Capitulum 1
Numérotation du verset
1Tim. 1,1
Paulus apostolus
Christi Iesu
secundum imperium
Dei
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostre
Numérotation du verset
1Tim. 1,2
Timotheo, dilecto filio in fide, gratia et1 misericordia,
1 et]
om. Weber
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset
1Tim. 1,3
Sicut
rogavi te
ut remaneres
Ephesi
cum irem in Macedoniam, ut
denuntiares quibusdam
ne aliter
docerent,
Numérotation du verset
1Tim. 1,4
neque intenderent
fabulis
et genealogiis interminatis,
que questiones
prestant magis quam edificationem
Dei, que est in fide.
Numérotation du verset
1Tim. 1,5
Finis enim2
2 enim] autem
Weber
precepti est caritas
de corde puro
et conscientia bona
et fide non ficta.
Numérotation du verset
1Tim. 1,6
A quibus
quidam aberrantes
conversi sunt
in vaniloquium,
Numérotation du verset
1Tim. 1,7
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque que loquuntur,
neque de quibus
affirmant.
Numérotation du verset
1Tim. 1,8
Scimus autem
quoniam3 bona est lex
3 quoniam] quia
Weber
si quis
ea legitime utatur,
Numérotation du verset
1Tim. 1,9
sciens hoc
quia
iusto lex non est posita,
sed iniustis
et non subditis,
impiis
et peccatoribus,
sceleratis
et contaminatis,
patricidis et matricidis, homicidis
Numérotation du verset
1Tim. 1,10
fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus et periuris et4 si quid aliud sane doctrine
4 et]
om. Weber
adversatur
Numérotation du verset
1Tim. 1,11
que
est secundum
evangelium glorie beati Dei,
quod creditum est mihi.
Numérotation du verset
1Tim. 1,12
Gratias ago
ei qui me confortavit,
Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem
me existimavit,
ponens in ministerio.
Numérotation du verset
1Tim. 1,13
Qui
prius fui blasphemus
et persecutor
et contumeliosus,
sed misericordiam Dei 5
5 Dei]
om. Weber
consecutus sum,
quia ignorans
feci in incredulitate.
Numérotation du verset
1Tim. 1,14
Superabundavit autem
gratia Domini nostri
cum fide et dilectione que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
1Tim. 1,15
Fidelis sermo
et omni
acceptione dignus,
quia
Christus Iesus venit
in hunc mundum6
6 hunc]
om. Weber
peccatores salvos facere
quorum
primus ego sum.
Numérotation du verset
1Tim. 1,16
Sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me
primo
ostenderet Christus Iesus omnem
patientiam
ad informationem7
7 informationem] deformationem
Weber
eorum qui credituri sunt illi in vitam eternam.
Numérotation du verset
1Tim. 1,17
Regi
autem seculorum immortali,
invisibili
soli Deo
honor
et gloria
in secula seculorum amen.
Numérotation du verset
1Tim. 1,18
Hoc preceptum
commendo tibi,
fili Timothee, secundum precedentes in te prophetias,
ut milites
in illis
bonam
militiam,
Numérotation du verset
1Tim. 1,19
habens
fidem
et bonam conscientiam.
Quam
quidam repellentes
circa fidem
naufragaverunt.
Numérotation du verset
1Tim. 1,20
Ex quibus
est Hymeneus et Alexander
quos tradidi Satane,
ut discant non blasphemare.
Capitulum 1
Numérotation du verset
1Tim. 1,1
marg.|
{Ed1485.512b}
Postilla fratris Nicolai de Lyra super Epitolam Pauli ad Timotheum primam incipit:
marg.|
.1.
{6.681}
Paulus
apostolus
.
Hic incipit epistola prima ad Timotheum que dividitur in duas partes scilicet in salutationem et prosecutionem secundum ibi :
Sicut rogavi.
In prima parte ponitur persona salutans, et exprimitur quantum ad tria, scilicet quantum ad nomen proprium, ibi :
Paulus ;
quantum ad officium, ibi :
Apostolus Iesu Christi; et
quantum autoritatem officii, ibi :
cum dicitur
.
marg.|
Secundum imperium Dei,
sicut patet Act. 13.a.a: « Dixit illis Spiritus Sanctus: segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos ». Opera vero Trinitatis sunt indivisa, propter quod idem est imperium trium personarum et ideo una expressa alie subintelliguntur.
a Act. 13, 2.
marg.|
.2.
