Capitulum 10

Numérotation du verset Hbr. 10,1 

Umbram enim
habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum,
per singulos annos eisdem1 ipsis hostiis quas
1 eisdem] hisdem Weber
offerunt indesinenter,
numquam potest accedentes
perfectos facere,
Numérotation du verset Hbr. 10,2 

alioquin
cessassent2
2 cessassent] non praem. Weber
offerri, ideo
quod nullam ultra haberent3 conscientiam peccati, cultores semel mundati,
3 ultra haberent] ultra haberent Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,3 

sed in ipsis commemoratio
peccatorum per singulos annos fit.
Numérotation du verset Hbr. 10,4 

Impossibile enim est sanguine hircorum et taurorum4 auferri peccata.
4 hircorum -et- taurorum] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,5 

Ideo ingrediens mundum dicit :
hostiam
et oblationem
noluisti
corpus autem
aptasti mihi,
Numérotation du verset Hbr. 10,6 

holocaustomata
et pro peccato
non placuerunt tibi5
5 placuerunt tibi] tibi placuit Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,7 

Tunc
dixi :
ecce venio.
scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam Deus6.
6 facerem...Deus] faciam Deus voluntatem tuam Weber
In capite7 libri
7 capite] capitulo Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,8 

Superius dicens :
quia hostias, et oblationes, et holocaustomata et pro peccato noluisti,
nec placita sunt tibi que
secundum legem offeruntur,
Numérotation du verset Hbr. 10,9 

tunc dixi8 : ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam aufert primum
8 dixi] dixit Weber
ut sequens
statuat.
Numérotation du verset Hbr. 10,10 

In qua voluntate
sanctificati sumus
per
oblationem corporis Iesu Christi9 semel10
9 Iesu Christi] inv. Weber |
10 semel] in praem. Weber |
Numérotation du verset Hbr. 10,11 

Et omnis quidem
sacerdos
presto est
quotidie ministrans,
et easdem sepe
offerens hostias,
que numquam
possunt auferre peccata,
Numérotation du verset Hbr. 10,12 

hic autem
unam pro peccatis
offerens hostiam,
in sempiternum sedet11 in dextera Dei,
11 sedet] sedit Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,13 

de cetero
exspectans
donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
Numérotation du verset Hbr. 10,14 

Una enim oblatione
consummavit
in eternum12 sanctificatos.
12 eternum] sempiternum Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,15 

Contestatur autem
nos
et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit :
Numérotation du verset Hbr. 10,16 

hoc testimonium13
13 testimonium] autem testamentum Weber
quod testabor ad illos
post dies illos dicit Dominus dabo14
14 dabo] dando Weber
leges meas
in cordibus eorum,
et in mente eorum
superscribam eas,
Numérotation du verset Hbr. 10,17 

et peccatorum
et iniquitatum eorum
iam
non recordabor
amplius.
Numérotation du verset Hbr. 10,18 

Ubi autem horum remissio,
iam non oblatio pro peccato.
Numérotation du verset Hbr. 10,19 

Habentes itaque,
fratres, fiduciam in introitum15 sanctorum in sanguine Christi,
15 introitum] introitu Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,20 

quam
initiavit nobis
viam novam
et viventem
per velamen,
id est carnem suam,
Numérotation du verset Hbr. 10,21 

et
sacerdotem
magnum
super domum Dei :
Numérotation du verset Hbr. 10,22 

accedamus16
16 accedamus] + cum Weber
vero
corde
in plenitudine fidei,
aspersi corda
a conscientia mala,
et abluti corpus aqua munda,
Numérotation du verset Hbr. 10,23 

teneamus spei nostre
confessionem indeclinabilem.
Fidelis enim est qui repromisit,
Numérotation du verset Hbr. 10,24 

et consideremus
invicem
in provocationem caritatis,
et bonorum operum,
Numérotation du verset Hbr. 10,25 

non deserentes
collectionem nostram,
sicut consuetudinis est 17
17 consuetudinis est] inv. Weber
quibusdam
sed consolantes,
et tanto magis
quanto videritis
appropinquantem diem.
Numérotation du verset Hbr. 10,26 

