Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Sap. 16,1 

Propter hec et1 his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
1 hec et] hoc per Weber
Numérotation du verset Sap. 16,2 

Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
Numérotation du verset Sap. 16,3 

ut illi quidem concupiscentes escam propter ea que illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam.
Numérotation du verset Sap. 16,4 

Oportebat enim illis sine excusatione quidem2 supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur.
2 sine excusatione - quidem] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 16,5 

Etenim cum illis supervenit3 seva bestiarum ira morsibus perversorum colubrorum4 exterminabantur.
3 illis supervenit] inv. Weber |
4 perversorum colubrorum ] perversarum colubrarum Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,6 

Sed5 non in perpetuum ira tua permansit6
5 Sed] om. Weber |
6 ira tua - permansit] inv. Weber |
sed ad correctionem7 in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tue.
7 correctionem] correptionem Weber
Numérotation du verset Sap. 16,7 

Qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem.
Numérotation du verset Sap. 16,8 

In8 hoc autem ostendisti inimicis nostris
8 In] Et praem. Weber
quia tu es qui liberas ab omni malo.
Numérotation du verset Sap. 16,9 

Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas anime illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
Numérotation du verset Sap. 16,10 

filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes. Misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Numérotation du verset Sap. 16,11 

In memoria enim sermonum tuorum examinabantur et velociter9 salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio.
9 velociter] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 16,12 

Etenim neque herba neque malagma sanavit eos10 sed tuus Domine sermo qui sanat omnia.
10 eos] illos Weber
Numérotation du verset Sap. 16,13 

Tu es Domine qui11 vite et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis.
11 es Domine qui] enim Weber
Numérotation du verset Sap. 16,14 

Homo autem occidit12 per malitiam quidem13 animam suam et cum exierit14 spiritus non revertetur nec revocabit animam que recepta est
12 occidit] + quidem Weber |
13 quidem] om. Weber |
14 exierit] exibit Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,15 

sed tuam manum effugere impossibile est.
Numérotation du verset Sap. 16,16 

Negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati.
Numérotation du verset Sap. 16,17 

Quod enim mirabile erat in aqua que omnia extinguit plus ignis valebat. Vindex est enim orbis iustorum.
Numérotation du verset Sap. 16,18 

Quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne comburerentur que ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
Numérotation du verset Sap. 16,19 

Et quodam tempore in aqua super virtutem ignis exardebat15 undique ut iniquam16 terre nationem exterminaret.
15 exardebat] ardebat Weber |
16 undique ut iniquam] ut inique Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,20 

Pro quibus angelorum esca nutriri iussisti17 populum tuum et paratum panem de18 celo prestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem.
17 nutriri iussisti] nutristi Weber |
18 de] e Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,21 

Substantiam enim tuam19 dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas et deserviens20 uniuscuiusque voluntati ad quod quisque21 volebat convertebatur.
19 Substantiam... tuam et ] Substantia... tua Weber |
20 ostendebas et deserviens] ostendebat et serviens Weber |
21 quisque] quis Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,22 

Nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.
Numérotation du verset Sap. 16,23 

Hoc autem factum22 ut nutrirentur iusti etiam sue virtutis oblitus est.
22 factum] iterum Weber
Numérotation du verset Sap. 16,24 

Creatura enim tua23 tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et levior24 fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
23 tua] om. Weber |
24 levior] lenior Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,25 

Propter hoc et tunc25 omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
25 tunc] + in Weber
Numérotation du verset Sap. 16,26 

ut scirent filii26 quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
26 filii] + tui Weber
Numérotation du verset Sap. 16,27 

Quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
Numérotation du verset Sap. 16,28 

ut notum omnibus esset quoniam oportet prevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum27 lucis te28 adorare
27 ortum] orientem Weber |
28 te] tibi Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,29 

Ingrati
enim fides
tamquam hibernalis glacies tabescet29
29 tabescet] tabescit Weber
et disperiet
tamquam aqua supervacua.

