Glossa ordinaria

Capitulum 20

Numérotation du verset 4Rg. 20,1 

In diebus illis egrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei : Hec dicit Dominus Deus, precipe domui tue. Morieris enim et non vives.
Numérotation du verset 4Rg. 20,2 

Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 20,3 

Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
Numérotation du verset 4Rg. 20,4 

Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini
ad eum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 20,5 

Revertere et dic Ezechie duci populi mei. Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
Audivi orationem tuam,
vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te. Die autem1 tertio ascendes templum Domini,
1 autem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,6 

et addam diebus tuis quindecim annos,
sed et de manu regis Assyriorum liberabo te,
et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum.
Numérotation du verset 4Rg. 20,7 

Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius curatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 20,8 

Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 20,9 

cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino. Quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat2 umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
2 ascendat] accedat Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,10 

Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,11 

Invocavit itaque Isaias propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Achaz retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,12 

In illo tempore3 misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum
3 illo tempore] inv. Weber
litteras et munera ad Ezechiam. Audierat enim quod egrotasset Ezechias.
Numérotation du verset 4Rg. 20,13 

Letatus est autem in adventu4 eorum Ezechias,
4 adventu] adventum Weber
et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum,
et pigmenta varia,
unguenta quoque,
et domum vasorum suorum,
et omnia que habere potuit5 in thesauris suis. Non fuit verbum6 quod non ostenderit7
5 potuit] potuerat Weber |
6 verbum] om. Weber |
7 ostenderit] monstraret Weber |
eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
Numérotation du verset 4Rg. 20,14 

Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei : Quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias :
De terra longinqua
venerunt ad me8 de Babylone.
8 ad me] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,15 

At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quecumque9 sunt in domo mea viderunt, nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
9 quecumque] que Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,16 

Dixit itaque Isaias Ezechie : Audi sermonem Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 20,17 

Ecce dies venient et auferentur omnia que sunt in domo tua et que condiderunt
patres tui usque in diem hanc in Babylone. Non remanebit quicquam ait Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,18 

Sed et de filiis tuis qui egredientur a10 te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
10 a] ex Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,19 

Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus est. Sit tantum11 pax et veritas in diebus meis.
11 tantum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,20 

Reliqua autem sermonum Ezechie et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aqueductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 20,21 

Dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo.

