat eum angelis et prefert, multa {t. 4 : Erfurt, f. 1132ra ; facsim., p. 423a} interferens de excellentia eius secundum utramque naturam. Deinde comparat eum Moysi et prefert. Deinde multis rationibus et auctoritatibus gratiam fidei umbre legis preferendam declarat. Et sacerdotium Christi levitico sacerdotio et Testamentum novum veteri eiusque sacrificium unum multis illius sacrificiis preponendum ostendit, quia ibi umbra hic veritas. Tandem ponit fidei descriptionem eam multis testimoniis commendans. Circa finem vero moralem subdit instructionem.
b Cf. Rm. 11, 13 : « Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, si quomodo ad emulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis ».
prol.| ARGUMENTUM FINIT. EPISTOLA PAULI AD HEBREOS INCIPIT10. A
A Codd. : ΩS (538rb) Rusch {MM2019}
10 Argumentum... incipit] edpistola ad hebreos ΩS



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Argumentum in epistolam ad Hebreos incipit), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_Prol.1)

Notes :