Capitulum 1

Numérotation du verset Hbr. 1,1 

Multifariam
multisque1 modis
1 multisque ΩS Rusch ] et multis Weber
olim Deus loquens patribus in prophetis,
Numérotation du verset Hbr. 1,2 

novissime
diebus istis
locutus est nobis
in Filio,
quem constituit
heredem universorum,
per quem fecit
et secula.
Numérotation du verset Hbr. 1,3 

Qui cum sit
splendor glorie
et figura
substantie eius
portansque omnia
verbo
virtutis sue,
purgationem peccatorum faciens,
sedet2
2 sedet ΩS Rusch ] sedit Weber
ad dexteram maiestatis eius3
3 eius] om. Weber
in excelsis,
Numérotation du verset Hbr. 1,4 

tanto melior
angelis
effectus,
quanto differentius pre illis nomen hereditavit.
Numérotation du verset Hbr. 1,5 

Cui enim
dixit aliquando angelorum :
Filius
meus
es tu
ego hodie
genui te ?
Et rursum :
Ego ero illi in Patrem
et ipse
erit mihi in Filium ?
Numérotation du verset Hbr. 1,6 

Et cum iterum
introducit
primogenitum
in orbem terre dicit : Et adorent
eum
omnes angeli Dei.
Numérotation du verset Hbr. 1,7 

Et ad angelos quidem
dicit : Qui
facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis.
Numérotation du verset Hbr. 1,8 

Ad Filium autem :
Thronus tuus
Deus
in seculum seculi
virga4* equitatis
4 virga ΩS Rusch ] et praem. Weber
virga regni tui.
Numérotation du verset Hbr. 1,9 

Dilexisti
iustitiam
et odisti
iniquitatem,
propterea
unxit te
Deus,
Deus tuus, oleo
exultationis
pre participibus tuis.
Et tu
in principio,
Domine,
terram fundasti
et opera manuum tuarum
sunt celi.
Numérotation du verset Hbr. 1,11 

Ipsi
peribunt,
tu autem permanebis,
et omnes
ut vestimentum
veterescent,
Numérotation du verset Hbr. 1,12 

et velut amictum mutabis5 eos
5 mutabis ΩS Rusch ] involves Weber
et mutabuntur.
Tu autem
idem ipse6 es
6 ipse ΩS Rusch ] om. Weber
et anni tui
non deficient.
Numérotation du verset Hbr. 1,13 

Ad quem autem angelorum dixit aliquando :
Sede
a dextris meis
quoadusque
ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum ?
Numérotation du verset Hbr. 1,14 

