Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Hbr. 4,1 

Timeamus ergo1
1 ergo] + fratres Md044
ne forte relicta pollicitatione
introeundi in requiem eius
existimetur aliqui2 ex vobis deesse.
2 aliqui] aliquis Md044
Numérotation du verset Hbr. 4,2 

Etenim et nobis
nuntiatum est
quemadmodum
et illis,
sed non profuit illis
sermo auditus
non admixtis fidei
ex his
que audierunt.
Numérotation du verset Hbr. 4,3 

Ingrediemur enim
in requiem
¶Codd. : nonne illis… in requiem = Md044 ( collation . f. 193r)
eius3 qui credidimus, quemadmodum dixit :
3 eius] om. Weber
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam,
et quidem operibus
ab institutione mundi
huius perfectis4
4 huius perfectis] factis Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,4 

Dixit enim
quodam loco
de die septima
sic : et requievit Deus
die septima ab omnibus operibus suis.
Numérotation du verset Hbr. 4,5 

Et
in isto
rursum :
si introibunt in requiem meam.
Numérotation du verset Hbr. 4,6 

Quoniam ergo superest
quosdam
introire in illam
et hii quibus prioribus annuntiatum est
non introierunt propter incredulitatem,
Numérotation du verset Hbr. 4,7 

iterum
terminat
diem quemdam hodie
in David dicendo
post tantum temporis,
sicut supra dictum est
hodie :
si vocem eius audieritis
nolite obdurare corda vestra.
Numérotation du verset Hbr. 4,8 

Nam
si Iesus
eis5 requiem
5 Iesus eis] inv. Weber
prestitisset,
numquam de alio loqueretur post hac die.
Numérotation du verset Hbr. 4,9 

Itaque relinquitur
sabbatismus
populo
Dei.
Numérotation du verset Hbr. 4,10 

Qui enim ingressus est
in requiem eius
etiam ipse requievit ab operibus suis
sicut a suis
Deus.
Numérotation du verset Hbr. 4,11 

Festinemus ergo
ingredi in illam requiem, ut ne quis in idipsum6 incidat incredulitatis exemplum.
6 quis...idipsum] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,12 

Vivus est enim
sermo Dei7,
7 sermo Dei] inv. Weber
efficax8
8 efficax] et praem. Weber
et penetrabilior
omni gladio ancipiti,
et pertingens usque ad divisionem anime
ac spiritus,
compagum quoque ac9 medullarum,
9 ac] et Weber
et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Numérotation du verset Hbr. 4,13 

Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius,
omnia autem nuda
et aperta
sunt oculis
eius
ad quem nobis sermo.
Numérotation du verset Hbr. 4,14 

Habentes igitur10
10 igitur] ergo Weber
pontificem magnum
qui
penetraverit
celos
Iesum Filium Dei
teneamus confessionem
nostre spei11
11 nostre spei] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,15 

Non enim habemus
pontificem
qui non possit compati
infirmitatibus nostris,
temptatum autem
per omnia pro similitudine
absque
peccato.
Numérotation du verset Hbr. 4,16 

Adeamus ergo
cum fiducia
ad thronum gratie eius12,
12 eius] om. Weber
ut misericordiam
consequamur
et gratiam inveniamus
in auxilio
opportuno.

