Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Hbr. 8,1 

Capitulum autem
super ea que dicuntur :
talem habemus pontificem
qui consedit
in dextera sedis
magnitudinis
in celis,
Numérotation du verset Hbr. 8,2 

sanctorum minister,
et
tabernaculi veri,
quod fixit Deus1 et non homo.
1 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Hbr. 8,3 

Omnis enim pontifex
ad offerenda munera
et hostias
constituitur,
unde necesse est et hunc
habere aliquid quod offerat.
Numérotation du verset Hbr. 8,4 

Si ergo esset super terram
nec esset sacerdos,
cum essent qui offerrent
secundum legem munera,
Numérotation du verset Hbr. 8,5 

qui
exemplari
et umbre deserviunt celestium.
Sicut responsum est
Moysi cum consummaret tabernaculum :
Vide inquit
omnia
facito secundum exemplar,
quod tibi ostensum est in monte.
Numérotation du verset Hbr. 8,6 

Nunc autem melius sortitus est ministerium,
quanto
et melioris testamenti
mediator est,
quod
in melioribus repromissionibus
sanctum est.
Numérotation du verset Hbr. 8,7 

Nam si illud prius
culpa vacasset
non utique secundi locus
inquireretur.
Numérotation du verset Hbr. 8,8 

Unde2 vituperans3
2 unde] om. Weber |
3 vituperans] + enim Weber |
eos
dicit : Ecce dies
venient4 dicit Dominus
4 venient] veniunt Weber
et consummabo
super domum Israel,
et super domum Iuda
testamentum novum,
Numérotation du verset Hbr. 8,9 

non secundum testamentum
quod feci patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum5
5 eorum] illorum Weber
ut educerem illos de terra Egypti, quoniam
ipsi non permanserunt
in testamento meo,
et ego neglexi eos dicit Dominus.
Numérotation du verset Hbr. 8,10 

Quia hoc testamentum
quod disponam
domui Israel
post
dies illos,
dicit Dominus :
dando
leges meas in mentem
eorum, et in corda6
6 corda] corde Weber
eorum superscribam eas,
et
ero eis in Deum,
et ipsi
erunt mihi in populum,
Numérotation du verset Hbr. 8,11 

et non docebit unusquisque
proximum suum,
et unusquisque fratrem suum
dicens :
cognosce Deum7, quoniam omnes
7 Deum] Dominum Weber
scient me
a minore
usque ad maiorem eorum,
Numérotation du verset Hbr. 8,12 

quia propitius ero
iniquitatibus eorum
et peccatorum illorum
iam non commemorabor8
8 commemorabor] memorabor Weber
Numérotation du verset Hbr. 8,13 

dicendo autem novum
veteravit prius
quod autem antiquatur
et senescit
prope interitum est.