Nonne omnes sunt7*
7 omnes sunt ΩS Weber ] inv. Rusch
administratorii8* spiritus,
8 administratorii ΩS Weber ] angeli praem. Rusch
in ministerium
missi
propter eos
qui hereditatem capiunt9* salutis ?
9 capiunt ΩS] capient Rusch Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Hbr. 1,1 
interl.| multis locutionibus
multisque1 modis
1 multisque ΩS Rusch ] et multis Weber
interl.| multis qualitatibus
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1132ra ; facsim., p. 423a} O lim . Non est novum.   deus . Qui invariabilis tunc et nunc. Loquens quia quod tunc etiam nunc. Patribus. qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. In prophetis. Non enim ipsi sed Deus in eis.   Multifariam id est multotiens Abrahe, Isaac et Iacob et ceteris et eisdem sepe. Multisque modis quia modo per somnia ut Danieli, modo aperta voce ut Moysi, modo interiori inspiratione ut David. Vel   multifariam multo et diverso genere locutionis ut per somnia vel inspirationes vel apertas voces. Multisque modis rerum diversis mysteriis futura significans. Locutus quia idem modo qui olim Nobis filiis illorum patrum. Ne de aliis putetur nobis locutus quam illis quod poterat videri si alii loqueretur genti.
marg.| MULTIFARIAM. In omni genere loquendi, ut figuris visionibus somniorum, locutionibus angelorum.   multisque modis rerum creatione, ut in formatione Ade, in transitu maris rubii, et similibus in actibus.
olim Deus loquens patribus in prophetis,
interl.| servis per servos
marg.| OLIM  PATRIBUS  IN  PROPHETIS  NOVISSIME  NOBIS  IN  FILIO. Tempus enim constituit Dominus promissis suis et tempus eis que promissit implendis. Promissionum tempora habuerunt prophetas afflatos et impletos verbo Dei usque ad Ioannem, ab illo autem usque in finem tempus est implendi que promissa sunt. Unicus Dei Filius venturus erat ad homines assumpturus hominem, et per id futurus homo moriturus, resurrecturus, ascensurus, sessurus ad dexteram Patris, impleturus in gentibus promissa.
marg.| Quod loqueus et locutus, presens de preterito, preteritum de presenti, posuit significat id se loqui per Filium quod locutus est per prophetas. Nisi quod in prophetis occulta veritatis et adhuc implenda, in Filio autem aperta et completa.
marg.| IN  PROPHETIS. AUGUSTINUS. Prophetandum fuit ut non subito veniens horreretur, sed creditus exspectaretur.
Numérotation du verset Hbr. 1,2 
novissime
interl.| quia post hanc non sequitur alia locutio
interl.| in fine temporum
diebus istis
interl.| quasi : adhuc supersunt qui audierunt et viderunt
locutus est nobis
interl.| filiis
interl.| qui maior prophetis, unde et eum secundum utramque naturam commendat
marg.| IN  FILIO. Qui prophetis est maior. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic enim propheta est quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est et Dominus angelorum. Nam et ipse dictus est : «Magni consilii angelus»a. Et Moysi dictum est de eo : «Suscitabo eis prophetam similem tui»b. Si Christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur. Si nihil prophetaret, propheta non diceretur. Ex eo quod presens annuntiavit, angelus erat. Et eo quod futurum predixit, propheta erat. Ex eo quod 'Verbum Dei caro factum est'c, et angelorum et prophetarum Dominus erat. d
a Cf. Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Edmaior. : « Admirabilis consiliarius».
b Dt. 18, 18.
c Cf. Io. 1, 14 : «Et Verbum caro factum est ».
d Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 24, § 7.2 sqq. : « Illi, inquit, homines cum uidissent quod fecerat signum, dicebant : quia hic est uere propheta. forte adhuc ideo christum prophetam putabant, quia super foenum discubuerant. erat autem ille dominus prophetarum, impletor prophetarum, sanctificator prophetarum, sed et propheta ; nam et moysi dictum est : suscitabo eis prophetam similem tui. similem secundum carnem, non secundum maiestatem. et de ipso christo illam domini promissionem habere intellectum, aperte in actibus apostolorum exponitur et legitur. et ipse dominus de se ait : non est propheta sine honore, nisi in patria sua. propheta