Voluntarie enim peccantibus nobis
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia.
Numérotation du verset Hbr. 10,27 

Terribilis autem
quedam exspectatio iudicii,
et ignis emulatio
que consumptura est adversarios.
Numérotation du verset Hbr. 10,28 

Irritam
quis faciens
legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
moritur :
Numérotation du verset Hbr. 10,29 

quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit,
et sanguinem
testamenti
pollutum duxerit,
in quo sanctificatus est
et Spiritui gratie contumeliam fecerit ?
Numérotation du verset Hbr. 10,30 

Scimus enim qui dixit :
mihi vindictam
et ego retribuam18.
18 et...retribuam] ego reddam Weber
Et iterum : quia iudicabit
Dominus populum suum.
Numérotation du verset Hbr. 10,31 

Horrendum est incidere
in manus Dei viventis,
Numérotation du verset Hbr. 10,32 

rememoramini
autem pristinos dies,
in quibus illuminati,
magnum certamen sustinuistis passionum,
Numérotation du verset Hbr. 10,33 

et
in altero
quidem
opprobriis et tribulationibus spectaculum facti,
in altero autem
socii
taliter conversantium effecti.
Numérotation du verset Hbr. 10,34 

Nam
et vinctis
compassi estis,
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
suscepistis,
cognoscentes vos habere meliorem et
manentem substantiam.
Numérotation du verset Hbr. 10,35 

Nolite itaque
amittere confidentiam vestram
que magnam
habet
remunerationem.
Numérotation du verset Hbr. 10,36 

Pacientia enim
vobis necessaria est,
ut
voluntatem Dei facientes reportetis
promissionem.
Numérotation du verset Hbr. 10,37 

Adhuc enim modicum
aliquantulumque19,
19 aliquantulumque] quantulum Weber
qui venturus
est
veniet
et non tardabit.
Numérotation du verset Hbr. 10,38 

Iustus autem meus
ex fide vivit,
quod si subtraxerit se
non placebit anime mee.
Numérotation du verset Hbr. 10,39 

Nos autem
non sumus subtractionis in perditionem,
sed fidei
in acquisitionem anime.

