Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Par. 15,1 

Fecit quoque sibi domos
in civitate David
et edificavit locum arce Dei,
tetenditque ei tabernaculum.
Numérotation du verset 1Par. 15,2 

Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a levitis quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 15,3 

Congregavitque universum Israel
in Hierusalem,
ut afferretur arca Dei in locum suum quem preparaverat ei,
Numérotation du verset 1Par. 15,4 

necnon et filios Aaron
et levitas.
Numérotation du verset 1Par. 15,5 

De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius ducenti1 viginti.
1 ducenti] centum Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,6 

De filiis Merari : Asia2 princeps et fratres eius ducenti triginta3.
2 Asia WeberD) Rusch ] Asaia ΩS Weber , Ysaia ΩM |
3 triginta] viginti Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,7 

De filiis Elisaphan : Semeias princeps et fratres eius ducenti.
Numérotation du verset 1Par. 15,8 

De filiis Gerson : Ioel princeps et fratres eius centum triginta4.
4 De filiis Gerson…triginta-De filiis Elisaphan…ducenti] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,9 

De filiis Hebron : Eliel princeps et fratres eius octoginta.
Numérotation du verset 1Par. 15,10 

De filiis Oziel : Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
Numérotation du verset 1Par. 15,11 

Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et levitas Uriel et5 Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,12 

Et dixit ad eos : Vos qui estis principes familiarum leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei preparatus est,
Numérotation du verset 1Par. 15,13 

ne ut a principio quia non eratis presentes, percussit nos Dominus, sic et nunc fiat illicitum quid nobis agentibus.
Numérotation du verset 1Par. 15,14 

Sanctificati sunt ergo sacerdotes et levite, ut portarent arcam Domini Dei Israel.
Numérotation du verset 1Par. 15,15 

Et tulerunt filii Levi arcam Domini6 sicut preceperat Moysesa iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus.
0 Cf. Dt. 31, 9.
6 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,16 

Dixitque7 David principibus levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet,
7 dixitque] dixit quoque Weber
lyris8 et cymbalis, ut resonaret in excelsum sonitus letitie.
8 lyris] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,17 

Constitueruntque levitas Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph, filium Barachie. De filiis vero Merari fratribus eorum, Ethan filium Chasaie,
Numérotation du verset 1Par. 15,18 

et cum eis fratres eorum. In secundo ordine Zachariam et Ben et Iaziel et Semiramoth et Iehiel9,
9 Iehiel] Iahihel Weber
et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Mathathiam et Eliphalu et Macheniam, et Obededom et Iehiel ianitores.
Numérotation du verset 1Par. 15,19 

Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes,
Numérotation du verset 1Par. 15,20 

Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iaiel10 et Ani, Eliab11 et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant.
10 Iaiel] Iahibel Rusch , Iahihel Weber |
11 Eliab] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,21 

Porro Mathathias et Eliphalu et Macenias12, et Obededom, et Ieiel, et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinichion13.
12 Macenias] Machenias Weber |
13 epinichion] epinikion Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,22 

Chonenias autem princeps levitarum prophetie preerat ad precinendam melodiam.
Erat quippe valde sapiens.
Numérotation du verset 1Par. 15,23 

Et Barachias et Helchana ianitores arce.
Numérotation du verset 1Par. 15,24 

Porro Sebenias et Iosaphat, et Nathanael, et Amasa14, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes
14 Amasa] Amasai Weber
clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Ahias erant ianitores arce.
Numérotation du verset 1Par. 15,25 

Igitur
David et omnes15 maiores natu Israel et tribuni, ierunt ad deportandam arcam federis Domini
15 omnes] om. Weber
de domo Obededom cum letitia.
Numérotation du verset 1Par. 15,26 

Cumque adiuvisset Dominus16 levitas qui portabant arcam federis Domini
16 Dominus] Deus Weber
immolabantur septem tauri
et septem arietes.
Numérotation du verset 1Par. 15,27 