dominus, et uerbum dei dominus, et nullus propheta sine uerbo dei prophetat ; cum prophetis uerbum dei, et propheta uerbum dei. meruerunt priora tempora prophetas afflatos, et impletos uerbo dei ; meruimus nos prophetam ipsum uerbum dei. sic autem propheta christus, dominus prophetarum, sicut angelus christus, dominus angelorum. nam et ipse dictus est magni consilii angelus. uerumtamen alibi quid dicit propheta ? quia non legatus neque angelus, sed ipse ueniens saluos faciet eos ; id est, ad saluos eos faciendos non mittet legatum, non mittet angelum, sed ueniet ipse. quis ueniet ? ipse angelus. certe non per angelum, nisi quia iste sic angelus, ut etiam dominus angelorum. etenim angeli latine nuntii sunt. si christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur ; si christus nihil prophetaret, propheta non diceretur. exhortatus est nos ad fidem, et ad capessendam uitam eternam ; aliquid presens annuntiauit, aliquid futurum predixit ; ex eo quod presens annuntiauit, angelus erat ; ex eo quod futurum predixit, propheta erat ; ex eo quod uerbum dei caro factum est, et angelorum et prophetarum dominus erat ».
quem constituit
interl.| secundum humanitatem unde : «Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem»e
e Ps. 2, 8.
marg.| CONSTITUIT. Iam immutabilem.
heredem universorum,
interl.| quia Filius et numquam perdit quicquam de omni dato Patrisf
f Cf. Io. 17, 12 : « Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur ».
marg.| HEREDEM  UNIVERSORUM. Id est possessorem omnis creature. Non enim iam 'portio Domini est Iacob tantum et pars eius Israel sed omnes prorsus nationes mundi'g. Heredis autem utitur nomine, ut duo quedam per hoc astruat et ostendat, scilicet quod proprius sit Filius et quod donationis illi nulla contingat amissio. Dicendo ergo heredem, humilitatis demonstravit indicium. Deinde ad superiorem gradum altioremque transcendit dicens : Per quem, ut per Verbum Patri coeternum. Fecit, non solum eterna et invisibilia et immutabilia que minus nobis sunt nota, sed et secula, id est visibilia et mutabilia.
g Cf. Dt. 32, 9 : « Pars autem Domini, populus eius : Iacob funiculus hereditatis eius ».
per quem fecit
interl.| ut per Verbum
et secula.
interl.| non solum eterna que minus nota
Numérotation du verset Hbr. 1,3 
Qui cum sit
interl.| secundum divinitatem
splendor glorie
interl.| ex Patre et idem cum eo
interl.| lumen de lumine
marg.| QUI  CUM  SIT  SPLENDOR  GLORIE etc. Hic secundum divinam naturam commendat. Christum ostendens eum coeternum et coequalem Patri eiusdemque cum eo substantie, sed alterum in persona. Attende qualiter hic duas vias ingreditur, una quidem revocans nos a nefando errore Sabellii, alia vero ab arianice impietatis errore. Ne putetur Pater vel unicum non habere vel Filius extraneus a Patre subsistere. Sunt enim quidam qui eum extraneum esse delirent quod male visum est Arrio. Alii qui non alterum Patrem, alterum Filium suppingere moliuntur, sed eundem aliquando Patrem aliquando Filium. Integra ergo commonet ratione, et quia Dei Filius est, et quod non ab eo alienus existit. Hoc autem religioso debemus accipere intellectu, etsi quid absurdum fortasse occurrit ab acie mentis abigere. Ubique siquidem religioso nobis {t. 4 : Erfurt, f. 1132rb ; facsim., p. 423b} opus est intellectu, maxime vero ubi de Deo vel loquimur aliquid, vel audimus quia nec ad loquendum digne de Deo lingua sufficit, nec ad percipiendum prevalet intellectus. Multa enim de Deo intelligimus que loqui penitus non valemus, multa recte loquimur que intelligere non sumus idonei. Verbi gratia. Quod ubique Deus est scimus et dicimus, quomodo autem ubique sit, intellectu non capimus. Item : quod est incorporea quedam virtus, que omnium est causa bonorum scimus, quomodo autem que ista fit penitus ignoramus. Sunt etiam quedam que dici non possunt, quamvis mente capiantur, ita ut etiam ipsum Paulum videamus in quibusdam talibus, quasi infirmari et non integra proponente exempla sicut hic cum ait : Qui cum sit splendor etc. Utens impropriis nominibus, quia propria reperire non poterat et rerum