Nicolaus de Lyra

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Par. 28,1 

Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et prepositos turmarum qui ministrabant regi, tribunos quoque, et centuriones, et qui preerant substantie et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 28,2 

Cumque surrexisset rex et stetisset ait : Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut edificarem domum in qua requiesceret arca federis Domini, et scabellum pedum Dei nostri. Et ad edificandum omnia preparavi.
Numérotation du verset 1Par. 28,3 

Deus autem dixit mihi : Non edificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis,
Numérotation du verset 1Par. 28,4 

sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum. De Iuda enim elegit principes. Porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,5 

Sed et de filiis meis - filios enim multos dedit mihi Dominus - elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,6 

Dixitque mihi : Salomon filius tuus edificabit domum meam et altaria1 mea.
1 altaria] atria Weber
Ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero illi2 in patrem.
2 illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,7 

Et firmabo regnum eius usque in sempiternum3, si perseveraverit facere precepta mea et iudicia sicut et hodie.
3 sempiternum] eternum Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,8 

Nunc igitur coram universo cetu Israel audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri, ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,9 

Tu autem Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quesieris eum invenies, si autem dereliqueris illum proiciet te in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,10 

Nunc ergo quia elegit te Dominus, ut edificares domum sanctuarii, confortare et perfice.
Numérotation du verset 1Par. 28,11 

Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cenaculi, et cubiculorum, in aditis et domus propitiationis,
Numérotation du verset 1Par. 28,12 

necnon et omnium que cogitaverat atriorum, et exedrarum, per circuitum in thesauros sanctorum4,
4 in thesauros sanctorum] in thesauros domus Domini et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,13 

divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini, et in universa vasa
ministerii templi5 Domini,
5 templi] rempli cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 28,14 

aurum
in pondere per singula vasa ministerii, argenti
quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate,
Numérotation du verset 1Par. 28,15 

sed et ad
candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabra argentea6, et in lucernas7 eorum pro diversitate mensure pondus argenti tradidit.
6 candelabra argentea] candelabris argenteis Weber |
7 lucernas] lucernis Weber |
Numérotation du verset 1Par. 28,16 

Aurum quoque dedit in mensas propositionis
pro diversitate mensarum. Similiter et argentum in alias mensas argenteas.
Numérotation du verset 1Par. 28,17 

Ad fuscinulas quoque et phialas, et thuribula ex auro purissimo,
et leunculos aureos pro qualitate mensure pondus distribuit,
in leunculum et leunculum. Similiterque8 in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
8 similiterque] similiter et Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,18 

Altari autem in quo adolebatur9 incensum aurum purissimum dedit, et10 ut ex ipso fieret similitudo quadrige
9 adolebatur] adoletur Weber |
10 et] om. Weber |
Cherubin
extendentium alas, et velantium arcam federis Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,19 

Omnia inquit venerunt scripta in11 manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,20 

Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac ne timeas, et ne paveas. Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,21 

Ecce divisiones sacerdotum et levitarum in omne ministerium domus Domini assistent12 tibi et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia precepta tua.
12 assistant] assistunt Weber