Capitulum 10

Numérotation du verset Hbr. 10,1 
Umbram enim
marg.| UMBRAM  ENIM. Probavit quod semel mortuus sed quare vel semel ? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus.
habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum,
interl.| oblatus ad exhaurienda peccata quia lex habens extraneam similitudinem eorum que futura erant non imaginem que melius exprimit rem quam umbra
marg.| NON  IMAGINEM. id est veritatem ut in pictura usquequo ponat quis colores quedam est subtractio. Vel subtractio umbra quedam est, non imago cum vero flores ipsos colorum quis imposuerit, tunc imago efficitur.
per singulos annos eisdem1 ipsis hostiis quas
1 eisdem] hisdem Weber
interl.| quas lex precipit
offerunt indesinenter,
interl.| etsi semper facerent
numquam potest accedentes
interl.| in sancta sanctorum
marg.| ACCEDENTES. Pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis licet indesinenter offerrent :   Numquam tamen etc.
perfectos facere,
interl.| virtutibus et beatos
Numérotation du verset Hbr. 10,2 
alioquin
interl.| si perfecti fierent
cessassent2
2 cessassent] non praem. Weber
interl.| hostie
offerri, ideo
interl.| utique
quod nullam ultra haberent3 conscientiam peccati, cultores semel mundati,
3 ultra haberent] ultra haberent Weber
interl.| perfecte una hostia
marg.| CULTORES  SEMEL  MUNDATI. Una hostia Christi perfectos facit, etsi millies peccant non indigent alia quia sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccatis lavat quod non vetus, si enim hoc faceret non esset opus iterari. Sicut medicamentum cum fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valitudinem repellere, semel impositum totum operatur. Si vero semper imponitur, manifestum iudicium est non contulisse salutem. Sic quia illis sacrificiis nemo curabatur frequenter offerebantur.
Numérotation du verset Hbr. 10,3 
sed in ipsis commemoratio
interl.| hostiis per singulos annos oblatis
marg.| COMMEMORATIO. Non absolutio infirmitatis accusatio non virtutis ostensio, propter infirmitatem ergo ostendendam et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri.
marg.| Et si nos quotidie offerimus recordatio mortis eius est et hec hostia una est, non multe, quia semel tantum oblata est. Nec a multis hominibus multi Christi offeruntur sed unus ubique et semper plenus ubique unum corpus semel oblatus numquam consumitur. Quod nos agimus recordatio sacrificii est, nec causa infirmitatis sue repetitur, quia perficit hominem sed nostre qui quotidie peccamus. In legalibus ergo hostiis erat commemoratio non oblatio. Hic autem peccatorum deletio, et virtutis consummatio, et infirmitatis nostre ostensio. Et celebratur duabus de causis, scilicet pro nostra infirmitate ut dictum est. Et ut maior Christi dilectio nostris infigatur mentibus, dum recolimus quanta pro nobis gessit.
peccatorum per singulos annos fit.
interl.| quia pro eis offeruntur et ita constat peccata habere offerentes
interl.| in ipsis commemoramur nos esse in peccatis, nam : Impossibile
Numérotation du verset Hbr. 10,4 
Impossibile enim est sanguine hircorum et taurorum4 auferri peccata.
4 hircorum -et- taurorum] inv. Weber
interl.| quia hostia Christi sufficit et vetus perfectum non facit ideo ad hoc confirmandum
Numérotation du verset Hbr. 10,5 
Ideo ingrediens mundum dicit :
interl.| verbis vel rebus
hostiam
interl.| de animalibus
et oblationem
interl.| de aliis rebus
noluisti
interl.| iam a tempore passionis
marg.| NOLUISTI. A tempore passonis, in quo est consummatio omnium hostiarum, ceperunt illa displicer. Numquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit dum in templo cum hostiis presentatus fuit.
corpus autem
marg.| CORPUS  AUTEM. Ablata sunt figna quia exhibita est veritas, tunc cum tempus fuit ut illa auferrentur et veritas veniret, nec umquam in nidoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide et desiderio offerentis. Precepit tamen {t. 4 : Erfurt, f. 1140vb ; facsim., p. 440b} hec sibi offeri potius quam offerrentur idolis, imposuitque in servitutem, non in iustificationem et ut figura essent futuri.
