Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset 4Rg. 12,1 

Anno septimo Iehu regnavit Ioas. Quadraginta annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
Numérotation du verset 4Rg. 12,2 

Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos.
Numérotation du verset 4Rg. 12,3 

Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum.
Numérotation du verset 4Rg. 12,4 

Dixitque Ioas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum que illata fuerit in templum Domini a pretereuntibus que offertur pro pretio anime
et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,5 

accipiant illam sacerdotes
iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
Numérotation du verset 4Rg. 12,6 

Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi.
Numérotation du verset 4Rg. 12,7 

Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis : Quare sartatecta non instaurastis templi ? Nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.
Numérotation du verset 4Rg. 12,8 

Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sarta tecta domus.
Numérotation du verset 4Rg. 12,9 

Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper,
et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini,
mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam que deferebatur ad templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,10 

Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam que inveniebatur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,11 

et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui preerant cementariis domus Domini. Qui impendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,12 

et sarta tecta faciebant et in his qui cedebant saxa, ut1 emerent ligna et lapides qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis que indigebant expensa ad muniendam domum.
1 ut] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,13 

Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydrie templi Domini
et fuscinule
et thuribula
et tube
et2 omne vas aureum et argenteum de pecunia que inferebatur in templum Domini.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,14 

His enim qui faciebant opus dabatur, ut instauraretur templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,15 

Et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam.
Numérotation du verset 4Rg. 12,16 

Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis
non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat.
Numérotation du verset 4Rg. 12,17 

Tunc ascendit Azael rex Syrie et pugnabat contra Geth, cepitque eam. Et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 12,18 

Quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata que consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias3 patres eius reges Iuda et que ipse obtulerat, et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis. Misitque Azaeli regi Syrie et recessit ab Hierusalem.
3 Ochozias] Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,19 

Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 12,20 

Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se, percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela.
Numérotation du verset 4Rg. 12,21 

Iosachar4 namque filius Semath et Iozabath5 filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est. Et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
4 Iosachar] Iozachar Weber |
5 Iozabath Rusch ] Iozabad Weber |

