Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Tim. 3,1 

Fidelis sermo,
si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
Numérotation du verset 1Tim. 3,2 

Oportet ergo
episcopum irreprehensibilem,
unius1 uxoris virum,
1 unius] esse unius Weber
sobrium,
prudentem,
ornatum,
pudicum2,
2 pudicum] om. Weber
hospitalem,
doctorem,
Numérotation du verset 1Tim. 3,3 

non vinolentum,
non percussorem,
sed modestum,
non litigiosum,
non cupidum,
Numérotation du verset 1Tim. 3,4 

sue domui bene prepositum,
filios habentem subditos
cum omni castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 3,5 

Si quis autem domui sue
preesse nescit, quomodo Ecclesie
Dei diligentiam habebit ?
Numérotation du verset 1Tim. 3,6 

Non neophytum,
ne in superbia elatus,
in iudicium incidat diaboli.
Numérotation du verset 1Tim. 3,7 

Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt
ut non in opprobrium
incidat et laqueum diaboli.
Numérotation du verset 1Tim. 3,8 

Diaconos
similiter
pudicos,non bilingues
non multo vino deditos, non turpe lucrum
sectantes
Numérotation du verset 1Tim. 3,9 

habentes mysterium fidei
in conscientia pura.
Numérotation du verset 1Tim. 3,10 

Et hi
autem probentur primum, et sic ministrent
nullum
crimen habentes.
Numérotation du verset 1Tim. 3,11 

Mulieres similiter
pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
Numérotation du verset 1Tim. 3,12 

Diacones
sint unius uxoris
viri qui filiis suis bene presunt et suis domibus.
Numérotation du verset 1Tim. 3,13 

Qui enim bene ministraverint,
gradum sibi bonum
acquirent et multam fiduciam
in fide
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 1Tim. 3,14 

Hec
tibi scribo sperans venire ad te cito.
Numérotation du verset 1Tim. 3,15 

Si autem tardavero
ut scias
quomodo oporteat te
in domo Dei conversari
que est Ecclesia
Dei vivi,
columna
et firmamentum veritatis.
Numérotation du verset 1Tim. 3,16 

