Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Tim. 5,1 

Seniorem
ne increpaveris,
sed
obsecra
ut patrem, iuvenes ut fratres,
Numérotation du verset 1Tim. 5,2 

anus ut matres,
iuvenculas ut sorores
in omni castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 5,3 

Viduas honora,
que vere vidue sunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,4 

Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere
et mutuam vicem reddere parentibus.
Hoc enim
acceptum est coram Deo.
Numérotation du verset 1Tim. 5,5 

Que autem vere vidua est
et desolata speravit
in Deum et instet 1
1 instet] instat Weber
obsecrationibus
et orationibus
nocte ac die.
Numérotation du verset 1Tim. 5,6 

Nam que in deliciis
est vivens,
mortua est
Numérotation du verset 1Tim. 5,7 

Et hoc precipe,
ut inreprehensibiles sint.
Numérotation du verset 1Tim. 5,8 

Si quis autem suorum et maxime domesticorum
curam non habet,
fidem negavit,
et est infideli deterior.
Numérotation du verset 1Tim. 5,9 

Vidua
eligatur
non minus sexaginta annorum,
que fuerit unius viri uxor,
Numérotation du verset 1Tim. 5,10 

in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit,
si hospitio recepit,
si sanctorum
pedes lavit,
si tribulationem
patientibus subministravit, si omne
opus bonum subsecuta est.
Numérotation du verset 1Tim. 5,11 

Adolescentiores
autem viduas devita, cum enim
luxuriate fuerint,
in Christo nubere volunt,
Numérotation du verset 1Tim. 5,12 

habentes damnationem,
quia primam fidem
irritam fecerunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,13 

Simul autem
et otiose discunt circuire domos, non solum otiose, sed et verbose, et curiose, loquentes
que non oportet.
Numérotation du verset 1Tim. 5,14 

Volo ergo
iuveniores nubere,
filios procreare,
matres familias esse,
nullam occasionem dare adversario
maledicti gratia.
Numérotation du verset 1Tim. 5,15 

Iam
enim
quedam converse
sunt retro Satanam.
Numérotation du verset 1Tim. 5,16 

Si quis2 fidelis habet viduas,
2 quis] qua Weber
subministret illis,
et non gravetur Ecclesia,
ut his que vere vidue sunt, sufficiat.
Numérotation du verset 1Tim. 5,17 

Qui
bene presunt presbyteri, duplici honore
digni
habeantur, maxime qui laborant in verbo
et doctrina.
Numérotation du verset 1Tim. 5,18 

Dicit enim
Scripturaa :"Non alligabis3
0 Cf. Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
3 alligabis] infrenabis Weber
os bovi trituranti" etb :"dignus operarius mercede sua".
0 Cf. Dt. 24, 14-15.
Adversus presbyterum
accusationem noli recipere,
nisi sub duobus et tribus testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 5,20 

Peccantes coram omnibus argue,
ut et ceteri timorem habeant.
Numérotation du verset 1Tim. 5,21 

Testor
coram Deo et Christo Iesu
et electis angelis eius4,
4 eius] om. Weber
ut hec custodias
sine preiudicio,
nihil faciens
in aliam partem declinando.
Numérotation du verset 1Tim. 5,22 

Manus cito
nemini imposueris
neque communicaveris
peccatis
alienis. Teipsum
castum custodi.
Numérotation du verset 1Tim. 5,23 

Noli
adhuc aquam
bibere, sed vino modico utere
propter stomachum tuum
et frequentes tuas infirmitates.
Numérotation du verset 1Tim. 5,24 

Quorumdam hominum peccata manifesta sunt
precedentia
ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur.
Numérotation du verset 1Tim. 5,25 

Similiter et facta bona manifesta sunt,
et que
aliter se habent,
abscondi non possunt.