aptasti mihi,
interl.| quod pre omnibus sacrificiis est
marg.| APTASTI. Id est aptum et idoneum corpus, quia sine peccato et passibile et mortale mihi dedisti, quod valeat offerri in redemptionem omnium.
Numérotation du verset Hbr. 10,6 
holocaustomata
interl.| per multa sacrificia unum significabatur, quasi : si multis verbis una res diceretur ut sine fastidio multum commendaretur
et pro peccato
interl.| que aliis digniora videbantur que tota comburebantur et pro peccato fiebant quedam etiam non pro peccato
5 placuerunt tibi] tibi placuit Weber
interl.| ex quo veritas venit
marg.| NON  PLACUERUNT. AUGUSTINUS. In figuris illis veritas prenuntiabatur. Celebrabant figuras figure rem multi scientes, sed plures ignorantes que cessare debebant re exhibita.
Numérotation du verset Hbr. 10,7 
Tunc
marg.| TUNC. Quando vidi omnia illa displicere et corpus idoenum ad hoc mihi datum.
dixi :
interl.| sine aliqua retardatione
ecce venio.
interl.| quia
marg.| Dixi venio ad me offerendum ut faciam et compleam voluntatem tuam quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem, quia ita scriptum est et prefiguratum de me in consilio deitatis que est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo in quo legant omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege.
scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam Deus6.
6 facerem...Deus] faciam Deus voluntatem tuam Weber
interl.| in plerisque <codicibus> additur : meus
interl.| ut quod lex non potuit per me compleatur
interl.| secundum quod homo
In capite7 libri
7 capite] capitulo Weber
interl.| in primo psalmo «Beatus vir»a, qui caput psalterii dicitur
a Ps. 1.
Numérotation du verset Hbr. 10,8 
Superius dicens :
interl.| quid sentiat ex Scriptura illa aperit
marg.| SUPERIUS  DICENS. Quasi : non solum notat hec auctoritas veteres   hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi verum etiam ablationem veteris Testamenti et constitutionem novi si diligenter notentur verba, quia superius dicens illa noluisti addit : Tunc dixi. Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum.
quia hostias, et oblationes, et holocaustomata et pro peccato noluisti,
interl.| iam etsi prius
nec placita sunt tibi que
interl.| tamen
secundum legem offeruntur,
interl.| ne viderentur displicere quia non secundum legem
Numérotation du verset Hbr. 10,9 
tunc dixi8 : ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam aufert primum
8 dixi] dixit Weber
interl.| quod per Moysem datum est
ut sequens
interl.| evangelium
statuat.
interl.| quasi stabile
Numérotation du verset Hbr. 10,10 
In qua voluntate
interl.| id est in sui oblatione secundum voluntatem Dei
sanctificati sumus
interl.| et ideo hoc statuitur primum cadit quia hoc non potuit
per
interl.| scilicet
oblationem corporis Iesu Christi9 semel10
9 Iesu Christi] inv. Weber
10 semel] in praem. Weber
interl.| factam
marg.| SANCTIFICATI  SUMUS  PER  OBLATIONEM. Facta peccatorum purgatione reconciliati Deo.
Numérotation du verset Hbr. 10,11 
Et omnis quidem
interl.| amplius exponit virtutem huius hostie
sacerdos
interl.| legis
marg.| ET  OMNIS  QUIDEM  SACERDOS. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere hoc addit. Quasi pontifex per singulos annos offerens non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert et tamen per ea numquam consummatur.
presto est
interl.| ut spontaneus
quotidie ministrans,
interl.| orationes et munera multa
marg.| MINISTRANS. AMBROSIUS. Ministrare est famulorum, sedere dominorum. Ideo illos famulos ostendit Apostolus, Christum vero apostolum.
et easdem sepe
interl.| quia non integre mundant
offerens hostias,
interl.| de animalibus
que numquam
interl.| in illo tempore quantumcumque
possunt auferre peccata,
interl.| a conscientia
Numérotation du verset Hbr. 10,12 
hic autem
interl.| Christus cuius hostia sufficiens est
unam pro peccatis
interl.| omnium
offerens hostiam,