Capitulum 4

Numérotation du verset Hbr. 4,1 
Timeamus ergo1
1 ergo] + fratres Md044
interl.| quia illi perdiderunt requiem2
2 = Md044
interl.| si non3 amore vel timore hoc faciamus
3 si non] sine Md044 | hoc faciamus] om. Md044
marg.| TIMEAMUS. Nequis desit quasi ad nos pertineat. Pertinet enim. Etenim et nobis nuntiatum est, et ingrediemur credendo sicut illi perdiderunt non credendo4.
4 non credendo] om. Md044
ne forte relicta pollicitatione
interl.| per hoc quod relinquatur et contemnatur frequens promissio Dei vel quam Deo in baptismo fecimus
introeundi in requiem eius
interl.| quam terra promissionis significat
interl.| vero iudicio etsi impudenter presumat inde
existimetur aliqui5 ex vobis deesse.
5 aliqui] aliquis Md044
interl.| a requie
Numérotation du verset Hbr. 4,2 
Etenim et nobis
interl.| et merito quia non possumus excusari quasi de re non dicta6
6 et merito... dicta Rusch ] merito quia excusari non possumus quasi de non dicta re Md044 (f. 193r)
nuntiatum est
interl.| tempore gratie
interl.| per Filium
interl.| de eterna requie sicut illis per figuram terre promissionis
quemadmodum
interl.| per famulum
et illis,
interl.| illis nuntiatum est sed
sed non profuit illis
marg.| quia non fuit creditus
sermo auditus
interl.| promissio de requie
non admixtis fidei
interl.| ut sermo et fides simul iungerentur
marg.| NON  ADMIXTUS  FIDEI etc. Egressi enim de Egypto cum multam viam perambulassent et multa indicia virtutis Dei accepissent in Egypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terre. Illi vero cum perrexissent reversi sunt. Provinciam quidem magnorum fructuum et virorum inexpugnabilium et fortium procreatricem esse dicentes. Quibus auditis obstuproverunt qui eos miserant, non credentes veram esse promissionem.
ex his
interl.| propter hec
que audierunt.
interl.| ab exploratoribus
marg.| EX  HIS. Id est propter hec.  QUE  AUDIERUNT, ab exploratoribus qui mala retulerunt non crediderunt, vel fidei sumpte ex his que audierunt.
Numérotation du verset Hbr. 4,3 
Ingrediemur enim
interl.| nobis nuntiatum est ingrediemur enim vel quia non crediderunt non profuit quia nobis qui credimus prodest
in requiemA
A ¶Codd. : nonne illis… in requiem = Md044 ( collation . f. 193r)
interl.| veram
eius7 qui credidimus, quemadmodum dixit :
7 eius] om. Weber
interl.| nos qui credimus sicut ex opposito Spiritus sanctus dixit de incredulis per quod patet quod qui credunt intrabunt
interl.| quid dixit ? Hoc scilicet
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam,
interl.| illi nec in Palestinam nec in veram nos in veram
interl.| que fecit
marg.| ET  QUIDEM  OPERIBUS. Quia dixerat nuntiatum esse de requie dicit quando. Et ante legem et post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati. Et sub lege quando per terram promissionis designabatur. Et tempore gratie in David nuntiatum est, et sic quidem quando nondum completio istius vere requiei et significate quia ea nullus ad huc potitus erat. Et isto rursum. Perfectis. Quod fuit facto homine pro quo omnia et ipse apud Deum glorificandus. Requievit dei septimo. Sex diebus fecit omnia ut post nihil fieret nisi de materia ibi facta, vel ad similitudinem factorum. Septima quievit que significat requiem. Sic et sexta etate homo natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus operamur, inde exeuntes quiescimus. Si tamen opera nostra valde bona inveniantur.
marg.| Vel operibus perfectis nuntiatum est. Dixit enim.
ab institutione mundi
interl.| inchoando
interl.| id est ex quo mundus cepit institui quia ipse omnia fecit
huius perfectis8
8 huius perfectis] factis Weber
interl.| postquam poterat quiescere
Numérotation du verset Hbr. 4,4 
Dixit enim
interl.| Spiritus sanctus
quodam loco
interl.| egregio loco Scripture
de die septima
interl.| per quam significatur eterna requies
sic : et requievit Deus
interl.| a nova operatione
die septima ab omnibus operibus suis.
