Capitulum 14
Numérotation du verset
4Rg. 14,1
Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda.
Numérotation du verset
4Rg. 14,2
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset Viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Hierusalem.
Numérotation du verset
4Rg. 14,3
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius, iuxta omnia que fecit Ioas pater suus fecit,
Numérotation du verset
4Rg. 14,4
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit. Adhuc enim populus immolabat et adolebat incensum1 in excelsis.
1 incensum]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,5
Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum,
Numérotation du verset
4Rg. 14,6
filios autem eorum qui occiderant non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi sicut precepit Dominus dicens : non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus,
sed unusquisque in peccato suo morietura.
0 Cf. Dt. 24, 16.
Numérotation du verset
4Rg. 14,7
Ipse
percussit Edom in valle Salinarum
decem millia et apprehendit Petram in prelio.
Vocavitque nomen eius Iezechel2 usque in presentem diem.
2 Iezechel] Iecethel
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,8
Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel dicens : Veni et videamus nos.
Numérotation du verset
4Rg. 14,9
Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda dicens : Carduus Libani misit ad cedrum que est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestie saltus que sunt in Libano et conculcaverunt carduum.
Numérotation du verset
4Rg. 14,10
Percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum. Contentus esto gloria tua3 et sede in domo tua. Quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum ?
3 tua]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,11
Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iude.
Numérotation du verset
4Rg. 14,12
Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
Numérotation du verset
4Rg. 14,13
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochozie4 cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem. Et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
4 Ochozie] Ahazie
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,14
Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa que inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam.
Numérotation du verset
4Rg. 14,15
Reliqua autem verborum Ioas que fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,16
Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 14,17
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel viginti quinque annis.
Numérotation du verset
4Rg. 14,18
Reliqua autem sermonum Amasie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,19
Factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem. At ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
Numérotation du verset
4Rg. 14,20
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David.
Numérotation du verset
4Rg. 14,21
Tulit autem universus populus Iude Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
Numérotation du verset
4Rg. 14,22
Ipse edificavit Ahilam et restituit eam Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.
Numérotation du verset
4Rg. 14,23
Anno quinto decimo Amasie filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno,
Numérotation du verset
4Rg. 14,24
et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 14,25
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis,
iuxta sermonem Domini Dei Israel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth que est in Ophel5.
5 Ophel
Rusch
ΩM] Opher
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,26
Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere
et extremos et non esset qui auxiliaretur Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 14,27
Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de6 sub celo sed salvabit7 eos in manu Ieroboam filii Ioas.
6 de]
om. Weber
|
7 salvabit] salvavit
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 14,28
Reliqua autem sermonum Ieroboam et universa que fecit et fortitudo eius qua preliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Iude in Israel, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,29
Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.
Capitulum 14
Numérotation du verset
4Rg. 14,1
Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda.
Numérotation du verset
4Rg. 14,2
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset Viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Hierusalem.
Numérotation du verset
4Rg. 14,3
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius, iuxta omnia que fecit Ioas pater suus fecit,
marg.|
ET
FECIT
RECTUM
CORAM
DOMINO. R<ABANUS>. Amasias fecit bonum in conspectu Domini sed non corde perfecto. Bona quippe opera que placent Deo fecitb sed non corde perfectob quia sub simulata specie coram hominibus ostendebatb et sic coram Deo accepta non erant.
Numérotation du verset
4Rg. 14,4
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit. Adhuc enim populus immolabat et adolebat incensum1 in excelsis.
1 incensum]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,5
Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum,
Numérotation du verset
4Rg. 14,6
filios autem eorum qui occiderant non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi sicut precepit Dominus dicens : non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus,
interl.|
in plerisque <codicibus> vacat
sed unusquisque in peccato suo morietur2.