Et Christi,
etc. idest, per quem speramus obtinere gloriam. Secundo ponitur persona salutata, cum dicitur.
Numérotation du verset
1Tim. 1,2
marg.|
.3.
Timotheo dilecto.
ad ostendendum quod erat filius eius spiritualis, et non carnalis. Tertio ponuntur bona optata, cum dicitur : Gratia, et misericordia, et pax. {6.682}
marg.|
.4.
Misericordia.
in remissione peccatorum.
marg.|
.5.
Gratia et misericordia.
in ampliatione meritorum.
marg.|
.6.
Et pax.
in consecutione premiorum.
marg.|
.7.
A Deo patre.
qui est dator, et autor istorum.
marg.|
.
8
.
Et Christo Iesu.
Qui quantum ad deitatem est eadem principalis causa cum patre et spiritusancto, et quantum ad humanitatem est causa instrumentalis coniuncta, sicut manus est organum coniunctum artificis, securis autem separatum. et hoc modo alie creature sunt instrumenta Dei separata.
Numérotation du verset
1Tim. 1,3
marg.|
.
9
.
Sicut rogavi te.
Hic incipit huius epistole prosecutio. Circa quod sciendum quod Apostolus ordinavit Timotheum episcopum ecclesie Ephesine. et ideo in hac epistola instruit eum de his que pertinent ad episcopi officium. Ad quod spectant sex actus specialiter. Et secundum hoc prosecutio huius epistole dividitur in sex partes, que patebunt prosequendo. Primus autem actus pertinens ad episcopum est extirpatio false doctrine, sicut impedimenti remotio prior est in aliquo opere. Ad hoc autem Apostolus inducit Timotheum in hoc capit. 1. Quod in tres partes dividitur. nam primo ad hunc actum inducit. secundo incidenter Deo gratias agit. tertio ad propositum redit, ibi : Hoc preceptum. Prima adhuc in tres : quia primo inducit Timotheum{6.683} ad falsitatis extirpationem, secundo ad hoc subdit rationem, ibi : Finis. tertio removet obiectionem, ibi : Scimus autem. Circa primum dicit. Sicut rogavi te. O Timothee. supple sic facias, et quid sit illud de quo rogavit, consequenter ostendit dicens.
marg.|
.1.
Remaneres Ephesi.
pro regimine ecclesie.
marg.|
.2.
Ut denunciares.
quibusdam pseudo apostolis.
marg.|
.3.
Ne aliter docerent.
quam tradidi Ephesis.Volebant enim isti falsi apostoli inducere Ephesios ad observationem legalium et traditionem Iudeorum, tamquam necessarias ad salutem.
marg.|
.4.
Neque intenderent.
idest, ut denunciares auditoribus, ut non intenderent talibus frivolis erroribus. ideo subditur.
Numérotation du verset
1Tim. 1,4
marg.|
.5.
Fabulis et genealogiis.
Dicuntur autem fabule ille quibus non subest veritas, cuiusmodi erat observatio legalium, que tota fuit figuralis, figurando novi Testa. statum. et ideo isto completo cessat illa observatio, et dicere quod maneat, est dicere quod status figuralis adhuc durat, et per consequens quod Christi mysterium non est impletum adhuc, quod non solum est falsum, sed etiam erroneum. Dicuntur etiam fabule traditiones Iudeorum. quibus irritum faciebant divinum mandatum, secundum quod improperat eis Salvator Mt. 15.a. tamquam falsum evidens continentes. Genealogie vero interminate secundum aliquos hic dicuntur generationes Ade de alia uxore quam Eva, ex qua aliqui Iudei genealogias multiplicabant. Sed quia Glossa Iudeorum {6.684} de ista secunda uxore non loquuntur, ideo videtur melius dicendum, quod aliqui Iudei falso genealogizabant generationes a David descendentes, ut per hoc excluderent Iesum Nazarenum a David descendisse, et per consequens concluderent ipsum verum Messiam non fuisse, quem scripture dicunt a David descendere. Et dicuntur interminate, quia non terminantur ad aliquid certum et verum.
marg.|
.6.
Que questiones,
etc id est lites et contentiones inter disputantes.
marg.|
.7.