Numérotation du verset Hbr. 4,5 
Et
interl.| dicit Spiritus sanctus
in isto
interl.| loco
marg.| ET  IN  ISTO. De secunda que significatur per signum et figuram requiei terre promissionis.
rursum :
interl.| de eadem requie per signum
si introibunt in requiem meam.
interl.| terram promissionis que signat veram quam Moyses promiserat
Numérotation du verset Hbr. 4,6 
Quoniam ergo superest
interl.| restat post promissionem
marg.| QUONIAM  ERGO. Bis per diem septimam et terram promissionis requies est significata et promissa. Et quia hoc est ergo iterum, id est sub eiusdem requiei designatione, terminat Spiritus sanctus et distinguit diem quamdam, id est tempus egregium gratie, scilicet in adventu Christi, dicendo in David : 'hodie' qui David futuris tempore gratie representat verba patribus dicta. Post tantum temporis ex quo illa patribus dicta sunt in deserto. Unde patet non de terra promissionis agi que iamdudum habebatur. Ideo terminat diem intrationis quoniam superest introire, et nisi videret intraturos non terminaret. David licet sub lege positus mente in tempore gratie, dicens 'hodie' tertio nuntiat requiem in illo tempore consummandam.
marg.| Vel alio verborum ordine potest legi hec littera QUONIAM  ERGO etc. Quasi : hoc et illo modo promissa est, et signata requies celestis ergo superest quosdam introire in illam requiem. Et quoniam hoc est. Et quia hoc non sufficeret ad inferendum quod illaturus est addit aliud, scilicet : Et hi quibus etc. Ut ex his duobus tertium necessario infertur hoc modo, quasi : Et quia hoc est scilicet. Quoniam superest quosdam intrare. Et qui hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem. Ideo iterum terminat diem, quasi : quia necessarium erat dicere in David 'hodie' post tantum tempori. Ex quo illa dicta patribus et filii Israel in terram promissionis intraverant. Unde patet quod hec est illa requies. Sicut etc. que non mutantur.
quosdam
interl.| egregios
introire in illam
interl.| requiem eternam que significabatur
et hii quibus prioribus annuntiatum est
interl.| et quid opus erat illis dicere nolite obdurare corda vestra quia hi quibus prioribus
non introierunt propter incredulitatem,
interl.| in veram requiem quam terra promissionis significabat ad quam non pervenerunt
Numérotation du verset Hbr. 4,7 
iterum
interl.| Spiritus sanctus
terminat
interl.| distinguit
diem quemdam hodie
interl.| quo pronuntiata impleantur
marg.| DIEM  QUEMDAM  HODIE. De tertia significata, et quando datur quamvis obcure que per Christum credentibus promissa est.
in David dicendo
interl.| in hoc patet quod hec est alia
post tantum temporis,
marg.| POST  TANTUM  TEMPORIS. In hoc patet quod hec est alia requies de qua David dicit 'hodie' quam illa ad quam Iosue duxit. Nam si illa esset non loqueretur de alia David, ergo certum est esse aliam ad quam Christus duxit que per illam in Palestina signabatur.
sicut supra dictum est
interl.| dicendo hodie sicut iam
hodie :
interl.| tempore gratie
si vocem eius audieritis
interl.| sicut vere audietis
nolite obdurare corda vestra.
Numérotation du verset Hbr. 4,8 
Nam
interl.| vere hec est alia
si Iesus
interl.| id est Iosue qui induxit in terram promissionis
marg.| NAM  SI  IESUS etc. Superest quosdam intrare sicut David terminat :  NAM  SI  EIS etc. Ne videretur dictum hoc de terra promissionis. Eis, id est filiis Israel quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis requiem prestitisset ut in littera. Numquam, id est nullo tempore post hanc, id est in sequenti tempore. Loqueretur de alia die, id est tempore gratie quasi quo deberet dari. Vel numquam post loqueretur de alia, scilicet requie preter terram promissionis dicendo hac die quam supra hodie etc. Sed locutus est de alia :  ITAQUE  RELINQUITUR.
eis9 requiem
9 Iesus eis] inv. Weber
interl.| veram
prestitisset,
interl.| ipse prestans ut dux dedisset
numquam de alio loqueretur post hac die.
Numérotation du verset Hbr. 4,9 