Et manifeste magnum est
pietatis
sacramentum
quod
manifestatum est
in carne,
iustificatum est in spiritu,
apparuit
angelis,
predicatum est
gentibus, creditum est, in mundo
assumptum est
in gloria.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Tim. 3,1 
marg.| {LYR69.3.00L} {a} Fidelis sermo] Hec est tercia pars, in qua instruitur Timotheus de tercio actu ad episcopum pertinente qui est ordinare gradus Ecclesie. Et dividit in duas partes quia primo ponitur hec instructio, secundo instructionis ratio, ibi:   hec tibi scribo. Prim a adhuc in duas quia proponit instructio de maiori gradu, secundo de minori, ibi:   Dyacones. Circ a primum dicit:
marg.| {LYR69.3.00L} {a} Fidelis sermo] id verus et subditur in aliquibus libris. Et omni acceptione plenus non est in libris correctis.
marg.| {LYR69.3.00L} {b} Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat] quasi dicet, non est desiderandus propter officii dignitatem, sed propter annexum laborem qui est ordinatus ad honorem Dei et proximi salutem. Unde dicitur ab episcopo quod est supra et scopos intentio quia dicitur super intendere saluti plebis sibi commisse. Dicunt autem hic aliqui quod per episcopatum intelligit sacerdotium quod est etiam officium intendendi saluti populi sibi commissi quia immediate post agit de statu dyaconi ut patet in littera et non est verisimile quod scribendo de statu episcopi statim transiret ad statum diaconi sacerdotio pretermisso. Alli dicunt quod Timotheus erat factus primas eo quod Ecclesia Ephesina erat principalis totius provincie in qua erant multi episcopi per Timotheum instruendi propter quod Apostolus instruit eum qualis sit instruendus in episcopum, dicens:
Numérotation du verset 1Tim. 3,2 
marg.| {LYR69.3.00L} {c} Oportet ergo episcopum] etc. Potest tamen convenientur dici quod instruit enim de utroque sub nomine episcopi sacerdotis officium comprehendentis quia sicut {Ed1485.517ra} est dictum ad officium utriusque pertinet superintendere populo magis tamen extensive ad officium episcopi, scilicet in tota dyocesi sua, ad officium vero sacerdotis in parochia. Sic igitur docet qualis sit instruendus in utroque officio, dicens:
marg.| {LYR69.3.00L} {c} Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse] id est sine notabili defectu et integre fame. Ista tamen contidio et alie sequentes magis relucere debent in ipso episcopo quam in sacerdote curato.
marg.| {LYR69.3.00L} {d} Unius uxoris virum] scilicet post baptismum. Si enim ante baptismum habuit uxorem et mortua fuerit, non preiudicat ei qui post baptismum possit accipere unam aliam quia baptismus tollit illam irregularitatem ut dicitur etiam in   Glosa.
marg.| {LYR69.3.00L} {e} Sobrium] in cibis et potibus.
marg.| {LYR69.3.00L} {f} Orantum] in moribus.
marg.| {LYR69.3.00L} {g} Prudentem] in agibilibus.
marg.| {LYR69.3.00L} {h} Pudicum] in honestum in exeteriori gestu.
marg.| {LYR69.3.00L} {i} Hospitalem] in pietatis actu.
marg.| {LYR69.3.00L} {k} Doctorem] id est abilem ad docendum ratione sciencie et facundie.
Numérotation du verset 1Tim. 3,3 
marg.| {LYR69.3.00L} {l} Non   vino   lentum] id est ad potationem vini assuetum.
marg.| {LYR69.3.00L} {m} Non percurssorem] ex iracundia.
marg.| {LYR69.3.00L} {n} Sed modestum] per repressione passionum.
marg.| {LYR69.3.00L} {o} Non litigiosum] ita quod non solum ex ira non percutiat aliquem ut dictum est: sed nec etiam verbis iniuriosis contendat.
marg.| {LYR69.3.00L} {p} Non cupidum] quia victus et vestitus debent esse divitie christianorum et maxime episcoporum et sacerdotum, infra  VI [, 8]:   habentes alimenta et quibus tegamur his contenti sumus.
marg.| {LYR69.3.00L} {q} Sue domui bene prepositum] id est diligentem de bona previsione domus sue et maxime circa prolem in moribus informandam, ideod subditur:
marg.| {LYR69.3.00L} {r} Filios habentem subditos] id est reverentes et obedientes.