Capitulum 16

Numérotation du verset Sap. 16,ad litteram 
marg.| {3.1957} Propter hec et his similia passi sunt digne tormenta etc. Hec est tertia pars, in qua recolitur tertium Dei beneficium collatum Hbr. et econtrario tormentum inflictum, Egyptiis. Et est istud beneficium de cibo collato Iudeis in deserto, principaliter tamen, nam et alia quedam beneficia secundario in hoc ca. recoluntur. Igitur presens ca. in duas partes dividitur, quia primo recolitur coturnicum esca. secundo manna celitus data, ibi : Pro quibus angelorum esca. Prima in duas, nam primo beneficium dictum recolitur. secundo quedam obiectio removetur, ibi : Etenim cum illis. Circa primum continuando se ad precedentia immediate dicit.
marg.|  .1. Propter hec et his similia. scilicet idololatrias predictas.
marg.|  .2. Passi sunt. scilicet Egyptii idololatre.
marg.|  .3. Et per multitudinem bestiarum exterminati sunt, scilicet ranarum et muscarum, Ex. 8.f. sciendum tamen, quod ubi translatio nostra habet : Omne genus muscarum, Ex. 8.f. in Hebreo habetur, Commistionem. et dicit glo. Hbr. quod venerunt animalia diversorum generum ad afflictionem Egyptiorum.
marg.|  .4. Pro quibus tormentis. id est loco tormentorum Egyptiis afflictorum, et econtrario.
marg.|  .5. Bene disposuisti populum tuum. id est cibum delectabilem ab eis concupitum, Nu. 11.b.
marg.|  .6. Novum saporem. nam manna desipiebat eis, propter quod concupierunt esum carnium.
marg.|  .7. Escam parans eis ortygometram. id est coturnicem, et ponitur hic singulare pro plurali, sicut Ex. 8.f. Venit musca gravissima. id est multitudo muscarum, et sic est in proposito, quia tunc venit coturnicum maxima multitudo.
marg.|  .8. Ut illi quidem. scilicet Egyptii.
marg.| {3.1958} .9. Concupiscentes. ad sui nutrimentum.
marg.|  .10. Propter, scilicet ranas et muscas venenatas cibos Egyptiorum fedantes et venenantes.
marg.|  .11. Etiam a necessaria. id est a concupiscentia cibi necessarii.
marg.|  .12. Averterentur. horrentes cibos comedere fedatos et venenatos.
marg.|  .13. Hi autem. idest, Hebrei.
marg.|  .14. In brevi inopes facti. id est in brevi tempore.
marg.|  .15. Novam gustaverunt, etc. , scilicet ortygometram. Et subditur utriusque causa, cum dicitur.
marg.|  .16. Oportebat, etc. Et iungatur sic littera : Oportebat eum illis, scilicet Egyptiis.
marg.|  .17. Exercentibus tyrannidem. in Hebreos, quos affligebant iniuste, Ex. 1.
marg.|  .18. Sine excusatione quidem supervenire interitum. id est sine remedio.
marg.|  .19. His autem. idest, Hebreis.
marg.|  .20. Tantum ostendere. ad eorum consolationem.
marg.|  .21. Quemadmodum etc. idest, Egyptii. Exterminabantur. Sequitur.
marg.|  .22. Etenim. Hic consequenter removetur quedam obiectio. Et dividitur in duas, quia primo facit quod dictum est. secundo infertur divine potestatis confessio, ibi : Tu es domine. Circa primum sciendum, quod Nm. 21.b. dicitur, quod dominus misit serpentes populum Israel murmurantem affligentes. Et ex hoc posset obiici Hebreos non fuisse melioris conditionis quam fuerint Egyptii : morsibus animalium afflicti. Quod removet per hoc quod dominus statim dedit remedium Hebreis penitentibus, dicens Moysi : Fac serpentem eneum, et pone eum pro signo, et qui aspexerit eum, vivet. et hoc est quod dicitur : Etenim cum illis, scilicet Hebreis, et patet ex dictis.
Numérotation du verset Sap. 16,ad litteram 
marg.| {3.1959} .1. Sed non in perpetuum ira, etc. nam dedisti eis remedium, ut dictum est, ideo subditur. .2.   Sed ad correptionem in brevi etc. tempore.
marg.|  .3. Turbati sunt. morsibus serpentum.
marg.|  .4. Signum habentes, etc. serpentem eneum.
marg.|  .5. Ad commemorationem etc. id est percussi et sanati essent, memores mandatorum tuorum ad implendum ipsa.
marg.|  .6. Qui enim conversus est, scilicet de Hebreis per penitentiam.
marg.|  .7. Non per hoc quod videbat etc. , scilicet per serpentem eneum, qui nullam virtutem habebat sanandi. .8.   Sed per te omnium salvatorem. supple sanabatur.
marg.|  .9. In hoc autem ostendisti. manifeste. Quia tu es qui liberas, clamantes ad te.
