Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset Hbr. 9,1 

Habuit
quidem
et prius
iustificationes culture
et sanctum seculare.
Numérotation du verset Hbr. 9,2 

Tabernaculum enim factum est primum,
in quo inerant candelabra, et mensa,
et propositio panum, quod1 dicitur sancta.
1 quod] que Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,3 

Post velamentum autem
secundum,
tabernaculum
quod dicitur sancta sanctorum,
Numérotation du verset Hbr. 9,4 

aureum habens thuribulum,
et arcam Testamenti
circumtectam ex omni parte auro,
in qua urna aurea
habens manna,
et virga Aaron
que fronduerat et tabule Testamenti,
Numérotation du verset Hbr. 9,5 

superque2
2 superque] + eam Weber
erant3 cherubin
3 erant] om. Weber
glorie
obumbrantia
propitiatorium,
de quibus
modo non est4 dicendum per singula.
4 modo - non est] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,6 

His vero
ita compositis, in priori quidem tabernaculo
semper
introibant sacerdotes, sacrificiorum
officia consummantes,
Numérotation du verset Hbr. 9,7 

in secundo autem semel in anno
solus pontifex
non sine sanguine,
quem offeret5 pro sua et populi ignorantia,
5 offeret] offert Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,8 

hoc
significante Spiritu sancto
nondum propalatam esse
sanctorum viam,
adhuc priore tabernaculo habente statum,
Numérotation du verset Hbr. 9,9 

que parabola est
temporis
instantis,
iuxta quam
munera
et hostie
offeruntur
que non possunt iuxta conscientiam
perfectum facere
servientem,
Numérotation du verset Hbr. 9,10 

solummodo in cibis, et in potibus,
et variis baptismatibus6,
6 baptismatibus] baptismis Weber
et iustitiis
carnis
usque ad tempus correctionis impositis.
Numérotation du verset Hbr. 9,11 

Christus autem assistens pontifex
futurorum
bonorum,
per amplius
et perfectius tabernaculum
non manufactum, id est non huius creationis :
Numérotation du verset Hbr. 9,12 

neque per sanguinem
hircorum et vitulorum,
sed per proprium sanguinem introivit semel
in sancta,
eterna redemptione
inventa.
Numérotation du verset Hbr. 9,13 

Si
enim
sanguis hircorum et taurorum,
et cinis vitule aspersus
inquinatos
sanctificat
ad emundationem carnis,
Numérotation du verset Hbr. 9,14 

quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit
immaculatum coram7 Deo,
7 coram] om. Weber
emundavit8
8 emundavit] emundabit Weber
conscientiam nostram9
9 nostram] vestram Weber
ab operibus mortuis
ad serviendum Deo viventi ?
Numérotation du verset Hbr. 9,15 

Et ideo novi testamenti mediator est :
ut
morte
intercedente,
in redemptionem earum prevaricationum
que erant sub priore testamento, repromissionem accipiant
qui vocati sunt
eterne hereditatis.
Numérotation du verset Hbr. 9,16 

Ubi enim testamentum est10,
10 est] om. Weber
mors necesse est
intercedat testatoris.
Numérotation du verset Hbr. 9,17 

Testamentum enim
in mortuis confirmatum est,
alioquin
nondum valet,
dum
vivit qui testatus est.
Numérotation du verset Hbr. 9,18 

Unde
nec11 primum quidem sine sanguine dedicatum est.
11 nec] ne Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,19 

Lecto enim
omni
mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum
cum aqua,
et lana coccinea,
et hyssopo,
ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Numérotation du verset Hbr. 9,20 

dicens : Hic sanguis testamenti
quod mandavit ad vos Deus.
Numérotation du verset Hbr. 9,21 

Etiam tabernaculum
et omnia vasa
ministerii sanguine similiter aspersit.
Numérotation du verset Hbr. 9,22 

Et omnia pene in sanguine mundantur secundum legem
et sine sanguinis
effusione12
12 effusione] fusione Weber
non fit remissio.
Numérotation du verset Hbr. 9,23 

Necesse est ergo
exemplaria
quidem celestium
his
mundari,
ipsa autem
celestia
melioribus hostiis quam istis.
Numérotation du verset Hbr. 9,24 

Non enim in manufacta sancta13 Iesus introivit exemplaria
13 manufacta sancta] manufactis sanctis Weber
verorum, sed in ipsum celum
ut appareat
nunc
vultui
Dei pro nobis,
Numérotation du verset Hbr. 9,25 

neque ut sepe offerat semetipsum,
quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno,
Numérotation du verset Hbr. 9,26 

alioquin
oportet14
14 oportet] oportebat Weber
eum frequenter pati
ab origine mundi,
nunc autem semel
in consummatione seculorum
ad destructionem15 peccati
15 destructionem] destitutionem Weber
per hostiam puram16
16 puram] suam Weber
apparuit.
Numérotation du verset Hbr. 9,27 

Et quemadmodum
statutum est
hominibus semel mori,
post hoc
autem iudicium,
Numérotation du verset Hbr. 9,28 

sic et Christus
semel oblatus est17
17 est] om. Weber
ad multorum
exhaurienda peccata, secundo
sine peccato
apparebit
exspectantibus se in salutem.