Quam edificationem.
idest, edificium spirituale virtutum.
marg.|
.8.
Que est in fide.
idest, cuius edificii fides est stabilimentum, in quod predicta non construunt, sed destruunt edificium spirituale.
Numérotation du verset
1Tim. 1,5
marg.|
.9.
Finis autem.
Hic de predictis subdit Apostolus rationem scilicet quare non sit attendendum legalibus observantiis et genealogiis interminatis, quia non faciunt ad impletionem legis divine, sed magis ad oppositum, quia lex ordinat ad diligendum Deum et proximum, ad quod predicta non faciunt, sed magis impediunt. ideo dicit. Finis autem, etc. Quod patet quia precepta prime tabule ordinant finaliter ad dilectionem Dei. precepta vero secunde tabule ad dilectionem proximi, ut patet Exo. 20. Alia vero precepta quecunque sunt non sunt nisi quedam explicationes istorum et conclusiones ab eis derivate, non tamen eodem modo. quia aliqua sequuntur de necessitate, aliqua vero non. Et ex hoc sequitur quod aliqua de huiusmodi preceptis supermanent, ut moralia : alia vero tantum ad tempus, ut iudiciali. et ceremonialia.
marg.|
.10.
De corde.
quantum ad appetitum, qui dicitur hic, cor. nam voluntas {6.685} que est appetitus intellectualis, movet alias anime potentias ad agendum sicut cor membra corporis ad operandum.
marg.|
.1.
Et conscientia bona.
quantum ad intellectum bonum. Est enim conscientia applicatio scientie ad aliquod particulare agibile. et ideo quando scientia recte applicatur ad bonum operabile, dicitur bona, e contrario vero mala :
marg.|
.2.
Et fide non ficta.
idest, vera et non simulata, quam habebant aliqui subdoli, fingentes se esse Christianos, ut simplices deciperent, et alios fingerent capi, sicut dicitur de Torquato in legenda sancti Tiburtii.
Numérotation du verset
1Tim. 1,6
marg.|
.3.
A quibus quidam aberrantes.
idest, declinantes.
marg.|
.4.
Conversi sunt,
etc. asserendo de legalibus predictis, et traditionibus, quod necessarium sit ea observari post adventum Christi.
Numérotation du verset
1Tim. 1,7
marg.|
.5.
Volentes esse legisdoctores.
cum non fuerint adhuc sufficientes discipuli. ideo subditur :
marg.|
.6.
Non intelligentes,
etc. idest, non intelligentes conclusiones, de quibus loquuntur, nec scripturas per quas probare nituntur.
Numérotation du verset
1Tim. 1,8
marg.|
.7.
Scimus.
Hic consequenter removet obiectionem quia posset aliquis obiicere de legibus, quod fuerunt a Deo instituta, ut patet in Exodo et Levitico et per consequens bona et servanda. Ad hoc vero respondet. Ad cuius intelligentiam sciendum est, quod lex habet vim duplicem scilicet regulativam, et coactivam. primo igitur solvit obiectionem quantum ad primam. secundum quantum ad secundum, ibi : Scientes hoc. Vis autem regulativa legis ordinat hominem in bonum. Hominis autem bonum potest aliquid diei dupliciter. Uno modo simpliciter, et secundum omne tempus. et sic vetus lex quantum ad precepta moralia ordinabat homines ad bonum. propter quod omni tempore sunt servanda. Alio modo dicitur aliquid hominis bonum secundum aliquod tempus determinatum, sicut uti levibus vestimentis bonum est homini tempore estivali, non autem hyemali. propter quod vestimenta priora dimittuntur, et alia accipiuntur. Et hoc modo lex vetus, quantum ad precepta ceremonialia ordinabat homines ad bonum, {6.686} pro tempore veteris Testamenti. Erant enim instituta ad figurandum Christi mysterium venturum. propter quod ille ceremonie cessant Christi mysterio adimpleto, et alie sunt institute. verbi gratia, Inter cerimonialia veteris legis principalia erant oblationes, et sacrificia, que figurabant Christum in cruce offerendum, et immolandum. propter quod ipso iam oblato, et immolato offerre dictas oblationes, et sacrificia, et maxime post publicatum evangelium, est significare, quod oblatio Christi in cruce, et eius immolatio