marg.|  .10. Illos enim, scilicet Egyptios, locustarum et muscarum occiderunt morsus est.
marg.|  .11. Et non est inventa etc. id est non est datum remedium. Sed contra hoc videtur, quia Ex. 7.g. dicitur, quod dominus illam plagam removit. Ad quod dicendum, quod hoc non fuit ad preces Egyptiorum, sed ad preces Moysi, propter quod remedium non fuit datum Egyptiis sicut Hebreis, ideo subditur.
marg.|  .12. Filios autem tuos. id est Hebreos.
marg.|  .13. Nec draconum, nec venenatorum vicerunt dentes. nam sanati fuerunt penitentes, ideo subditur.
marg.|  .14. Misericordia, etc. sequitur.
marg.|  .15. In memoria enim. idest, ut essent memores.
marg.|  .16. Sermonum tuorum exterminabantur. id est affligebantur.
marg.|  .17. Et velociter sanabantur. per tuam misericordiam.
marg.|  .18. Ne in altam. id est profundam.
marg.| .19. Incidentes oblivionem. Dei.
marg.|  .20. Non possent tuo, etc. propter contemptum tui, secundum quod dicitur Proverb. 18. Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Et. 29.a. Repentinus veniet ei interitus.
marg.|  .21. Et enim neque herba. medicinalis.
marg.|  .22. Neque malagma. id est emplastrum.
marg.|  .23. Sanavit eos, sed tuus domine sermo. quia dicere Dei, est facere, Ps. 32.b. Dixit, et facta sunt.
marg.| {3.1960}
marg.| .24. Tu es domine. Ex dictis infertur divine virtutis confessio, cum dicitur. Tu es domine, etc. conservande.
marg.|  .25. Et mortis. inferende.
marg.|  .26. Habes potestatem. tua voluntate.
marg.|  .27. Et deducis ad portas. mortis corporalis.
marg.|  .28. Et reducis etc. sanando, ad portas vero mortis spiritualis non deducit, quia non est auctor peccati, sed homo per defectibilitatem liberi arbitrii, ideo subditur.
marg.|  .29. Homo autem occidit quidem per malitiam. mortalis culpe.
marg.|  .30. Animam suam. que immortalis est morte nature.
marg.|  .31. Et cum exierit spiritus. a corpore.
marg.| .32. Non revertetur. via nature.
marg.|  .33. Nec revocabit. scilicet ipsum corpus.
marg.|  .34. Que recepta est. idest, separata ab eo.
marg.|  .35. Sed tuam etc. nam anime iustorum recipiuntur in manu divine misericordie, peccatorum vero in manu sue iustitie, ideo subditur.
marg.|  .36. Negantes enim nosse te impii. Egyptii.
marg.|  .37. Novis aquis, et grandinibus, etc. hoc habetur Ex. 9.e. ubi dicitur, quod super terram Egypti grando et ignis mista pariter ferebantur. Et ille ignis fortius comburebat, quam si esset solus, ideo subditur : Quod enim mirabile erat, etc. Et subditur causa.
marg.|  .38. Vindex est enim orbis. id est creatura orbis.
marg.|  .39. Iustorum. id est Hebreorum ab Egyptiis iniuste afflictorum, propter quod creatura obediens creatori mirabilibus modis affligebat Egyptios, unde et adhuc subditur.
marg.|  .40. Quodam enim tempore mansuetabatur ignis. predictus.
marg.|  .41. Ne comburerentur que ad impios. Egyptios.
marg.|  .42. Missa erant animalia. ad eorum afflictionem ut dictum est supra in principio huius capituli.
marg.|  .43. Sed ut ipsi Egyptii.
marg.|  .44. Videntes. quod animalia eis nociva non comburebantur, et eis utilia, ut boves et iumenta, eodem igne consumerentur.
marg.|  .45. Scirent. per hoc.
marg.|  .46. Quoniam Dei iudicio patiuntur. cui creatura obedit ad nutum. Patiuntur persecutionem.
Numérotation du verset Sap. 16,ad litteram 
marg.| {3.1961} .1. Et quodam tempore in aqua. supra virtutem naturalem.
marg.|  .2. Ignis exardebat, etc. Repetitio est ad maiorem expressionem eius quod dictum est supra. Quod enim mirabile erat, etc. et sequitur.
marg.|  .3. Pro quibus. Hic consequenter agitur de manna collata. et primo exprimitur Hebreorum consolatio secundo Egyptiorum afflictio, ibi : Nix autem. Circa primum dicitur, Pro quibus. id est, pro afflictionibus Egyptiorum dictis.
marg.|  .4. Angelorum esca. idest, manna, que dicitur angelorum esca, eo quod descendebat ministerio eorum, nam cibo corporali non utuntur, Tobie 12.
marg.|  .5. Nutrivisti populum tuum. Ex. 16.
marg.|  .6. Et paratum panem de celo. aereo, nam cum rore descendebat, Nume. 11. Prestitisti illis sine labore suo.
marg.|  .7. Omne delectamentum in se habentem, et omnis, etc. nam bonis sapiebat prout volebant, ut habetur consequenter cum subditur.