Capitulum 9

Numérotation du verset Hbr. 9,1 
Habuit
interl.| prope interitum habuit tamen
interl.| ostendit quam necessarius erat Christus cum per hec omnia nullus intraret in celum
quidem
interl.| vel tamen
marg.| HABUIT  QUIDEM. Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod veteri novum supereminet et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate.
et prius
interl.| testamentum
iustificationes culture
interl.| non veras sed pro modo culture carnalis carnales
et sanctum seculare.
marg.| BEDA. Sanctum non spirituale sed   seculare . Quia putabatur ab hominibus   sanctum et vere habuit   sanctum seculare , quia tabernaculum primum et secundum. Sciendum est igitur tabernaculum triginta cubitos habuisse in longitudine, et decem in latitudine totidemque in altitudine. Habebat autem velum ex quatuor pretiosis coloribus contextum, et quatuor deauratis columnis appensum quod separabat inter viginti et decem cubitos, inter sancta que forinsecus erant et sancta sanctorum interposita. Habebat enim sanctum exterius viginti cubitos longitudinis et sanctum interius, id est   sanctum sancti decem. Et vocat Apostolus illud primum tabernaculum, hoc autem secundum tabernaculum. In primo candelabra pluraliter quia licet unum septem habebat brachia. Erat enim in medio hastile a quo procedebant brachia tria, a dextera parte et tria a sinistra. Mensa, id est altare post introitum. Et super mensam duodecim panes Deo propositi {t. 4 : Erfurt, f. 1139ra ; facsim., p. 436a} qui erant de simila et singulis sabbatis omnes mutabantur. Si vero ante sabbatum aliquis esset necessarius, non poterat sumi nisi alius statim loco eius substitueretur. Et super panem erat thus lucidem. Primum dicitur sancta pro veneratione illius temporis, maxime quia significabat presentem Ecclesiam que est sancta. Secundum dicitur sancta sanctorum, quia in maiori veneratione erat et quia significat ‘supercelestem Ecclesiam’ ubi nihil peccati. Arca erat de lignis Sethim, habens duos cubitos et dimidium in longitudine, et unum et dimidium in latitudine tantumdem in altitudine. Et in uno quoque angulo aureum annulum, duos a dextris, et duos a sinistris in quibus assidue erant vectes aurei ad portandum. Propitiatorium est sive oraculum, tabula super arcam eiusdem longitudinis et latitudinis. Super quam stabant cherubin1, in quam et sese continentia adversis vultibus semper aspiciebant. Hoc totum est parabola. Primum tabernaculum presens Ecclesia, in qua militamur Deo antequam veniatur ad celum. In qua candelabra, id est Christus fulgens virtute et sapientia in medio fidelium qui et ipsi candelabra aurea, quia sapientia lucent. Ipse Christus stipes qui portat tria brachia a dextris et tria a sinistris, quia ipse vitis in quo fundatis sunt tres ordines qui tempore gratie dextri, id est digniores ante gratiam sinistri. Hi sunt Noe Daniel et Iob, id est rectores continentes coniugati. Qui et in agro et in lecto et in molendino esse secundum evangelium dicuntur. Prima pars hastilium erat quasi calami aurei, post scyphi, inde spherule auree, tandem lilia. Calami sancti qui in humidis divini fontis nutriti sunt et cavi ad transfundendum liquorem aliis. Ipsi scyphi, dum aliis propinant quod biberunt sapientiam, scilicet et scientiam Dei. Inde spherule, id est rotundi et perfecti et mobiles quos nihil detineat donec veniant ad lilia eterne iocunditatis, qui non habent timoris angulum, nec elationis supercilium. Super his ponebantur septem lucerne septem dona Spiritus sancti, que in Christo plenissime manserunt et fidelibus secundum voluntatem eius distributa sunt. Mensa ad ostium Scriptura divina, que permanet que intrantibus proponitur, que dum eterna gaudia et quomodo ad ipsa perveniatur ostendit cibum vite suggerit. In ea panes mundi, id est duodecim apostoli et eorum vicarii qui thus orationum Deo offerunt quorum si quis moritur, statim alius eius loco substituendus est. Sed in septima etate omnes auferrentur. Secundum post velum Ecclesia celestis, que velatur quamdiu hic vivimus. Thuribulum, Christus igne caritatis plenus, interpellans semper pro nobis. Arca, Christus «in quo omnes thesauri sapientie et scientie absconditi»a. Ex omni parte aurea, quia in cognitione et sermone et opere eius non nisi pura veritas. Longitudo, perseverantia doctrine que per unum cubitum et operationis que per alterum cubitum designatur, ad cuius perfectionem humanus intellectus imperfectus est quod signat dimidius cubitus. Latitudo perfectio caritatis, altitudo perfectio spei ad quam nos dimidii, id est imperfecti sumus. Quatuor annuli, quatuor evangeliste perfecti, per quos portatur in quatuor mundi partes. Quibus semper adherent vectes aurei, id est predicatores sapientia fulgentes semper parati contra hostes. In arca urna habens manna, id est anima Christi continens plenam sapientiam qua reficiuntur et angeli. Virga significat ‘sacerdotalem potestatem Christi’, tabule : quod ipse