Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Tim. 6,1 

Quicumque
sunt sub iugo servi,
dominos suos omni honore dignos arbitrentur,
ne nomen Domini
et doctrina
blasphemetur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,2 

Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres
sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt
et dilecti,
qui beneficii
participes sunt. Hec
doce
et exhortare.
Numérotation du verset 1Tim. 6,3 

Si quis
aliter docet
et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi,
et ei que
secundum pietatem est doctrine,
Numérotation du verset 1Tim. 6,4 

Superbus est1,
1 est] om. Weber
nihil sciens,
sed languens
circa questiones
et pugnas verborum,
ex quibus oriuntur invidie, contentiones blasphemie,
suspiciones male,
Numérotation du verset 1Tim. 6,5 

conflictationes hominum
mente corruptorum,
et qui veritate
privati sunt, existimantium questum esse pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,6 

Est autem questus magnus
pietas cum sufficientia
Numérotation du verset 1Tim. 6,7 

Nihil enim intulimus in mundum,
haud dubium quia nec auferre quid
possumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,8 

Habentes autem
alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,9 

Nam
qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et
laqueum diaboli2 et desideria multa
2 diaboli] om. Weber
et3 inutilia et
3 et] om. Weber
nociva que
mergunt homines in interitum
et perditionem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,10 

Radix
enim omnium malorum est cupiditas.
Quam quidam appetentes erraverunt a fide
et inseruerunt se doloribus multis.
Numérotation du verset 1Tim. 6,11 

Tu autem, homo4 Dei,
4 homo] o homo Weber
hec fuge, sectare vero iustitiam,
pietatem,
fidem,
caritatem, patientiam, mansuetudinem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,12 

Certa
bonum certamen
fidei,
apprehende vitam eternam
in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,13 

Precipio
tibi coram Deo
qui vivificat omnia,
et Christo Iesu
qui testimonium reddidit
sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
Numérotation du verset 1Tim. 6,14 

ut serves mandatum
sine macula inreprehensibile
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset 1Tim. 6,15 

Quem
suis temporibus
ostendet
beatus
et solus, potens rex regum et Dominus dominantium
Numérotation du verset 1Tim. 6,16 

qui solus habet immortalitatem
et5 lucem
5 et] om. Weber
habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum,
sed nec videre potest,
cui
gloria6, honor
6 gloria] om. Weber
et imperium
sempiternum amen.
Numérotation du verset 1Tim. 6,17 

Divitibus
huius seculi
precipe non sublime sapere,
neque sperare in incerto divitiarum,
sed in Deo qui prestat nobis omnia abunde
ad fruendum,
Numérotation du verset 1Tim. 6,18 

bene
agere, divites fieri in operibus bonis,
facile
tribuere,
communicare,
Numérotation du verset 1Tim. 6,19 

thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum,
ut
apprehendant veram vitam.
Numérotation du verset 1Tim. 6,20 

O Timothee,
depositum
custodi, devitans
profanas vocum novitates et oppositiones
falsi nominis scientie,
Numérotation du verset 1Tim. 6,21 

quam
quidam promittentes,
circa fidem
exciderunt.
Gratia tecum.
Amen7.
7 amen] om. Weber
EPISTOLA PAULI AD TIMOTHEUM PRIMA EXPLICIT.