Capitulum 20

Numérotation du verset 4Rg. 20,1 
In diebus illis egrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei : Hec dicit Dominus Deus, precipe domui tue. Morieris enim et non vives.
marg.| IN  DIEBUS  ILLIS  EGROTAVIT etc. RA<BANUS>. Ne elevaretur cor Ezechie post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur, audit se esse moriturum ut conversus ad Dominum flectat sententiam.
marg.| RA<BANUS>. Cuncta Deus secutura presciens, ante secula decrevit qualiter per secula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechie addidit Deus eum tamen cum mori permisit, tunc prescivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est protinus ad eius lacrimas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur qui elatus Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia sue iustitie et meritis deputavit. Nec prefixum in presentia Dei tempus vite plongatum est, sed illud quod peccando amiserat ex largitate Dei redditum. Qui cum moriturum predixit, ante penitentiam illius prescivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit iuxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute ne lacrimas assistentibus ostentaret ut tota mente Deum deprecaretur.
Numérotation du verset 4Rg. 20,2 
Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens :
marg.| QUI  CONVERTIT  FACIEM  SUAM etc. RA<BANUS>. Felix conscientia que afflictionis tempore bonorum operum recordatur, quomodo alibi scriptum est : «Qui gloriatur purum se habere cor»a. Sed perfectionem cordis dicit in eo quod idola destruxit, templi valuas aperuit, serpentem eneum comminuit, et cetera fecit que Scriptura commemorat. Plerumque iusti necessitate aliqua sua conguntur opera fateri, quod cum iniusti audiunt elationem putant, ex suis enim cordibus dicta iustorum pensant, sicut gravis culpa est, sibi hominem arrogare quod non est, sic culpa nulla est si humiliter dicat quod bonum est. Unde contingit ut iusti et iniusti habeant verba similia, et in quibus Dominus ab his offenditur in eis verbis, ab illis placatur. Ecce Phariseus se iustificat in opereb, Ezechias etiam in cogitatione. Unde ille offendit, inde iste Deum placavit cuius confessionem perfectionis Dominus non despexit, quem mox precibus suis exaudivit. Verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum.
a Cf. Prv. 20, 9.
b Cf. Lc. 18, 9-14.
Numérotation du verset 4Rg. 20,3 
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
marg.| FLEVIT  ITAQUE  EZECHIAS. RA<BANUS>. Flevit propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram, quia nondum Ezechias filium habebat. Nam post mortem eius Manasses, cum duodecim esset annorum, regnare cepit. Ex quo perspicuum est, post tertium annum concesse vite Manassen esse generatum. Alii afferunt quamvis sanctos viros morte terreri propter ignorationem sententie Dei, quam sedem {t. 2, Erfurt, f. 86va ; facsim., p. 172a} habituri sunt. Post mortem simul fati questio solvitur, ac necessitatis vincula atque causarum quod nequaquam dies mortis singulis prefinita sit, sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis, vel vivat aliquis vel moriatur. Presertim cum et statuta mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,4 
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini
interl.| RABANUS. Ut ipse sanaret qui percusserat
ad eum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 20,5 
Revertere et dic Ezechie duci populi mei. Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
interl.| RABANUS. Quasi cuius opera sectaris
Audivi orationem tuam,
interl.| Quoniam ambulaverat coram Domino in veritate et corde perfecto et fleverat et Deo placitum fecerat
vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te. Die autem1 tertio ascendes templum Domini,
1 autem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,6 
et addam diebus tuis quindecim annos,
interl.| RABANUS. Quos non postulaverat
sed et de manu regis Assyriorum liberabo te,
interl.| RABANUS. Cum vita regni securitas promittitur
{t. 2, Erfurt, f. 86va ; facsim., p. 172a} et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum.
Numérotation du verset 4Rg. 20,7 
Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius curatus est.
marg.| AFFERTE  MASSAM etc. RA<BANUS>. Verbum sim, ut aiunt Hebrei, ulcus sonat non vulnus. Hoc infligitur sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio aroc interpretati sunt quod morbum regium intelligunt. Cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quecumque sunt dulcia Dei ergo potentia monstratur dum per res noxias sanitas restituitur. Alii sim ‘apostema’ suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et iuxta artem medicorum omnis sanies, siccioribus ficis atque contusis, in cutis superficiem provacatur.
Numérotation du verset 4Rg. 20,8 
Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 20,9 
cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino. Quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat2 umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