nondum sit impleta, quod est falsum. propter quod oportuit sacrificium institui, quod esse significativum oblationis Christi iam complete. et sic Christus instituit sacrificium eucharistie, quod est memoriale passionis dominice. Lc. 22.b.b Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commendationem. et sic de aliis ceremonialibus suo modo. Quantum autem ad iudicialia precepta, lex non ordinabat ad aliquid figurandum per se, et directe. sed ad modum servandi iustitiam inter homines, propter quod adveniente Christo non sunt evacuata, ut mortifera, sicut ceremonialia, que possunt servari, dum tamen non serventur ut obligantia ex lege illa, quia fuerunt instituta ad servandum iustitiam inter homines pro statu Veteris Testamenti qui est totus figuralis respectu status nove legis. 1Cor. 10.c. Omnia in figura contingebant illis : propter quod precepta iudicialia per accidens fuerunt figurativa. et ideo servare illa ex obligatione veteris legis, est significare facto, quod status populi adhuc durat, quod est falsum. Possunt tamen illa servari ex ratione alia, utpote ex nova institutione ecclesie, vel principum alicuius, vel huiusmodi. Sic igitur dicit Apostolus. Scimus autem quia bona. scilicet in moralibus semper et ceremonialibus usque ad passionem Christi. Ex tunc enim fuerunt mortua, quia non obligabant ultra. poterant tamen servari, dum tamen non poneretur spes in eis. et hoc usque ad publicationem Evangelii sed extunc fuerunt mortifera, sicut supra plenius dictum est in epistola ad Galatas et in epistola ad Romanos. Iudicialibus autem tempore Veteris Testamenti tamquam ex lege obligantibus. tempore vero novi Testamenti ex obligatione, ut dictum est.
b Lc. 22, 19.
Numérotation du verset
1Tim. 1,9
marg.|
{6.687}
.1.
Scientes hoc quia iusto.
hic consequenter solvit obiectionem predictam quantum ad vim legis coactivam, que per penas cohibet a malis. et quantum ad hoc dicit : Scientes hoc quia lex iusto non est posita quantum ad vim coactivam, quia iustus non cohibetur timore pene a malis, sed virtutis amore, et sic eius voluntas est legi consona. propter quod per legem non cogitur, quia coactio violentiam importat. sed sic lex posita est hominibus malis, propter quod subditur.
marg.|
.2.
Sed iniustis.
Idest, inique agentibus contra proximum.
marg.|
.3.
Et non subditis.
idest, rebellibus superioribus suis.
marg.|
.4.
Impiis.
agentibus contra Deum. sicut et per oppositum pietas uno modo accepta idem est quod cultus divinus.
marg.|
.5.
Et peccatoribus.
ex infirmitate delinquentibus.
marg.|
.6.
Sceleratis.
qui peccant ex certa malitia.
marg.|
.7.
Et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum.
peccatis carnalibus generaliter. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset
1Tim. 1,10
marg.|
.8.
Plagiariis.
idest, assuetis plagas et verbera aliis inferre.
marg.|
.9.
{6.688}
Mendacibus.
mendatio pernicioso.
marg.|
.10.
Et si quid aliud sane doctrine.
omne tale quod est per legam puniendum.
Numérotation du verset
1Tim. 1,11
marg.|
.11.
Que.
scilicet sana doctrina.
marg.|
.12.
Est secundum evangelium.
cui concordet omnis veritas.
marg.|
.13.
Glorie beati Dei.
Dicit enim gloria, etc. quia predicavit hanc gloriam.
marg.|
.14.
Quod.
scilicet. Evangelium.
marg.|
.15.
Creditum est mihi.
tamquam ipsius fideli predicatori.
Numérotation du verset
1Tim. 1,12
marg.|
.16.
Gratias ago ei qui me confortavit.
Quia fecit mentionem de Evangelio sibi credito, ideo incidenter gratias agit Deo de sua vocatione ad fidem et apostolatum, dicens : Gratias ago ei qui me confortavit. secundum quod dicitur Act. 9.d. Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Iudeos, etc.
marg.|
.17.
Quia fidelem me existimavit.
idest iudicavit.
marg.|
.18.
Ponens in ministerio.
apostolatus.
Numérotation du verset
1Tim. 1,13
marg.|
.19.