interl.| que salvare potest
in sempiternum sedet11 in dextera Dei,
11 sedet] sedit Weber
interl.| peracta obedientia in eternum quiescit. Non enim eget iterum offerre
marg.| SEDET  IN  DEXTERA  DEI. Bene potest consummare qui sic meruit exaltari.
Numérotation du verset Hbr. 10,13 
de cetero
marg.| De cetero, id est de eo quod restat, scilicet gloria bonorum et pena malorum.
exspectans
interl.| non ut aliquid pro sua vel suorum imperfectione patiatur sed donec
donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
interl.| id est plene subiiciantur et appareant subiecti
interl.| hoc et modo potest sed patitur usque ad commune iudicium
marg.| SCABELLUM. Quia etsi modo repugnant ei et non videantur subiici tunc omnibus apparebunt ei subditi cuius imperio suberunt penis.
Numérotation du verset Hbr. 10,14 
interl.| ideo una tantum obtulit
consummavit
interl.| et a peccato sanctificavit et sanctos in omnibus consummavit
in eternum12 sanctificatos.
12 eternum] sempiternum Weber
interl.| quamdiu durabit hoc seculum
Numérotation du verset Hbr. 10,15 
Contestatur autem
interl.| non solum ego hoc affirmo sed et Spiritus Sanctus nostra verba confirmat de sanctificatione et consummatione
nos
interl.| vel nobis
et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit :
interl.| Spiritus sanctus in Ieremia
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1141ra ; facsim., p. 441a} POSTQUAM  ENIM. Quasi : quod modo non valet ad probationem nostram, adiecit alia que corroborant utrumque quod dicimus, scilicet dando leges meas quod pertinet ad consummationem, et peccatorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius quod pertinet ad sanctificationem.
Numérotation du verset Hbr. 10,16 
hoc testimonium13
13 testimonium] autem testamentum Weber
interl.| vere testamentum vera enim sunt que promittit et non nisi iusta precipit, id est novum
quod testabor ad illos
interl.| mihi prenumeratos
post dies illos dicit Dominus dabo14
14 dabo] dando Weber
interl.| testabor
leges meas
interl.| non sicut patribus dedi in tabulis lapideis sed
in cordibus eorum,
interl.| in intellectibus
et in mente eorum
interl.| in voluntatibus
superscribam eas,
interl.| precepta mea
marg.| SUPERSCRIBAM. Non dicit scribam, sed superscribam quia leges ille super vires hominum sunt, in quarum completione nullus sufficiet, nisi ope gratie in his verbis dicitur quod consummat virtutibus. Et peccatorum hic dicitur quod sanctificat.
Numérotation du verset Hbr. 10,17 
et peccatorum
interl.| in se
marg.| ET  PECCATORUM etc. Sub intulit :   et peccatorum etc. Et ideo iam non necessaria est hostia quod aperit :   Ubi autem horum remissio .
et iniquitatum eorum
interl.| contra proximum
iam
interl.| id est post tempus gratie
non recordabor
interl.| ad eternam penam
amplius.
interl.| nec hic nec in futuro
Numérotation du verset Hbr. 10,18 
Ubi autem horum remissio,
marg.| UBI  AUTEM  HORUM  REMISSIO. Non solum ex hac auctoritate videri potest, quod Iesus sanctificat et consummat, sed quod oblatio iam post tempus gratie non est facienda pro peccatis, quando facta est remissio.
iam non oblatio pro peccato.
interl.| ecce hic dicitur remissio peccatorum facta ubi autem hoc est cessat oblatio legis
Numérotation du verset Hbr. 10,19 
Habentes itaque,
interl.| o
marg.| HABENTES  ITAQUE. Finito grandi sermone de pontifice magno, eiusque nova lege et sacrificio que veteribus pretulit, subducitur moralis instructio in quo eos hortatur ad multa, sed maxime ad fidem pacientiam, pacem, munditiam et fraternitatem caritatis. Et infert ex omnibus superioribus, quasi : quia una hostia consummat et quia sacerdos secundum ordinem Melchisedech et quia ostensa tanta distantia quod illa minora hec maiora igitur habentes.
fratres, fiduciam in introitum15 sanctorum in sanguine Christi,
15 introitum] introitu Weber
interl.| cerci quod intrabimus in sancta sanctorum celestia per sanguinem Christi
Numérotation du verset Hbr. 10,20 
quam
interl.| quam viam nobis factam, id est quem introitum