dator legis, propitiatorium : Christus qui propitiatur nobisb, duo cherubin : omnes ordines celi {t. 4 : Erfurt, f. 1139rb ; facsim., p. 436b} qui in eo existunt, qui invicem dilectione conexi sunt qui et si sapientes, tamen eum obumbrant quantum in se est. In prius quotidie intrabant sacerdotes, quia hic quotidie se debent fideles sacrificare carnem suam cum vitiis et concupiscentiis mortificantes. Aliter enim ad celestem non poterunt pervenire. Pontifex qui semel in anno in secundo, id est sancto sanctorum introivit cum sanguine Christus qui anno benignitatis semel in celum intravit per sanguinem suum, quem pro peccatis hominum fudit. Iuxta parabolam munera et hostie offeruntur, quia et hec etiam aliquid designant in instanti tempore.
a Col. 2, 3.
b Cf. Rm. 3, 24-25 : « Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum ».
1 cherubin] scrips., cherubî Rusch
Numérotation du verset Hbr. 9,2 
{t. 4 : Erfurt, f. 1139ra ; facsim., p. 437a} Tabernaculum enim factum est primum,
interl.| quod ad tempus
interl.| in figura huius secundi in quo quotidie ministrant sancti sacerdotes accendentes lumen doctrine, et pascentes populum pane Dei qui super mensam presto est a sabbato spei ad sabbatum speciei
marg.| TABERNACULUM  ENIM  FACTUM.   Primum tabernaculum intus habuit altare incensi ante fores sub divo altare, holocaustorum, vel quod foris est significat Vetus Testamentum et est figura, figure intus Novum.
in quo inerant candelabra, et mensa,
interl.| candelabra sunt dona Spiritus sancti que in Ecclesia lucent
et propositio panum, quod2 dicitur sancta.
2 quod] que Weber
interl.| panis presto est a sabbato spei ubi in Christo a turbine seculi tuti sumus usque ad sabbatum speciei ubi spes impebitur
Numérotation du verset Hbr. 9,3 
Post velamentum autem
interl.| quia velo interposito dividitur primum a secundo
secundum,
interl.| erat
tabernaculum
interl.| significat celum intra quod Christus noster sacerdos intravit non sine sanguine
quod dicitur sancta sanctorum,
Numérotation du verset Hbr. 9,4 
aureum habens thuribulum,
interl.| quo significatur Christus igne caritatis plenus
interl.| in quo offeruntur orationes sanctorum
et arcam Testamenti
interl.| que continebat Testamentum
marg.| ET  ARCAM. Arca caro Christi in qua manna divinitatis, et tabule duorum Testamentorum, et virga pro sacerdotio Christi. Urna populus in quo Christus panis de celo.
marg.| AUGUSTINUS. Arca significat secretum Dei. In arca iussa est poni lex et manna et virga Aaron. In lege precepta sunt, virga est potestas, manna gratia, quia nisi cum gratia, non est potestas faciendi precepta. Sed quia lex a quovis non impletur, desuper est propitiatorium. Ad hoc enim opus est ut Deus sit propitius. Ideo super, quia superexaltat misericordia iudicio. Duo cherubin pennis obumbrant , id est velando honorant, quia mysteria ista sunt. Invicem se attendunt, quia consonant. Hec enim sunt duo Testamenta. Vultus in propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua spes est vel conciliant, vel commendant. Vel   cherubim 3, id est rationalis creatura,   duo pro caritate, pennis   propitiatorium obumbrant, quia Deo non sibi pennas tribuunt, id est Deum honorant. Vultus in propitiatorium, quia spes non est nisi in misericordia Dei.   Cherubin - plenitudo scientie, id est duo Testamenta - obumbrant, quia in eis latet Christus.
3 cherubim] sic Rusch
circumtectam ex omni parte auro,
interl.| in circuitu non extra tantum sed etiam intus
in qua urna aurea
interl.| gomor c
c Cf. Ex. 16, 16 , etc.
habens manna,
interl.| in memoriam antiqui beneficii
et virga Aaron
interl.| qua significatur sacerdotalis potestas
que fronduerat et tabule Testamenti,
interl.| in quibus lex scripta fuit
Numérotation du verset Hbr. 9,5 
superque4
4 superque] + eam Weber
interl.| eam arcam
erant5 cherubin
5 erant] om. Weber
interl.| duo angeli
marg.| CHERUBIN. AMBROSIUS. Plenitudo scientie. Propitiatorium super arcam Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris.
glorie
interl.| gloriose decorate
obumbrantia
interl.| alis connexis
propitiatorium,
interl.| tabulam que super arcam erat
de quibus
interl.| his et huiusmodi
modo non est6 dicendum per singula.
6 modo - non est] inv. Weber
interl.| quia pauciora sufficiunt ad executionem nostre demonstrationis
interl.| sed hoc est dicendum
Numérotation du verset Hbr. 9,6 
His vero
interl.| tabernaculis
{t. 4 : Erfurt, f. 1139rb ; facsim., p. 437b} ita compositis, in priori quidem tabernaculo
interl.| quod minus id est minoris venerationis et significabat presentem Ecclesiam
semper
interl.| quotidie
introibant sacerdotes, sacrificiorum
interl.| ecce quod supra sanctum seculare dixit secularia sacrificia que nihil ducunt ad perfectum
officia consummantes,
interl.| intus incensum ponentes extra sacrificia
Numérotation du verset Hbr. 9,7 
in secundo autem semel in anno
marg.| IN  ANNO. Quod singulis annis intrabatur, significabat non venisse adhuc perfectionem.