temporalium similitudine ad ostendendum veritatem eternorum, id est Patris et Filii coeternitatem, quamvis temporalia integra collatione eternis comparari non possunt. In eternitate enim stabilitas est in tempore varietas, in eternitate omnia stant in tempore alia aliis succedunt. In creatura nihil invenimus coeternum quia nihil eternum, sed sufficit adsimilitudinem ut inveniamus coevum. Coeva enim dicimus queque eandem habent mensuram temporum, nec alterum ab altero tempore preceditur. Ambo tamen esse cepisse dicimus. Etsi in creatura coeva invenire poterimus, non tamen generans et generatum sicut in Trinitate generaliter coeternum unigenitum. In creaturis enim non ex eo incipit generatum ex quo generans. In creatore vero non precessit genitor genitum. Non possunt ergo comparari temporalia eternis integrum collatione,sed tamen possunt ex aliqua tenui et parva similitudine coeva coeternis comparari. Inveniamus itaque coeva. Nam de Scripturis admonemur ad has similitudines. Legimus enim scriptum de ipsa sapientia : «Candor est lucis eterne»h. Item : «Speculum est sine macula Dei maiestatis»i. Ecce ipsa sapientia dicta est candor lucis eterne, id est imago Patris et speculum. Et hic ait Apostolus :   Splendor glorie . Coeternus est enim Patri Filius, ut coevus est splendor igni. Si enim lucernam accendere cupio nondum est ibi ignis nec splendor mox autem ut accendero similis et cum igne splendor existit. Ergo Filius Dei secundum hoc dicitur splendor glorie quod ei semper Pater est, quo habet de quo sit, non secundum hoc quod prius esset Pater et postea Filius, semper enim Pater, semper Filius de Patre est. Semper igitur Filius natus, semper Pater est, semper de illo imago. Ecce non potuisti coeterna invenire in creaturis et invenisti coeva, quorum proportione intelligis coeternum Filium, eterno gignenti. Quod enim est temporali coevum, hoc est eterno coeternum. Sed attendendum quod cum in his, scilicet igne et splendore sit coevitas, non tamen omnimoda est ibi equalitas, quia splendor qui ibi funditur de igne, minus lucet quam ipse ignis habunt ergo ista similitudinem, sed non omnimodam equalitatem. Ex aliorum igitur proportione temporalium quorum alterum est ex altero, etsi non coevum, tamen consubstantiale Filius Patri consubstantialis ostenditur. Nascitur enim homo de homine, et equus de equo. Nec est horum alter alteri coevus, quia natus ab eo, de quo natus est, tempore preceditur, sed tamen et ille homo et iste homo et ille equus et iste equus, id est eiusdem substantie sunt diversa sunt tempore, sed non sunt diversa natura. Similiter et de Deo Patre Deus Filius natus est, et cum sit ei coeternus est etiam eiusdem nature non minor eo, quia Deus de Deo, ut homo ex homine natus eiusdem substantie est, et equus ex equo. Ecce aliud genus similitudinis, hic laudatur equalitas ibi coevitas. Iunge igitur quia totum quod laudabile est in creaturis quibus aliquid deest, simul est in creatore cui nihil deest, ibi tamen quod invenimus, id est homo et homo et duo homines sunt, hic vero Pater et Filius unus Deus. Ideo Apostolus ait : Qui cum sit splendor glorie. Pater est gloria, Filius idem cum eo, et eum notificans homo factus ut radius solem.
h Sap. 7, 26.
i Sap. 7, 26.
et figura
interl.| vel caracter
interl.| plena ostensio essentie Patris
substantie eius
marg.| FIGURA  SUBSTANTIE. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cuius est figura. Sed equalis quia nec parum dissimilis sicut ipse ait : 'Pater in me est et qui videt me videt et Patrem meum'j.
j Cf. Io. 14, 9-10 : « Dicit ei Iesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba que ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera ».
marg.| Attende quod hec nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur, modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim Pater est lumen et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius est gloria, et hi duo una gloria et unum lumen non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii sed unus, non duo principia sed unum. Splendor autem et figura sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur.