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Tim. 6,1 
marg.| {LYR69.6.1L1} { a} Quicumque ] hec est ultima pars principalis in qua Timotheus inducitur ad actum custodiendi qui maxime pertinet ad pontificem et dividitur in tres partes, quia primo inducitur ad custodiam pauperum, secundo divitum, ibi: divitibus. T ertio generaliter omnium, ibi: O Timothee.   Maxi me vero pauperes sunt servi qui quicquid habent vel acquirunt totum est Dominorum suorum. Bene vero custodiunt quando ad serviendum dominis fideliter et humiliter inducuntur, igitur Timotheus instruitur primo de hac custodia, secundo reprobatur {Ed1485.522ra} doctrina contraria, ibi: si quis aliter. Circa primum dicit Apostolus:
marg.| {LYR69.6.1L2} { a} Quicumque sunt sub iugo servi ] etiam infidelium ut dicit hic Glossa .
marg.| {LYR69.6.1L3} { b} Dominos suos honore dignos arbitrentur ] humiliter eis obediendo in licitis et honestis, unde et sanctus Paulinus Nolensis episcopus infideli regi servivit pro filio cuiusdam vidue humiliter et devote.
marg.| {LYR69.6.1L4} { c} Ne nomen et doctrina Domini blasphemetur ] si enim servus alicuius infidelis eo quod efficitur christianus subtrahit Domino debitam servitutem posset dici ab infidelibus quod doctrina Christi non esset bona que concederet invito Domino subrahere alienum.
Numérotation du verset 1Tim. 6,2 
marg.| {LYR69.6.2L1} { d} Qui autem fideles habent   Domino   s   non 1 contemnant ] eis de negando debitam servitutem.
1 non] iter. Ed1498
marg.| {LYR69.6.2L2} { e} Quia fratres sunt ] id est ambo christiani, hoc afferebant aliqui eo quod non habeat impium par in parem, sed ista paritas intelligenda est in spiritualibus secundum quod dicit Ambrosius: apud dominum bona servitus et bona libertas equa lance appenduntur, non autem in corporalibus de quibus est servitus.
marg.| {LYR69.6.2L3} { f} Sed magis serviant eis quia fideles sunt ] quibus fidelis magis tenetur quam infidelibus.
marg.| {LYR69.6.2L4} { g} Et dilecti Deo, quia beneficii ] scilicet divitiis.
marg.| {LYR69.6.2L5} { h} Participes sunt ] cum servis per sacramentum baptismi.
marg.| {LYR69.6.2L6} { i} Hec doce ] ignorantes.
marg.| {LYR69.6.2L7} { k} Et exhortare ] scientes ad compendum in opere.
marg.| {LYR69.6.2L8} { l} Si quis ] hic consequenter removetur doctrina contraria et dividitur in duas partes, scilicet in partem principalem et incidentalem, ibi: Est autem questus. Circa primum dicit Apostolus:
Numérotation du verset 1Tim. 6,3 
marg.| {LYR69.6.3L1} { l} Si quis aliter docet ] quam dictum est de servis christianis.
marg.| {LYR69.6.3L2} { m} Et non acquiescit sanis sermonibus Domini ] ex quo patet quod Apostolus non dicit predicta instinctu proprio, sed divino.
Numérotation du verset 1Tim. 6,4 
marg.| {LYR69.6.4L1} { n} Superbus est ] supple talis doctor ex superbia enim precedit afferere nova qua sunt dubia et multo magis que sunt falsa.
marg.| {LYR69.6.4L2} { o} Nihil sciens ] quia de talibus non est sciencia.
marg.| {LYR69.6.4L3} { p} Sed languens circa questiones ] quia tendit ad mortem spiritualem per discessum a fide.
marg.| {LYR69.6.4L4} { q} Ex quibus ] scilicet questionibus inutilibus et verbosis.
marg.| {LYR69.6.4L5} { r} Oriuntur invidie ] in corde.
marg.| {LYR69.6.4L6} { s} Contentiones ] in ore et presentia.
marg.| {LYR69.6.4L7} { t} Blasphemie ] id detractiones in absentia.