solus pontifex
interl.| introibat
interl.| iste ex parte significat eum qui semel ingressus est celum quem non mox sequimur
non sine sanguine,
marg.| NON  SINE  SANGUINE. Sepe quidem sine sanguine introibat, sed cum sanguine non nisi semel.
quem offeret7 pro sua et populi ignorantia,
7 offeret] offert Weber
interl.| Unde : «Verba delictorum meorum»d, id est corporis sui
d Ps. 21, 2.
marg.| PRO  SUA  ET  POPULI. Christus pro populo suo obtulit pro se vero non nisi in membris suis. Unde ipse ait : «Verba delictorum meorum»e. Delicta enim nostra sua dicit quod ea suscepit non ad habendum sed ad delendum.
e Ps. 21, 2.
Numérotation du verset Hbr. 9,8 
hoc
interl.| in istis
significante Spiritu sancto
interl.| qui ita fieri instituit
nondum propalatam esse
interl.| id est nondum licere introire ad celestia
interl.| donec Christus venit
marg.| NONDUM  PROPALATAM. Celum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis condicionem ante vero etiam secundum animas sed pacienter exspectanda est resurrectio in qua et corporibus per Christum patebit in celum accessus.
sanctorum viam,
interl.| secundarium
marg.| SANCTORUM  VIAM. Via sanctorum est Christus, vel spiritualis intelligentia legis per quam ascenditur in interiora celi.
adhuc priore tabernaculo habente statum,
interl.| id est carnalibus observantiis adhuc statum habentibus
Numérotation du verset Hbr. 9,9 
que parabola est
interl.| que mystica similitudo est
marg.| QUE  PARABOLA. Quod autem hec de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint aperit subdens :  QUE  EST  PARABOLA.
temporis
interl.| id est temporis gratie
instantis,
interl.| quod nunc est
iuxta quam
interl.| parabolam
munera
interl.| de aliis thure scilicet simila et panibus
et hostie
interl.| de animalibus
offeruntur
interl.| a sacerdotibus figurativis
que non possunt iuxta conscientiam
interl.| id est teste conscientia
interl.| etsi ad visum hominum extra
perfectum facere
interl.| plene mundatum
servientem,
interl.| Deo scilicet
Numérotation du verset Hbr. 9,10 
solummodo in cibis, et in potibus,
interl.| discernendis
et variis baptismatibus8,
8 baptismatibus] baptismis Weber
interl.| ablutionibus
interl.| aliis
carnis
interl.| non spiritus
usque ad tempus correctionis impositis.
interl.| his omnibus dico impositis quasi in onus ad refrenandum transgressores
interl.| hec non perfectum sed
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1139va ; facsim., p. 437a} USQUE  AD  TEMPUS  CORRECTIONIS. Usque ad tempus gratie quo in melius corrigendi erant, qui hucusque sub pedagogo et ideo non poterant perfectum facere, non tamen eo tempore debebant cessare.
Numérotation du verset Hbr. 9,11 
Christus autem assistens pontifex
interl.| Patri ad interpellandum vel fidelibus ad auxiliandum
marg.| CHRISTUS  ASSISTENS. De sufficientia unius veri sacrificii Novi Testamenti plene hic tractat per quod et peccatorum remissionem quam verbis Ieremie supra tetigit, prestari dicit et salutem. Quasi : hec predicta legalia non possunt facere perfectum sed   Christus assistens etc.
futurorum
interl.| non carnalium
bonorum,
interl.| id est presentis iustitie et eterne beatitudinis que tempore legis futura erant
per amplius
marg.| PER  AMPLIUS. Christus introivit tabernaculum nomine significat, id est tabernaculi, designat signatum, id est celum peramplius, quia plures capit quam terrenum illud, et perfectius quia ibi perfecta beatitudo. Vel per tabernaculum, id est per carnem que non semine viri concepta et formata est   assistens Patri etc.
marg.| AUGUSTINUS. Ita ut per tabernaculum accipiatur Christi caro, quam pro nobis obtulit in qua et diabolum expugnavit. Est enim Christus rex et sacerdos. Rex pugnavit pro nobis, sacerdos obtulit se pro nobis. Quando pro nobis pugnavit quasi victus est, immo vere tunc vicit. Crucifixus est enim et de cruce in qua erat fixus diabolum occidit et inde rex noster. Sacerdos autem quid pro nobis obtulit, unde quia nihil mundum invenit in hominibus quod offerret pro eis seipsum obtulit. Ecce munda, et felix, et vera victima. Carnem enim de utero virginis accepit, ut munda offerret pro immundis.
et perfectius tabernaculum
interl.| id est celum
non manufactum, id est non huius creationis :
interl.| non dico non Dei sed huius id est humane sicut vetus
interl.| cuius illud in eremo quod fixit homo sed longe aliter a Deo
Numérotation du verset Hbr. 9,12 
neque per sanguinem
interl.| effusum
hircorum et vitulorum,
interl.| ut in veteri
sed per proprium sanguinem introivit semel
interl.| quia non est opus iterari quia perfectum est
in sancta,
interl.| celeste tabernaculum scilicet sancta sanctorum
marg.| IN  SANCTA. Exponit quid dixerit tabernaculum non manufactum sancta sanctorum, id est celestia.
eterna redemptione
interl.| per hoc
interl.| quod non illis sacrificiis legalibus
interl.| quia redempti sunt eterni
inventa.
interl.| a nobis vel a Christo nobis