marg.|  .8. Substantiam enim tuam. id est divitias tue bonitatis.
marg.|  .9. Ostendebas. cibo manne.
marg.|  .10. Et deserviens uniuscuiusque voluntati. existenti de numero bonorum, nam malis insipidus erat cibus. unde dicebant Nume. 21.b. Nauseat anima nostra super cibo isto levissimo.
marg.|  .11. Ad quod quisque. bonus.
marg.|  .12. Volebat, convertebatur. sapiendo sibi sicut volebat. et hoc non erat ex natura manne, sed divina virtute.
marg.|  .13. Nix autem. Hic revertitur ad Egyptiorum afflictionem, dicens : Nix autem et glacies, etc. non tabescebant. id est liquefiebant, quia mista pariter ferebantur, ut predictum est.
marg.|  .14. Ut scirent quoniam fructus inimicorum, scilicet Egyptiorum.
marg.| {3.1962}
marg.| .15. Exterminabat ignis ardens in grandine. sine grandinis dissolutione.
marg.|  .16. Et pluvia coruscans. fulguratione. Ex. 19. Consequenter ostendit effectum oppositum ignis ad consolationem Hebreorum, dicens.
marg.|  .17. Hoc autem iterum. fuit mirabile.
marg.|  .18. Ut nutrirentur. id est viverent.
marg.|  .19. Ignis etiam sue virtutis oblitus est, scilicet ignis in camino trium puerorum, Dan. 3. et etiam in Egypto. nam animalia Hebreorum de quibus nutriebantur, igne et grandine non fuerunt lesa. licet enim in terra Gessen in qua fuerunt filii Israel, non fuerit illa pestilentia grandinis et ignis, ut dicitur Ex. 9. tamen fuit in circumitu illius terre, et sic dicitur quantum ad hoc ignis oblitus sue virtutis, inquantum animalia illius terre non lesit, sicut aliarum in circumitu existentium. Et subditur causa huius differentie, cum dicitur.
marg.|  .20. Creatura enim tibi factori, etc. et patet littera usque ibi.
marg.|  .21. Propter hoc et tunc omnia transfigurata. id est transmutata a proprietate sue nature secundum imperium voluntatis tue.
marg.|  .22. Omnium nutrici gratie tue deserviebant. ut dictum est de igne et manna.
marg.|  .23. Ut scirent filii tui, scilicet Hebrei iusti.
marg.|  .24. Quos dilexisti domine. amore speciali. propter quod data fuit eis lex et prophete, et alia specialia beneficia Dei Ps. 147.b. Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis.
marg.|  .25. Quoniam non nativitatis fructus. id est nati de terra.
marg.|  .26. Pascunt homines. supple soli.
marg.|  .27. Sed sermo tuus, etc. Deut. 8.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
marg.|  .28. Quod enim ab igne non poterat exterminari, scilicet manna que ad ignem indurabatur, et ad solem liquefiebat, ideo subditur.
marg.|  .29. Statim ab exiguo radio etc. ut notum omnibus esset, scilicet Hebreis,
Numérotation du verset Sap. 16,ad litteram 
marg.| {3.1963} .1. Quoniam oportet prevenire solem. id est ortum solis.
marg.|  .2. Ad benedictionem tuam. id est ad colligendum manna, que benedictio Dei dicitur, eo quod gratis ab eo dabatur.
marg.|  .3. Et ad ortum lucis. id est solis.
marg.|  .4. Te adorare. de beneficii tui collatione. Et subditur causa cum dicitur.
marg.|  .5. Ingrati enim. id est eius qui Dei beneficium non recognoscit.
marg.|  .6. Spes tamquam hybernalis glacies tabescet. id est totaliter peribit, sic exponitur communiter, sed Ex. 16.e. dicitur. Cumque incaluisset sol liquefiebat. quod proprie fiebat in meridie, et ideo ibi dictum fuit secundum Hebreos, {3.1964} quod tempus colligendi manna erat post solis ortum usque ad horam sex tam, et secundum hoc aliter exponenda est hec littera : Oportet prevenire solem. id est fervorem solis ad colligendum manna, que dicitur hic benedictio Dei. Et ad ortum lucis. id est solis. Te adorare in principio collectionis vel collationis divini beneficii. Sed contra hoc videtur quod hic premittitur. Statim ab exiguo radio solis, etc. Hora vero sexta non est exiguus radius in virtute sed fortissimus. Dicendum, quod imo si comparetur ad fervorem ignis de quo hic loquitur et comparative, ut patet. Liber autem Ex. est de canone, non autem liber Sapientie, propter quod littera huius libri magis trahenda est ad librum illum, quam econverso.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_16)

Notes :