Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Par. 3,1 

David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron :
primogenitum Ammon1
1 Ammon] Amnon Weber .
ex Achinoem Gezraelitide2,
2 Achinoem Gezraelitide] Achinaam Iezrahelitide Weber
secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
Numérotation du verset 1Par. 3,2 

tertium Absalom filium Maacha filie Ptolomai3
3 Ptolomai] Tholmei Weber
regis Iessur4, quartum Adoniam filium Agith,
4 Iessur] Gessur Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,3 

quintum Saphatiam5 ex Abithal6, sextum Iethraam7 de Egla uxore sua.
5 Saphatiam U ΩM Weber ] Saphaciam ΩS Rusch , Saphathiam Amiatinus Θ ΩJ |
6 Abithal] Abital Weber |
7 Iethraam Weber ] Iethraham Rusch ; cf. 2Rg. 3, 5 |
Numérotation du verset 1Par. 3,4 

Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus.
Triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 3,5 

Porro in Hierusalem nati sunt ei filii : Samaa et Sobab et Nathan et Salomon, quatuor de Bersabee8
8 Bersabee] Bethsabee Weber
filia Ammiel.
Numérotation du verset 1Par. 3,6 

Iebaar quoque9 et Elisama,
9 Iebaar quoque Weber ] Iebar quoque Rusch , Iabaar quoque ΩM, Iabaarque ΩS
Numérotation du verset 1Par. 3,7 

et Eliphalech10 et Noge et Napheg et Iaphie,
10 Eliphalec(h) ΩJ ΩS Rusch ] Eliphaleth ΩM Clementina Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,8 

necnon Elisama et Eliade11 et Eliphalech12 : novem.
11 Eliade] Heliade Weber |
12 Eliphalech ΩJ ΩS] Eliphaleg Rusch , Eliphaleph ΩM, Eliphaleth Edmaior. , Eliphalet Weber |
Numérotation du verset 1Par. 3,9 

Omnes hi filii David
absque filiis concubinarum, habuerunt sororem Thamar.
Numérotation du verset 1Par. 3,10 

Filius autem Salomonis :
Roboam cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,
Numérotation du verset 1Par. 3,11 

pater Ioram. Qui Ioram genuit Ochoziam13 ex quo ortus est Ioas,
13 Ochoziam] Ohoziam Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,12 

et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azarie filius Ioathan
Numérotation du verset 1Par. 3,13 

procreavit Achaz patrem Ezechie de quo natus est Manasses,
Numérotation du verset 1Par. 3,14 

sed et Manasses genuit Ammon14 patrem Iosie.
14 Ammon] Amon Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,15 

Filii autem Iosie
fuerunt primogenitus Ioannan, secundus Ioachim, tertius Sedechias, quartus Sellum.
Numérotation du verset 1Par. 3,16 

De Ioachim natus est Iechonias et Sedechias.
Numérotation du verset 1Par. 3,17 

Filii Iechonie fuerunt : Asir qui Salathiel,
Numérotation du verset 1Par. 3,18 

Melchiram, Phadaia, Sennaser,
et Iecemia, Sama et Nadabia.
Numérotation du verset 1Par. 3,19 

De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Ananiam et Salomith. Sororem eorum :
Numérotation du verset 1Par. 3,20 

Asabam quoque15 et Ochol16,
15 Asabam quoque] Asabamque Weber |
16 Ochol Φ ΨD ΩJ Rusch ] Iochol ΩM, Iccol ΩS, Ohol Weber |
et Barachiam, et Asadiam Iosabeseth17 quinque.
17 Iosabeseth ΩSJ Rusch ] Iosabesed Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,21 

Filius autem Ananie Phaltias pater Hieseie18 cuius filius fuit19 Raphaia. Huius quoque filius Arnan20 de quo natus est Obdia21,
18 Hieseie] Ieseie Weber |
19 fuit] om. Weber |
20 Arnan] Arnam Weber |
21 Obdia Φ ΨD ΩJ Rusch Clementina ] Abdia Weber |
cuius filius fuit Sechenias22.
22 Sechenias] Sechenia Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,22 