Qui prius fui blasphemus.
contra personam Christi.
marg.|
.20.
Et persecutor et contumeliosus.
contra membra eius. persecutor in factis, contumeliosus in verbis.
marg.|
.1.
{6.689}
Sed misericordiam
id est remissionem peccatorum.
marg.|
.2.
Quia ignorans.
Quod enim ignoranter committitur, facilius ignoscitur, quam quod ex certa malitia perpetratur.
marg.|
.3.
In incredulitate
id est false credens bene agere.
Numérotation du verset
1Tim. 1,14
marg.|
.4.
Superabundavit.
quasi diceret. Non solum sum consecutus ab eo remissionem peccatorum, sed etiam collationem bonorum suorum. ideo subditur.
marg.|
.5.
Cum fide.
Fidei enim per caritatem formate connectuntur alia dona ad gratiam gratum facientem pertinentia.
Numérotation du verset
1Tim. 1,15
marg.|
.6.
Fidelis sermo
id est verus.
marg.|
.7.
Et omni acceptione.
quia est utilis audientibus, et quis sit ille subdit.
marg.|
.8.
Quia,
etc. in carne passibili.
marg.|
.9.
Peccatores.
sua benedicta passione, cuius effectus in baptismo communicatur. Quorum primus ego sum, non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis, ut exponitGlossa. Sed quia multi gravius peccaverunt in Christum, ipsum in persona propria nequiter persequendo, ideo dicendum videtur melius, quod cum dicit.
marg.|
.10.
{6.690}
Quorum primus.
sic intelligatur scilicet inter illos qui de peccato ad gratiam revocantur, quia hec revocatio fuit in Paulo valde mirabilis, propter quod in ecclesia solennizatur et sic ly primus, excellentiam notat vocationis huius. Et huic concordat littera, sequens, cum dicitur.
Numérotation du verset
1Tim. 1,16
marg.|
.11.
Ut in me
id est principaliter.
marg.|
.12.
Christus Iesus
id est perfectam patientiam.
marg.|
.13.
Ostenderet.
me miserabiliter revocando, cum essem in actu per sequendi eum in membris suis.
marg.|
.14.
Ad informationem.
Et nullus propter enormitatem peccati sui desperet consequi misericordiam Christi, et ulterius vitam eternam ideo concludit ulterius.
marg.|
.15.
Regi autem
id est trinitati eterne. Aeternitas enim que simpliciter est invisibilis, non comprehenditur, nisi per comparationem ad tempus infinitum, quod designatur nomine seculorum.
marg.|
.16.
Immortali.
ad differentia Iovis, et Saturni, et huiusmodi, qui fuerunt homines mortales.
marg.|
.17.
Invisibili.
ad differentiam idolorum, que sunt de materia sensibili.
Numérotation du verset
1Tim. 1,17
marg.|
.1.
{6.691}
Soli Deo.
Per hoc enim non significatur in Deo solitudo, cum in eo sint tres persone, sed per hoc fit exclusio omnis alterius a cultu Deo debito. ideo subditur. Honor et gloria.
Numérotation du verset
1Tim. 1,18
marg.|
.2.
Hoc preceptum.
Hic Apostolus redit ad propositum inducendo Timotheum ad resistendum doctoribus falsitatis, dicens. Hoc preceptum commendo. tamquam fideliter adimplendum.
marg.|
.3.
Secundum
precedentes
id est secundum illud quod spiritussanctus revelavit mihi de te futurum, antequam ordinarem te episcopum.
marg.|
.4.
Ut milites
id est contra illos scilicet pseudo apostolos.
marg.|
.5.
Militiam bonam.
eis viriliter resistendo, et eorum falsitatem confutando.
Numérotation du verset
1Tim. 1,19
marg.|
.6.
Habens scilicet
rectam et firmam.
marg.|
.7.
Conscientiam
.
ita quod conscientia tua sit doctrine confirmativa.
marg.|
.8.
{6.692}
Quam scilicet
conscientiam bonam.
marg.|
.9.
Quidam repellentes,
etc. scienter malum agentes.
marg.|
.10.
Circa fidem
naufragaverunt
id est perierunt Abyssus enim abyssum invocat. Et dixit naufragaverunt, quia sicut nauta patiens naufragium perit, et alii cum eo, sic tales a fide cadentes inducunt alios ad infidelitatem.