initiavit nobis
interl.| Christus qui primus ascendit et per hoc certi sumus
viam novam
interl.| quia nullus ante eum intravit
et viventem
interl.| manentem quia postea nulli fidelium clausa est
per velamen,
marg.| PER  VELAMEN. Quia fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum.
marg.| PER  VELAMEN. Per hoc manet via illa pervia, quia sumunt fideles ut viaticum carnem Christi velatam omni sensui. Videtur enim panis et tamen vere est caro Christi, et per hoc quod ille sacerdos semper interpellat pro nobis.
id est carnem suam,
interl.| caro velabat deitatem
interl.| vel quia sub velamine fidei sumitur a fidelibus
Numérotation du verset Hbr. 10,21 
et
interl.| per se
sacerdotem
interl.| Christum
interl.| qui semper vivit «ad interpellandum pro nobis»b
b Hbr. 7, 25.
magnum
interl.| pre omnibus
super domum Dei :
interl.| populum Dei
Numérotation du verset Hbr. 10,22 
accedamus16
16 accedamus] + cum Weber
interl.| ad introitum sanctorum
vero
interl.| non simulato
corde
interl.| intellectu
in plenitudine fidei,
interl.| scilicet hoc non potest esse saltem plena fide
marg.| IN  PLENITUDINE  FIDEI. Quia nihil horum iam est visibile, nec sacerdos nec hostia.
aspersi corda
interl.| quod debemus quia et corda spirituali aspersione haberemus mundata
interl.| illi corpora
marg.| ASPERSI. Per hoc ostenditur quod non fides sola sed vita cum virtute queritur. Abluti aqua, id est baptismo.
a conscientia mala,
interl.| a conscientia pravitatis
et abluti corpus aqua munda,
interl.| id est peccatum corporale originale, scilicet abluitur aqua baptismi
interl.| et quicquid occurrerit
Numérotation du verset Hbr. 10,23 
teneamus spei nostre
interl.| que de eternis
interl.| que est causa eius
confessionem indeclinabilem.
interl.| ut non ad terrena declinemus
Fidelis enim est qui repromisit,
interl.| spes non est vacua, non confunditc
c Cf. Rm. 5, 5 : « Spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis ».
marg.| FIDELIS  ENIM  EST. Sicut Deus fidelis in promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris.
marg.| Fidem et confessionem habeamus quantum ad nos, et consideremus perfectus alios hortando, minor perfectum imitando.
interl.| Inde hortatur ad ea que conveniunt fidei.
Numérotation du verset Hbr. 10,24 
interl.| que speramus
invicem
interl.| alter alterum non ut invideat et insidietur, sed ut alter alterius exemplo provocetur ad dilectionem et bene operandum
in provocationem caritatis,
interl.| que in animo
et bonorum operum,
Numérotation du verset Hbr. 10,25 
non deserentes
interl.| tempore persecutionis
collectionem nostram,
interl.| collectos in fide nobiscum
sicut consuetudinis est 17
17 consuetudinis est] inv. Weber
interl.| sunt enim qui vel timore persecutionis cedunt, vel propria presumptione a peccatoribus, vel imperfectis ut iusti videantur recedunt
marg.| SICUT  CONSUETUDINIS  EST. Culpat scindentes unitatem caritatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis sue, qui potius suo exemplo {t. 4 : Erfurt, f. 1141rb ; facsim., p. 441b} debuerunt consolari eos.
quibusdam
interl.| vestrum
sed consolantes,
interl.| eos
marg.| SED  CONSOLANTES. Consolatur laborantem qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est visio collaborantis ut in itenere fit.
et tanto magis
interl.| consolemur
quanto videritis
interl.| id est quanto magis instat passio ne quis culpa vestra desit
interl.| id est quo propiores estis fini et premio
appropinquantem diem.
interl.| retributionis
Numérotation du verset Hbr. 10,26 
Voluntarie enim peccantibus nobis
interl.| caritas tenenda est et a malis cessandum, voluntarie enim non relinquitur alia hostia quod quidam forsitan presumerent credere
marg.| VOLONTARIE  ENIM  PECCANTIBUS. Id est nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus qui est   hostia pro peccatis , iam in hoc presenti per quod constat quod nec in futuro post acceptam notitiam veritatis, id est quamquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt quasi numquam perituri. Non ait volentibus sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est volens qui ad tempus vel etiam si voluntate nedum actu peccemus.