Capitulum 8

Numérotation du verset Hbr. 8,1 
Capitulum autem
interl.| multa de eo dixi sed modo facio capitulum
marg.| CAPITULUM. Quasi pauca dixisset breviter complectitur dignitatem eius supra quam prius dixit. Capitulum est brevis multorum complexio, sic dictum quia totam summam breviter capiat.
super ea que dicuntur :
interl.| dignius laudem Christi continens quam predicta
talem habemus pontificem
interl.| TALEM HABEMUS. Hic incipit capitulum et finit ibi : Deus et non homo .
qui consedit
interl.| iam diu est quod quiescit et regnat secundum divinitatem
interl.| quia Deus qui homo qui «gigas gemine substantie»a in quo due nature unite
a Hymnus : Veni redemptor gentium in Nativitate Domini, Corpus antiphonalium officii, n° 8408 (Repertorium hymnicum 21234 ; Analecta hymnica L, 13. Cf. Ambrosius Mediolanensis, Hymnus 5 : Intende qui regis Israel, str. 5, v. 17 : « Procedat [al. : procedens] e thalamo suo, / pudoris aula regia, / geminae gigas substantiae / alacris ut currat viam ». Cf. Ioseph   de Ghellinck , « Note sur l’expression ‘Geminae gigas substantiae’ », Recherches de science religieuse, 5 (1914), p. 416-421 ; I.   Mehlmann , « Geminae gigas substantiae. Historia de una formula cristologica », Verbum (Rio de Ianeiro), 28 (1971), p. 139-178.
in dextera sedis
interl.| in equalitate sedentis deitatis, id est Patris qui quiescit et iudicat
marg.| IN  CELIS 1  CONSEDIT. Vel super materiales celos, vel super thronos et dominationes, ibib :   minister sanctorum , quia sanctis ministrat vitam eternam. Vel in celis ministrabat gloriam per sancta sanctorum significatam. Et minister tabernaculi veri, id est veritatis quam tabernaculum vetus prefigurabat, scilicet iustitiam in presenti Ecclesia, gloriam in futura. Quod verum tabernaculum fixit Deus ut in eternum permaneat. Umbratile vero erat non fixum sed portabile. Et non homo, quia et vetus posuit Deus sed per ministrum hominem.
b Hbr. 8, 2.
1 sic Rusch
magnitudinis
interl.| hoc potestatis et maiestatis divine iudicium est
in celis,
interl.| secundum humanam naturam locatus
Numérotation du verset Hbr. 8,2 
interl.| hoc misericordie
marg.| SANCTORUM  MINISTER. Sanctis augmentum virtutum et vitam eternam ministrat.
et
interl.| pro id est
tabernaculi veri,
interl.| non umbratilium sed tabernaculi veri quod est anime sanctorum quibus dat gaudia eterna
quod fixit Deus2 et non homo.
2 Deus] Dominus Weber
interl.| tabernaculum id est celeste Ecclesiam et presentem
Numérotation du verset Hbr. 8,3 
Omnis enim pontifex
interl.| Christus est minister quia omnis pontifex constituitur ad ministrandum. Et hoc est
ad offerenda munera
interl.| ut panes, thus et huiusmodi
et hostias
interl.| de animalibus
constituitur,
interl.| et quia omnis constituitur ad offerendum
unde necesse est et hunc
interl.| Christum
habere aliquid quod offerat.
interl.| id est carnem ex nobis vel quam prius non habuit
Numérotation du verset Hbr. 8,4 
Si ergo esset super terram
interl.| quod Iesus offert
marg.| SI  ERGO  ESSET. AMBROSIUS. Si terrenus esset pontifex sicut Aaron, utique non esset sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. Sed quia Aaron mortuus est, non est sacerdos. Christus vero quia vivit sempiternus est sacerdos, non talis quales sunt umbratile sacerdotium gerentes.
marg.| SI  ERGO. LANFR<ANCUS>. Ratio cur Christus se obtulit, quia si esset super terram quod pro peccato totius mundi digne posset offerri non esset tamen sacerdos, offerre dignus, cum id est quamvis essent qui offerrent et ideo mundus se obtulit mundum. Verum enim sacerdotum rite non posset offerri nisi per sacerdotem iustum et sanctum. Quis autem tam iustus et sanctus sacerdos, quam unicus Dei Filius qui non opus haberet per sacrificium sua purgare peccata, nec originalia nec superaddita. Vel ita :   si ergo, quasi : et quia omnis sacerdos constituitur ad offerendum, ergo et Christus obtulit cuius rei merito et in celum ascendit. Et sic oportebat fieri, quia si esset super terram, id est nondum introisset in sancta sanctorum, id est in interiora celi non esset sacerdos, id est sui sacerdotii ritus non celebraretur, cum adhuc {t. 4 : Erfurt, f. 1138rb ; facsim., p. 435b} superesset sacerdotium secundum Aaron. Restat ergo ut ipse se offerat.
marg.| AMBROSIUS. Quod offerat et cum aliquid, vel illud erit super terram, vel celeste sed non super terram, quia si hoc esset iam non esset sacerdos, ergo vel celeste est quod offert.