interl.| sicut ab eo creata ita ab eo conservantur
marg.| PORTANSQUE  OMNIA etc. Supradictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta {t. 4 : Erfurt, f. 1132va ; facsim., p. 424a} gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creature, que virtus si ab eis que condidit regendis aliquando cessaret, similis omnium rerum species est natura concideret. Ideoque Dominus ait : 'Pater meus usque nunc operatur et ego operor illud'k, continuationem quamdam operis eius qui simul omnia continet atque administrat ostendens. In quo opere etiam sapientia eius perseverat de qua dicitur : 'Pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter'l. Deus ergo omnipotens incommutabili eternitate, voluntate, veritate, semper idem movet per tempus creaturam spiritualem, movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturis quas condidit administret. Cum igitur tale aliquid agit non debemus opinari eius substantiam qua Deus est temporibus, locisque mutabilem, sive per tempora et loca mobilem cum sit ipse et interior omni re, quia in ipso sunt omnia et exterior omni re, quia ipse est super omnia et antiquior omnibus, quia ipse est ante omnia et novior omnibus, quia idem ipse est post omnia, scilicet post omnium initia. Ideoque potestatem eius commendans Apostolus ait :   Portansque omnia etc.m Et nota per simile dictum esse. Hoc enim dicendo facilitatem continendi voluit designare per methaphoram illorum qui sine ullo labore verbo vel digito movent aliquid vel efficiunt, ita Christus molem creature magnitudinemque sine labore continet et gubernat. Attende quod cum hic dicat Apostolus Christum omnia continere, supra dixit Patrem per ipsum omnia fecisse, ubi ait :   Per {t. 4 : Erfurt, f. 1132vb ; facsim., p. 424b}   quem fecit et secula n. Tamquam facere ipse non posset, si ei non porrexisset Pater dexteram vel tamquam aliquid instrumentum fuerit Patris operantis. Sed si ab eo gubernantur omnia nonne ab ipso facta sunt ? Non igitur ut tu heretice inanitur suspicaris tamquam aliquid instrumentum extitit, neque per eum dicitur Pater fecisse, tamquam ipse facere non posset. Sed sicut dicitur Pater iudicare per Filium, quia eum constat opificem genuisse. Si enim causa eius Pater est secundum quod Pater, multomagis eorum causa est, que per Filium facta declarantur.
k Cf. Io. 5, 17 : « Iesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor ».
l Cf. Sap. 8, 1 : « Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ».
m Hbr. 1, 3.
n Hbr. 1, 2.
verbo
interl.| per simile
interl.| solo imperio
virtutis sue,
interl.| que non minor gubernando quam creando
purgationem peccatorum faciens,
interl.| hoc iam ad nos purgans a peccatis qui talis est per humanitatem secundum quam crucis passionem et mortem pertulit
marg.| PURGATIONEM. Postquam ostendit eius excellentiam qua cuncta creavit et gubernat. Hic humilitatis eius benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis mox et resurrectionis et ascensionis ubi ait :  SEDET etc.
sedet2
2 sedet ΩS Rusch ] sedit Weber
interl.| quiescit et conregnat
ad dexteram maiestatis eius3
3 eius] om. Weber
interl.| sublimatus ad equalitatem Patris
in excelsis,
interl.| locatus
interl.| super omnia loco et dignitate non in paradiso unde Adam cecidit sed altius
marg.| IN  EXCELSIS. Dicens non loco concludit Deum, sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Consessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris equalitatem. Contemplare sapientiam Pauli, immo non Pauli sapientiam sed Spiritus sancti mirare gratiam. Non enim suam intelligentiam mente propria procreavit, sed Spiritus sanctus infudit. Attende ergo per quales apostolica sapientia eos sublevat gradus, et qualiter eos ad ipsum apicem pietatis adducit. Ubi item antequam deficerent et eos obscuritas occuparet, vide quomodo eos ad inferiora revocavit. Quandoque eim que sunt humilitatis eloquitur, quandoque vero altiora intonat, nec semper in humilibus remanet nec in excelsis perdurat, sed veluti quibusdam gradibus nunc ad alta fastigia sublevatur, nunc ad inferiora