marg.| {LYR69.6.4L8} { v} Et suspiciones male ] nam invidentes ab invicem facta mutua pessime interpretantur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,5 
marg.| {LYR69.6.5L1} { x} Conflictationes hominum mente corruptorum ] scilicet falsorum predicatorum contra alios.
marg.| {LYR69.6.5L2} { y} Et qui veritate privati sunt ] scilicet a veritate triplici, vite, iustitie et doctrine.
marg.| {LYR69.6.5L3} { z} Existimantium, questum esse pietatem ] id est predicationem qui est opus pietatis exercentium propter temporale lucrum.
Numérotation du verset 1Tim. 6,5 
additio
marg.| {LYR69.6.5A} In capitulo 6 ubi dicitur in postilla Existimantium questum esse pietatem, additio : Hoc quod dicitur existimancium questum esse pietatem potes t aliter exponi, scilicet quod isti homines mente corrupti de quibus stati autem loquitur existimant quod questus est pietas eo quod sit ad puniendum questori de necessariis et ideo asserebant quod erat licitum predicare propter questum tantum etc.
Numérotation du verset 1Tim. 6,6 
marg.| {LYR69.6.6L1} { a} Est autem questus ] hec est pars incidentalis in qua occasione habita ex questu falsorum predicatorum excludit a veris predicatoribus talem questum. Et primo ab omnibus generaliter, secundo a Timotheo specialiter, ibi: tu autem. Circ a primum dicit:   est autem questus magnus, nam per ipsum acquiritur vita beata.
marg.| {LYR69.6.6L2} { b} Pietas ] id est opus predicationis.
marg.| {LYR69.6.6L3} { c} Cum sufficientia ] necessarii victus et vestitus que debent sufficere veris predicatoribus sicut dicitur postea: habentes autem alimenta etc.
Numérotation du verset 1Tim. 6,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Tim. 6,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Tim. 6,9 
marg.| {LYR69.6.9L1} {d} Nam qui volunt divites fieri ] loquitur de predicatoribus Evangelii qui debent esse a terrenis cupiditatibus excediti. Esse vero divitem non est malum bene utentibus divitiis, unde dicit Ambrosius super Lucam divitie impedimenta sunt reprobis, {Ed1485.522b} ita probis sunt adiumenta virtutis. Nec per consequens velle esse divitem ad bene utendum est malum nisi propter impedimentum laioris boni. Magna enim cura circa illa impedit actum predicationis, propter quod apostoli curam temporalium commiserunt aliis, dicitur Act. 6 a : « Non est equum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis. Considerate ergo fratres » etc. et subditurb  : « quos constituamus super hoc opus »vel potest dici et magis ad intentionem Apostoli ut videtur quod cum dicit: qui volunt divites fieri, loqu itur de falsis apostolsis qui predicabant ex cupiditate lucri temporalis. Et sic velle divites fieri accipitur pro inordinato divitiarum appetitu qui semper est malus, ideo subditur:
a Act. 6, 2.
b Act. 6, 3.
marg.| {LYR69.6.9L2} {e} Incidunt in temptationem ] per interiorem consensum.
marg.| {LYR69.6.9L3} {f} Et laqueum diaboli et desideria multa ] quia divitie prestant viam et fomentum ad omnia vitia.
marg.| {LYR69.6.9L4} {g} Que mergunt homines in interitum ] id est in profundum viciorum.
marg.| {LYR69.6.9L5} {h} Et perditionem ] id est Gehenne penam.
Numérotation du verset 1Tim. 6,10 
marg.| {LYR69.6.10L1} { i} Radix omnium malorum est cupiditas ] quia sicut radix prestat fomentum omnibus partibus arboris, sic divitie omnibus peccatis ut dictum est:
marg.| {LYR69.6.10L2} { k} Quam quidam appetentes ] id est cupiditatem que hic accipitur pro pecuniis ex cupiditate aggregatis.
