Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset 4Rg. 3,1 

Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria, anno octavo decimo Iosaphat regis Iude regnavitque duodecim annis,
Numérotation du verset 4Rg. 3,2 

et fecit malum coram Domino sed non sicut pater eius1 et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius.
1 eius] suus Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,3 

Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabath2 qui peccare fecit Israel adhesit nec recessit ab eis.
2 Nabath Weber ] Nadab Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 3,4 

Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum et centum millia arietum cum velleribus suis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,5 

Cumque mortuus fuisset Achab prevaricatus est fedus quod habebat cum rege Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 3,6 

Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 3,7 

Misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens : Rex Moab recessit a me. Veni mecum contra eum3 ad prelium. Qui respondit : Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui.
3 eum] Moab Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,8 

Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumee.
Numérotation du verset 4Rg. 3,9 

Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iuda et rex Edom,
et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et iumentis que sequebantur eos.
Numérotation du verset 4Rg. 3,10 

Dixitque rex Israel : Heu, heu, heu4. Congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab.
4 heu…heu] eheu eheu eheu Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,11 

Et ait Iosaphat : Estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israel : Est hic Eliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Elie.
Numérotation du verset 4Rg. 3,12 

Et ait Iosaphat : Est apud eum sermo Domini ? Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat rex Iuda5 et rex Edom.
5 rex Iuda] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,13 

Dixit autem Eliseus ad regem Israel : Quid mihi et tibi est ? Vade ad prophetas patris tui et matris tue. Et ait illi rex Israel : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab ?
Numérotation du verset 4Rg. 3,14 

Dixit autem Eliseus : Vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iude erubescerem ne attendissem quidem te nec respexissem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,15 

Nunc autem adducite mihi psaltem6. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini et ait :
6 psaltem] psalten Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,16 

Hec dicit Dominus : Facite alveum torrentis huius fossas et fossas.
Numérotation du verset 4Rg. 3,17 

Hec enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familie vestre et iumenta vestra.
Numérotation du verset 4Rg. 3,18 

Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras7
7 in manus vestras] manu vestra Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,19 

et percutietis omnem civitatem munitam,
et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
Numérotation du verset 4Rg. 3,20 

Factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet, et ecce aque veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,21 

Universi autem Moabite audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,22 

Primoque mane surgentes, et orto iam sole, ex adverso aquarum viderunt Moabite contra aquas rubras quasi sanguinem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,23 

Dixeruntque : Sanguis gladii est8. Pugnaverunt reges contra se et cesi sunt mutuo. Nunc perge ad predam Moab.
8 gladii est] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,24 

Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab. At illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab,
Numérotation du verset 4Rg. 3,25 

et civitates destruxerunt, et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides repleverunt, et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent. Et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa.
Numérotation du verset 4Rg. 3,26 

Quod cum vidisset rex Moab prevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom et non potuerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 3,27 

Arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum, et facta est indignatio magna in Israel. Statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.