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Tim. 5,1 
marg.| {LYR69.5.1L1} { k} Sen   i   orem ne increpaveris] arguendo eum verbis duris.
marg.| {LYR69   .5.   1L2} { l } Sed obsecra ut patrem   ] ut caveat ab indescentibus sue senectuti. Hoc tamen non est intelligendum de senibus obstinatis in sua malicia qui sunt acriter arguendi sicut Daniel ostendere coram omnibus increpavit senes impudicos, Danielis 13 a .
a Dn. 13.
marg.| {LYR69.5.1L3} { m} Iuvenes ut fratres ] ut percipientes affectum dilectionis facilius corrigantur.
Numérotation du verset 1Tim. 5,2 
marg.| {LYR69.5.2L1} { n} Anus ut matres ] ut honorifico verbo ad bonum magis moveantur.
marg.| {LYR69.5.2L2} { o} Iuvenesnculas ut sorores ] ut mansuetudine corrigantur, secundum illud Ps. 79 b : « quoniam superveniet mansuetudo et corripiemur », verum tamen quia taliter mansuetudo non debet esse nimis alliciens, ideo subdit:
b Ps. 79, 10.
marg.| {LYR69.5.2L3} { p} In omni castitate ] ut nec aliquo signo nec verbo possit aliquis episcopum notare de aliqua levitate erga iuvenculas.
Numérotation du verset 1Tim. 5,3 
marg.| {LYR69.5.3L1} { a} Viduas honora ] 1 Hec est quinta pars huius epistole in qua Timotheum instruit de quinto actu ad episcopum pertinente qui est bona Ecclesie fideliter dispensare que dispensanda sunt ministris Ecclesie et pauperibus, nam episcopus pater est pauperum. Inter pauperes autem videtur maxime esse compatiendum pauperibus viduis, et ideo primo instruit Timotheum de viduis. Secundo de Ecclesie ministris, ibi: qui bene presuunt. Prima in duas, quia primo proponit intentum in generali, secundo presequitur magis in speciali, ibi: si quis. Circa primum sciendum quod honor dupliciter accipitur in Scriptura : uno modo per reverentie exhibitione, alio modo pro necessariorum administratione, unde dicit Salvator, Matthei 7 c quod illi qui sub specie religionis faciebant oblatione de hoc: unde parentes debebant sustentari, erant transgressores divini precepti de honore parentum. Sciendum etiam quod vidue vere sunt in duplici gradu, quia alique sunt divite et illis debetur honor primo modo dictus, alie vero pauperes, quibus debetur secundo modo dictus, et sic intelligendum est verbum Apostoli, cum dicit:
c Mt. 7.
1 Hic incipit capitulum 5 Ed1486 {MM2023}
marg.| {LYR69.5.3L2} { a} Viduas honora ] hoc modo vel illo secundum earum conditionem.
marg.| {LYR69.5.3L3} { b} que vere vidue sunt ] hoc dicit ad excludendum illas que meritum viduitatis perdunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,4 
marg.| {LYR 69 .5. 4L1} { c} Si qua autem ] hic prosequitur intentum magis in speciali et ostendit primo que sunt vere vidue nominande, secundo qualiter sint sustentande, ibi: Si quis fidelis.   Prim a in duas, quia primo ostendit que sunt dicende vere vidue racione morum, secundo racione annorum, ibi:   vidua eligatur. Prim a adhuc in duas, quia primo ponit quandam distinctionem, secundo unius membri racionem, ibi:   si quis autem.   Dist inctio enim est de viduas divitibus et pauperibus. Et qui debent esse mores utrarumque. Et quantum ad divites, dicit:
marg.| {LYR69.5.4L2} { c} Si qua autem vidua filios vel nepotes habet ] indigentes sua educatione.
marg.| {LYR69.5.4L3} { d} Discat primum domum suam regere ] familiam suam gubernando et in moribus informando.
marg.| {LYR69.5.4L4} { e} Et mutuam vicem reddere parentibus ] eis reverentiam exhibendo et necessaria ministrando si indiguerint, sicut alita fuit ab eis.
marg.| {LYR69.5.4L5} { f} Hoc enim acceptum est coram Deo ] cui placent opera pietatis. Consequenter dicit de pauperibus:
Numérotation du verset 1Tim. 5,5 
marg.| {LYR69.5.00L9} { g} Que autem vere vidua et desolata ] id est destituta bonis temporalibus, sicut et marito.
marg.| {LYR69.5.00L10} { h} Speret in Deum ] quod per provissionem Ecclesie habebit sufficiente victum.