declinatur. Sicut enim qui infantulum quempiam ad excellentiora vult paulatim sursumque surrigere gradatim hoc facit ab inferioribus ad superiora conscendens. Demum cum sursum pervenerit, obscuritatibus ac defectionibus eum fatigari videns, post alta deponit eum ad inferiora quo respirare atque animam recreare valeat. Post item cum refectus fuerit ad alia alta sustollit. Ita circa Hebreos beatus facit Apostolus, quos paulatim ad notitiam Dei erigit, inter alta memorans humilia ubique magistri sui vestigia consequens. Nam et ipse sic faciebat aliquando quidem ad altiora discipulos suos sublevabat, aliquando eos ad inferiora imbecillitatis eorum gratia revocabat, nequaquam eos prolixo tempore in altera permanere parte permittens. Ita in hac tota serie facit Apostolus prius alta commemorat dicens in Filio ubi proprius intelligitur Filius, qui est superior et excellentior universis. Deinde ad humilia descendit dicens : Quem constituit heredem. Deinde ad alta redit dicens : Per quem fecit et secula. Postea ad altiorem omnibus gradum venit dicens : Qui cum sit splendor etc. Deinde ad humilia loquitur : Purgationem peccatorum faciens. Inde ad alta narrando revertitur :   sedet ad dexteram maiestatis .
Numérotation du verset Hbr. 1,4 
tanto melior
interl.| dignior
angelis
interl.| hic comparat et prefert angelis
marg.| TANTO  MELIOR  ANGELIS. In Psalmo tamen ait : 'Paulominus minoratus est ab angelis'o. Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus per quod aperitur quod hec loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantie consubstantialis agnoscitur, non est factus sed natus, de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et maior et melior etiam gratie plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt.
o Cf. Ps. 8, 6 : « Minuisti eum paulo minus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ».
effectus,
interl.| evidenter secundum hominem factus
quanto differentius pre illis nomen hereditavit.
interl.| honorificentiam quia surrexit et ascendit
marg.| DIFFERENTIUS  NOMEN. Dum mortalis differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei.
Numérotation du verset Hbr. 1,5 
Cui enim
interl.| pre angelis
interl.| maiori
dixit aliquando angelorum :
interl.| nec postquam confirmati
Filius
interl.| ecce nomen
meus
interl.| consubstantialis non adoptivus
es tu
interl.| quia
ego hodie
interl.| eternaliter
marg.| HODIE. Ne preterita generatio videretur. Quamquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie presentiam significat atque in eternitate nec preteritum est, quicquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed presens tantum, quia quicquid eternum est semper est divinius accipitur de sempiterna generatione sapientie Dei, quam fides sincerissima et catholica predicat.
genui te ?
interl.| ne novum putetur, ne modo videretur incipere
Et rursum :
interl.| de eodem Isaias
Ego ero illi in Patrem
interl.| hoc et semper est, sed dicitur erit, cum ab hominibus id scietur in die iudicii
marg.| ERO. Futurum, quia de Incarnatione Filii hoc dicitur.
marg.| EGO  ERO etc. Ad honorem illius vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.
et ipse
interl.| qui nascetur
erit mihi in Filium ?
interl.| unde : «Quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei»p
Numérotation du verset Hbr. 1,6 
Et cum iterum
interl.| quia sepe dicit introducendum
introducit
interl.| quasi heredem in possessionem
marg.| ITERUM  INTRODUCIT. Visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, que assumpto dicitur exitus a Patre, introductio as hereditatem, ubi iubetur adorari.
marg.| INTRODUCIT. Christus adventum suum carnalem exitum vocat dicens : «Exiit qui seminat»q etc. Et iterum : «Ego a Patre exivi et veni in mundum»r. Paulus vero introitum vocat. Foris enim eramus a Deo, sicut qui extra regales aulas in vinculis colligati, et qui habent apud regem pro culpis aliquam offensam. Egressus quippe sic ad nos Christus, id est carnem sumens, et collocutus nobiscum regis precepta innotuit, et sic de peccatis nos emendans ad Deum convertens, in aulam regalem velut mediator optimus introducit, recte igitur introitus et exitus vocatur carnis sue adventus.