marg.| CHRYSOSTOMUS. Super terram est quicquid incarnalibus, vel pro carnalibus offertur.
marg.| CHRYSOSTOMUS. Quid enim tam congruenter pro hominibus offerretur quam humana caro et quid tam aptum immolationi quam caro mortalis ? Et quid tam mundum pro mundanis vitiis mortalium, quam sine ulla contagione canalis concupiscentie caro nata in utero et ex utero virginali ? Et quid tam grave offerri et suscipi posset quam caro sacrificii nostri ? Ut - quia quatuor considerantur in omni sacrificio, scilicet cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur - idem ipse unus verusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unus cum illo manens cui offerebat, unum in se faceret offerebat, pro quibus unus ipse esset qui offerebat et quod offerebat.
marg.| Vel SI  ERGO. AUGUSTINUS. Quasi : et quia Christus constituitur ad offerendum, ergo vel est terrenus vel celestis sacerdos. Sed terrenus non, quia  SI  ESSET  SUPER  TERRAM, id est si terrenus esset pontifex ut Aaron.  NEC  ESSET, utique sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech nec necesse foret :  CUM  ESSENT etc.
marg.| SI  ERGO  ESSET. HIERONYMUS. Quia omnis offert si esset terrenus aliquis, qui posset mundare genus humanum, non esset sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia satis essent qui offerrent legalia, sed quia illi erant mortales et peccatores, et ideo humanum genus mundare non valentes, venit Christus qui sufficeret. Nunc autem, id est in hac novissima etate melius ministerium sacerdotii sorttum est tanto quanto melior est lex eius. Iam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam testamentorum.
nec esset sacerdos,
interl.| nedum pontifex
interl.| non esset
cum essent qui offerrent
interl.| multi et ita superflue carnalia offerret
secundum legem munera,
interl.| id est super terram
Numérotation du verset Hbr. 8,5 
qui
interl.| ne videatur Iesus eadem dignius offerre addit deserviunt, id est plene omnia implent sicut dictum est Moysi et ita frustra hoc sacerdotium assumeret Iesus quo carnale aliquid offerret
exemplari
interl.| figure
marg.| QUI  EXEMPLARI. AMBROSIUS. Exemplar autem et umbras dicit figuras que et exemplar sunt et exemplum diversarum rerum. Exemplar est ad cuius similitudinem aliquid fit. Exemplum similitudo que inde trahitur. Deus in monte veritatem Moysi ostendit, id est ordinem celestis curie quomodo scilicet angeli Deo obediant, laudent et diligant seque invicem et nos diligant, nostrisque profectibus studeant, et alia huiusmodi in quibus a nobis imitandi sunt. Sed quia carnalis populus capere non potuit, precepit ut eam figuris imaginaretur. In quibus puerilis populus enutritus quandoque veniret ad veritatem, et ita res prius ostensa dicitur exemplar figurarum iuxta se factarum.
marg.| CHRYSOSTOMUS. Item figure dicuntur exemplar veritatis que postea impleta est, sicut ille figure presignaverunt. Secundum hoc dicit hec deserviunt exemplari, id est figuris. Et quia exemplar aliquando est veritas, non figura addit umbre, quia illa non erant nisi umbra veritatis leviter habitura veniente Christo.
et umbre deserviunt celestium.
interl.| mysteriorum
interl.| celestia dicit Ecclesiam cuius pars in celis regnat pars secutura peregrinatur in terris
Sicut responsum est
interl.| a Domino
Moysi cum consummaret tabernaculum :
interl.| quid est ei responsum ?
marg.| RESPONSUM  EST  MOYSI  CUM  CONSUMMARET. Non cum inciperet, quia iam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consuluit Dominum qui et de {t. 4 : Erfurt, f. 1138va ; facsim., p. 435a} figuris sicut et de veritate eum docuit.
Vide inquit
interl.| Dominus
omnia
interl.| omnia dicit et de constructione tabernaculi et de sacrificiis que in eo oblaturi essent
facito secundum exemplar,
interl.| id est veritatem
quod tibi ostensum est in monte.
interl.| quia ostendit ei visu in monte que esset facturus
Numérotation du verset Hbr. 8,6 
Nunc autem melius sortitus est ministerium,
interl.| illi serviunt exemplari et umbre sed Iesus melius ministerium, quia et spiritualibus ministrat et spiritualia dat quod nunc patet cum ostensum sit non offerre super terram et hoc est : NUNC AUTEM etc.
quanto
interl.| tanto melius ministerium quanto
interl.| quia eterna promittit
interl.| Novi scilicet
marg.| MELIORIS  TESTAMENTI etc. Iam ecce a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam testamentorum, veteri preferens novum quod novum in melioribus repromissionibus etc.