Numérotation du verset Hbr. 9,13 
Si
interl.| per sanguinem Christi potest esse redemptio
enim
quia
sanguis hircorum et taurorum,
marg.| HIRCORUM. Hircus Christum significat per «similitudinem carnis peccati»f, taurus : quia duorum testamentorum cornibus ventilat inimicos.
f Rm. 8, 3.
et cinis vitule aspersus
interl.| qui significat memoriam passionis Christi
marg.| SI  ENIM  SANGUIS etc. Quod per Christum potuerit esse redemptio a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis.
marg.| CINIS  VITULE etc. De iuvenca rufa cuius cinerem ad aquam aspersionis eorumque mundationem qui mortuum tetigerint proficere lex mandavit non est tacendum. Evidentissimum enim in ea Novum Testamentum prefiguratur.g De hac dicitur in libro Numeri9 Dominum dixisse Moysi : '’Loquere filiis Israel. Et accipiant a te iuvencam rufam sine vitio, que non habet in se vitium et non est positum super eam iugum. Et dabis eam ad Eleazar sacerdotem et eicient eam extra castra in locum mundum, et occident eam in conspectu eius. Et accipiet Eleazar sanguinem eius et asperget contra faciem testimonii septies, et cremabunt eam in conspectu eius et pellis eius, cum carne et sanguis, cum stercore comburetur. Et accipiet sacerdos lignum cedrinum, et hyssopum, et coccinum, et mittet in medium combustionis iuvence, et congregabit homo mundus cinerem iuvence, et ponet extra castra in locum mundum et erit filiis Israel et proselytis legitimum sempiternum vel eternum'’h. Ex isto cinere fiebat aqua aspersionis unde mundabantur a contactu mortuorum. Ait enim sic : '’Omnis anima hominis qui tetigit mortuum immunda erit septem diebus. Hic purificabitur die tertio et septimo et mundus erit. Si vero non purificatus fuerit, non erit mundus. Omnis qui tetigerit mortuum et mortuus fuerit non purificatus, tabernaculum Domini polluit et exterminetur anima illa ex Israel'’i. Item ait : '’Et accipiens hyssopum tinget in aqua vir mundus et asperget super domum et super vasa et super animas'’j.
g De iuvenca... prefiguratur] Cf. Augustinus Hipponensis , Quaestionum in Heptateuchum libri (Nm.), qu. Numerorum, qu. 33, CCSL 33, lin. 748 sqq. : « De iuuenca rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis eorum que mundationem qui mortuum tetigerint proficere lex mandauit, nec tacere permittimur euidentissimum enim signum in ea noui testamenti prefiguratur nec satis digne festinantes dicere de tanto sacramento ualemus ».
h Cf. Nm. 19, 1-10 : «Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum : tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium : et tingens digitum in sanguine eius, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis. Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est. Cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel, et advenae qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo».
i Cf. Nm. 19, 11-13 : « Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. Omnis qui tetigerit humanae animae morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israel : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum ».
j Cf. Nm. 19, 17-19 : «Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas : in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines huiuscemodi contagione pollutos : atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum ».
9 Numeri] sic sine abbreviatione Rusch
marg.| Vitula feminea : caro Christi infirma, rufa passione cruenta. Hanc accipiunt a Moyse qui est figura legis, quia secundum legem visi sunt occidere Christum quia secundum ipsos sabbatum solvebat et observationes legitimas {t. 4 : Erfurt, f. 1139vb ; facsim., p. 437b} profanabat. Sine vitio est iuvenca, quia immunis a peccatis caro Christi. Ad confirmationem autem repetit dicens : 'Que non habet in se vitium'. Vel ad determinationem, scilicet quod etsi in aliis qui sunt membra eius habeat vitium, in se tamen non habet. Et non est positum super eam iugum, quia non est subiugatur iniquitati immo et subiugatos inveniens liberavit, et eorum vincula dirumpit et potestatem ponendi animam, et iterum sumendi habuit. Non ad Aaron sed ad Eleazar data dicitur, quia non ad tempus quod tunc erat sed ad posteros illius sacerdotii Domini passio erat perventura. Eiecta est extra castra, sic et Dominus extra civitatem eiectus est. Et eiecta est in locum mundum, quia Dominus non habuit causam malam. Occisa est in conspectu Eleazar, sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui venturi erant in novo Testamento Domini sacerdotes. Eius sanguinem aspersit contra faciem testimonii speties, quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum. Ideo contra faciem testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio prenuntiatum ideo septies, quia ipse numerus ad munditiam pertinet spiritualem. Extra castra Hierusalem iussa est cremari. Cremari secundum grecos a suspensione dicitur, quia ignis sursum movetur et in eum convertitur quod crematur, quod