Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 

Spiritus autem manifeste dicit
quia in novissimis temporibus
discedent
quidam
a fide, attendentes
spiritibus erroris
et doctrinis
demoniorum,
Numérotation du verset 1Tim. 4,2 

in hypocrisi loquentium mendacium
et cauteriatam habentium suam conscientiam,
Numérotation du verset 1Tim. 4,3 

prohibentium nubere,
abstinere a cibis
quos Deus
creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus
et his qui cognoverunt veritatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,4 

Quia
omnis creatura Dei bona est1,
1 est] om. Weber
et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur,
Numérotation du verset 1Tim. 4,5 

sanctificatur
enim per verbum Dei
et orationem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,6 

Hec
proponens fratribus,
bonus
eris minister Christi Iesu,
enutritus verbis fidei
et bone doctrine
quam assecutus es.
Numérotation du verset 1Tim. 4,7 

Ineptas autem
et aniles
fabulas devita, exerce te ipsum
ad pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,8 

Nam
corporalis exercitatio
ad modicum
utilis est, pietas autem
ad omnia utilis est, promissionem habens vite que nunc est et future.
Numérotation du verset 1Tim. 4,9 

Fidelis
sermo
et omni acceptione dignus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,10 

In hoc
enim laboramus
et maledicimur,
quia speravimus in Deum
vivum
qui est salvator
omnium hominum, maxime fidelium.
Numérotation du verset 1Tim. 4,11 

Precipe
hec
et doce.
Numérotation du verset 1Tim. 4,12 

Nemo
adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto
fidelium in verbo,
in conversatione,
in caritate,
in fide, in castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 4,13 

Dum venio,
attende lectioni, exhortationi
et2 doctrine.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,14 

Noli negligere
gratiam
que in te est, que data est tibi per prophetiam
cum impositione manuum presbyteri3
3 presbyteri] presbyterii Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,15 

Hec
meditare, in his esto,
ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,16 