mediator est,
interl.| dator est medius inter Deum et hominem
quod
interl.| novum
in melioribus repromissionibus
interl.| ideo melius dixit
interl.| quia celum promitit
interl.| quam essent promissionis vereris
marg.| QUOD  IN  MELIORIBUS. Precepta omnia fere eadem. Moralia utique ut : 'non occides'.  CERIMONIALIA  NON  EADEM etc. Sacramenta vero non eadem, quia illa promittunt hec dant salutem. Promissa non eadem, quia ibi terrena hec celestia.
sanctum est.
interl.| confirmatum est ut duret
Numérotation du verset Hbr. 8,7 
Nam si illud prius
interl.| testamentum
marg.| NAM  SI  ILLUD. Probat quod testamentum Christi melius est veteri. Nam illud non vacat a culpa, hoc vacat. Si enim vacasset a culpa non daretur secundum sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum hoc perfectum.
culpa vacasset
interl.| id est si inculpabiles essent eius observatores
interl.| id est perfecte mundasset hominem
marg.| CULPA  VACASSET. Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat quod videtur dum precipit sine gratia et prevaricatores facit.
non utique secundi locus
interl.| opportunitas
inquireretur.
marg.| Inquireretur a Domino qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret testimonium.
Numérotation du verset Hbr. 8,8 
Unde3 vituperans4
3 unde] om. Weber
4 vituperans] + enim Weber
interl.| sed inquiritur et hoc auctoritate Ieremie
marg.| UNDE  VITUPERANS. Si queratur a nobis cur non eo ritu colamus Deum quo coluerunt eum Hebrei patres ? Respondemus aliud Deum nobis precipisse per patres novi Testamenti. Neque hoc contra vetus Testamentum, cum et in illo id sit ante predictum. Sic enim prenuntiatum est per Ieremiam prophetam ut sequitur :  VITUPERANS  ENIM. Quasi : si illud vacasset a culpa, non inquireretur locus secundi. Sed inquiritur Ieremias enim vituperans etc.
eos
interl.| qui in lege errant
dicit : Ecce dies
interl.| quia lux mundo
venient5 dicit Dominus
5 venient] veniunt Weber
interl.| paulatim appropinquant tempus Christi dies vocat, quia pulsis tenebris ‘’lux que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum’’c in mundo apparuit.
c Io. 1, 9 : « Erat lux vera quae illuminat... »
et consummabo
interl.| implebo
interl.| vel consummans dabo
super domum Israel,
interl.| ut dominetur eis
et super domum Iuda
interl.| Iudeos qui in duo regna divisi post Salomonem
testamentum novum,
interl.| in quo fiet quod promissum est Abrae
interl.| quod non sit de terrenis ut illud vetus, lex scilicet in Sina data
Numérotation du verset Hbr. 8,9 
non secundum testamentum
marg.| NON  SECUNDUM  TESTAMENTUM. Hic prophetatur non perseveraturum vetus, sed futurum novum. Cumque multis locis hoc idem significetur et prenuntietur, non tamen ipsum novum legitur expressum. Nempe in veteribus libris aut nunsquam aut difficile preter hunc propheticum locum legitur facta commemoratio Novi Testamenti ut ipso nomine appelletur. Considera ergo diligenter differentiam inter duo Testamenta novum et vetus. Ibi littera que sola occidit, hic spiritus qui vivificat. Illud vetus quia a vetustate peccati non liberat, hoc novum quia innovat.
marg.| Si quesitum fuerit cur illius testamenti auctoritatem teneamus cuius ritum non observamus, respondemus quod ea legi et accipi oportet ne prophetias extinguamus eo quod in umbra facta sunt omnia illa futurorum sicut ait Apostolusd : 'Hec in figura contingebant illis'. Cum ergo aliquid tale legitur in instrumento vetus Testamenti quale a nobis observari vel iussum est in Novo Testamento vel prohibitum, quid significet querendum est non reprehendendum, quia eo ipso quo iam non observatur non damnatum, sed impletum probatur.
d Cf. 1Cor. 10, 11 : « Hec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines seculorum devenerunt ».
quod feci patribus eorum
marg.| QUOD  FECI  PATRIBUS. Et quia quibusdam speciale fecerat determinat. Quod feci in die, id est legem que post exitum de Egypto data est. Quod enim ante legem Abrae dixit : «In semine tuo benedicentur omnes gentes»e, complevit in evangelio. Illa enim spiritualis promissio fuit pertinens ad gratiam.
e Gn. 22, 18.
in die qua apprehendi manum eorum6
6 eorum] illorum Weber
interl.| quasi per se surgere de lecto non potentium vel quasi nutrix parvulorum
ut educerem illos de terra Egypti, quoniam
interl.| apprehendi sed
ipsi non permanserunt
interl.| ecce quomodo vituperaverit