marg.| {LYR69.5.00L11} { i} Et instet orationibus et obsecrationibus nocte et die ] id est omnibus horis } ad hoc opportunis, qualiter autem differant oraciones et obsecrationes dictum est supra in principio secundi capituli.
Numérotation du verset 1Tim. 5,6 
marg.| {LYR69.5.00L12} { a} Nam que in deliciis est vivens ] molliter iacendo et oraciones pretermittendo.
marg.| {LYR69.5.00L13} { b} Mortua est ] id est propinqua morti spirituali quia delicte declinant ad actum luxurie, ideo subditur:
Numérotation du verset 1Tim. 5,7 
marg.| {LYR69.5.00L14} { c} Et hoc precipe ] tam divitibus viduis quam pauperibus.
marg.| {LYR69.5.00L15} { d} Ut sint irreprehensibiles ] id est absque defectu notabili. Unde possint aliqui racionabiliter scandalizari.
marg.| {LYR69.5.00L16} { e} Si quis ] hic reddit racione primi membri in quo dictum est quod vidue divites debent esse solicite de nutritione filiorum nepotum et parentum. Hic reddit raciones huius dicti, dicens:
Numérotation du verset 1Tim. 5,8 
marg.| {LYR69.5.00L17} { e} Si quis autem suorum ] id est attinentium sibi quandocumque curam non habet eos negligendo.
marg.| {LYR69.5.00L18} { f} Et maxime domesticorum ] id est existentium de domo sua vel cognatione sua.
marg.| {LYR69.5.00L19} { g} Fidem negavit ] id est fidelitatem quam debet habere ad personas dictas quam negavit facto debitum auxilium eis subtrahendo.
marg.| {LYR69.5.00L20} { h} Et est infideli deterior ] id est in hoc peccat gravius quam paganus fidem Christi non habens, nam quanto status est altior tanto casus est gravior.
Numérotation du verset 1Tim. 5,9 
marg.| {LYR69.5.00L21} { i} Vidua ] hic consequenter ostendit que sunt vere vidue racione annorum, et ostendit primo quod tales sunt honorande, secundo quod alie sunt vitande, ibi adolescentiores. Circa primum dicit:
marg.| {LYR69.5.00L22} { i} Vidua eligatur ] tamquam honorabilis modo supradicto.
marg.| {LYR69.5.00L23} { k} Non minus sexaginta annorum ] tunc enim fomes libidinis est refrigeratus.
marg.| {LYR69.5.00L24} { l} Que fuerit unius viri uxor ] Nam secunde nuptie signum videntur incontinentie, sunt tamen licite.
Numérotation du verset 1Tim. 5,10 
marg.| {LYR69.5.00L25} { m} In operibus bonis testimonium habens ] nam esse debent integre fame.
marg.| {LYR69.5.00L26} { n} Si filios ] sibi derelictos.
marg.| {LYR69.5.00L27} { o} Educavit ] bene et sancte secundum suam possibilitatem et similiter quod subditur: Si hospitio etc.
marg.| {LYR69.5.00L} { p} Si sanctorum pedes lavit ] id est discurrentium per predicationem.
marg.| {LYR69.5.00L} { q} Si tribulationem patientibus ] id est incarceratis et infirmis.
marg.| {LYR69.5.00L} { r} Subministravit   {correxi, subministrabit} ] secundum possibilitatem suam, utpote victum, si fuerit dives vel aliquod obsequium si pauper.
marg.| {LYR69.5.00L} { s} Si omne opus bonum subsecuta est ] secundum possibilitatem et decentiam sui status.
Numérotation du verset 1Tim. 5,11 
marg.| {LYR69.5.00L} { t} Adolescentiores ] hic consequenter ostendit que fidue sunt vitande, dicens: Adolescentiores autem viduas , in quibus viget adhuc ignis concupiscentie carnalis.
marg.| {LYR69.5.00L} { v} Devita ] quia societas earum et familiaritas est periculosa etiam viro quantumcumque casto. Unde dicit Isidorus, Soliloquiorum libro secundo : Si vis a fornicatione esse tutus, esto a muliere corpore et visione discretus. Circa serpentem enim non eris diu illesus, ante ignem consitiens et proximus periculo diu tutus non eris. Licet ferreus sis aliquando tamen dissolveris.
marg.| {LYR69.5.11L} { x} Cum enim luxuriate fuerint ] frangendo continentiam vidualem.
marg.| {LYR69.5.12L1} { y} In Christo nubere volunt, <v. 12> habentes damnationem ] ex hoc patet quod loquitur de illis que fecerunt votum continentie vidualis, quibus non solum nubere, sed etiam velle nubere damnabile est si enim wotum non fecissent de hac observantia licitum esset eis velle nubere et etiam nubere.