marg.| {LYR69.6.10L3} { l} Erraverunt a fide ] abyssus enim abyssum invocat et sic abyssus cupiditas trahit abyssum infidelitatis.
marg.| {LYR69.6.10L4} { m} Et inferuerunt se doloribus multis ] mali enim homines quasi continue sentiunt mentis dolores, propter quod dicit Augustinus quod malus animus est simi pena. Et cum hoc se obligant ad dolores inferni intolerabiles.
marg.| {LYR69.6.10L5} { n} Tu autem ] hic consequenter excludit hanc cupiditatem sine questum a Timotheo, et primo exhortando, secundo precipiendo, ibi: precipio. Circa primum dicit:
Numérotation du verset 1Tim. 6,10 
additio
marg.| {LYR69.6.10A} In eodem capitulo, ubi dicitur in Postilla: Radix enim omnium malorum est cupiditas, additio : Hoc quod dicitur radix enim omnium malorum est cupiditas potes t proprie intelligi de cupiditate secundum quod nomine cupiditatis est amplificatum ad omnem immoderatum appetitum habendi. Unde Augustinus , Tertio de libero arbitrio, dicit quod avaritia seu cupiditas non es solo argento vel nummis consistit, sed in omnibus que immoderate cupiuntur intelligenda est et quia in omni peccato est cupiditas immoderata aliene rei. Cum omne peccatum consistit in hoc quod spreto bono incommutabili bonis commutabilibus inheretur, ideo cupiditas sic amplificata proprie dicitur radix omnium malorum.
Numérotation du verset 1Tim. 6,11 
marg.| {LYR69.6.11L1} { n} Tu autem, o homo Dei ] id est deputatus obsequio divino.
marg.| {LYR69.6.11L2} { o} Hec fuge ] et ostendit consequenter quales divitias debet querere, dicens:
marg.| {LYR69.6.11L3} { p} Sectare vero iustitiam ] erga proximum.
marg.| {LYR69.6.11L4} { q} Pietatem, fidem, caritatem ] erga Deum fidem, qua creditur, caritatem, qua diligitur, pietatem qua colitur. Est enim pietas uno modo sumpta idem quod cultus divinus.
marg.| {LYR69.6.11L5} { r} Patientiam ] erga persecutores.
marg.| {LYR69.6.11L6} { s} Mansuetudinem ] erga omnes.
Numérotation du verset 1Tim. 6,12 
marg.| {LYR69.6.12L1} { t} Certa bonum certamen fidei ] falsis apostolis resistendo.
marg.| {LYR69.6.12L2} { v} Apprehende vitam eternam ] id est per hoc apprehendens eam.
marg.| {LYR69.6.12L3} { x} In qua vocatus es ] per gratiam in presenti que est arra vite beate.
marg.| {LYR69.6.12L4} { y} Et confessus bonam confessionem coram multis testibus ] et hic est in ordinatione tua, et etiam in predicatione.
Numérotation du verset 1Tim. 6,13 
marg.| {LYR69.6.13L1} { z} Precipio tibi ] hic inducit Timotheum precipiendo, dicens: precipio tibi coram Deo, qui potentialiter est ubique.
marg.| {LYR69.6.13L2} { a} Qui vivificat omnia ] inquantum dat omnibus esse et conservat.
marg.| {LYR69.6.13L3} { b} Et Christo Iesu ] id est coram Iesu Christo.
marg.| {LYR69.6.13L4} {Ed1485.523a} { a} Qui testimonium reddit sub Pontio Pilato ] cui dixit Ioannis 18° c : « In hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati ». Quod fecit verbo et ratio in doctrina et miraculis. Tempore quo Pontius Pilatus erat preses Iudee et hec fuit bona confessio.
c Iob. 18, 37.
Numérotation du verset 1Tim. 6,14 
marg.| {LYR69.6.14L1} { b} Ut serves mandatum sine macula ] id est mandatum Evangelicum sanctum et purum, in quo predicatoribus ad predicandum missis dicitur quod expediti sint a cupiditatibus terrenis.
marg.| {LYR69.6.14L2} { c} Usque in adventum Domini ] id est usque ad mortem tuam in qua Dominus veniet ad te glorificandum.
Numérotation du verset 1Tim. 6,15 