Filius Sechenie : Semeia cuius filii Attus23
23 Attus ΩJ Rusch Weber ] Archus ΩS ΩM, Hattus Clementina
et Iegaal24
24 Iegaal] Iegal Weber
et Baaria25 et Naaria et Saphat et Sesa26 sex numero.
25 Baaria Φ Ω Rusch ] Baria Weber |
26 et Sesa] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 3,23 

Filius Naarie : Helioenai et Ezechias et Ezricam, tres.
Numérotation du verset 1Par. 3,24 

Filii Helioenai : Oduia et Eliasub et Pheleia27 et Accub et Ioannan et Dalaia et Anan28,
27 Pheleia Rusch Weber ] Pelia ΩM |
28 Anan] scrips, Annan Rusch , Anani Weber |
septem.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Par. 3,ad litteram 
prol.| David vero. Hic consequenter describuntur generationes ipsius David, de quo principaliter intendit iste liber. et primo describitur generatio eius usque ad Salomonem secundo de Salomone usque ad transmigrationem in Babylonem, ibi : Filius autem Salomonis. tertio post dictam transmigrationem, ibi : Filii Iechonie. Circa primum dicitur.
marg.| .1. David vero hos habuit filios etc. Sequitur :
marg.| .2. Secundum Daniel, etc. Iste vocatur Cheleab. 2Rg. 3.a. fuit enim binominis. Cuius causam dicunt Hebrei. quia David post mortem Nabal cito accepit Abigail et eam impregnavit. et cum natus fuisset puer, aliqui derisores dicebant quod erat filius Nabal, propter quod David nominavit eum Daniel, qui interpretatur iudicium Dei, dicens, Iudicet Deus id est ostendat per evidens signum cuius iste puer est filius, et tunc Deo faciente facies pueri assimilata est faciei David, et tunc nominavit eum Cheliab, qui interpretatur quasi pater id est similis patri.
marg.| .3. Tertium Absalom. qui coniuravit contra patrem suum David, ut habetur 2. Regum 15.ca.
marg.| .4. Quartum Adoniam filium Aggith. qui voluit regnare patre David nesciente, ut habetur 3Rg. 1.
marg.| .5. Sextum Iethraham de Egla id est Michol, que vocatur hic Egla id est vitula propter eius insolentiam despiciendo David, ut habetur. 2Rg. 6.
marg.| .6. Uxore sua, etc. Quia fuit prima eius uxor et principalis, ideo nominatur uxor David pre ceteris.
prol.| {1032}
marg.| .7. Simmaa et Sobab et Nathan et Salomon. Contrarium videtur Prv. 4.a. ubi dicit Salomon, Ego fui unigenitus et tenellus coram matre mea. Ex quo videtur, quod licet David habuerit alios filios de aliis uxoribus, tamen fuit unigenitus ipsi Bethsabee et David simul iunctis . Alius enim filius quem genuit David de ea in adulterio non computatur hic. tum quia adulterinus, tum quia fuit mortuus ante octavum diem, et per consequens incircuncisus, et sic non pertinens ad populum Iudaicum, quia circuncisio est signum dividens Israel agentibus. Et ideo de aliis tribus filiis Bethsabee hic nominatis, dicendum quod fuerunt filii naturales Urie, et adoptivi ipsius David, qui mortuo Uria accepit uxorem eius Bethsabee, et eius filios adoptavit.
marg.| .8. Filia Ammiel. Iste. 2Rg. 6. vocatur Eliam, quia fuit binominis, sicut et multi alii.
marg.| .9. Omnes hi filii David etc. Iste fuerunt uxores David, non tamen ita principales sicut alie, propter quod dicuntur hic concubine.
marg.| .10. Habueruntque sororem. Tha scilicet ex parte patris, sed fuit soror Absalom ex parte patris et matris.
marg.| .11. Filius autem Salomonis. Hic consequenter describitur generatio David a Salomone usque ad transmigrationem Babylonis, et mores et opera hic nominatorum describuntur. 3. Re. et 4.
marg.| .12. Filii autem Iosie, etc. Iste vocatur Ioachaz. 4. Reh. 23. nec fuit primo genitus in etate : quia erat 23. annorum tantum cum regnare cepisset, et tribus tantum mensibus regnavit, cui successit Ioa Kim frater eius 25. annorum existens. ut dicitur ibidem. Et ideo dicitur hic primogenitus dignitate, quia de filiis Iosie primus regnavit.