marg.| {LYR69.5.12L2} { z} Quia primam fidem ] factam Deo pro votum de continentia viduali.
marg.| {LYR69.5.12L3} { a} Irritam fecerunt ] par casum luxurie.
Numérotation du verset 1Tim. 5,13 
marg.| {LYR69.5.13L} { b} Simul autem et otiose ] a bonis operibus.
marg.| {LYR69.5.13L} { c} Discunt ciruire domos ] ad audendum frivola et videndum {Ed1485.520b} inhonesta spectacula.
marg.| {LYR69.5.13L} { d} Sed et verbose ] cum tamen deberent esse taciturne.
marg.| {LYR69.5.13L} { e} Et curiose ] in vestitum dissoluto.
marg.| {LYR69.5.13L} { f} Loquentes que non oportet ] scilicet scurrilia que non docent vidualem statum, propter qudo concludit:
Numérotation du verset 1Tim. 5,14 
marg.| {LYR69.5.14L} { g} Volo ergo iuniores nubere ] propter fornicationis periculum.
marg.| {LYR69.5.14L} { h} Filios procreare ] ad serviendum Deo in fide catholica.
marg.| {LYR69.5.14L} { i} Matresfamilias esse ] ut occupate circa curam domus et familiam impediantur a discursu vago et curioso.
marg.| {LYR69.5.14L} { k} Nullam occasionem dare adversario ] id est infideli.
marg.| {LYR69.5.14L} { l} Maledicti gratia ] id est maledicendi gratia. Querunt enim infideles unde possint mordere vitam fidelium.
Numérotation du verset 1Tim. 5,15 
marg.| {LYR69.5.15L1} { m} Iam enim quedam converse sunt retro ] voto continentie vidualis fracto.
marg.| {LYR69.5.15L2} { n} Post Sathanam ] eius suggestioni consentiendo et ideo tales non sunt computande inter viduas Ecclesie.
Numérotation du verset 1Tim. 5,16 
marg.| {LYR69.5.16L1} { o} Si quis ] ostenso que vere vidue sunt dicende, hic consequenter ostenditur qualiter sint sustinende qua via si alique sunt pauperes habentes aliquos propinquos et notabiles viros et divites, bonum est quod sustententur ab illis, ut sic aliis non habentibus tales amicos possint melius provideri, et absque comunitatis gravamine et hoc est quod dicitur:
marg.| {LYR69.5.16L2} { o} Si quis fidelis ] in potentia et honestate notabilis.
marg.| {LYR69.5.16L3} { p} Habet viduas ] in domo vel cognatione sua.
marg.| {LYR69.5.16L4} { q} Subminuistret illis ] necessaria, cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset 1Tim. 5,17 
marg.| {LYR69.5.17L1} { r} Qui bene ] hic consequenter instruit de ministrorum Ecclesie provisione, dicens: Qui bene presunt presbyteri faciendo devota divina officia et administrando subditis ecclesiastica sacramenta.
marg.| {LYR69.5.17L2} { s} Duplici honore digni habeantur ] et hoc duplex est ut eis exhibeatur reverentia, et administrarentur necesaria ut supra dictum est.
marg.| {LYR69.5.17L3} { t} Maxime qui laborant in verbo ] alios instruendo in fide.
marg.| {LYR69.5.17L4} { v} Et doctrina ] de moribus. Consequenter probat per scripturarum quod necessaria sint administranda et primo per Scripturam Veteris Testamenti, Deuteronomii 25 d .
d Dt. 25.
Numérotation du verset 1Tim. 5,18 
marg.| {LYR69.5.18L1} { x} Non alligabis os bovi trituranti ] per hoc figuraliter preceptum fuit quod non negentur necessaria predicatori qui triturat in arca Domini secundo per Scripturarum Novi Testamenti.
marg.| {LYR69.5.18L2} { y} Dignus est   operarius mercede   sua ] quod dicitur de predicatoribus, Luce 10 e .
e Lc. 10.
marg.| {LYR69.5.18L3} { z} Adversus ] hec est sexta pars principalis huius epistole in qua instruit Timotheum de actu iudicandi et puniendi subditos in foro exteriori, quod pertinet ad episcopum. Et primo instruit eum quantum ad accusationem et testificatorem, dicens:
marg.| {LYR69.5.18L4} { z} Adversus presbyterum noli accusationem recipere ] quia contra personam tanti status non est leviter credendum.
Numérotation du verset 1Tim. 5,19 
marg.| {LYR69.5.19L} { a} Nisi sub duobus vel tribus testibus ] idoneis et ab hoc probati in veritate. Secundo instruit eum de punitione, dicens:
Numérotation du verset 1Tim. 5,20 