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia.
interl.| amplius Christus
marg.| IAM  NON  RELINQUITUR. Sicut in veteri lege datum est sepius offerri   hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est et secundo non est opus. Sed magis opus manere in fide et veritate. Quod si non iudicium te exspectat, nisi per penitentiam renoveris. Ideo subdit :   Terribilis autem . In hoc non penitentiam exclusit sed secundum baptismum. Non dicit non est ultra penitentia vel remissio. Sed   hostia , id est crux secunda quia una sufficit volens ne ultra hoc exspectemus, sed peniteamus.
Numérotation du verset Hbr. 10,27 
Terribilis autem
interl.| quasi : relinquitur hostia pro peccatis sed relinquitur   quedam exspectatio etc.
quedam exspectatio iudicii,
interl.| hec pena interim est
et ignis emulatio
interl.| infestatio
que consumptura est adversarios.
interl.| Christi
Numérotation du verset Hbr. 10,28 
Irritam
interl.| probat per minus
quis faciens
interl.| id est prevaricans
legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
interl.| convictus
marg.| DUOBUS  VEL  TRIBUS  TESTIBUS. Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli et sancti, et propria conscientia.
moritur :
interl.| morte quam lex precipit
Numérotation du verset Hbr. 10,29 
quanto magis
interl.| ergo
putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit,
interl.| vilipendit ut non credat sufficere ad salutem sed animalia
marg.| CONCULCAVERIT. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et penitentia et qui eo indigne participat. Sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus18 ad vomitum reditd et penitere negligit19. Spiritui iniurius est qui eius beneficium grate non suscipit.
d Cf. Prv. 26, 11 : « Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam» ; 2Pt. 2, 22 : « Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti ».
18 mundatus] + et Md044
19 negligit] neglegit Md044
et sanguinem
interl.| Christi
testamenti
interl.| confirmatorem novi
pollutum duxerit,
interl.| peccata purgare non valentem
marg.| POLLUTUM  DUXERIT. Qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit si ab eo unde remissio nos retrahit.
in quo sanctificatus est
interl.| remissionem accepit et ita contra eum gravius peccat
et Spiritui gratie contumeliam fecerit ?
interl.| talis punietur
marg.| Spiritus gratie contumeliam fecerit, id est Spiritui sancto gratis dato, vel qui dat gratiam contumeliam, facit qui remissionem quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel qui eum male vivendo a se abiicit.
Numérotation du verset Hbr. 10,30 
Scimus enim qui dixit :
interl.| quam verus quam potens
mihi vindictam
interl.| iniuriarum vestrarum
interl.| servate
et ego retribuam20.
20 et...retribuam] ego reddam Weber
interl.| si alienas vindicat iniurias etiam suas
Et iterum : quia iudicabit
interl.| separando bonos a malis
interl.| purgabit
Dominus populum suum.
interl.| quanto magis inimicos puniet Deus et non leviter
Numérotation du verset Hbr. 10,31 
interl.| incidit qui non previdet sed subito deprehenditur
in manus Dei viventis,
interl.| semper qui et efficax est et potens facere quod vult
Numérotation du verset Hbr. 10,32 
rememoramini
interl.| vel recordamini
interl.| territos refovet per laudem priorum
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1141va ; facsim., p. 442a} REMEMORAMINI. Invitat eos per ante facta.
marg.| CHRYSOSTOMUS. Rememoramini etc. Sicut optimi medicorum cum alios secuerint, et per incisionem doloris augmentum fecerint, solacium minoris medicamenti, et remedium afferunt illi loco ubi dolor inest et perturbatam refovent animam. Sic Apostolus facit, postquam concussit a malis eorum et terruit, refovet eos per laudem priorum, scilicet rememorando priora eorum bona, ut facilius excitet ad cetera. Quasi : ut autem non incidatis in manus Dei : Rememoramini etc.