Porro David erat indutus stola byssina et universi levite qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetie inter cantores. David autem indutus erat etiam ephod lineo.
Numérotation du verset 1Par. 15,28 

Universusque Israel deducebat17 arcam federis Domini in iubilo et sonitu bucine et tubis et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
17 deducebat] deducebant Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,29 

Cumque pervenisset arca federis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Par. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {1081} Fecit quoque. Hic deductio arce prius interrupta ex causa dicta 13 capitulo consummatur, et primo describitur arce deportatio, secundo ipsius deportate debita veneratio. c . 16. Prima in duas, quia primo describitur ad hoc debita preparatio. secundo subditur devota portatio, ibi : Et tulerunt filii Levi arcam. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Fecit quoque. De ista edificatione dictum est supra 11 capitulo sed hic breviter resumitur, eo quod David fecit sibi apportari arcam ad civitatem regiam, ut haberet prope se locum cultui divino aptum. unde subditur :
prol.| {1082}
marg.| .2. Tetenditque ei. Istud fuit aliud a tabernaculo, quod fecerat Moyses, quia illud remansit in Gabaa usque ad edificationem templi per Salomonem, ut habetur infra 21.
marg.| .3. Tunc dixit David : Illicitum est. Hoc enim dicit per considerationem legis : Nu. 4 capitulo et 7. et per mortem Oze, eo quod arcam fecerat deportari super plaustrum per boves.
marg.| .4. Congregavitque universum Israel. ut cum maiori solennitate fieret deportatio arce.
marg.| .5. Necnon, et filios Aaron, etc. ut dirigerent Levitas in arce deportatione, ita quod offensio Dei non veniret super eos. unde postea subditur :
Numérotation du verset 1Par. 15,ad litteram 
marg.| marg.| { 1083 } .1. Ne, ut a principio scilicet portationis arce, ut dictum est c . 8.
marg.| .2. Quia non eratis presentes. vos, qui scitis legem.
marg.| .3. Percussit nos. Quia percutiendo Ozam morte subita, David et totus populus fuit timore percussus, quod non fuisset factum si sacerdotes scientes legem fuissent presentes, quia non permisissent arcam super plaustrum portari.
marg.| .4. Sanctificati sunt. Per continentiam ab uxoribus orationes, et ieiunia, et consimilia.
marg.| .5. Et tulerunt. Descripta debita preparatione, hic consequenter describitur devota deportatio, scilicet cum laudibus divinis, et sacrificiis et hoc est, quod dicitur. Et tulerunt filii Levi. de loco ubi erat in Gabaon .
marg.| .6. Sicut preceperat Moyses. Nu. 3. Ubi precipitur, quod arca per Levitas de stirpe Caath in propriis humeris, et vestibus deportetur.
marg.| .7. Dixitque David, etc.  cantores. Ad canendum divinas laudes, non solum vocibus humanis, sed etiam cum hoc instrumentis musicis. ideo subditur :
prol.| {1084}
marg.| .8. In organis. Due sunt species cithare. Lyra enim tangitur cum plectro, nablum vero cum digitis. unum tamen pro alio frequenter ponitur, et econverso. et legatur littera, sicut iacet usque ibi :
marg.| .9. Pro octava canebant. Aliqui libri habent epinicion, tamen idem significant, secundum quod dicunt expositores nostri, et est significatio ista, victori Deo triumphus, sive palma. et secundum expositores nostros hoc erat principium cantici, quod cantabant, et frequenter resumebatur in processu cantici, sicut in cantilenis. Quod autem dicitur hic. Pro octava canebant epinicion. Per hoc intelligitur octava resurrectionis Christi, quia tunc obtinuit palmam, et triumphum, que quidem resurrectio, sive gloria resurrectionis figurabatur per cantum illum . In hebreo vero habetur sic. Super octavam ad fortificandum, vel vincendum. Quod sic exponunt Hebrei super octavam id est super instrumentum octo chordarum, in quo canebant laudes, et est modus loquendi Hebraicus, super octavam, quasi dicat, instrumento musico octo chordarum. Ad fortificandum, vel vincendum, sicut enim in solennitatibus magnis unus chorus in ecclesia nititur in cantu alium superare, sic etiam isti Levite faciebant.