marg.| {LYR69.5.20L1} { b} Peccantes   coram omnibus argue ] ut sicut peccatum est notum, ita et punitio.
marg.| {LYR69.5.20L2} { c} Ut et ceteri timorem habeant ] Et sic a malo retrahantur ne similem punitionem incurrant. {Ed1485.521a}
Numérotation du verset 1Tim. 5,20 
additio
marg.| {LYR69.5.20A1} In capitulo 5, ubi dicitur in postilla Peccatores coram omnibus argue   , additio :
marg.| {LYR69.5.20A2} Sunt nonnulli qui ex hoc verbo apstoli cum dicit: Peccantes coram omnibus argue, intelligere volunt quod decet predicatorem personas arguere seu reprehendere de viciis que scit seu credit ipsas personas commiisisse. Unde et sepe in sermonibus detrahunt personis presentibus seu absentibus notando eas de viciis, sed hoc est erroneum et etiam nocivum, tum quia predicator solum debet dicere illa quorum certitudo solum per sacra eloquia vel dicta doctorum seu per rectam rationem fundari possunt. Alia enim non pertinent ad predicatorem {Ed1485.521b} veritatis. Constat autem quod peccata que a singularibus personis committuntur non habent certitudinem ex solis predictis nisi cum hoc addatur sensualis cognitio, cuius certitudo non habetur ex premissis, tum quia predicator in corripiendo solum debet intendere correctioni peccantis qui secundum Hieronymum, cum se infamatum conspicit per talem predicationem, magis irrefrenate peccat, tum quia secundum Augustinum in quedam epistola ad Hipponenses, cum de aliquo qui sanctum nomen profitetur aliquid criminis sonuerit, instant, satagunt ambigunt homines, ut de omnibus hoc credatur. Et sic non solum in talibus predicationibus derogatur fame illius cui detrahitur, sed etiam aliorum sue conditionis officii seu status quod est contra illos qui prelatos seu clericos vel religiosos in predicatione publice arguunt. Ex quibus manifestum est quod communiter dicitur et a personis discretis observatur quod predicator contra vitia non contra personas predicare debet, presertim cum vitia non sunt omnino publica quia tunct talia publice aruens non corrector, sed predicator debet censeri, prout in Glossa: auctoritas autem apostoli predicta intelligitur de iudice ecclesiastico, qui publice debet punire publica peccta quod pertinet ad correctionem qui est actus iustitie que non se extendit nisi ad prelatos seu iudices. Unde ad Timotheum qui erat primas Ephesius pertinebat punire subditos suos de publicis peccatis eos publice arguendo et etiam puniendo ut ceteri timorem haberent. Et sic intelligit Augustinus , De verbis Domini dictum apostoli supra dictum. In correctione autem fraterna que est actus caritatis et per consequens se extendit ad omnes de necessitate est quod secreta admonitio publicam denunciationem precedat, prout In capitulo Matthei 18° f : « Si peccaverit in te frater tuus » etc. et alia etiam denuntiatio in qua dicitur: dic Ecclesie, communiter intelligitur quod debet fieri prelato Ecclesie non autem communitari seu populo. Unde subdit ibidem : si autem Ecclesie non obedirit sit tibi ut ethnicus et publicanus quod manifeste intelligitur de illo qui non obedit suo prelato in his que tenetur obedire. Nec valet arguere contra predicta de hoc quod legitur : Isaie 58° capitulo g : clama, ne cesses, annuncia populo meo scelera eorum, quia per hoc sane intelligitur quod predicator debet contra scelera et peccata que credit seu suspicatur in populo commissa predicare et contra personas committentes. Unde notanter dixit: annuntia populo etc. Et sic hec auctoritas potius facit contra eos quod etiam si propheta expresse dixisset nomina sceleratorum seu peccantes, non videretur trabendum ad consequentiam in aliis, quia propheta ibi precedit tamquam executor Dei, cuius revelatione talia debebat publicare, secus autem de aliis.
f Mt. 18, 15.
g Is. 58.
Numérotation du verset 1Tim. 5,21 