Itaque relinquitur
interl.| futuris servatur Deo promittente
sabbatismus
interl.| plene quietis feriatio et iocunditas sabbati
marg.| SABBATISMUS. Vera requies significata per sabbatum, id est plene quietis feriatio et iocunditas quo Dominus requievit, et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia maiore refecti et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad regnum cuius non est finis ?
populo
interl.| futuro
Dei.
Numérotation du verset Hbr. 4,10 
Qui enim ingressus est
interl.| vera requies est
in requiem eius
interl.| quam Deus dat
etiam ipse requievit ab operibus suis
interl.| quibus hic laboravit
interl.| ita perfecte
sicut a suis
interl.| operibus
interl.| quievit
Numérotation du verset Hbr. 4,11 
Festinemus ergo
interl.| et quia hec est vera requies
ingredi in illam requiem, ut ne quis in idipsum10 incidat incredulitatis exemplum.
10 quis...idipsum] inv. Weber
interl.| per fidem et bona opera ut ne quis, id est ut non aliquis, incidat in illam incredulitatem in qua patres fuerunt que est vobis exemplum, unde peius est nisi caveatis
marg.| IN  IDIPSUM  EXEMPLUM. Vel in penam qualem illi per incredulitatem habuerunt exemplum dicit, ut mentem nostram habeamus illic ne similiter excidamus. Et ut magis terreat addit : Vivus est enim, id est qui illos iudicavit vobis iudex est, scilicet Filius Dei cui qui obedit mortem non videbit in eternum.
Numérotation du verset Hbr. 4,12 
Vivus est enim
interl.| debemus festinare in illam
interl.| et ita in eo vivetis
marg.| Vivus quem infideles mortuum putant.
sermo Dei11,
11 sermo Dei] inv. Weber
interl.| Filius Dei
marg.| Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit.
efficax12
12 efficax] et praem. Weber
interl.| potens omne quod vult facere salvando vel damnando
et penetrabilior
interl.| id est perspicacior ne qua occulta putetis latere eum
omni gladio ancipiti,
interl.| omni ingenio carnali vel spirituali
et pertingens usque ad divisionem anime
interl.| id est ad discretionem carnalium et spiritualium cogitationum
ac spiritus,
interl.| rationalitatis
marg.| Pertigens usque et tota consideratione perveniens ad separationem anime, id est sensualitatis et spiritus, id est rationis.
marg.| DIVISIONEM  ANIME  AC  SPIRITUS. Anima vivimus cum bestiis, spiritum intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata id est que actu corporis fiunt ut luxuria, per spiritum vero spiritualia id est que sunt mentis ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia pecccata et spiritualia quisquid quo animo agat.
marg.| Vel ita ut per animam accipiantur carnales cogitationes et male, per filium spirituales cogitationes et bone. Et est sensus pertingens usque ad divisionem anime ac spiritus, id est usque ad discretionem carnalium et spiritualium cogitationum.
marg.| ANIME  AC  SPIRITUS. Pertingit sermo Dei cognitione insuperabili quod cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione et ipsa a se dum plus dedita infimis rebus inferio est, vel ab his revocata dignior sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhitat de divina usia cogitans, vel inferius celestia considerat. Vel item inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est superat quod in illa altius est. 'Compages' dicitur iunctura ipsius sensualitatis et rationis quam videt Filius Dei, scilicet quomodo et inter se cohereant in aliquo, vel hec et illa id est ratio et sensualitas quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis pressa et captiva aliquando consentit inferiori differentie sensualitatis. Medulla que interior est dicitur quicquid interius et subtilius est in anima vel spiritu quod etiam videt Filius Dei. Discernit etiam cogitationes, id est que diversa diversi cogitent. Descernit et intentiones earum cogitationum quo singule tendant ad bonum vel malum. Et ut plus dicam nulla creatura terrena vel celestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta et etiam aperta quia ex omni parte plene visa. Vel compages dicit coniunctiones cogitationum, medullas intentiones earum. Quod ipse apertius dicit cogitationum et intentionum. Et est ordo discretor compagum. Si enim cogitatio cogitationi coniungitur ipse novit que sit secundum Deum et que secundum seculum. Novit quorum quo vergat intentio earum.