Attende tibi
et doctrine,
insta in illis.
Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et qui te audiunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 
marg.| {LYR69.4.1L1} { a} Spiritus autem manifeste ] hec est quarta pars principalis in qua instruit Timotheum de alio actu pertinente ad episcopum qui est docere populum. Et dividitur in duas partes quia primo excludit modum docendi erroneum, secundo ponit verus, ibi: hec propnens.   Circ a primum dicit:
marg.| {LYR69.4.1L2} { a} Spiritus autem ] scilicet sanctus.
marg.| {LYR69.4.1L3} { b} Manifeste dicit ] id est revelat mihi et aliis prout sibi placet et dicit: manifeste quia revelationes divine certe sunt illis quibus fiunt.
marg.| {LYR69.4.1L4} { c} Quia in novissimis temporibus ] potissime circa tempora antichristi.
marg.| {LYR69.4.1L5} { d} Discedent quidam ] id est alique notabiles persone.
marg.| {LYR69.4.1L6} { e} A fide ] sicut plenius dictum fuit supra 2Th. 2 super illud verbum: quem nisi venerit discessio primum etc.
marg.| {LYR69.4.1L7} { f} Attendentes spiritibus ] scilicet malignis.
marg.| {LYR69.4.1L8} { g} Erroris ] id est dicentibus homines in errorem.
marg.| {LYR69.4.1L9} { h} Et doctrinis demoniorum ] in falsis prophetis loquentium sicut enim salvator Premisit discipulos in omnem civitatem et locum quo ipse erat venturus ut habetur Luce X et illi loquebantur in Spiritu Sancto sic et antichritus premittet prophetas suos loquentes spiritu dyabolico.
Numérotation du verset 1Tim. 4,2 
marg.| {LYR69.4.2L1} { i} In hypocrisi ] id est in sanctitate simulata.
marg.| {LYR69.4.2L2} { k} Loquentium mendacium ] ut propter sanctitatis simulationem facilius credatur mendaciis.
marg.| {LYR69.4.2L3} { l} Et cauteriatam ] id est obstinatam in ardore sue malicie et concupiscentie. Est enim cauterium ferrum ignitum quo uritur caro et per duriciam ferri intelligitur obstinatio in malo et per eius igneitatem ardor mali-|p. 518b|-gnitatis et concupiscentie.
Numérotation du verset 1Tim. 4,3 
marg.| {LYR69.4.3L1} { m} Prohibentum nubere ] quasi hoc sit malum per se cum Deus nuptias fecerit tamquam bonas, Gn. II et eas approbaverit: Mt. 5. Dimittere tamen nuptias propter continentiam servandam ut liberius Deo serviatur est dimittere minus bonum propter maius.
marg.| {LYR69.4.3L2} { n} Abstinere a cibis ] tamquam ab immundis per se et illicitis quod tamen est falsum, cum sint Dei creature, omnis autem creatura Dei per se bona est, potest tamen fieri aliquis cibus malus alicui per accidens ut quia prohibetur sibi a superiore et sic aliqui cibi fuerunt iilliciti Iudeis Vetere Testamento quia in lege prohibiti. Sed quia talis abstinentia pertinet ad cerimonialia que cessant in nova lege ut dictum fuit supra primo capitulo, ideo talis observatio non est licita ut obligans ex veteri lege. Potest tamen homo ab illis vel ab aliquibus eorum abstinere alia ratione utpote propter macerationem sue carnis vel propter conversationem sue sanitatis.
marg.| {LYR69.4.3L3} { o} Quos Deus creavit ad percipiendum ] id est ad utendum.
marg.| {LYR69.4.3L4} { p} Cum gratiarum actione ] de beneficio Dei.
marg.| {LYR69.4.3L5} { q} Fidelibus ] et pro id est
marg.| {LYR69.4.3L6} { r} His qui cognoverunt veritatem ] scilicet Evangelicam per quam legalia cessaverunt.
Numérotation du verset 1Tim. 4,4 
marg.| {LYR69.4.4L} { s} Quia omnis ] etc. et patet ex dictis; et subditur ratio cum dicitur:
Numérotation du verset 1Tim. 4,5 
marg.| {LYR69.4.5L1} { t} Sanctificatur enim per verbum Dei ] scilicet incarnatum.
marg.| {LYR69.4.5L2} { v} Et orationem ] scilicet fidelium qui gratias agunt Deo de cibo a Deo sibi prestito. Et sic cedit eis non solum ad salutem corporis, sed et anime.
marg.| {LYR69.4.5L3} { x} Hec per excluso modo dicendi erroneo ] hic consequenter presequitur verum docendi modum et pro quantum ad omnes generaliter, secundo quantum ad aliquas personas specialiter, ibi: seniores. Doce re vero supponit vitam virtuosam et scientiam sine quibus actus docendi non est efficax, ideo apostolus primo inducit Timotheum ad doncendi actum, secundo ad virtutis exercitium, ibi:   exerce teipsum, terc io ad Sacre Scripture studium, ibi:   dum venio.   Circ a primum dicit:
Numérotation du verset 1Tim. 4,6 
marg.| {LYR69.4.6L1} { x} hec proponens ] scilicet quod nuptie sint bone et cibi liciti ut predictum est.
marg.| {LYR69.4.6L2} { y} Fratribus ] id est fidelibus.
marg.| {LYR69.4.6L3} { z} Bonus eris minister Hiesu Christi ] exequens doctrinam eius et voluntatem.
marg.| {LYR69.4.6L4} { a} Enutritus verbis fidei ] catholice.
marg.| {LYR69.4.6L5} { b} Et bone doctrine ] apostolice.
marg.| {LYR69.4.6L6} { c} Quam assecutus es ] per gradum episocapelm. Nam episcopi sunt successores apostolorum ut dicitur in decretis vicesia prima distinctione, capitulo in Novo Tetamento.
Numérotation du verset 1Tim. 4,7 
marg.| {LYR69.4.7L1} { d} Ineptas autem et inanes fabulas ] id est quas anus solent narrare et qui pro nihilo sunt computande.
marg.| {LYR69.4.7L2} { e} Devita ] talia enim in doctrina fidei non sunt proponenda.