marg.| NON  PERMANSERUNT. Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam {t. 4 : Erfurt, f. 1138vb ; facsim., p. 435b} non venit Christus solvere sed implere. Non tamen iustificat sine gratia pro veteris hominis noxa, que quia per litteram iubentem et minantem non sanatur, dicitur illud vetus hoc novum propter novitatem spiritus, qui sanat a vitio vetustatis quod evidenter aperit. Hoc est testamentum etc. Dando leges meas in mente. Non in tabulis lapideis, non atramento, sed spiritu quo presente qui est digitus Dei diffunditur caritas in cordibusf que est plenitudo legisg. Non extra terrentur, sed intus diligutn iustitiam unde hec merces. Et ero illis, id est vivent ex me et mihi et in futuro me videbunt quod est perfectio ut alter alterum non doceat, hec est distantia veteris et novi, quod illud in lapide hoc in corde, ibi merces terra hic visio Dei.
f Cf. Rm. 5, 5 : « Spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».
g Cf. Rm. 13, 10 : « Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio ».
in testamento meo,
interl.| lege data in Sina quia «fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile»h
et ego neglexi eos dicit Dominus.
interl.| ne indignemini si dico neglectos quia Dominus dicit
Numérotation du verset Hbr. 8,10 
Quia hoc testamentum
interl.| vere novum non secundum illud, quia hoc est   testamentum
quod disponam
interl.| ordinabiliter
marg.| Disponam ita dando leges. Ecce   testamentum et etiam scribam, ut in eternum maneant quasi quod debet superesse eisque dominari.
domui Israel
interl.| omnium videntium Deum
post
interl.| non modo sed
dies illos,
interl.| prefinitos
dicit Dominus :
interl.| credite quia Dominus dicit
dando
interl.| vel dabo
interl.| ecce testamentum
interl.| per Spiritum sanctum
leges meas in mentem
interl.| intelligentias
7 corda] corde Weber
interl.| in voluntates, quia et intelligent et voluntate servabunt
interl.| illud in lapide
eorum superscribam eas,
interl.| ut maneat in eternum
et
interl.| sic
ero eis in Deum,
interl.| quia dicitur vere Deus in istis et isti populus Dei
et ipsi
interl.| hoc est vivent ex me
erunt mihi in populum,
interl.| hoc quidem in hoc mundo
Numérotation du verset Hbr. 8,11 
et non docebit unusquisque
interl.| istud in futuro
marg.| NON  DOCEBIT. Quod latebat in littera et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens docuit apostolos, et hoc est quod propheta dicit : Non docebit unusquisque proximum quia omnes scient sicut in evangelio dicitur : «Tunc aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas»i.
i Lc. 24, 45.
proximum suum,
interl.| quem amat
et unusquisque fratrem suum
interl.| quem plus diligit
dicens :
interl.| ita
cognosce Deum8, quoniam omnes
8 Deum] Dominum Weber
interl.| ideo alter alterum non docebit
interl.| ideo hec omnia in utraque vita faciam
scient me
interl.| videbunt me sicut sum quod est perfectio
interl.| quasi et hoc perfecte per se non a maiore
a minore
interl.| AUGUSTINUS. Non interest si dicatur econverso a maiore uque ad minorem
usque ad maiorem eorum,
interl.| tempore vel dignitate
marg.| MAIOREM. CHRYSOSTOMUS. Maiores vel tempore ut priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo, vel scientia vel virtute digniores, qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile, quantum in hac vita potest quod minores tantum credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est, et evacuatum fuerit quod ex parte est tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus suis tunc omnes scient eum a minore usque ad maiorem, quia etiam minimus, tunc perfecte sciet cum per se non a maiore instructus.
Numérotation du verset Hbr. 8,12 
quia propitius ero
interl.| hec omnia in utraque vita faciam eis
iniquitatibus eorum
interl.| contra proximum peccata in seipsis sed propincius dum hoc non punit in futuro iam non memorabitur quando non puniet
et peccatorum illorum
interl.| in quibusdam libris peccatum et accipitur de originali
iam non commemorabor9
9 commemorabor] memorabor Weber
interl.| ad penam eternam
Numérotation du verset Hbr. 8,13 
dicendo autem novum
interl.| propheta dixit novum
veteravit prius
interl.| vetus ostendit vel vetus factum est et si vetus finiendum est
quod autem antiquatur
interl.| in inanimatis
et senescit
interl.| in animatis
prope interitum est.
interl.| antiquatis et senectus sunt prenuntii mortis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_8)

Notes :