Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Tim. 2,1 

Obsecro igitur
primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones
pro omnibus hominibus,
Numérotation du verset 1Tim. 2,2 

pro regibus
et omnibus
qui in sublimitate sunt constituti1,
1 constituti] om. Weber
ut quietam et tranquillam vitam agamus
in omni pietate
et castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 2,3 

Hoc enim
bonum est
et acceptum
coram salutari nostro Deo
Numérotation du verset 1Tim. 2,4 

qui omnes homines
vult salvos fieri
et ad agnitionem
veritatis
venire.
Numérotation du verset 1Tim. 2,5 

Unus
enim Deus,
unus et mediator Dei et hominum
homo Christus Iesus
Numérotation du verset 1Tim. 2,6 

qui dedit redemptionem semetipsum
pro omnibus nobis2
2 nobis] om. Clementina Weber
cuius3 testimonium
3 cuius] om. Clementina Weber
temporibus suis,
Numérotation du verset 1Tim. 2,7 

in quo
positus sum ego predicator et apostolus
veritatem dico,
non mentior,
doctor gentium
in fide et veritate.
Numérotation du verset 1Tim. 2,8 

Volo ergo viros orare
in omni loco,
levantes
puras manus,
sine ira
et disceptatione.
Numérotation du verset 1Tim. 2,9 

Similiter
et mulieres
in
habitu ornato cum verecundia
et sobrietate
ornantes se,
et4 non in tortis crinibus
4 et] om. Weber
aut auro, aut margaritis, vel veste
pretiosa,
Numérotation du verset 1Tim. 2,10 

sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.
Numérotation du verset 1Tim. 2,11 

Mulier
in silentio
discat
cum omni subiectione.
Numérotation du verset 1Tim. 2,12 

Docere autem
mulieri non permitto, neque dominari
in virum,
sed esse in silentio.
Numérotation du verset 1Tim. 2,13 

Adam enim primus formatus est, deinde Eva.
Numérotation du verset 1Tim. 2,14 

Et Adam non est seductus,
mulier autem seducta
in prevaricatione fuit.
Numérotation du verset 1Tim. 2,15 

Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione
et sanctificatione
cum sobrietate.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Tim. 2,1 
marg.| {LYR69.2.00L} {Ed1485.516rb} {a} Obsecro igitur primum] Hec est secunda pars huius epistole in qua ponitur actus secundus pertinens ad episcopum qui est oblationes orationum offere Deo, secundum quod <ad> Hebreos 5a: « Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constitutus in his que sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis ». Igitur primo instruit Timotheum de actu orandi, secundo populum subiectum sibi, ibi:   Volo ergo. Prim a adhuc in duas quia primo instruit eum de actu orandi, secundo reddit racionem sui dicti, ibi:   hoc enim. Prim a adhuc in duas quia primo docet orandi modum, secundo pro quibus sit orandum, ibi:   pro omnibus. Circ a primum sciendum quod ad actum orandi tria requiruntur: primum est accessus orantis ad Deum qui oratur et hoc fit per elevationem mentis in Deum quod fit per orationem que secundum Damascenum est ascensus mentis in Deum, et secundum hoc dicit Apostolus:   Obsecro primum omnium fieri orationes; secundum est propositio eius quod in oratione petitur quod fit dupliciter: uno modo in generali, ut cum dicitur:   Deus adiuva me, et q uantum ad hoc dicit:   Petitiones, alio s modo in particulari, ut cum petitur assecutio alicuius boni vel evasio mali determinati, et sic dicit:   Postulationes; terc ium quod requiritur est illud per quod oratio fit exaudibilis, et hoc est duplex: unum est ex parte Dei quod est eius sanctiatis vel aliud ab eo sanctifiatum sicut cum dicitur: per sanctam resurrecitionem tuam libera nos, vel aliquid huiusmodi, et sic dicit:
a Hbr. 5, 1
marg.| {LYR69.2.00L} {b} Obsecrationes] id est per sacras deprecationes, propter quod in fine orationum Ecclesie dicitur: per Iesum Christum Dominum nostrum. Aliud est ex parte orantis quod est gratitudo de beneficiis acceptis. Ille enim qui de beneficio accepto ostendit se gratum dignus efficitur ut aliud sibi detur. Et quantum ad hoc sibi dicit:   gratiarum actiones.
marg.| {LYR69.2.00L} {c} Pro omnibus] Hic consequenter ostendit pro quibus sit orandum cum dicitur: pro omnibus hominibus generaliter.
Numérotation du verset 1Tim. 2,2 
marg.| {LYR69.2.00L} {d} Pro   regibus   et pro omnibus qui sunt in sublimitate constituti] sicut sunt principes et prelati, pro quibus est orandum specialiter. Nam ex eorum bona dispositione dependet bonum commune, ideo subdit:
marg.| {LYR69.2.00L} {e} ut quietam et tranquillam vitam agamus] sub regimine eorum.
marg.| {LYR69.2.00L} {f} In omni pietate] id est cultu Dei debito ut dictum est capitulo precedenti.
marg.| {LYR69.2.00L} {g} Et castitate mentis] qui est integritas fidei et corporis que constitit in repressione carnalis concupiscentie. Et notandum est quod non solum pro principibus christianis est orandum, sed etiam pro infidelibus sub quibus manent christiani quia pro hoc possunt Christo quiete servire. Sic enim informabat Hieremias Iudeos in captivitatem Babylonicam ductos, dicens ex parte Dominib : « querite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea Dominum quia in pace illius erit pax vestra ».
b Ier. 29, 7.
3
marg.| {LYR69.2.00L} {h} Hoc enim] hic consequenter reddit rationem dicti, sciliciet quare dicto modo sit orandum, secundo declarat dictum sunt, ibi:   unus enim. Circ a primum dicit:
marg.| {LYR69.2.00L} {h} Hoc enim bonum est] id est utile vobis temporaliter ut ostensum est.
marg.| {LYR69.2.00L} {i} Et acceptum coram Salvatore nostro Deo] id est meritorium apud ipsum vite eterne.
Numérotation du verset 1Tim. 2,4 
marg.| {LYR69.2.00L} {k} Qui omnes homines vult salvos fieri] etc. Sed cum omnes non salventur videtur ex hoc quod woluntas eius sit inefficax vel dictum Apostoli minus verum, propter quod hoc dictum Apostoli tribus modis exponitur. Uno modo ut sit ibi distributio accommodata ut sit sensus: Deus vult salvos fieri omnes homines qui salvantur quia nullus fit salvus quem non velit salvum fieri. Secundo modo ut sit ibi distributio pro generibus singulorum et non pro singulorum generum, sicut cum dicitur: omne animal fuerit in archa Noe quia de omnibus generibus animalium fuerunt ibi aliqua individua et sic Deus de omnibus statibus hominum vult aliquos salvos fieri et salvat. Tercio modo ut intelligatur dictum Apostoli de voluntate Dei antecedente, sed non {Ed1485.516va} consequente. Et dicitur: woluntas antecedens qua quis vult aliquid absolute. Consequens autem qua vult aliquid consideratis circumstantiis et conditionibus particularibus. Primo modo vult iudex civitatis omnes cives vivere, in quantum sunt membra civitatis, et sub ista consideratione hoc est bonum. Si autem consideretur aliquis ut fur vel homicida, sic non vult eum vivere, quia non est bonum, sed mori, eo quod turbat bonum commune et hoc modo Deus vult omnes homines salvos fieri inquantum sunt homines ipsius capaces per cognitionem et amorem consideratis, tamen conditionibus particularibus secundum quas aliquid sunt iusti, aliqui peccatores sic vult secundum ordinem sue iustitie aliquos salvos fieri et aliquos damnari. Sciendum tamen quod voluntas fertur in res secundum quod in se sunt, et ideo vult illud simpliciter quod vult prout existit in re, secundum suas conditiones et cirumstantias, ideo woluntas consequens est voluntas simpliciter dicta. Antecedens vero secundum quod, propter quod ab aliquibus velleitas nominatur.
marg.| {LYR69.2.00L} {l} Et ad agnitionem veritatis] evangelice.
marg.| {LYR69.2.00L} {m} Venire] per fidem formatam caritate.