marg.| {LYR69.4.7L3} { f} Et exerce ] hic consequenter inducit Timotheum ad virtutis exercitium dicens: et exerce teipsum ad pietatem. Et accipitur hic pietas dupliciter: uno modo prout pietas est idem quod cultus divinus in quo debet exerceri episcopus; alio modo prout pietas importat condescensionem ad proximum, quod etiam pertinet ad episcopum tam in corporalibus quam in spiritualibus. Et subdit rationem huius exercitii, dicens:
Numérotation du verset 1Tim. 4,8 
marg.| {LYR69.4.8L1} { g} Nam exercitatio corporoalis ] id est ieiuniis et vigiliis huiusmodi.
marg.| {LYR69.4.8L2} { b} Ad modicum utilis est ] scilicet ad repressionem concupiscentie carnis qui sic in eo exercitatur quod modicum in Timotheo valebat, cuius caro sufficienter est repressa tam ex infirmitate {Ed1485.519ra} corporis ut habetur capitulo sequenti quam ex bono virtutis exercitio.
marg.| {LYR69.4.8L3} { a} Pietas autem ad omnia utilis est ] quod patet ex dictis cum bene disponat hominem ad Deum et ad proximum.
marg.| {LYR69.4.8L4} { b} Promissionem habens vite que nunc est ] scilicet gratie.
marg.| {LYR69.4.8L5} { c} Et future ] scilicet glorie, ideo dicit Apostolus:
Numérotation du verset 1Tim. 4,9 
marg.| {LYR69.4.9L1} { d} Fidelis sermo ] id est verus.
marg.| {LYR69.4.9L2} { e} Et omni acceptione dignus ] quia credenti proficuus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,10 
marg.| {LYR69.4.10L1} { f} In hoc enim laboramus et maledicimur ] id est obprobria sustinemus.
marg.| {LYR69.4.10L2} { g} Quia speramus in Deum vivum ] quia fidelis est redendo premium, ideo subditur:
marg.| {LYR69.4.10L3} { h} Qui est Salvator hominum ] quantum ad sufficientiam ex parte sui.
marg.| {LYR69.4.10L4} { i} Maxime fidelium ] dicitur maxime quia eorum est Salvator quantum ad sufficientiam et efficaciam.
Numérotation du verset 1Tim. 4,11 
marg.| {LYR69.4.11L1} { k} Precipe hec ] ut habens auctoritatem.
marg.| {LYR69.4.11L2} { l} Et doce ] ut habens scienciam.
Numérotation du verset 1Tim. 4,12 
marg.| {LYR69.4.12L1} { m} Nemo adolescentiam tuam contemnat ] id est licet sis iuvenis etate, tamen sis senex in moribus ut nullus habeat occasionem te contemnendi, ideo subditur:
marg.| {LYR69.4.12L2} { n} Sed exemplum esto fidelium in verbo ] sane doctrine.
marg.| {LYR69.4.12L3} { o} In conversatione ] sancte vite.
marg.| {LYR69.4.12L4} { p} In caritate ] quantum ad perfectionem affectus.
marg.| {LYR69.4.12L5} { q} In fide ] quantum ad perfectionem intellectus, licet autem caritas et fides sunt interius in mente, tamen relucent exterius in opere, ideo subditur:
marg.| {LYR69.4.12L6} { r} In   castitate ] id est in mundicia corporis et anime.
Numérotation du verset 1Tim. 4,13 
marg.| {LYR69.4.13L1} { s} Dum venio ] hic consequenter inducit Timotheum ad Sacre Scripture studium, dicens:
marg.| {LYR69.4.00L} { t} Attende lectioni ] legi prophetarum et Evangelii, et quia illud quod accipitur in studio debet refundi per exhortationem et doctrinam in populo. Ideo subditur:
marg.| {LYR69.4.00L} { v} Exhortari omni ] quantum ad agenda.
marg.| {LYR69.4.00L} { x} Et doctrine ] quantum ad credenda.
Numérotation du verset 1Tim. 4,14 
marg.| {LYR69.4.14L1} { y} Noli negligere gratiam que est in te ] ne de talento abscondito arguaris.
marg.| {LYR69.4.00L} { z} Que data est tibi per prophetiam ] fuit ordinatus.
marg.| {LYR69.4.00L} { a} Cum ipositione manuum presbyterii ] est autem presbyterium dignitas vel officium presbyterii et accipitur hic presbyterium pro episcopatu, sicut econverso sub nomine episcopi vel episcopatus comprehenditur presbyter seu presbyteratus ut in principio capituli precedente et dicit:
marg.| {LYR69.4.00L} { b} Manuum ] in plurali quia in consecratione episcopi plures requiruntur alii episcopi.
Numérotation du verset 1Tim. 4,15 
marg.| {LYR69.4.15L1} { c} Hec meditare ] scilicet sacram lectionem ut predictum est et officii tui dignitatem.
marg.| {LYR69.4.15L2} { d} In his esto ] in opere exequendo per doctrinam sanam et alia pertinentia ad dignitatem episcopalem.
marg.| {LYR69.4.15L3} { e} Ut perfectus tuus manifestus sit omnibus ] ita quod omnes participant te proficere non solum tibi, sed etiam Ecclesie.
Numérotation du verset 1Tim. 4,16 
marg.| {LYR69.4.16L1} { f} Attende enim tibi ] qualiter vivas.
marg.| {LYR69.4.16L2} { g} Et doctrine ] qualiter doceas sicut Christus cepit facere et post docere.
marg.| {LYR69.4.16L3} { h} Insta in illis ] diligenter exequendo.
marg.| {LYR69.4.16L4} { i} Hoc enim faciens ] etc. patet ex dicitis sententia.
marg.| {LYR69.4.16L5} { k} Seniorem ] premisso actu docendi generaliter qu ad omnes hic consequenter ponitur docendi modus quo ad personas speciale, nam sicut dicit, Gregorius in <Regula> Pastoralis, secundum qualitatem auditorum debet formari sermo doctorum. Sciendum etiam quod corripere {Ed1485.519rb} aliquem verbo est eum docere. Dicit igitur: a
a Nota : Nicolas de Lyre (Ed1485) poursuit le chap. 4 iusqu’à 1Tim 5:2 [MM2023]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Tim. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=69&chapitre=69_4)

Notes :