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Par. 28,ad litteram 
marg.| marg.| {1129} Convocavit igitur. Hic consequenter describitur qualiter David tradidit Salomoni filio suo exemplar omnium agendorum in templo, et primo inducit sibi subditos ad Salomonis obedientiam secundo Salomoni iniungit edificationis templi curam, ibi : Tu autem Salomon. tertio tradidit sibi agendorum formam, ibi : Dedit autem. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Convocavit igitur David, etc. et consequenter specificavit istos principes, dicens.
marg.| .2. Duces tribuum. qui preerant duodecim tribubus.
marg.| .3. Et prepositos turmarum. militarium.
marg.| .4. Qui ministrabant regi. In domo sua in diversis officiis.
marg.| .5. Tribunos quoque. qui preerant mille bellatoribus, et erant sub prepositis turmarum, quia quelibet turma continebat 24. milia bellatores, ut dictum est c. precedente.
marg.| .6. Et centuriones. qui preerant centum bellatoribus, et erant sub {1130} tribunis.
marg.| .7. Et qui preerant substantie id est divitiis eius artificialibus, et naturalibus, mobilibus, et immobilibus.
marg.| .8. Filiosque suos cum eunuchis id est nutritoribus eorum, et doctoribus qui dicuntur eunuchi, eo quod erant casti, et honesti.
marg.| .9. Cumque surrexisset scilicet super gradum ad loquendum, qui erat in atrio tabernaculi quod fecerat David pro arca Domini reponenda, ut habetur sup. 15 capitulo ut dicunt Hebrei. Alii vero dicunt quod surrexit delecto suo in quo iacebat prenimia senectute, et debilitate, ut habetur 3Rg. 1. surrexit autem ad horam, ut magis audiretur.
marg.| .10. Cogitavi, ut edificarem. ut habetur sup. 17. cap.
marg.| .11. Et scabellum pedum Domini etc. quia intra sanctumsanctorum erat quasi sedes Dei, ita quod secundum unam opinionem propitiatorium quod portabatur ab ipsis cherubim, erat quasi sedile, et operculum arce erat quasi scabellum. Secundum aliam vero opinionem, operculum arce erat propitiatorium, et sedile Dei, pavimentum vero quod erat ante arcam erat quasi scabellum, prout diffusius fuit dictum Ex. 25.
Numérotation du verset 1Par. 28,ad litteram 
marg.| marg.| { 1131 } .1. Ad edificandum omnia preparavi id est aliqua de omnibus ut supra expositum est 22. Cetera patent, que sequuntur usque ibi :
marg.| .2. De Iuda enim elegi, etc. quia in transitu maris rubri tribus Iuda primo secuta est Moysen, aliis formidantibus, ideo meruit regiam dignitatem, ut dictum fuit Ex. 24.
marg.| .3. De filiis patris mei, etc. ut habetur 1Rg. 16.
marg.| .4. Elegit Salomon, etc. Ex quo patet, quod Salomon fuit promotus ad regnum non solum voluntate humana, sed etiam divina, et hanc ordinationem nuntiavit Nathan propheta ipsi David, ut habetur supra 17. et 2Rg. 7.
marg.| .5. Nunc igitur coram universo, etc. supple dico, que sequuntur .
marg.| .6. Custodite, et perquirite, etc. ut per hoc habeatis abundantiam bonorum temporalium, et ulterius bonorum spiritualium, et eternorum, que principaliter intelliguntur promissa a Deo sub promissione temporalium bonorum, sicut dictum fuit sup. 16. et plenius Gn. 15.
marg.| .7. Tu autem Salomon, etc. Hic consequenter David imponit Salomoni filio suo curam regni, et edificationis templi, et quia notitia Dei via est ad omnia alia bona, eo quod non amatur bonum nisi cognitum, ideo primo inducit eum ad habendum Dei notitiam di. Scito Deum, patris tui. secundo ad eius latriam. Et servi ei corde perfecto etc. cuius causa subditur :
marg.| .8. Omnia enim, etc. ita, quod nihil est absconditum ab oculis eius.
marg.| .9. Si quesieris, etc. quia facienti quod in se est, Deus supplet residuum.
marg.| .10. Quia elegit te dominus quasi d<icat> ex quo Deus te elegit ad regnum et templi sui edificium, non debes timere de consummatione, quia qui cepit, ipse perficiet, si feceris debitum tuum.
marg.| .11. Dedit autem. Hic consequenter David Salomoni tradidit formam, et exemplar omnium agendorum.
marg.| marg.| {1132} .12. Descriptionem porticus, etc. que erat ante introitum templi.
marg.| .13. Et cellariorum. Dicunt aliqui quod sub pavimento templi erant cellaria ad reponendum aromata, et aliqua alia, que indigent conservari in frigido loco, alii autem dicunt, quod ista cellaria intelliguntur due mansiones templi inferiores.
marg.| .14. Et cenaculi id est tertie mansionis templi.
marg.| .15. Et cubiculorum. In adytis loca sunt ubi iacebant custodes templi, et secundum Hebr. erant quidam appenditia iuxta murum templi exterius ascendentes 15. cubitis in tribus lateribus templi, s. Australi, Aquilonari, et Occidentali.
marg.| .16. Et domus propitiationis id est sanctisanctorum ubi erat propitiatorum, et de omnibus istis dictum est plenius 3Rg. 6.
marg.| .17. Atriorum. Erant enim ibi tria atria scilicet atrium sacerdotum, atrium hominum mundorum, et atrium mulierum.