autem pristinos dies,
interl.| diu est quod credidistis et ideo magis assueri
marg.| PRISTINOS  DIES etc. Si rudes sustinuerunt, turpe est si modo deficiunt.
in quibus illuminati,
interl.| fide pro qua venit tribulatio
magnum certamen sustinuistis passionum,
interl.| per passiones contra eos certabant ut patientiam et fidem extorquerent
marg.| MAGNUM  CERTAMEN etc. Passiones erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum quibus compatiebantur.
Numérotation du verset Hbr. 10,33 
et
interl.| quia
in altero
interl.| in altera parte certaminis
interl.| ita magnum
quidem
interl.| vosipsi patientes
interl.| in
marg.| ET  IN  ALTERO  QUIDEM etc. Quasi : certamen passionis sustinetis et in propriis passionibus, et in compassionibus aliorum et he sunt due partes certantium contra nos passio tantum.
opprobriis et tribulationibus spectaculum facti,
interl.| omnibus estis
marg.| SPECTACULUM. Grave est opprobrium gravius cum spectaculum hominibus fit, non secreto exprobratur.
in altero autem
interl.| in altera parte certaminis scilicet in dolore quem habetis pro aliis apostolis et aliis huiusmodi compassi
socii
interl.| quorum exemplo pati deberetis
taliter conversantium effecti.
interl.| assidue patientium
Numérotation du verset Hbr. 10,34 
Nam
interl.| ita socii
et vinctis
interl.| qui non poterant sibi necessaria querere
compassi estis,
interl.| subministrando pro qua causa vestris vobis ablatis gavisi estis
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
interl.| quia meliora speratis scilicet eterna
suscepistis,
interl.| quasi donum
interl.| ideo quia
cognoscentes vos habere meliorem et
interl.| hoc est
manentem substantiam.
interl.| vitam eternam
Numérotation du verset Hbr. 10,35 
Nolite itaque
interl.| quia sic compassi et confisi de substantia meliore et manente nolite deficere
amittere confidentiam vestram
interl.| per impatientiam
que magnam
interl.| et non modo habebit
habet
interl.| hic iam dum sperat
remunerationem.
interl.| et ideo non est levis eius amissio
Numérotation du verset Hbr. 10,36 
Pacientia enim
marg.| ostendit quomodo non amittatur confidentia : ‘'In patientia enim inquit possidebitis animas vestras’'21.
21 Cf. Lc. 21, 19 : « In patientia vestra possidebitis animas vestras ».
vobis necessaria est,
interl.| hoc unum vobis est opus
ut
interl.| per eam
voluntatem Dei facientes reportetis
interl.| quod hic seminatis
promissionem.
interl.| vitam promissam
Numérotation du verset Hbr. 10,37 
Adhuc enim modicum
interl.| id est parvo tempore
marg.| ADHUC  ENIM  MODICUM. Tenenda est patientia nam nec longa nec vehemens.
aliquantulumque22,
22 aliquantulumque] quantulum Weber
interl.| non vehementer patiendum est
qui venturus
interl.| et mox
est
interl.| quandoque
veniet
interl.| retributor
et non tardabit.
interl.| quia martyribus statim gloria post mortem
Numérotation du verset Hbr. 10,38 
Iustus autem meus
interl.| verba Dei per prophetam Abacuc
interl.| interim autem dicit Deus
interl.| per me non per carnales observantias
marg.| VIVIT. Eterna vita quam meretur fide. Quasi : non solum qui patitur sed et qui solam fidem habet, si non imminet passio, salvabitur. Ecce quantum valet fides que sola salvat. Et quod  EX  FIDE vivat probat per contrarium quia   si subtrahit se a fide non vivit. Vel interim autem  IUSTUS  EX  FIDE  VIVIT, et ideo hic ne querat coronam sed ferat laborem.  EX  FIDE est vita acquisitio anime.
quod si subtraxerit se
interl.| fidei
non placebit anime mee.
interl.| voluntati Dei
Numérotation du verset Hbr. 10,39 
Nos autem
interl.| qui subtrahit se non vivit
marg.| NOS  AUTEM etc.Vel non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.
non sumus subtractionis in perditionem,
interl.| apostasie quia nondum prorsus apostataverant sed fide geniti erant et ideo non debent se subtrahere
sed fidei
interl.| que valet
in acquisitionem anime.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_10)

Notes :