Capitulum 3

Numérotation du verset 4Rg. 3,1 
Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria, anno octavo decimo Iosaphat regis Iude regnavitque duodecim annis,
Numérotation du verset 4Rg. 3,2 
et fecit malum coram Domino sed non sicut pater eius1 et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius.
1 eius] suus Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,3 
Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabath2 qui peccare fecit Israel adhesit nec recessit ab eis.
2 Nabath Weber ] Nadab Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 3,4 
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum et centum millia arietum cum velleribus {t. 2, Erfurt, f. 73ra ; facsim., p. 145a} suis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,5 
Cumque mortuus fuisset Achab prevaricatus est fedus quod habebat cum rege Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 3,6 
Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 3,7 
Misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens : Rex Moab recessit a me. Veni mecum contra eum3 ad prelium. Qui respondit : Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui.
3 eum] Moab Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,8 
Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumee.
Numérotation du verset 4Rg. 3,9 
Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iuda et rex Edom,
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 73ra ; facsim., p. 145a} REX  ISRAEL  REX  IUDA  REX  EDOM. RA<BANUS>. Tres reges contra Moab bellantes rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, hereticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur : de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit : «Vos ex patre diabolo estis»a. Hi adversantur Ecclesie minis persecutionibus et dolo, sed per Christum qui caput est Christianorum effugantur.
a Io. 8, 44.
et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et iumentis que sequebantur eos.
Numérotation du verset 4Rg. 3,10 
Dixitque rex Israel : Heu, heu, heu4. Congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab.
4 heu…heu] eheu eheu eheu Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,11 
Et ait Iosaphat : Estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israel : Est hic Eliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Elie.
Numérotation du verset 4Rg. 3,12 
Et ait Iosaphat : Est apud eum sermo Domini ? Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat rex Iuda5 et rex Edom.
5 rex Iuda] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,13 
Dixit autem Eliseus ad regem Israel : Quid mihi et tibi est ? Vade ad prophetas patris tui et matris tue. Et ait illi rex Israel : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab ?
Numérotation du verset 4Rg. 3,14 
Dixit autem Eliseus : Vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iude erubescerem ne attendissem quidem te nec respexissem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,15 
Nunc autem adducite mihi psaltem6. Cumque caneret psaltes, facta est super eum {t. 2, Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 145b} manus Domini et ait :
6 psaltem] psalten Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,16 
Hec dicit Dominus : Facite alveum torrentis huius fossas et fossas.
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 145b} FACITE  ALVEUM. RA<BANUS>. Propheta populo siti fatigato, per miraculum consulit et prophetie dicta consilium prebent fidelibus qualiter spirituali doctrina animum reficiant.
marg.| RA<BANUS>. Fossas in alveo torrentis facit qui profunda mysteria in Scripturis querit. Que absque pluvia et vento aqua replentur quia sepe absque humano solacio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Ioannes dicit : «Non necesse habetis ut aliquis vos doceat sed sicut unctio eius docet vos de omnibus»b. Unde bibent homines et iumenta, id est doctrinam accipient ingeniosi et simplices.
b 1Io. 2, 27.
Numérotation du verset 4Rg. 3,17 
Hec enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familie vestre et iumenta vestra.
Numérotation du verset 4Rg. 3,18 
Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras7
7 in manus vestras] manu vestra Weber
marg.| PARUMQUE  EST  HOC. R<ABANUS>. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire quin etiam debent ea aliis predicare, et contradicentes redarguere quibus promissa est certa de hoste victoria ut percutiant omnem civitatem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,19 
et percutietis omnem civitatem munitam,
marg.| CIVITATEM  MUNITAM. RA<BANUS>. Civitas secularis est prudentia in qua philosophi et heretici confidunt. Hec per predicatores subvertitur.
et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
marg.| LIGNUM. RA<BANUS>. Non quod facit fructum sed mortiferum, quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis eterni.   Fontes aquarum obturantur, cum heresiarche suis consequacibus per catholicos damnantur. ‘Agri egregii   lapidibus operiuntur’, cum venustas locutionis heretice et philosophice anathematis pondere obruitur. Remanent tantum ‘muri fictiles’, id est false rationes, que   a fundibulariis , id est sanctis predicatoribus, ad nihilum rediguntur.
marg.| RA<BANUS>. Ita philosophi verbum crucis stultitiam existimantesc, derident passionem Christi et Ecclesie martyrium dementiam existimant.
c Cf. 1Cor. 1, 23.
Numérotation du verset 4Rg. 3,20 
Factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet, et ecce aque veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,21 
Universi autem Moabite audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,22 
Primoque mane surgentes, et orto iam sole, ex adverso aquarum viderunt Moabite contra aquas rubras quasi sanguinem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,23 
Dixeruntque : Sanguis gladii est8. Pugnaverunt reges contra se et cesi sunt mutuo. Nunc perge ad predam Moab.
8 gladii est] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,24 
Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab. At illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab,
Numérotation du verset 4Rg. 3,25 
et civitates destruxerunt, et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides repleverunt, et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent. Et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa.
Numérotation du verset 4Rg. 3,26 
{t. 2, Erfurt, f. 73va ; facsim., p. 146a} Quod cum vidisset rex Moab prevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom et non potuerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 3,27 
Arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum, et facta est indignatio magna in Israel. Statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_3)

Notes :