2 Cf. Dt. 24, 16.
Numérotation du verset
4Rg. 14,7
Ipse
interl.|
Amasias
percussit Edom in valle Salinarum
interl.|
vetus editio quasi nomen regionis gemelam posuit
marg.|
IN
VALLE
SALINARUM. RABANUS. Vallis Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel feno salsuginis deciso et siccato et incenso. Vel aquis puteorum salsis fervefactis et usque ad salis firmitatem coquendo perductis. Vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit.
decem millia et apprehendit Petram in prelio.
marg.|
PETRAM
IN
PRELIO. RA<BANUS>. RA<BANUS>. Petra civitas est Arabie nobilis in terra Edom que in libro Numeria Recem dicitur et a Syris sic appellatur. Sed Iosephus non civitatem dicit sed magnam Petram in Arabia constitutam.
a Cf. Nm. 31, 8.
Vocavitque nomen eius Iezechel3 usque in presentem diem.
3 Iezechel] Iecethel
Weber
marg.|
IEZECHEL. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur ‘cetus Dei’ vel ‘auxilium Dei’ agente eo fideliter, ut perennis videretur memorie quod hanc vel cetus populi Dei, vel Deo adiuvante ceperit.
Numérotation du verset
4Rg. 14,8
Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel dicens : Veni et videamus nos.
Numérotation du verset
4Rg. 14,9
Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda dicens : Carduus Libani misit ad cedrum que est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestie saltus que {t. 2, Erfurt, f. 81va ; facsim., p. 162a} sunt in Libano et conculcaverunt carduum.
Numérotation du verset
4Rg. 14,10
Percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum. Contentus esto gloria tua4 et sede in domo tua. Quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum ?
4 tua]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,11
Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iude.
Numérotation du verset
4Rg. 14,12
Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
Numérotation du verset
4Rg. 14,13
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochozie5 cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem. Et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
5 Ochozie] Ahazie
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,14
Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa que inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam.
Numérotation du verset
4Rg. 14,15
Reliqua autem verborum Ioas que fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,16
Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 14,17
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel viginti quinque annis.
Numérotation du verset
4Rg. 14,18
Reliqua autem sermonum Amasie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,19
Factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem. At ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
Numérotation du verset
4Rg. 14,20
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem {t. 2, Erfurt, f. 81vb ; facsim., p. 162b} cum patribus suis in civitate David.
Numérotation du verset
4Rg. 14,21
Tulit autem universus populus Iude Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
Numérotation du verset
4Rg. 14,22
Ipse edificavit Ahilam et restituit eam Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.
Numérotation du verset
4Rg. 14,23
Anno quinto decimo Amasie filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno,
Numérotation du verset
4Rg. 14,24
et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 14,25
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis,
marg.|
{t. 2, Erfurt, f. 81vb ; facsim., p. 162b}
IPSE
RESTITUIT
TERMINOS
ISRAEL
AB
INTROITU. R<ABANUS>. De Ieroboam dicitur :
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis
.
Emath
que nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem Solitudinis mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octoginta usque ad Zoaros Arabie, in longitudine centum quinquaginta usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Ieroboam castrametatus contra Syros omnem eorum provinciam sicut Ionas prophetaverat devastavit.
iuxta sermonem Domini Dei Israel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth que est in Ophel6.
6 Ophel
Rusch
ΩM] Opher
Weber
interl.|
vel
Ophal
marg.|
QUE
EST
OPHEL.
Ophel
turris erat non longe a templo enormis magnitudinis et altitudinis. Unde
Ophel
dicitur, id est tenebrarum sive nubea eo quod usque ad nubes caput erigat que in Zachariab ‘turris nebulosa’ vocatur.
b
Revera : Mi. 4, 8.
Numérotation du verset
4Rg. 14,26
Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere
interl.|
vel carceris
et extremos et non esset qui auxiliaretur Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 14,27
Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de7 sub celo sed salvabit8 eos in manu Ieroboam filii Ioas.
7 de]
om. Weber
8 salvabit] salvavit
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,28
Reliqua autem sermonum Ieroboam et universa que fecit et fortitudo eius qua preliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Iude in Israel, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,29
Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_14)

Notes :