Capitulum 12

Numérotation du verset 4Rg. 12,1 
Anno septimo Iehu regnavit Ioas. Quadraginta annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
Numérotation du verset 4Rg. 12,2 
Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos.
Numérotation du verset 4Rg. 12,3 
Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat {t. 2, Erfurt, f. 80ra ; facsim., p. 159a} et adolebat in excelsis incensum.
Numérotation du verset 4Rg. 12,4 
Dixitque Ioas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum que illata fuerit in templum Domini a pretereuntibus que offertur pro pretio anime
interl.| Unde in Exodo : “Quando tuleris summam filiorum Israel dabunt singuli pretium pro animabus eius et non erit plaga”a pro pretio anime.
a Cf. Ex. 30, 12.
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 80ra ; facsim., p. 159a} DIXITQUE  IOAS  AD  SACERDOTES.  OMNEM  PECUNIAM. Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, que a pretereuntibus iustis scientie spiritualis vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, per predicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferatur, quatinus ibi quodcumque scissum per errorem vel vitia invenerint restaurent ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.
et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,5 
accipiant illam sacerdotes
interl.| predicatores
iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
marg.| SARTATECTA. R<ABANUS>. Dicit ruinas domus Domini ut quod cadere ceperat fulciretur. Legitur enim in Paralipomenon quod Athalia et filii eius, id est sacerdotes idolorum, (quia legitur non habuisse filium) destruxerunt domum Domini et de sanctificatis fecerunt Baalb.
b Cf. 2Par. 24, 7.
Numérotation du verset 4Rg. 12,6 
Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi.
marg.| IGITUR  USQUE  AD  VICESIMUM. RA<BANUS>. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Iudea fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit et per sancte Trinitatis fidem decalogum in Moysi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.
Numérotation du verset 4Rg. 12,7 
Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis : Quare sartatecta non instaurastis templi ? Nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.
marg.| AD  INSTAURATIONEM  TEMPLI  REDDITE. RABANUS. Dominus evangelicis doctoribus ait : «Predicate evangelium omni creature»c, «infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, gratis accepistis gratis date»d.
c Mc. 16, 15.
d Cf. Mt. 10, 8.
Numérotation du verset 4Rg. 12,8 
Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sarta tecta domus.
Numérotation du verset 4Rg. 12,9 
Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper,
marg.| ET  TULIT  IOIADA  GAZOPHYLACIUM. RA<BANUS>. Pontifex noster qui seipsum obtulit hostiam Deoe   gazophylacium unum posuit, id est unam catholicam Ecclesiam fecit cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad celos paravit.
e Cf. Eph. 5, 2.
et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini,
marg.| ET  POSUIT  ILLUD  IUXTA  ALTARE. RA<BANUS>.   Altare : corpus Domini iuxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo coniuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad eternam beatitudinem quam dextera significat pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes qui custodiunt ostia templi omnem pecuniam que defertur ad templum, cum predicatores qui servant introitum fidei offerunt vota fidelium in verbis et operibus, et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.
mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam que deferebatur {t. 2, Erfurt, f. 80rb ; facsim., p. 159b} ad templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,10 
Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam que inveniebatur in domo Domini,
marg.| SCRIBA  REGIS  ET  PONTIFEX. RA<BANUS>. Summi sunt doctores qui pecuniam collatam iuxta numerum et mensuram illis tribuebant qui preerant fabris et cementariis, hoc est dispensatoribus verbi Dei qui evangelici tritici mensuramf conservis suis his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in edificio divino componunt tribuebant.
f Cf. 12, 42.
marg.| RA<BANUS>. Apostoli quos principes in Ecclesia electio divina constituit per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt quatinus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis preficerent quorum alii fabricabant ligna, cum se {t. 2, Erfurt, f. 80rb ; facsim., p. 159b} et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illa que per heresim et schismata rupta erant reedificabant. Alii saxa cedebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis que indigebant expensa ad domum Domini muniendam iuxta illud : «Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi»g.
g Eph. 4, 7.
Numérotation du verset 4Rg. 12,11 
et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui preerant cementariis domus Domini. Qui impendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,12 
et sarta tecta faciebant et in his qui cedebant saxa, ut1 emerent ligna et lapides qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis que indigebant expensa ad muniendam domum.
1 ut] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,13 
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydrie templi Domini
interl.| aquam sapientie divine continentes
marg.| VERUMTAMEN  NON  FIEBANT etc. RA<BANUS>. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in edificium domus, quia alia debet esse doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua iam perfecti instruuntur ad scientie plenitudinem. Vasa Domini sunt qui iam apti sunt ad capienda munera divina et habiles sunt ad ministerium Dei.
marg.| Non fiebant ex eadem pecunia hydrie etc. In Paralipomenon : «Cum complessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecunie, de qua facta sunt vasa templi»h. Non est contrarium, quia non de eadem pecunia que offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecunie que et aliis donationibus fuerat collata.
h 2Par. 24, 14.
et fuscinule
marg.| FUSCINULE. RA<BANUS>. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, nec non et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri, quia sunt in verbis Dei que nostre humilitati revelare dignatus est, sunt alia que nostre capacitatis mensuram transcendunt.
et thuribula
marg.| THURIBULA. R<ABANUS>. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt : «Dirigatur oratio mea scilicet in conspectu tuo»i.
i Cf. Ps. 140, 2.
et tube
marg.| TUBE. RA<BANUS>. Doctores qui toto orbe vocem evangelice predicationis emittunt2 unde : «Quasi tuba exalta vocem tuam»j.
j Is. 58, 1.
2 emittunt] emuittunt cacogr. Rusch
et3 omne vas aureum et argenteum de pecunia que inferebatur in templum Domini.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,14 
His enim qui faciebant opus dabatur, ut instauraretur templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,15 
Et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam.
marg.| ET  NON  FIEBAT  RATIO. RABANUS. Tam religiosi fuerunt ut nullus dubitaverit quin pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.
Numérotation du verset 4Rg. 12,16 
Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis
interl.| unde in Exodo : “Quando tuleris summam filiorum Israel, dabunt singuli pretium pro animabus suis et non erit plaga”k
k Ex. 30, 12.
marg.| PECUNIAM  VERO  PRO  DELICTO. RABANUS. Hic ostenditur quod confessio peccatorum et penitentia non proprio cuiusque, sed sacerdotum iudicio pagenda est, quorum est discernere inter mundum et immundum, et lepre maculam diiudicare.
{t. 2, Erfurt, f. 80va ; facsim., p. 160a} non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat.
Numérotation du verset 4Rg. 12,17 
Tunc ascendit Azael rex Syrie et pugnabat contra Geth, cepitque eam. Et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 12,18 
Quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata que consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias4 patres eius reges Iuda et que ipse obtulerat, et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis. Misitque Azaeli regi Syrie et recessit ab Hierusalem.
4 Ochozias] Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,19 
Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 12,20 
Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se, percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela.
Numérotation du verset 4Rg. 12,21 
Iosachar5 namque filius Semath et Iozabath6 filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est. Et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
5 Iosachar] Iozachar Weber
6 Iozabath Rusch ] Iozabad Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_12)

Notes :