marg.| {LYR69.3.00L} {s} Cum omni caritate] et non sint sicut filii Heli qui dormiebant cum mulieribus qui excubabant ad ostium tabernaculi, I. Reg.  II.
marg.| {LYR69.3.00L} {t} Si quis autem domui sue preesse nescit] negligentur se habens circa eam.
marg.| {LYR69.3.00L} {v} Quomodo Ecclesie Dei diligentiam habebit] quasi dicet: non est verisimile quia quilibet naturaliter inclinatur circa provisionem uxoris et filiorum unde bruta animalia naturali instinctu circa huiusmodi coram sunt solicita.
Numérotation du verset 1Tim. 3,6 
marg.| {LYR69.3.00L} {x} Non neophitum] id est de novo conversum ad fidem et dicitur a neos quod est novum et phitos quod est fides.
marg.| {LYR69.3.00L} {y} Ne in superbiam elatus] ex sua promotione festina.
marg.| {LYR69.3.00L} {z} In iudicum] dyaboli.
marg.| {LYR69.3.00L} {a} Indicat] id est deiiciatur a statu gratie et dignitatis propter suam superbiam sicut dyabolus propter suam superbiam fuit deiectus.
Numérotation du verset 1Tim. 3,6 
additio
marg.| {LYR69.3.6A} In capitulo 3 ubi dicitur in postilla Non neophitum id est de novo conversum ad fidem, additio: Hoc quod dicitur hic: non neophitum id est de novo ad fidem conversum intelligendum est de propinqua novitate temporis, unde Glosa in ho c loco: hieri cathecuminus, hodie pontifex est; hieri in theatro, hodie in ecclesia; vespere in curru, hodie in altari, hec in   Glosa. Ex q uo patet quia non loquitur Apostolus de longinqui temporis differentia, sed de brevi; non enim dixit   Glosa: olim cathecuminus, hodie pontifex, et sic de aliis in quibus differentia longinqua posset intelligi, sed: hieri et hodie que sunt differentie preteriti temporis et futuri breves tantum. In religione autem neophitus dicitur vel quia ad annum probationis non ultra etc.
Numérotation du verset 1Tim. 3,7 
marg.| {LYR69.3.00L} {b} Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt] id est ab infidelibus.
marg.| {LYR69.3.00L} {c} Ut non in obprobrium indicat] id est in contemptum non solum sue persone, sed etiam Ecclesie, in quam radundat contemptus procuratoris eius.
marg.| {LYR69.3.00L} {d} Et laqueum dyaboli] id est in odium et rancorem contra illos a quibus percipit se contemni.
marg.| {LYR69.3.00L} {e} Dyacones] hic consequenter instruit Thimoteum de statu minori et primo de dyaconibus, secundo de mulieribus, ibi:   mulieres. Circ a primum dicit:
marg.| {LYR69.3.00L} {e} Dyacones similiter] supple oportet esse.
marg.| {LYR69.3.00L} {f} Pudicos] id est maturos et honestos in aspectu et exteriori gestu.
marg.| {LYR69.3.00L} {g} Non bilingues] quia per hoc suscitantur in Ecclesia diffesiones.
marg.| {LYR69.3.00L} {h} Non multo vino deditos] quia per hoc aufertur {Ed1485.517rb} sensus discretionis qui requiritur in Ecclesie ministris.
marg.| {LYR69.3.00L} {i} Non turpe lucrum sectantes] habendo oculum magis ad temporale bonum quia ad spirituale ministerium.
marg.| {LYR69.3.00L} {k} Habentes ministerium fidei] id est cognoscentes circa fidem illud quod est simplicibus laicis occultum ut possint eos docere.
marg.| {LYR69.3.00L} {l} In conscientia pura] in tali docrina questus non attendendo sed honore divinum.
marg.| {LYR69.3.00L} {m} Hi autem probentur primum] etc. id est antequam applicentur misteria probentur de moribus et fide.
marg.| {LYR69.3.00L} {n} Nullum crimen habentes] quia debent esse integre fame, aliter eorum infamia in dedecus Ecclesie redundaret.
marg.| {LYR69.3.00L} {o} Mulieres] hic instruit eum de mulieribus, dicens:   mulieres similiter suppl e oportet esse.
marg.| {LYR69.3.00L} {p} Pudicas] id est non solum castas interius, sed etiam honestas in sensibus exterioribus. Hoc ei proprie imprtat pudicitia.
marg.| {LYR69.3.00L} {q} Non detrahentes] quod frequenter contingit mulieribus, sed uxores ministrorum Ecclesie debent pre ceteris moribus pollere.