2 ascendat] accedat Weber
marg.| VIS  UT  ASCENDAT. RA<BANUS>. Datur signum ut sol decem gradibus revertatur. Gradus autem Symmachus intellexit in lineis horologii in quo ita erant extructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. Erat hora diei decima, quando hec propheta regi loquebatur :   Vis ergo inquit ut ascendat umbra decem lineis, procedente sole super terram per boreales plagas usque ad orientem, quod subtus terram quotidiana consuetudine sui cursus erat facturus.   An ut revertatur umbra totidem gradibus, conversa retrorsum facie solis, ipsoque per australem plagam ad orientem regresso. Quod rex maluit quia maioris poterat esse miraculi, si sol contrarium suo mori cursum ageret, quam si consueto processu incedens tametsi super terras elatus ad orientem quasi secundi diei mane, nulla interveniente nocte, facturus advolaret. Nam qui in insula Thule3, que est ultra Britanniam, vel in Scytharum finibus degunt, omni estate diebus aliquot vident, manifeste quomodo sol ab occidente ad orientem humilis redeat. Numquam autem hi qui interiora austri incolunt, vident solem per meridianas plagas ad orientem ab occasu redire. Quod signum et presentis temporis et futuri typus erat, ut quoniam sol reverteretur ad exordium sui, ita et Ezechie vita ad detractos annos rediret, nobisque in hebdoade et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vite spatia protelentur.
3 Thule (Θού Λ η)] scrips. , Tyle Rusch
marg.| RA<BANUS>. Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt et umbras figurarum in descensionem Christi interpretantur per quos iterum sol iustitiec Christus post resurrectionem ascendit. Primus gradus descensionis de celo in angelo fuit quia magni consilii nuntius eratd. Secundus gradus descensionis de angelo in patriarchis fuit quia «in omnibus - ut ait Apostolus - ipse operatus est» e. Tertius in legis datione quia in lege ipse est locutusf. Quartus in Iesu Nave ut populum in terram promissionis induceretg. Quintus in iudicibus quia eundem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Iudeorum quia in eis ipse regnabat. Septimus in prophetis quia per eos annuntiatur. Octavus in pontificibus quia ipse summus sacerdos est Patrish. Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos decem gradus, quasi per umbram legis priscei, Christus descendit, ac rursus, post resurrectionem suam, sol iustitiej Christus per eosdem gradus sursum in celum ascendit, et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.
c Cf. Mal. 4, 2.
d Cf. Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
e Cf. 1Cor. 12, 6.
f Cf. Ex. 20, 1-17.
g Cf. Ios. 1, 2.
h Cf. Hbr. 5, 10.
i Cf. Hbr. 10, 1.
j Cf. Mal. 4, 2.
Numérotation du verset 4Rg. 20,10 
Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,11 
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum {t. 2, Erfurt, f. 86vb ; facsim., p. 172b} et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Achaz retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,12 
In illo tempore4 misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum
4 illo tempore] inv. Weber
interl.| RABANUS. Nabuchodonosor secundum Hebreos
litteras et munera ad Ezechiam. Audierat enim quod egrotasset Ezechias.
marg.| IN  ILLO  TEMPO  MISIT. RA<BANUS>. Supra legitur quod Sennacherib rex Assyriorum cepit civitates Iuda, et misit Hierusalem partem exercitus, et cesis per angelum centum octoginta quinque millibus ipse fugit in Niniven. Quo interfecto, regnavit Asaraddon filius {t. 2, Erfurt, f. 86vb ; facsim., p. 172b} eius pro eo. Egrotavit Ezechias et recepit prophete nuntio sospitatem. Sole reverso ad ortum pene duplex dies est factus. Nunc legimus quod in tempore illo, id est eodem anno quo hec gesta sunt misit Merodach Baladan libros et munera ad Ezechiam, non Asaraddon de cuius morte vel vita Scriptura conticuit. Ex quo perspicuum est aliud fuisse tunc regnum Assyriorum, aliud Babyloniorum. Denique Samariam, id est decem tribus cepere Assyrii, Iudam postea cepere Chaldei quorum rex Nabuchodonosor. Audierat Merodach petitione Ezechie ad ortum solem conversum, quem Chaldei adorant, dumque regi mortali obsequium Deum suum prebuisse cognovissent, illum adorandum plus homine crediderunt.
marg.| RA<BANUS>. Tradunt Hebrei egrotasse Ezechiam quoniam, propter inauditam victoriam et Assyrii regis interitum, non cecinerunt laudes Domino quas cecinit Moyses pharaone submersok, et Debora, interfecto Sisaral et Anna genito Samuelem. Rursumque post corporis sanitatem et signi magnitudinem, afferi occasionem superbie, quam ut Dei cultor vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias quas Deo tribuente possederat. Ex quo iuxta leges tropologie discimus «non mittendas margaritas ante porcos»n. Qui enim fidelis est, spiritu abscondit negotia. Quare non prohibuit Dominus Ezechiam per prophetam ne ostenderetur domus Domini alienigenis ideo ut nota fierent que erant in corde eius, id est occulta elatio mentis qua coram Domino peccavit ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur.