signum est resurrectionis. In conspectu Eleazar cremata dicitur, quia illis apparuit resurrectio Christi qui futuri erant regale sacerdotium. Pellis eius cum carne et sanguine et stercore combusta dicitur, quia non solum substantia mortalis corporis Christi que pelle, carnibus et sanguine intimata est, sed etiam contumelia, et abiectio plebis que nomine stercoris significatur conversa est in gloriam, quam combustionis flamma significat. In medium combustionis mittit sacerdos lignum cedrinum, hyssopum, et coccinum. Lignum cedrinum est spes, que in supernis firmiter habitat. Hyssopus :fides, que cum sit humilis radicibus heret in petra. Coccinum caritas, quia fervorem spiritus igneo colore testatur. Hec tria debent mitti in medium combustionis, id est in resurrectionem Christi, ut cum illo abscondita sit vita nostra. Cinis, id est reliquie combustionis fama est que secuta est post passionem et resurrectionem. Hunc cinerem homo mundus congregabat et in locum mundum extra castra reponebat, quia hec fama apud eos maxime claruit, qui non erant de consortio Iudeorum et erant mundi ab interfectione Christi et extra celebrationem iudaice consuetudinis. Ex isto cinere fit aqua aspersionis per quam significatur baptismus, unde mundabantur homines a contactu mortuorum, quia ab iniquitate per baptismum Christi. Illa aqua, tam proselyti, quam gentiles, vel Iudei mundabantur, quia baptismus Iudeis et gentibus prodest. Hyssopo qui fidem significat illa aqua aspergebatur, quia fide mundantur corda et sine fide non prodest baptismus. A viro mundo hoc fiebat, quia vere mundi debent esse ministri Ecclesie qui portant personam Domini.
inquinatos
interl.| contactu mortuorum
interl.| a corporali macula lepre
interl.| a peccato mundat valens ad emundationem carnis que a pena legis liberat
ad emundationem carnis,
interl.| non anime
interl.| et si hoc est
marg.| AD  EMUNDATIONEM  CARNIS. Id est ut caro emundata sit propter legis preceptum sed in Christo est perfectio.
Numérotation du verset Hbr. 9,14 
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit
marg.| OBTULIT  SEMETIPSUM 10. Et medius inter Deum et homines dator est novi Testamenti, quasi pontifex nobis est et dator legis nove.
10 sic Rusch
immaculatum coram11 Deo,
11 coram] om. Weber
interl.| obtulit per Spiritum omnia dictantem vel immaculatum per Spiritum de quo conceptus immunis fuit a peccato
marg.| IMMACULATUM. Alius sanguis non immaculatus.
emundavit12
12 emundavit] emundabit Weber
interl.| vel emundabit
conscientiam nostram13
13 nostram] vestram Weber
interl.| non carnem tantum
ab operibus mortuis
interl.| id est peccatis
marg.| AB  OPERIBUS  MORTUIS. AMBROSIUS. Id est peccatis que qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur, nec intrat in celum sicut nec ille in templum.
ad serviendum Deo viventi ?
interl.| duo facit sanguis Christi a peccato mundat et restituta libertate facit servire Deo qui dat vivere qui est vita ex se vivens
marg.| VIVENTI. Nemo ergo ei potest servire qui mortua opera habet.
marg.| AMBROSIUS. Que mors erat necessaria in redemptione, non modo gentilium sed et earum privaricationum quas lex faciebat non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi unigenitus Dei pro nobis moreretur, {t. 4 : Erfurt, f. 1140ra ; facsim., p. 438a} debitoribus mortis sed sic fecit nos dignos testamenti et promisse hereditatis et ita testamentum factum firmum.
Numérotation du verset Hbr. 9,15 
Et ideo novi testamenti mediator est :
interl.| sine quo nec que Deus nos operari vellet nec que speramus sciremus
ut
interl.| Novi Testamenti dator est ideo ut vocati accipiant hereditatem et hoc morte interveniente sine qua lex non iuvaret
morte
interl.| eius
interl.| Christi
intercedente,
marg.| INTERCEDENTE. Inter vetus Testamentum et novum in quibus non solum sacramenta divisa sunt sed et promissa. Distinctio est passio Christi in cuius morte constat terrena non promitti sed eterna. In morte enim unigeniti necesse est magna sperari.
in redemptionem earum prevaricationum
interl.| interneniente inter dispositionem et completionem
que erant sub priore testamento, repromissionem accipiant
interl.| a Deo
qui vocati sunt
interl.| ab eterno electi
interl.| id est eternam hereditatem frequenter promissam
Numérotation du verset Hbr. 9,16 
Ubi enim testamentum est14,
14 est] om. Weber
interl.| morte intercedente quia ubicumque
marg.| UBI  ENIM. Dixit Christus est dator novi Testamenti morte intercedente nunc, quod pro confirmatione eius oportuerat mori probat consuetudine humane legis.
marg.| UBI  ENIM  TESTAMENTUM. Sicut ergo testamentum morte testatoris confirmatur, sic et Christus in assertione eorum que testabatur voluit mors, ne quis de eis dubitaret, nec aliter poterat nobis esse vita.
marg.| Morte evangelium in nobis confirmavit, ut quia pro nobis mortuus est precepta eius diligamus et in auctoritate habeamus, et per mortem gratiam nobis impetravit qua complere possimus.