marg.| {LYR69.5.21L1} { d} Tertio instruit eum de inquisitione diligenti que debet precedere iudicium et punitionem, dicens: Testor coram Deo etc. modus est iurandi, ad monendum Timotheum efficacius.
marg.| {LYR69   .5.   21L2} { e }   Ut hec custodias   ] que dicta sunt et etiam que sequuntur.
marg.| {LYR69.5.21L3} { f} Sine preiudicio ] id est sine examinatione diligenti precedente.
marg.| {LYR69.5.21L4} { g} Nihil faciens ] maxime in punitionibus.
marg.| {LYR69.5.21L5} { h} In aliam partem declinando ] a rectitudine iustitie propter defectum examinationis debite, ideo subditur:
Numérotation du verset 1Tim. 5,22 
marg.| {LYR69.5.22L1} { i} Manus cito nemini imposueris ] ipsum precipitanter puniendo.
marg.| {LYR69.5.22L2} { k} Neque communicaveris peccatois alienis ] id est illorum que male eum accusaverunt. Aliquid ante exponunt hoc de ordinatione nimis festina alicuius insufficientis et sic episcopus communicat peccatis ipsius indigne ministrantis.
marg.| {LYR69.5.22L3} { l} Teipsum ] hec est pars incidentalis in qua movet Timotheum de suipsius custodia diligenti, eo quod instruxerat eum de punitone aliorum, et iudex iustus debet esse immunis ab allis que punit in aliis. Et dividitur in duas partes, quia primo facit propositum, secundo declarat quoddam superius dictum, ibi: Quorumdam. Circa primum dicit:
marg.| {LYR69.5.22L4} { l} teispsum ] castum custodi id est mundum et purum et sine reprehensione, et quia Timotheus pro custodia castitatis nimis affligebat corpus suum, ideo subdit:
Numérotation du verset 1Tim. 5,22 
additio
marg.| {LYR69.5.22A2} In eodem capitulo, ubi dicitur in postilla: Manus cito nemini imposueris additio : Expositio secunda quam ponit postillator de hoc dicto: "Manus cito nemini imposueris est" magis auctentica. Est enim textus Decreti 24 distinctionis in principio . Ex ponitur etiam huiusmodi dictum de confirmatione electionis que non est facta in concordia que non debet fieri festinaliter, sed cum discussione debita In capitulo fi. de electione, libro 6.
Numérotation du verset 1Tim. 5,23 
marg.| {LYR69.5.23L1} { m} Noli adhuc aquam bibere ] cuius potus notabiliter nocet stomacho languenti et egrotativo corpori, sed vinum modicum non nocet castitati et valet ad sanitatem servandam, que necessaria est ad exercendum officium episcopi.
Numérotation du verset 1Tim. 5,24 
marg.| {LYR69.5.24L1} { n} Quorumdam ] hic consequenter declarat quoddam superius dictum. Dixerat enim, quod Timotheus nihil ageret sine diligenti examinatione previa. Ideo declarat que sunt illa que indigent tali discussione et que non dicens: Quorudam hominum peccata manifesta sunt ex evidentia facti, et talia non indigent accusatione, testificatione, seu examinatione, ideo subditur:
marg.| {LYR69.5.24L2} { o} Precedentia ad iudicium ] id est ad examinationem que sunt per se notoria, et sic sunt punienda sine discussione.
marg.| {LYR69.5.24L3} { p} Quorundam autem subsequuntur ] id est sunt latentia, ita quod non apparent punienda nisi post discussionem.
Numérotation du verset 1Tim. 5,25 
marg.| {LYR69.5.25L1} { q} Similiter et facta bona ] super aliquorum.
marg.| {LYR69.5.25L2} { r} Manifesta sunt ] ex evidentia rei. Et sic non indigent discussione ad approbationem sui.
marg.| {LYR69.5.25L3} { s} Et qualiter se habent ] ita quod non sunt ita manifeste bona.
marg.| {LYR69.5.25L4} { t} Abscondi non possunt ] id non absconduntur defacili habita de eis examinatione diligenti, propter quod talia sunt discutenda antequam approbentur, dicuntur autem talia abscondi non posse illo modo impossibilitas quo aliquid dicitur impossibile fieri, eo quod difficile est fieri Quinto Metaphysicorum.
marg.| {LYR69.5.25L5} Vel aliter { t} abscondi non possunt ] id est non absconduntur divino iudicio, licet abscondi possunt humano.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Tim. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=69&chapitre=69_5)

Notes :