k Cf. Ex. 15, 1-21.
l Cf. Idc. 5, 1-32.
m Cf. 1Rg. (1Sm.) 2, 1-11.
n Cf. Mt. 7, 6.
marg.| RA<BANUS>. Hypocrite quoque post magnas virtutes decrescuntur, quia celari in eisdem virtutibus nolunt, qui dum suasu malignorum spirituum iactantie acquiescunt, quasi hostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt. Unde tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientie sue memorato quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo que agimus, ne hoc in huius vite itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus.
o Cf. 2Cor. 1, 12.
marg.| RA<BANUS>. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderit eis cuncta que haberet in potestate sua, inter que precipua erat templi suppellex.
Numérotation du verset 4Rg. 20,13 
Letatus est autem in adventu5 eorum Ezechias,
5 adventu] adventum Weber
marg.| LETATUS  EST. RA<BANUS>. Verba dierum de Ezechia aiunt «in delegatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento, reliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia que erant in corde eius»p. Idcirco autem temptationi relictus est, quia post tantam victoriam et solis regressum et congratulationem regni potentissimi cor illius elevatum est. Denique in eodem volumine scribitur de Ezechia : «Egrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit ad Dominum, et exaudivit eum et dedit ei signum. Sed non iuxta beneficia retribuit, quia exaltatum est cor eius, et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Hierusalem»q. Et item : «Humiliatus est postea, eo quod exaltatum est cor eius, tam ipse quam habitatores Hierusalem, et idcirco non venit ira Dei super eos in diebus Ezechie»r. Letatus est ergo in adventu legatorum et datione munerum et congratulatione sanitatis sue ostenditque eis domum aromatum etc. Non fuit verbum (quod apud Hebreos pro re frequenter accipitur) quod non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua. Unde Dei ira iustissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis eius de cuius valvis atrii laminas ante iam tulerat.
p Cf. 2Par. 32, 31.
q Cf. 2Par. 32, 24-25.
r Cf. 2Par. 32, 26.
et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum,
interl.| thesauros auri et argenti
marg.| DOMUM  AROMATUM. RA<BANUS>. Quidam sepulcra regum opinantur que aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odorifere species ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur.
et pigmenta varia,
interl.| RABANUS. Odoramenta
unguenta quoque,
interl.| in hebreo : oleum bonum
et domum vasorum suorum,
interl.| gaze
et omnia que habere potuit6 in thesauris suis. Non fuit verbum7 quod non ostenderit8
6 potuit] potuerat Weber
7 verbum] om. Weber
8 ostenderit] monstraret Weber
interl.| Alias : non fuit quod non monstrasset
eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
Numérotation du verset 4Rg. 20,14 
Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei : Quid dixerunt viri isti aut unde venerunt {t. 2, Erfurt, f. 87ra ; facsim., p. 173a} ad te ? Cui ait Ezechias :
interl.| RABANUS. Cum supercilio legendum
De terra longinqua
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 87ra ; facsim., p. 173a} DE  TERRA  LONGINQUA. R<ABANUS>. Quasi dicat : Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt.
venerunt ad me9 de Babylone.
9 ad me] om. Weber
interl.| RABANUS. Que in orbe potentissima est
marg.| AD  ME. Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.
Numérotation du verset 4Rg. 20,15 
At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quecumque10 sunt in domo mea viderunt, nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
10 quecumque] que Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,16 
Dixit itaque Isaias Ezechie : Audi sermonem Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 20,17 
Ecce dies venient et auferentur omnia que sunt in domo tua et que condiderunt
interl.| non tuo sed patrum labore quesita
patres tui usque in diem hanc in Babylone. Non remanebit quicquam ait Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,18 
Sed et de filiis tuis qui egredientur a11 te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
11 a] ex Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,19 
Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus est. Sit tantum12 pax et veritas in diebus meis.
12 tantum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,20 
Reliqua autem sermonum Ezechie et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aqueductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 20,21 
Dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo.
marg.| DORMIVITQUE  EZECHIAS. In Paralipomenon dicitur quod : «Sepultus est Ezechias super sepulcra regum»s, quia eius sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.
s Cf. 2Par. 32, 33.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_20)

Notes :