marg.| .18. Et exedrarum, etc id est camerarum.
marg.| .19. In thesauros domus. ubi reponebantur vasa sacra, et vestes sacerdotales, et similia.
marg.| .20. Et in thesauros sanctorum. ubi reponebantur illa, que erant Deo consecrata ad faciendum necessaria in templo, et reparandum ea, que essent reparanda.
marg.| .21. Aurum, etc. Non est intelligendum quod David tradiderit Salomoni totum aurum, et argentum, quod in vasis templi fiendis erat necessarium, sed tradidit in scripto quantum pondus auri, et argenti debebat poni in quolibet vase aureo, et argenteo.
marg.| .22. Sed et ad candelabra. quia decem fuerunt candelabra aurea in templo Salomonis, ut habetur 3Rg. 7. In fine
marg.| .23. Aurum quoque dedit, etc. super que ponebantur panes propositionis .
marg.| .24. Similiter, et argentum, etc. super quas parabuntur ea, que erant offerenda.
Numérotation du verset 1Par. 28,ad litteram 
marg.| marg.| { 1133 } .1. Et leunculos pro. Non invenitur scriptum quod in templo Salomonis fuissent leunculi aurei, et ideo aliqui dicunt quod isti sunt leones, qui fuerunt in throno Salomonis, de quo habetur 3Rg. 10. Sed hoc non habet apparentiam. Tum quia non habetur in Scriptura, quod illi leones fuerint aurei, sed magis videtur quod fuerint eburnei, sicut et thronus, tum quia hic agitur tantum de edificatione templi, et pertinentium ad ipsum : ille autem thronus non fuit in templo, nec de pertinentibus ad ipsum, sed fuit in porticu domus regie, ubi Salomon sedebat ad iudicandum. Et ideo alii dicunt, quod isti leones fuerunt in luteribus, ubi fuerunt leones figurati, ut habetur tert. Regum septimo. Sed hoc videtur falsum ; quia illi fuerunt de ere, ut patet ibidem, isti autem describuntur aurei : et ideo ista videntur procedere ex discordia translationis nostre ab Hebreo, ubi enim habemus hic. Et leunculos pro. In hebreo habetur : expiatoria aurea, et credo quod ratio huius diversitatis translationis nostre ad Hebraicum fuit, quia dictio signans expiatorium, et dictio {1134} signans leunculum in hebreo habent magnam similitudinem litterarum, secundum Hebr. vero dicuntur hic expiatoria aurea bacini aurei, in quibus portabatur sanguis intra sanctumsanctorum, in die expiationis,
marg.| .2. Similiter et in leones. In hebreo habetur : In expiatoria argentea. et erant bacini de argento, in quibus recipiebatur sanguis victimarum, qui erat effundendus in altari holocaustorum.
marg.| .3. Altari autem, etc. Istud altare erat iuxta partem templi, que dicebatur sancta, contra parietem dividentem sanctum, et sanctumsanctorum.
marg.| .4. Et ut ex ipso, etc.  quadrige. quia portabant propitiatorium quod erat quasi sedes Dei, et de ista dispositione dictum fuit plenius 3Rg. 6. et Ex. 25.
marg.| .5. Omnia, inquit, etc. Dicunt Hebr. quod Samuel ex revelatione Dei docuit David de omnibus istis, Potest etiam dici quod per semetipsum David habuit hoc per revelationem a Deo. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset 1Par. 28,moraliter 
marg.| marg.| {1129}.1. Convocavit, etc. In hoc autem capitulo describitur institutio Salomonis in regem per David patrem suum, propter quod per David significatur hic Deus pater, et interpretatio {1130}nominis congruit. Nam David manu fortis interpretatur, potentia vero persone patris appropriatur.
prol.| Per hoc igitur, quod David regem instituit filium suum Salomonem, significatum fuit mystice, quod Deus pater filium regem instituerat in {1131}assumpta pro nobis humanitate, sicut in persona filii dicitur, Ps. 2.b. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, Et subditur : Dominus dixit ad me : filius meus es tu, etc.
Numérotation du verset 1Par. 28,moraliter 
marg.| .11. Dedit autem Salomoni, etc. Per hoc designatur, quod Deus pater dedit homini Christo notitiam omnium agendorum in ecclesia Nam cognoscit omnia, que Deus cognoscit scientia visionis, et illa sunt, que participant esse secundum quacumque differentiam temporis.
marg.| MORALITER autem per Salomonem ex ordinatione divina promotum in regem potest convenienter intelligi {1132}quilibet debito modo promotus ad ecclesiasticum, vel temporale regimen. Per hoc autem quod David Salomoni dedit agendorum descriptionem, significatur quod illi, qui predicto modo promovetur ad regimen, Deus dat gratiam bene regendi si debitum suum faciat erga Deum, ad ipsum se fideliter convertendo. Nam si natura non deficit in necessariis, non est verisimile quod deficiat autor nature. Per hoc autem quod David dedit Salomoni aurum, et argentum ad faciendum ea, que in templo erant agenda, signatur quod sicut Deus bono prelato, vel principi confert notitiam in agendis, sic facultates administrat ei pro expensis moderatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_28)

Notes :