Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Par. 10,1 

Philistiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Philisteos1
1 Philisteos] Palestinos Weber
et ceciderunt vulnerati in monte
Gelboe.
Numérotation du verset 1Par. 10,2 

Cumque appropinquassent Philistei
persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan
et Abinadab,
et Melchisue filios Saul.
Numérotation du verset 1Par. 10,3 

Et aggravatum est prelium contra Saul.
Inveneruntque eum sagittarii
et vulneraverunt iaculis.
Numérotation du verset 1Par. 10,4 

Et dixit Saul ad armigerum suum :
Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum.
Numérotation du verset 1Par. 10,5 

Quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.
Numérotation du verset 1Par. 10,6 

Interiit ergo Saul et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit.
Numérotation du verset 1Par. 10,7 

Quod cum vidissent viri Israel qui habitabant in campestribus, fugerunt, et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt. Veneruntque Philistiim, et habitaverunt in eis.
Numérotation du verset 1Par. 10,8 

Die igitur altero detrahentes Philistiim spolia cesorum, invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe.
Numérotation du verset 1Par. 10,9 

Cumque spoliassent eum et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis.
Numérotation du verset 1Par. 10,10 

Arma autem eius conservaverunt2 in fano dei sui et caput affixerunt in templo Dagon.
2 conservaverunt] consecraverunt Weber
Numérotation du verset 1Par. 10,11 

Hoc cum audissent viri Iabesgalaad, omnia scilicet que Philistiim fecerunt super Saul,
Numérotation du verset 1Par. 10,12 

consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius, attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum que erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
Numérotation du verset 1Par. 10,13 

Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas,
eo quod prevaricatus sit
mandatum Domini quod preceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
Numérotation du verset 1Par. 10,14 

nec speraverit in Domino, propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isaia.
0 Isai vel aliter Iesse, cf. Sir. 45, 31 : « Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda… » ; Is. 11, 10.

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Par. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {1063} .1. Philisthiim autem. Hic incipit scriptura describere actus ipsius David et eius regnum, de quo principaliter intenditur in hoc libro, et ideo primo describitur ipsius David electio, secundo electi solennis inunctio cap. 11. tertio inuncti gubernatio, capit. 13. Circa primum notandum, quod licet {1064}David vivente Saule electus fuerit in regem a Domino, ut habetur 1. Regum cap. 16. tamen ista electio non habuit effectum nisi quando mortuo Saule translatum fuit regnum ad ipsum. Et ideo in hoc capitulo primo describitur Saulis et filiorum eius occisio, secundo occisi vituperatio, ibi : Die igitur altero. Tertio vituperati solennis tumulatio, ibi : Hoc cum audissent viri Iabes. Quarto regni translatio, ibi : Mortuus est ergo Saul. Tres prime partes patent ex his que dicta sunt primi Regum cap. ult. hoc excepto.
Numérotation du verset 1Par. 10,ad litteram 
marg.| marg.| { 1065 } .1. Et caput affixerunt in templo. Ponendo illud in loco eminenti super stipitem, vel lanceam ad suam magnificentiam de victoria habita : et ad idoli venerationem, cui principaliter {1066}attribuebant illam victoriam.
marg.| .2. Subter quercum. 1. Regum ult. dicitur, in nemore Iabes, iuxta enim civitatem erat nemus, in quo erat quercus notabilis sub qua fuit ista sepultura.
prol.| { 1067 }
Numérotation du verset 1Par. 10,ad litteram 
marg.| .1. Mortuus est ergo Saul. Hic consequenter agitur de translatione regni ad David per mortem Saulis, cum dicitur : Mortuus est. Utrum autem Saul sit damnatus vel salvatus, dictum fuit diffuse 1Rg. ult. et secundum opinionem que dicit ipsum esse salvatum, exponitur quod dicitur hic.
marg.| .2. Propter iniquitates suas id est in penam iniquitatum suarum precedentium, sicut fur suspenditur propter furta sua, si tamen peniteat, et penam patienter sustineat, salvatur, et sic fuit de Saule, ut dictum fuit 1. Regum diffuse secundam istam viam.
marg.| .3. Eo quod prevaricatus sit mandatum Domini. Regem Amalech vivum conservando, et spolia capiendo, ut habetur primi Regum cap. 15.
marg.| .4. Sed insuper etiam pythonissam consuluerit. eo quod non habebat responsum {1068}a Domino, ut habetur 1. Regum 28.
marg.| .5. Nec speraverit, etc. Quod patet ad pythonissam recurrendo, tamen secundum istam opinionem de omnibus istis et aliis malis suis finaliter vere penituit, et speravit in Domino de consecutione vite eterne : licet non speraverit de conservatione presentis vite, quia sententiam Domini de sua morte et filiorum suorum audiverat, et acceptaverat acquiescendo voluntati divine : secundum vero opinionem que dicit ipsum esse damnatum, aliter exponitur ista littera, cum dicitur : Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas. propter quas fuit derelictus a Domino et manibus inimicorum suorum traditus. Nec speraverit in Domino . quia ex desperatione se occidit, et sic de salute eterna non speravit.
marg.| .6. Et transtulit regnum eius ad David. Sicut predixerat per Samuelem primi Regum cap. 15. et 16.
prol.| {1063}Libri I Paralipomenon
prol.| Capitulum 10
Numérotation du verset 1Par. 10,moraliter 
marg.| .1. Philisthiim autem pugnabant contra Israel. Hoc cap. 1Rg. 26. cap. expositum est mystice usque ibi :
prol.| { 1067 }
Numérotation du verset 1Par. 10,moraliter 
marg.| .1. Mortuus est ergo Saul. Versus finem huius cap. Per mortem igitur Saulis, que propter iniquitates suas fuisse dicitur, damnatio peccatoris que mors secunda dicitur in Apoc. significatur, quia nullus nisi propter peccatum suum damnatur. Huius vero damnationis causa tangitur, cum dicitur.
marg.| .2. Propter iniquitates suas. In iquitas dicitur proprie que opponitur equitati iustitie. Iustitia vero proprie dicta non est hominis ad seipsum, quia requirit aliud extremum. nec etiam hominis {1068}ad Deum, quia inter creaturam et creatorem nulla est proportio, que tamen requiritur in iustitia proprie dicta. Iniquitas igitur est proprie peccatum ad proximum. Per hoc autem quod subditur :
marg.| .3. Eo quod prevaricatus sit mandatum Domini. significatur peccatum hominis in Deum, tamen in moralibus de quibus sunt mandata divina. Per hoc autem quod subditur :
marg.| .4. Sed insuper etiam pythonissam consuluerit. significatur peccatum hominis contra Deum in fide credentis. Propter ista tria peccatorum genera moritur homo primo morte culpe, et postea morte gehenne, nisi per divinam gratiam ante obitum reviviscat.
Numérotation du verset 1Par. 10,additio 
prol.| {1067}In capitulo 10. ubi dicitur in postilla : Utrum autem Saul.
prol.| Prima istarum opinionum qua tenetur quod Saul fuit salvatus, est Heb. qui in multis locis deviat a veritate sacre scripture. Secunda vero opinio que dicit ipsum Saulem esse damnatum, est doctorum nostrorum concorditer, que quidem {1068}opinio secunda sanctorum doctorum tenenda est tanquam consona veritati, prout plenius habetur in additione super 1. Regum ultimum vide ibi Vide replicam generalem post 30. cap. secundi totius huius positam, ubi pro presenti cap. et eius additione replicator ad correctorium 1Rg. ult. cap. se remittit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_10)

Notes :