marg.| {LYR69.6.15L1} { d} Quem suis temporibus ] id est in tempore iudicii.
marg.| {LYR69.6.15L2} { e} Ostendet ] in forma humanitatis gloriosa.
marg.| {LYR69.6.15L3} { f} Beatus et solus potens ] etc. id est Trinitas beata cuius opera sunt indivisa et ideo illam ostensionem faciet tota Trinitas.
Numérotation du verset 1Tim. 6,16 
marg.| {LYR69.6.16L1} { g} Qui solus habet immortalitatem ] sola enim Trinitas habet ex se necesse esse, et hoc vocatur hic immortalitas large loquendo de immortalitate. Omnis enim creatura eo quod est de nihilo vertibilis est in nihilum quantum est de se.
marg.| {LYR69.6.16L2} { h} Et lucem habitat inaccessibilem ] quia non potest comprehendi ab aliqua creatura propter eius infinitatem. Et hec comprehensibilitas vocatur hic inaccessibilitas.
marg.| {LYR69.6.16L3} { i} Quam nullus homo vidit ] scilicet purus homo existens et corporis snesibus utens quia Christus homo vidit divina essentiam et utens sensibus. De Moyse etiam et Paulo dicit Augustinus quod viderunt divinam essentiam tamen in raptu.
marg.| {LYR69.6.16L4} { k} Divitibus ] Postquam Apostolus docuit Timotheum de custodia pauperum, hic consequenter instruit eum de custodia divitum qui tunc a prelato bene custodiuntur quando in humilitate et pietate operibus nutriuntur. Et hoc est quod dicit:
Numérotation du verset 1Tim. 6,17 
marg.| {LYR69.6.17L1} { k} Divitibus huius seculi precipe non sublime sapere ] id est per superbiam non erigi, sed in humilitate teneri.
marg.| {LYR69.6.17L2} { l} Neque sperare in incerto divitiarum ] ponendo ibi finem suum.
marg.| {LYR69.6.17L3} { m} Sed in Deo vivo ] ad differentiam idolorum qui non vivunt.
marg.| {LYR69.6.17L4} { n} Qui prestat nobis omnia abunde ad fruendum ] quia non solum in presenti dat temporalia bona quibus homines utuntur, sed etiam celestia quibus beati fruuntur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,18 
marg.| {LYR69.6.18L1} { o} Bene agere ] supple precipe divitibus.
marg.| {LYR69.6.18L2} { p} Divites fieri in operibus bonis ] quia iste sunt vere divitie quas nullus potest violenter auferre.
marg.| {LYR69.6.18L3} { q} Communicare ] bona sua indigentibus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,19 
marg.| {LYR69.6.19L1} { r} Thesaurizare sibi ] etc. Mathei 19 d : « Da pauperibus et habebis thesaurum in celo ».
d Mt. 19, 21.
marg.| {LYR69.6.19L2} { s} O Timothee ] hec est ultima pars in qua inducit Timotheum ad custodiam omnium subditorum suorum generaliter, dicens:
Numérotation du verset 1Tim. 6,20 
marg.| {LYR69.6.20L1} { s} O Timothee, depositum custodi ] id est gregem tue fidelitati commissum.
marg.| {LYR69.6.20L2} { t} Devitans prophanas vocum novitates ] et dicit: vocum et no n rerum quia non subest eis veritas, ideo dicuntur prophane id est procul a phano quia talia per Ecclesiam debent interdici.
marg.| {LYR69.6.20L3} { v} Et oppositiones falsi nominis scientie ] {Ed1485.p. 523b} id est scientie falso nomine novitate.
marg.| {LYR69.6.20L4} { x} Quam ] scilicet scientiam apparentem tantum et non existentem.
marg.| {LYR69.6.20L5} { y} Quidam promittentes ] verbis propheticis et rhetoricis innitentes.
Numérotation du verset 1Tim. 6,21 
marg.| {LYR69.6.21L1} { z} Circa fidem exciderunt ] sicut Arrius et multi alii heretici finaliter concludit: Gratia Dei tecum. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Tim. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=69&chapitre=69_6)

Notes :