q Lc. 8, 5.
r Io. 16, 27.
interl.| ante omnes creaturas genitum
in orbem terre dicit : Et adorent
interl.| secundum humanitatem iubentur angeli adorare Christum
marg.| ET  ADORENT. Et iterum dicit Pater de eodem filio. C  um introducit : cum ostendit intro<itum> usque ad corda hominum ducendum per fidem, quid dicit ?   Et adorent eum .
marg.| ET  ADORENT. Adorant angeli, quia iussioni eius obtemperant4 et reverentur.
4 obtemperant] obtperant Rusch
eum
interl.| qui passus est et mortuus
omnes angeli Dei.
Numérotation du verset Hbr. 1,7 
Et ad angelos quidem
interl.| dicit Pater de Filio hoc pertinens ad angelos
interl.| ut sciantur ministri
dicit : Qui
interl.| Filius
facit angelos suos spiritus
interl.| spiritus celestes facit   angelos , id est legatos suos
marg.| ANGELOS.   Spiritus nature nomen est, angelus officii. Quos enim Deus spiritus conditit mittendo nuntios angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbritrium sententie sue, sive bonis per gratiam eius sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium speciarum atque motionum. Nhil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut iubeatur, aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam.
marg.| Vel ita : quando levia nuntiare mittuntur : angeli ; quando ad vindictam ut in Sodoma : ignis ardens. Sic et ministri Ecclesie ignis etiam dum vitia nostra urunt.
et ministros suos flammam ignis.
interl.| etiam flammam ignis, id est seraphin qui sunt de ordine superiori facit ministros
Numérotation du verset Hbr. 1,8 
Ad Filium autem :
interl.| hoc autem pertinens ad Filium ait Dominus per prophetam
interl.| qui Dominus
marg.| AD  FILIUM  AUTEM. Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum.
Thronus tuus
interl.| regnum vel iudicium
interl.| iudiciaria sedes
interl.| omne iudicium dedit Filio
Deus
interl.| o Filii
interl.| permanet
in seculum seculi
interl.| in eternum
interl.| et merito quia
marg.| IN  SECULUM  SECULI. Quia semper regnabit et novissimum iudicium semper stabit. {t. 4 : Erfurt, f. 1133ra ; facsim., p. 425a} Unde : '’Ibunt hi in ignem eternum et illi in vitam eternam'’s.
s Cf. Mt. 25, 46 : Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ».
virga5* equitatis
5 virga ΩS Rusch ] et praem. Weber
marg.| regula directa et inflexibilis que et alibi virga ferrea
virga regni tui.
interl.| disciplina regimur
interl.| qua bonos regis malos percutis
Numérotation du verset Hbr. 1,9 
Dilexisti
interl.| item ideo
interl.| ex amore
iustitiam
interl.| omne bonum
et odisti
interl.| non simul utraque tibi sunt
interl.| e contra
iniquitatem,
interl.| omne malum
propterea
interl.| ut hec tibi essent vel quod «dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem»t etc., et hoc mihi premium
t Ps. 44, 2.
unxit te
interl.| per se non per ministros
marg.| UNXIT. Secundum hominem, quia deitas nullo indiguit. Unctus significat 'regem' vel 'sacerdotem'. Deus repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum : alter casus est vocativus, alter nominativus ut sic : O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet Pater. In latino putatur idem casus, sed in greco evidentissima distinctio est qua aliter nominativus aliter vocativus intelligitur.
Deus,
interl.| Pater
Deus tuus, oleo
interl.| Spiritu sancto
interl.| quia immunis a peccato scilicet unde conscientia hilaris
interl.| vel letitie
pre participibus tuis.
interl.| pre omnibus sanctis
Et tu
interl.| item propheta de Filio
in principio,
interl.| id est per Filium
interl.| rerum, id est antequam res essent
marg.| ET  TU  IN  PRINCIPIO. Post humanitatis excellentiam iterum redit ad eternitatem Filii. In principio. Quia creator ante creata existit sine ullo initio. Manus est virtus iussionis, id est potentia voluntatis quia ut voluit facta sunt omnia.   Peribunt . Ab eo quod sunt dum immuntantur in melius creature.   Tu permanebis ut sicut eternus ante omnia sic quia permanet idem post mutata.   Veterascit . Quod more vestis consumitur, sicut caro humana que tamen in melius mutabitur.   Et velut amictum . Significat mutationem celi. Unde : «Vidi celum novum et terram novam»u.   Et mutabuntur . Quia facta Dei sub eternitate stabunt, nec ad corruptionem revertentur,   tu autem ex toto immutabilis.