mors necesse est
interl.| poterant infirmi ex eo quod mortuus est Christus non credere promissionem et ideo probat hoc humana consuetudine
intercedat testatoris.
interl.| interveniat ante confirmationem
Numérotation du verset Hbr. 9,17 
Testamentum enim
interl.| sic et Novum Testamentum, id est promissio eterne vite et doctrina evangelica
in mortuis confirmatum est,
interl.| id est per mortem testatorum
alioquin
interl.| si non intervenit mors testatoris
nondum valet,
interl.| potest enim mutare si vult
dum
interl.| id est quam diu
vivit qui testatus est.
Numérotation du verset Hbr. 9,18 
Unde
interl.| quia omne testamentum morte firmatur
interl.| et hoc in signum futuri quod sanguine Christi
nec15 primum quidem sine sanguine dedicatum est.
15 nec] ne Weber
interl.| confirmatum est
Numérotation du verset Hbr. 9,19 
Lecto enim
interl.| non sine sanguine
marg.| LECTO  ENIM. Sicut ergo Moyses sanguinem predictorum animalium accepit, ut eo aspergeret et mundaret predicta. Sic noster Moyses Christus data nova lege, suum sanguinem qui vitulus propter virtutem crucis, cuius cornibus impios ventilavit et hircus pro similitudine carnis peccati, et quia hostia pro peccato egressum cum aqua de suo latere ad hoc opus accepit per aquam baptisma sanctificans, pretio sanguinis nos redimens. Cum lana coccinea que ignei coloris est et hyssopo. Lana enim significat ignem dilectionis Christi, hyssopus qui valet contra tumorem pulmonis, humilitatem Christi significat qui per fervorem dilectionis et humilitatem pro nostra redemptione sanguinem suum fudit. Eo sanguine librum, id est evangelium sanctificavit, id est confirmavit et populum fidelium abluit dicens : «Hic est sanguis novi Testamenti»k, confirmator 'quod mandavit Deus ad vos'l. Aspersit tabernaculum, id est Ecclesiam. Omnia vasa ministerii, quia omnes doctores Ecclesie in quibus continentur mysteria sua. Et sanguine redemit et redemptis, spiritum sapientie et scientie tribuit, et omnia mundantur per sanguinem Christi, et sine eo nullius peccati fit remissio. Potest etiam per predicta populus Dei significari. Ipse enim liber est tabernaculum vasa que spiritualiter mundantur sanguine merso in remissionem peccatorum. Inquit enim alibi : «Qui pro multis effundetur»m, hi enim sunt populus Dei, id est electi.
k Mt. 26, 28.
l Cf. Ex. 24, 8 : « Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ».
m Mt. 26, 28 ; Mc 14, 24.
omni
interl.| prius omni ut totum confirmaret
mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum
interl.| simul aqua et sanguis quia nostrum baptisma ibi figuratum est passio Christi
cum aqua,
interl.| que significat mundationem futurorum per aquam baptismi
et lana coccinea,
marg.| LANA. Caritas Christi est nobis lana de qua vestem faciamus.
et hyssopo,
interl.| de quibus aspersorium facit
ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Numérotation du verset Hbr. 9,20 
dicens : Hic sanguis testamenti
interl.| id est ad confirmandum testamentum
marg.| HIC  SANGUIS. Ecce quam proprie predicit Moyses verba quibus usus est Christus in cena, quando corpus et sanguinem suum discipulis tradidit.
quod mandavit ad vos Deus.
interl.| sicut librum
Numérotation du verset Hbr. 9,21 
Etiam tabernaculum
interl.| templum Dei sanctum est quod estis vos
et omnia vasa
interl.| habentes officia
ministerii sanguine similiter aspersit.
Numérotation du verset Hbr. 9,22 
Et omnia pene in sanguine mundantur secundum legem
interl.| quia quedam vasa sola aqua baptizabantur sed in nobis nihil sine sanguine Christi mundatur iterius
et sine sanguinis
interl.| quicquid de aliis
marg.| ET  SINE  SANGUINE 16 etc. Hec determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis que fiebat de cinere vitule rufe fiebat remissio peccatorum {t. 4 : Erfurt, f. 1140rb ; facsim., p. 438b} aliquando quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitule. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt que Christus est cuius sanguine redempti et mundati sumus, quia vera emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.
16 sic Rusch
effusione17
17 effusione] fusione Weber
interl.| in aliquo sacrificio facta
non fit remissio.
interl.| peccatorum
Numérotation du verset Hbr. 9,23 
Necesse est ergo
interl.| quandoquidem Moyses ita precepit et lex ita precipit
exemplaria
interl.| figuras
interl.| Ecclesie que ad celum ducitur.
interl.| «Nostra conversatio in celis est»n.
n Phil. 3, 20.
his
interl.| predictis
mundari,
interl.| corporaliter
ipsa autem
interl.| Ecclesiam scilicet
interl.| significata
celestia
interl.| licet in terra
marg.| IPSA  AUTEM  CELESTIA. Christus qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari sed omnes sui, sed tamen signa eius que in tabernaculo usum ministrationis prestabant, sanguine mundata sunt.
melioribus hostiis quam istis.
interl.| Christus est omnes ille hostie quia in omnibus significatus
Numérotation du verset Hbr. 9,24 