Numérotation du verset 1Tim. 2,5 
marg.| {LYR69.2.00L} {n} Unus enim] Hic consequenter declarat dictum suum, scilicet quod Deus velit omnes salvos fieri modo predicto, dicens:   unus enim Deus, Crea tor omnium hominum ad suam similitudinem.
marg.| {LYR69.2.00L} {o} Unus et Mediator Dei et hominum] qui passus est pro salute omnium quantum ad sufficientiam non tamen quantum ad efficaciam quod provenit ex defectu aliquorum quibus propter eorum demerita non proficiat passio Christi quantum ad effectum.
Numérotation du verset 1Tim. 2,6 
marg.| {LYR69.2.00L} {p} Cuius] scilicet Mediatoris.
marg.| {LYR69.2.00L} {q} Testimonium temporibus suis confirmatum est] quia tempore Veteris Testamenti confirmatum est per prophetas eius adventum denunciantes et tempore Novi per ipsius predicationem multis miraculosis confirmatum et per apostolos predicantes et in nomine Christi multa miracula facientes.
Numérotation du verset 1Tim. 2,7 
marg.| {LYR69.2.00L} in quo, scilicet testimonio predicando.
marg.| {LYR69.2.00L} {r} Positus sum ego et predicator et Apostolus] Est autem apostolus nomen dignitatis sive status. Predicator vero nomen actus convenientis statui illi.
marg.| {LYR69.2.00L} {s} Veritatem dico, et non mentior] in aliquo.
marg.| {LYR69.2.00L} {t} Doctor gentium] ad quem spectat verum dicere doctor inquam.
marg.| {LYR69.2.00L} {v} In fide et veritate] id est in his que pertinent ad fidem et mores in quibus consistit veritas vite.
Numérotation du verset 1Tim. 2,8 
marg.| {LYR69.2.00L} {x} Volo ergo] hic consequenter docet orandi modum quantum ad populum episcopo subiectum. Et primo quantum ad viros, dicens:
marg.| {LYR69.2.00L} {x} Volo viros orare in omni loco] et non solum in ecclesia, sed etiam alibi oportunitate habita.
marg.| {LYR69.2.00L} {y} Levantes puras manus] et dicit:   puras ab op eribus iniquis et lavantes ut per hoc designetur elevatio mentis in Deum interius, motus enim anime interius redundat in corpus exterius.
marg.| {LYR69.2.00L} {z} Sine ira] ad proximum quia orans dicitur habere cor quietum.
marg.| {LYR69.2.00L} {a} Et disceptatione] id est hesitatione ad Deum, non dubitans de eius exauditione, dummodo tamen oret pie perseverantur et pro se, quia si non statim exaudiatur in effectu, exaudietur tamen tempore competenti, secundo quantum ad mulieres, dicens:
Numérotation du verset 1Tim. 2,9 
marg.| {LYR69.2.00L} {b} Similiter et mulieres] supple orare volo.
marg.| {LYR69.2.00L} {c} In habitu ornatu] id est decenti et honesto.
marg.| {LYR69.2.00L} {d} Cum verecundia] que est pretiosum ornamentum in fronte mulieris quo caret frons meretricis, Hiere. 3 [, 3]:   Frons mulieris meretricis facta est tibi quia noluisti erubescere.
marg.| {LYR69.2.00L} {e} Et sobrietate] gestus decentis.
marg.| {LYR69.2.00L} {f} Orantes se] non curiose, ideo subditur:
marg.| {LYR69.2.00L} {g} Non in tortis crinibus] id est crispatis et capitibus non velatis.
marg.| {LYR69.2.00L} {h} Aut auro] id est aureis ornamentis.
marg.| {LYR69.2.00L} {i} Aut {Ed1485.516b}   margaritis] affixis auro vel argento vel in vestibus consutis circa collum et manum.
marg.| {LYR69.2.00L} {k} Vel in veste pretiosa] et ista sunt intelligenda ultra modum status aut persone quia sunt curiositas et incitant in peccatum luxurie.
Numérotation du verset 1Tim. 2,10 
marg.| {LYR69.2.00L} {l} Sed quod decet mulieres] scilicet habere vestes simplices et honestas.
marg.| {LYR69.2.00L} {m} Promittens pieta   t   em per bona opera] ita quod pecunia non expendatur in talibus vanis et curiosis, sed in operibus pietatis que debent esse ornamenta mulieris.
Numérotation du verset 1Tim. 2,11 
marg.| {LYR69.2.00L} {n} Mulier in silentio discat] scilicet a predicatore in ecclesia et a viro suo in domo.
marg.| {LYR69.2.00L} {o} Cum omni subiectione] id est humilitate.
Numérotation du verset 1Tim. 2,12 
marg.| {LYR69.2.00L} {p} Docere autem mulieri non permitto] quia docere est opus sapienti, sapientia vero non viget in mulieribus de communi cursu.
marg.| {LYR69.2.00L} {q} Neque dominari in virum] scilicet suum.
marg.| {LYR69.2.00L} {r} Sed esse in silentio] ei non contradicendo, sed inlicitis et honestis ei obediendo quod declarat per primus hominem et feminam, dicens:
Numérotation du verset 1Tim. 2,13 
marg.| {LYR69.2.00L} {s} Adam enim primus] in primo formatus est, Gn. 1.
marg.| {LYR69.2.00L} {t} Deinde Eva] Genesis 2c et hoc de costa Ade, ad ostendendum quod vir est principium mulieris quod preferetur ei quod est ex principio.
c Gn. 2.
Numérotation du verset 1Tim. 2,14 
marg.| {LYR69.2.00L} {v} Et Adam non est seductus] scilicet in hoc quod crederet esse verum serpentis dictum:   eritis sicut dii. Fuit tamen seductus in hoc quod ad exhortationem mulieris comedit de ligno vetito ne contristaret eam et quia credit illam transgressionem non sic esse puniendam.
marg.| {LYR69.2.00L} {x} Mulier autem seducta in prevaricatione fuit] quia dictum serpentis verum esse credit, ista tamen  II Sententiarum diffusius pertractantur.
Numérotation du verset 1Tim. 2,15 
marg.| {LYR69.2.15L1} {y} Salvabitur tamen per filiorum generationem] quasi dicens: licet non salvetur per doctrinam quam sibi non concedo, salvabitur tamen per educationem prolis ad Dei servitutem quod cedet sibi in meritum vite eterne.
marg.| {LYR69.2.15L2} {z} Si permanserit in fide] erga Deum.
marg.| {LYR69.2.15L3} {a} Et dilectione] erga virum.
marg.| {LYR69.2.15L4} {b} Et sanctificatione et sobrietate] circa principium subiectum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Tim. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=69&chapitre=69_2)

Notes :