Numérotation du verset
1Tim. 1,20
marg.|
.11.
Ex quibus Hymeneus et
Alexander
.
nomina sunt propria hominum.
marg.|
.12.
Quos tradidi sathane.
eos excommunicando, et etiam vexationi demonis subdendo. Demones enim in inferno executores sunt divine iustitie, et etiam aliquando in hoc mundo, sicut dicitur Ps. 77.f. c « Misit iram indignationis sue, indignationem, et iram tribulationem, immissionem per angelos malos ».
c Ps. 77, 49.
marg.|
.13.
Ut discant.
correcti per experientiam pene ; excommunicatio enim et talis afflictio medicinalis est.
Numérotation du verset
1Tim. 1,additio Burgensis.
prol.|
{6.691} In ca. 1. ubi dicitur in Postilla. Fabulis et genealogiis, etc.
prol.|
Per fabulas in hoc loco intelligende videntur quedem fabule frivole et manes que sepe in Thalmudicis doctrinis inveniuntur, ut dictum fuit satis large in additionibus super Isa. 4. Zacharia. 5. Que quidem fabule a doctrina pharisaica descenderunt, sicut et totum ipsum Thamul. Inter quas fabulas multa dicuntur de tempore Messie venturi fabulosa, que potius sunt deridenda quam audienda. Ut cum dicitur in libro qui dicitur Sanhedrin, quod tempore Messie germinaret terra promissionis panes coctos et formatos, ac si essent in clibano. Similiter, quod terra illa germinaret tempore Messie vestes seriaceas secundum exigentiam cuiuscunque indui volentis. Ex quibus fabulis multi eorum inciderunt in errorem, credentes quod Christus non venit, ex quo ista et similia non fuerunt facta Observatio autem legalium licet erronea,non tamen proprie diceretur fabula. Habuit enim aliquando veritatem realiter, habet et fundamentum in littera, etsi non sane intellecta. Traditiones etiam Iudeorum, quibus irritum faciebant mandatum divinum dicende sunt erronee seu pernitiose, non tamen fabule. Circa genealogias autem in hoc loco dictas, considerandum est, quod Iudei asserebant {6.692} quod nullus erat idoneus ad docendum de lege divina nisi esset de tribu Levi vel de tribu Isachar De Levi enim legitur Deut. 33.a. Docebunt iudicia tua Iacob, et legem tuam Israel. De Isachar vero legitur. 1. Para. 12.f. De filiis quoque Isachar viri eruditi qui noverant singula tempora ad precipiendum quid facere debet Israel. unde ex istis genealogiis Iudei nitebantur excludere Paulum ab idoneitate docendi legem divinam, eo quod non esset de aliqua predictarum tribuum, sed de tribu Beniamin, et multo fortius excluderentur secundum eos Timotheus, et Titus, quia alienigene. Et in psal. 147.b. dicitur. Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. que quidem genealogie dicuntur interminate, quia non sunt determinate per sacras auctoritates. Illas enim auctoritates quas adhoc inducunt, manifestum est, quod non excludunt alios a doctrina legis.
Numérotation du verset
1Tim. 1,additio Burgensis 2
prol.|
In eodem capitulo ubi dicitur in Postil. Que questiones magis prestant. idest, lites et contentiones.
prol.|
Hoc quod dicitur hic. Que questiones etc. secundumGlossa non solum intelligendum est de hereticis vel Iudeis seu de pseudo apostolis, {6.693} sed etiam de catholicis lectoribus qui non debent intendere fabulis seu dubiis que magis prestant questiones id est lites disputativas quam edificationem iustitie Dei id est non edificant homines iustitia Dei, que edificatio est in fide, que quidem exhortatio Apostoli facit contra multos qui dubia, que nec ad fidem nec ad mores, nec ad expositionem alicuius passus sacre scripture sunt pertinentia, {6.694} introducunt in doctrinis theologicis, etc.
Numérotation du verset
1Tim. 1,additio Burgensis 3
prol.|
In eodem cap. ubi dicitur in Postil. Regi autem seculorum, id est trinitati eterne.
prol.|
In nomine seculorum, videtur intelligi presens seculum et futurum, que quidem secula comprehendunt omnem durationem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Tim. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=69&chapitre=69_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Tim. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=69&chapitre=69_1)
Notes :