Non enim in manufacta sancta18 Iesus introivit exemplaria
18 manufacta sancta] manufactis sanctis Weber
interl.| que sunt
marg.| NON  ENIM  IN  MANUFACTA. Exponit meliores hostias que est una, id est Christus usus loquendi, sic vellet et approbaret scriptum esse in manufactis sanctis exemplaribus verorum. Vel in manufacta sancta exemplaria verorum que littera in codicibus grecis reperitur.
marg.| NON  ENIM  IN  MANUFACTA. Probat quod Christus mundavit celestia, id est homines suo sanguine mundatos fecit celestes celestium participes. Nam iste per hostiam suam intravit in celum pro nobis et ita constat quod sequemur. In celum nam non in manufactis. Cur non ? Quia illa non sunt vera sancta, sed sunt exemplaria, id est figure verorum, et verus sacerdos non in umbratilia, sed in vera intrare debuit. Intuere quante differentie sint inter vetus et novum. Pro exemplari, id est templo quod ibi erat, est hic celum. Differt etiam magnus sacerdos qui assistit vultui Dei semper vivus ad interpellandum, pro nobis. Ibi sepe offerebat hic semel, ibi in sanguine alieno hic proprio, idem ergo sacerdos et hostia.
verorum, sed in ipsum celum
interl.| per illa significatum
ut appareat
interl.| ut pro nobis interpellet et post se trahat
nunc
interl.| post consummationem
vultui
interl.| presentie
Dei pro nobis,
Numérotation du verset Hbr. 9,25 
neque ut sepe offerat semetipsum,
interl.| nunc apparet vultui non ita ut sepe offerat semetipsum et sepe paciatur in cruce quia sufficit omnibus semel oblatus et non opus est per singulas generationes iterari. Quod si his non sufficeret nec antiquis qui similiter erant redimendi
marg.| NEQUE  UT  SEPE. Probavit quod Christus per hostiam suam celestia mundavit, modo probat quod melioribus hostiis, id est quod sua hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis, quia ille sepe iterate sine consummatione hec semel oblata ad patriam reducit.
quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno,
interl.| Christus in suo
Numérotation du verset Hbr. 9,26 
alioquin
interl.| non sepe
oportet19
19 oportet] oportebat Weber
interl.| si oportet eum sepe se offerre
marg.| ALIOQUIN  OPORTET. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati sepius ab origine mundi, quod ne fieret semel passus est in consummatione seculorum.
eum frequenter pati
interl.| quod non fuit opus
ab origine mundi,
interl.| incipiendo a principio mundi
nunc autem semel
interl.| non sepe sed semel quod nunc confiat per inconveniens
in consummatione seculorum
marg.| IN  CONSUMMATIONE  SECULORUM. Id est in ultima etate in qua sunt omnia adimpleta que ante imperfecta, et ideo non opus fuit ut inciperet pati ab origine mundi.
ad destructionem20 peccati
20 destructionem] destitutionem Weber
interl.| ut iam non dominetur in nobis quod nulla alia hostia potuit
per hostiam puram21
21 puram] suam Weber
interl.| alias :suam
interl.| non sepe sed semel oblatam
apparuit.
interl.| Patri
Numérotation du verset Hbr. 9,27 
Et quemadmodum
interl.| item per hoc probatur semel pati
marg.| ET  QUEMADMODUM. Lex naturalis etiam ostendit quod per inconveniens probatum est.
statutum est
interl.| lege nature
hominibus semel mori,
marg.| SEMEL. Non potest amplius mori sed nec indigemus.
marg.| Non est intelligendum quod aliqua peccati sui necessitate oblatus sit eiam semel immo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et iure nature amplius non moritur, sic et Christus eodem iure semel oblatus non potest amplius mori.
post hoc
interl.| restat
autem iudicium,
interl.| ut iudicentur secundum merita
marg.| POST  HOC  AUTEM. Post semel mori restat iudicium in quo accipiant secundum quod meruerunt, non restat ut iterum surgant, et iterum moriantur.
Numérotation du verset Hbr. 9,28 
sic et Christus
interl.| eadem necessitate et iure nature
semel oblatus est22
22 est] om. Weber
interl.| aliter miserabilior esset omnibus hominibus
ad multorum
interl.| quia non omnes credunt
interl.| non omnium
interl.| adventu
interl.| autem
sine peccato
interl.| id est hostia pro peccato
marg.| SINE  PECCATO. Si nec in die ire hostia, multo minus in aliis temporibus.
marg.| Vel SINE  PECCATO. Id est sine similitudine carnis peccatis, sed potius in carne {t. 4 : Erfurt, f. 1140va ; facsim., p. 440a} gloriosa. Vel tunc non erit hostia, sed iustitia in remunerando vel damnando.o
o <Attest.> Cf. Petrus Lombardus , Collectanea in omnes Pauli epistolas (Hbr. 9, 23), PL 192, 478 : «Apparebit dico, sine peccato, scilicet sine similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa. Vel apparebit sine peccato id est ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed iustitia in remunerando vel damnando, et si nec in die irae, hostia erit multo minus in aliis temporibus ».
apparebit
interl.| veniens ad iudicium
exspectantibus se in salutem.
interl.| quia non necessitate sed voluntate pro peccatis eorum mortuus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_9)

Notes :