compagum quoque ac13 medullarum,
13 ac] et Weber
interl.| ad divisionem pertingens
interl.| compages sunt cogitationes que sibi iunguntur quando altera alteram sequitur medulie subtiles intentiones
et discretor cogitationum et intentionum cordis.
interl.| voluntatis
Numérotation du verset Hbr. 4,13 
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius,
interl.| in presentia deitatis
omnia autem nuda
interl.| revelata discoperta
et aperta
interl.| manifesta
sunt oculis
interl.| visioni
eius
interl.| Filii Dei
ad quem nobis sermo.
interl.| id est cui oportet nos reddere rationem de operibus nostris
Numérotation du verset Hbr. 4,14 
Habentes igitur14
14 igitur] ergo Weber
interl.| quia talis est sermo Dei ergo teneamus et merito quia idem pontifex est qui obtulit se secundum quod homo et hoc est
marg.| HABENTES  ERGO 15. Hic incipit de pontifice Christo quomodo sufficiens quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat et legem que sub illo est per meliorem legem suam,et quomodo necessarius nobis ad iustitiam et salutem.
15 sic Rusch
pontificem magnum
interl.| super omnes pontifices
qui
interl.| Moyses nec terram promissionis
penetraverit
interl.| penitus intravit ut possimus sequi
celos
interl.| non sancta sanctorum templi
Iesum Filium Dei
interl.| qui etiam salvator et Filius Dei
teneamus confessionem
interl.| ut fides etiam sit in ore
interl.| id est fidem cordis cum confesione oris
interl.| que est causa
nostre spei16
16 nostre spei] om. Weber
interl.| future beatitudinis quam speramus
Numérotation du verset Hbr. 4,15 
interl.| hoc ideo dicit ne pro prioribus desperent
interl.| tenere debemus
marg.| NON  ENIM  HABEMUS etc Quasi teneamus et tenere debemus, quia cum sit potens est etiam misericors nostram expertus infirmitatem.
pontificem
interl.| etsi altus, ne dico videatur eos abiicere
qui non possit compati
interl.| condescendere per similitudinem
marg.| QUI  NON  POSSIT  COMPATI. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus secundum quod omnia novit, sed et per hoc quod homo et similia sustinuit.
infirmitatibus nostris,
interl.| fragilitatibus
interl.| et ideo potest compati
temptatum autem
interl.| a diabolo
interl.| irrisum crucifixum
per omnia pro similitudine
interl.| genera temptationis
interl.| id est quia similis aliis hominibus vel ut exemplum daret
absque
interl.| tamen
peccato.
interl.| et ideo potest liberare
interl.| et quia potest compati
Numérotation du verset Hbr. 4,16 
Adeamus ergo
interl.| fide, intentione, opere
cum fiducia
interl.| fiducialiter quia compatiens
interl.| licet peccatores
ad thronum gratie eius17,
17 eius] om. Weber
interl.| non dico ad tribunal iudicii
interl.| id est ad eum in quo gratia regnat
ut misericordiam
interl.| remissionem peccatorum precedentium
consequamur
interl.| per eum
et gratiam inveniamus
interl.| et de reliquo gratiam in auxilio ut auxilietur ne recidamus in hac vita
in auxilio
interl.| nunc est tempus auxilii
opportuno.
interl.| est enim quod non congruit
marg.| IN  AUXILIO  OPPORTUNO. Nunc enim tempus est auxilii, nunc est tempus donorum cum post baptismum peccantes per gratiam invenire penitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarche venerint qui eo fuerint digni. Tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem dum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum sed cum fiducia, id est sine dubitatione, accedendum ut per gratiam accedatur inveniatur auxilium opportunum. Est enim auxilium quod non congruit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_4)

Notes :