u Apc. 21, 1.
Domine,
interl.| o Fili vel Pater
terram fundasti
interl.| Ecclesiam populorum stabilitasti
et opera manuum tuarum
interl.| quasi specialiter in eis operatus sit
sunt celi.
interl.| ut apostoli
Numérotation du verset Hbr. 1,11 
Ipsi
interl.| celi simul cum terra
peribunt,
interl.| quicquid ex se sunt
interl.| id est morte destruentur
marg.| IPSI  PERIBUNT. Novissimi celi qui per diluvium perierunt sicut Petrus ait : 'Igne peribunt'v. Excrevit enim aqua et totam istam capacitatem ubi aves volitant, occupavit ac sic utique celi perierunt propinqui terris. De celis ergo unde dicuntur aves celi, non est dubium quin in diluvio perierunt et igne perituri sunt. De superioribus autem celis celorum, utrum et ipsi perituri sunt igne questio est et disputatio scrupulosior inter doctos. Et erit incendium mundi non incendens sanctos Dei. Quod enim fuit caminus regis tribus pueris, hoc erit ardens mundus iustis in Trinitate signatis. Celi aerii «veterascent sicut vestimentum»w, id est sicut humana corpora longevitate veterascent. Eos mutabis sicut amictum. Amictus extenditur et plicatur et post mutationem sic permanebunt.
v Cf. 2Ptr. 3, 12 : « Exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem celi ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ? ».
w Cf. Ps. 101, 27 : « Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ».
tu autem permanebis,
interl.| tu in illis id est iustitia et que in eis operaris
et omnes
interl.| sive celi sive terra
ut vestimentum
interl.| UT VESTIMENTUM.Id est secundum corpus quod circumdat animam
veterescent,
interl.| paulatim corrumpentur
Numérotation du verset Hbr. 1,12 
et velut amictum mutabis6 eos
6 mutabis ΩS Rusch ] involves Weber
interl.| id est corpus mutabis in immortalitatem
et mutabuntur.
interl.| etiam secundum animas que tunc gloriosiores
Tu autem
interl.| tu in eis per Filium
idem ipse7 es
7 ipse ΩS Rusch ] om. Weber
interl.| immutabilis contra veterascent
et anni tui
interl.| eternitas tua
non deficient.
interl.| contra peribunt
Numérotation du verset Hbr. 1,13 
Ad quem autem angelorum dixit aliquando :
interl.| non solum per premissa maior angelis ostenditur sed etiam per hoc
marg.| AD  QUEM  ANGELORUM. Item de gloria humanitatis. Sede. Victori Filio consessus offertur. Pedum. Per pedes stabilitas eterna signatur, id est in eternitatem ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentie consistit.
Sede
interl.| quiesce iudica
a dextris meis
interl.| in potioribus bonis meis
interl.| mihi secundum divinitatem equalis
quoadusque
interl.| eternaliter
ponam inimicos tuos
interl.| quod quotidie fit dum aliqui convertuntur
scabellum pedum tuorum ?
interl.| plene subiectos potentie divinitatis vel sub humanitate ut ipsam revereantur et super se sentiant
Numérotation du verset Hbr. 1,14 
Nonne omnes sunt8*
8 omnes sunt ΩS Weber ] inv. Rusch
interl.| nulli hoc dixit quia omnes ministri sunt filii
marg.| NONNE  SUNT  OMNES etc Quasi diceret : utique. Intellige igitur quantus honor nobis existit ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostre saluti student propter nos discurrunt nobis suo funguntur offici,o hoc est opus angelicum angelice {t. 4 : Erfurt, f. 1133rb ; facsim., p. 425b} functionis officium ut omna fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus precepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.
administratorii9* spiritus,
9 administratorii ΩS Weber ] angeli praem. Rusch
interl.| ex officio
in ministerium
interl.| quocumque placet Filio tamen semper assistunt ei qui ubique est
missi
interl.| actualiter
propter eos
interl.| etiam propter homines quibus licet minoribus imperio Christi serviunt
qui hereditatem capiunt10* salutis ?
10 capiunt ΩS] capient Rusch Weber
interl.| quibus promittitur hereditas vite eterne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_1)

Notes :