prol.| { 1033 }
Numérotation du verset 1Par. 3,ad litteram 
marg.| .1. Tertius Sedecias, quartus Sellum. De isto quarto non fit mentio 4Rg. Inter filios Iosie. Et ideo dicunt aliqui, quod iste Sellum fuit idem cum Sedecia. Et dicitur idem tertius et quartus diversis respectibus : quia dicitur tertius inter filios Iosie, sed dicitur quartus in regia dignitate, quia post Ioakim fratrem eius regnavit Iechonias filius Ioacim, cui successit Sedecias et sic fuit quartus rex inter illos qui successerunt Iosie regi. et hoc dicit Rabbi Salo. super 21. Iere. ubi secundum eum Sedecias vocatur Sellum, propter hoc autem ut dicunt vocatus fuit Sellum, qui significat consummationem in hebreo, quia ultimus rex de filiis David. tamen post reditum de Babylone circa tempora Christi aliqui descendentes de Machabeis fuerunt reges, non tamen in Sacra Scriptura computantur inter reges, quia non fuerunt instituti per unctionem. Posset etiam aliter di, quod iste Sellum fuit quartus filius Iosie, sed inter alios non nominatur 5. Reg. quia fuit ineptus ad honorem regium.
marg.| .2. Filii Ieconie fuerunt, etc. Hic describuntur generationes David post transmigrationem Babylonis, cum dicitur, Filii Iechonie Asir Salathiel, etc. Iste Iechonias cuius filii describuntur post transmigrationem Babylonis fuit alius a Iechonie filio Ioakim, qui regnavit ante Sedeciam. Unde dicit Hieronymus super Mat. quod primus describitur per k. et m, secundus per ch, et n, et fuit filius primi. Notandum hic, quod quedam glossa Hebraica super locum istum dicit, quod David in Spiritu sancto vidit futuros octo generationes ab eo per Salomonem usque ad Ioas, sicut hic enumerate sunt, et tunc prescindendum regnum suum usque ad tempus a filiis suis per Athaliam, que interfecto semine regio usurpavit sibi regnum, ut habetur. 4Rg. 9. et propter hoc fecit psalmum {1034} qui incipit, Salvum me fac domine, quoniam defecit sanctus. qui intitulatur, pro octava, s. generatione David, ut reduceretur ad eum regnum, sicut factum est per providentiam Ioiade sacerdotis. Item vidit a Ioas usque ad Iosiam octo generationes, et vidit Iosiam occidendum a Pharaone rege Egypti, et in filiis eius regnum deficere in transmigratione Babylonis, et sic fecit alium psalmum, Domine ne in furore tuo arguas me. secundum, ut remanerent filii Ieconie per quos deduceretur genealogia usque ad Christum. Et ideo intitulatur iste psalmus pro octava generatione sicut et primus. nec sunt plures psalmi hoc modo intitulati. Tamen super librum psalmorum dicit Rabbi Salomon quod octava, ibi accipitur pro instrumento musico octo chordarum, in quo cantabantur isti psalmi.
marg.| .3. De Phadaia. Mat. 1. Zorobabel dicitur filius Salathiel, et Aggei. 1. et 3. Esdre. 5.a. propter quod dicunt. aliqui quod iste Phadaia est idem qui et Salathiel, ita quod nominatus fuit pluribus nominibus, sicut et plures in Scriptura . Alii vero dicunt, quod fuerunt fratres, sicut pretendit hic textus, et quilibet eorum habuit filium nomine Zorobabel, et per Zorobabel filium Salathiel deducitur genealogia Christi. Mt. 1. Hic autem mentio fit de Zorobabel filio Phadaia.
marg.| .4. Zorobabel genuit. secundum primam opinionem que dicit Salathiel et Phadaiam esse eundem hominem. iste Mosollam filius Zorobabel vocatur Abiud, Mat. 1. ita quod fuit binomius.
marg.| .5. Hazabam quoque, sequitur, quinqueet refertur ad filios enumeratos post Salomith sororem eorum tantum, et non ad precedentes. Sequitur postea.
marg.| .6. Cuius filii Hattus, etc. quod est intelligendum cum patre eorum simul numerato.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_3)

Notes :