marg.| {LYR69.3.00L} {r} Sobrias] in cibo et potu et vestitu.
marg.| {LYR69.3.00L} {s} Fideles in omnibus] scilicet verbis et factis. Et revertitur ad dyacones dicens:
marg.| {LYR69.3.00L} {t} Diacones unius uxores sint viri] exponatur ut supra.
marg.| {LYR69.3.00L} {v} Qui filiis suis bene presint] eos in moribus informando.
marg.| {LYR69.3.00L} {x} Et suis domibus] uxorem et familiam debite regendo.
marg.| {LYR69.3.00L} {y} Qui enim bene ministraverint] in gradu dyaconi.
marg.| {LYR69.3.00L} {z} Gradum bonum sibi acquierent] id est merebuntur quod fiant sacerdotes vel episcopi.
marg.| {LYR69.3.00L} {z} Et multam fiduciam] scilicet habendi finaliter vitam beatam.
marg.| {LYR69.3.00L} {a} In fide] id est per fidem Hiesu Christi.
marg.| {LYR69.3.00L} {b} Hec tibi] Posita instructione et gradibus Ecclesie. Hic consequenter ponitur instructionis ratio cum dicitur:   hec tibi scribo quod subditur:
marg.| {LYR69.3.00L} {c} Fili Timothee] non est de textu, sed est glosa interlinearis inserta textui per scriptores.
marg.| {LYR69.3.00L} {d} Sperans me venire ad te cito] etc. quasi dicat: si aliter Deus disposuerit, ita quod non possim te docere verbo de ordinatione Ecclesie, doceam te saltem hoc scripto.
marg.| {LYR69.3.00L} {e} Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversar<i> que est Ecclesia] etc. id est Ecclesiam convenienter regere et ordinare.
marg.| {LYR69.3.00L} {f} Columna] recta et fortis ad sustinendum.
marg.| {LYR69.3.00L} {g} Et firmamentum veritatis] scilicet evangelice quam Ecclesia sustinuit firmiter etiam in perfectionibus maximis.
marg.| {LYR69.3.00L} {h} Et manifeste magnum est pietas sacramentum] id est sacrum secretum, scilicet incarnatio Verbi divini. Quod dicitur sacramentum pietatis, ex maxima enim pietate et occulta Patris processit incarnatio Filii ut esset hostia immolata pro salute mundi.
marg.| {LYR69.3.00L} {i} Quod manifestum est in carne] scilicet assumpta. Per hoc enim quod Christus tactu sue manus sanabat leprosos. Et verbo suo suscitabat mortuos, et imperative tamquam propria vitute, apparebat quod virtus divinitatis sub carne latebat.
marg.| {LYR69.3.00L} { k} Iustificatum est in spiritu ] id est per Spiritum Sanctum iustitiam Christi testificantem, secundum quod dicitur Ioannis 16° a : « Cum venerit Spiritus veritatis », « ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio »b . Et subditur c  : « De iustitia vero, quia ad Patrem vado », tunc enim erat mittendus Spiritus Sanctus in signo visibili, scilicet post ascensionem Christi. Ioannis d : « Nondum enim erat Spiritus datus, quia nondum erat Hiesus glorificatus ». Spiritus autem Sanctus apparens in signo visibili fuit testimonium evidens iustitie Christi, et quia erat unus Deus cum Patre, sicut dixerat quod tunc declaravit Petrus ut patet Act. 2. Propter quod crediderunt tunc tria milia.
a Io. 16, 13.
b Io. 16, 8.
c Io. 16, 10.
d Io. 7, 39.
marg.| {LYR69.3.00L} { l} Apparuit angelis ] licet ei ante cognoverint Christi mysterium, tamen ipso completo in effectu cognoverunt novo modo, scilicet noticia experimentali seu intuitiva ut declaratum fuit diffusius supra Eph. 3.
marg.| {LYR69.3.00L} { m} Predicatum est gentibus ] per apostolos et specialiter per Paulum qui specialiter fuit apostolus gentium, Gal. 2. Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes etc.
marg.| {LYR69.3.00L} { n} Creditum est in mundo ] nam a tempore apostolorum in omnibus mundi partibus predicatum fuit Christi mysterium et ab aliquibus creditum ut declaratum fuit supra: plenius, Rm. 10 e .
e Rm. 10.
marg.| {LYR69.3.00L} { o} Assumptum est in gloria ] quia Christus in corpore glorioso resurrexit et sic in celum ascendit ut habetur Act. 2.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Tim. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=69&chapitre=69_3)

Notes :