Numérotation du verset 1Par. 15,ad litteram 
marg.| marg.| { 1085 } .1. Prophetie preerat. Quia ostendebat eis, que dicta prophetica debebant canere.
marg.| .2. Et Barachias, et Elcana. Quia dum portaretur arca, canebant solicite ne aliqui indebito modo appropinquarent ad eam, sicut quando erat in tabernaculo custodiebant portas, ne aliqui in debite se ingererent.
marg.| .3. Cumque adiuvisset Deus. Dicunt hic Hebrei, quod istud adiutorium {1086}intelligitur per hoc, quod arca portabat seipsam, hoc est dictum, quod divina virtute sic portabatur, quod Levite portatores eius nullum pondus sentiebant, et pro isto miraculo fuit facta immolatio.
marg.| .4. Porro David erat indutus stola byssina. Quia depositis regalibus insigniis accepit vestem similem Levitis se humiliando, et coram Deo exultando, propter quod Michol filia Saul despexit eum de quo contemptu plenius fuit dictum 2Rg. 6. In fine.
Numérotation du verset 1Par. 15,moraliter 
marg.| marg.| {1081}.1. Fecit quoque. Per quam significatur ecclesia, que est civitas Christi. civitas enim dicitur quasi civium unitas. Omnes autem qui numero, et merito sunt de ecclesia Dei, uniti sunt in fide et charitate Christi. Per domos igitur in civitate David significantur diversi status in ecclesia, s. prelatorum, clericorum, religiosorum, {1082}et laicorum, in quibus omnibus habitat per gratiam verus David Iesus Christus.
marg.| .3. Illicitum est, etc.  a Levitis. Per quod significatur quod in ministerio sacramenti Eucharistie in quo continetur Christus, soli sacerdotes, et ministri ad hoc ordinati accedere debent et non alii, propter quod sequitur infra.
Numérotation du verset 1Par. 15,moraliter 
marg.| marg.| { 1083 } .4. Sanctificati sunt ergo sacerdotes, et Levite, ut portarent arcam Domini, etc. Per quod significatur quod in ministerio sacramenti Eucharistie, ut debite fiat non sufficit gradus ordinis, nisi cum hoc sit puritas mentis, et corporis.
marg.| .7. Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis, etc. Per que signantur orationes devote, que fiunt in ecclesia, {1084}in quibus etiam cantus addendus est aliquando, et melodia, pro quanto facit ad excitationem devotionis varie. Nam que melodie varias excitant passiones. Nam alique excitant ad audaciam quibus utuntur homines in bellis, et alique ad compassionem, quibus utebantur antiquitus in sepulturis, et alique ad dissolutionem, quibus iuvenes utuntur in choreis, et alique ad devotionem, quibus, et non aliis utendum est in ecclesiis.
Numérotation du verset 1Par. 15,moraliter 
marg.| marg.| { 1085 } Michol filia Saul, etc. Eo quod erat in humili vestitu coram populo suo, ut habetur plenius 2Rg. 6. Per Michol igitur significatur Iudea, que verum David Iesum Christum despexit, eo quod coram Iudeis apparuit in humilitate, et paupertate magna, cum tamen cum ex hoc debuisset honorasse, sicut premonita{1086}fuerat verbo Zacharie prophete 9 capitulo Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus, et salvator, ipse pauper, et ascendens super asinam , etc. Et sicut Michol ex contemptu facta fuit de cetero sterilis, ut dicitur 2. Re. 6.d. IgiturMichol filie Saul non est natus filius usque ad diem mortis sue. Sic, et Iudea propter contemptum Christi sterilis facta est in bonis gratie, et etiam fortune.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_15)

Notes :