Glossa ordinaria

Capitulum 19

Numérotation du verset 4Rg. 19,1 

Que cum audisset Ezechias1 scidit vestimenta sua
1 Ezechias] rex praem. Weber
et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 19,2 

Et misit Eliachim prepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.
Numérotation du verset 4Rg. 19,3 

Qui dixerunt : Hec dicit Ezechias : Dies tribulationis et increpationis et blasphemie dies iste. Venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens.
Numérotation du verset 4Rg. 19,4 

Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rapsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis que audivit Dominus Deus tuus. Et fac orationem pro reliquiis que reperte sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 19,5 

Venerunt ergo servi regis Ezechie ad Isaiam.
Numérotation du verset 4Rg. 19,6 

Dixitque eis Isaias : Hec dicetis domino vestro. Hec dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Numérotation du verset 4Rg. 19,7 

Ecce ego mittam2 ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et deiciam eum gladio in terra sua.
2 mittam] inmittam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,8 

Reversus est igitur Rapsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Audierat enim quod recessisset de Lachis.
Numérotation du verset 4Rg. 19,9 

Cumque audisset de Tharacha rege Ethiopie dicentes :
Ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 19,10 

Hec dicite Ezechie regi Iude. Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,11 

Tu enim ipse audisti que fecerunt3 reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt4 eas. Num ergo solus poteris liberari ?
3 fecerunt] fecerint Weber |
4 vastaverunt] vastaverint Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 19,12 

Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei ? Gozan videlicet et Aran et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar.
Numérotation du verset 4Rg. 19,13 

Ubi est rex Emath et rex Arphat5 et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava ?
5 Arphat] Arfad Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,14 

Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino,
Numérotation du verset 4Rg. 19,15 

et oravit in conspectu eius dicens : Domine Deus Israel, qui sedes super cherubin, tu es solus Deus6 regum omnium terre. Tu fecisti celum et terram.
6 solus Deus] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,16 

Inclina aurem tuam et audi. Aperi oculos tuos, Domine7, et vide, et audi omnia verba Sennacherib qui misit, ut exprobraret nobis Deum viventem.
7 Domine] ante oculos Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,17 

Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium,
Numérotation du verset 4Rg. 19,18 

et miserunt deos eorum in ignem. Non enim erant dii sed opera manuum hominum ex8 ligno et lapide et perdiderunt eos.
8 ex] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,19 

Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eorum9, ut sciant omnia regna terre quia tu es Dominus Deus solus.
9 eorum] eius Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,20 

Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens : Hec dicit Dominus Deus Israel, que deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi.
Numérotation du verset 4Rg. 19,21 

Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo : Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion, post tergum tuum caput movit filia Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 19,22 

Cui exprobrasti et quem blasphemasti ? Contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos ? Contra Sanctum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 19,23 

Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti : In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,
et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius. Et ingressus sum usque ad terminos eius et10 saltum Carmeli eius
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,24 

ego succidi, et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
Numérotation du verset 4Rg. 19,25 

Numquid non audisti
quid ab initio
fecerim ? Ex diebus antiquis
plasmavi illud, et nunc adduxi : Eruntque in ruinam
collium pugnantium civitates munite.
Numérotation du verset 4Rg. 19,26 

Et qui sedent in eis humiles manu,
contremuerunt
et confusi sunt.
Facti sunt quasi fenum agri,
et virens herba tectorum que arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
Numérotation du verset 4Rg. 19,27 

Habitaculum tuum
et egressum tuum, et introitum tuum11 et viam tuam ego prescivi, et furorem tuum contra me.
11 et introitum tuum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,28 

Insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti.
Numérotation du verset 4Rg. 19,29 

Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum.
Comede hoc anno quod
repereris : in secundo autem anno que sponte nascuntur, porro in tertio anno12 seminate et metite, plantate vineas et comedite fructus13 earum.
12 tertio anno] inv. Weber |
13 fructus] fructum Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 19,30 

Et quodcumque reliquum14
14 reliquum] relibuum cacogr. Rusch (q inv. )
fuerit de domo Iuda
mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,31 

De Hierusalem quippe egredientur reliquie, et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc.
Numérotation du verset 4Rg. 19,32 

Quam ob rem hec dicit Dominus de rege Assyriorum : Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clipeus, nec circumdabit eam munitio.
Numérotation du verset 4Rg. 19,33 

Per viam qua venit revertetur, et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 19,34 

Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,35 

Factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini,
et percussit in castris15 Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit.
15 in castris] castra Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,36 

Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Ninive.
Numérotation du verset 4Rg. 19,37 

Cumque adoraret in templo Nesrach16 deum suum,
16 Nesrach] Neserach Weber
Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum
et regnavit Asaraddon17 filius eius pro eo.
17 Asaraddon] Eseraddon Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset 4Rg. 19,1 
Que cum audisset Ezechias1 scidit vestimenta sua
1 Ezechias] rex praem. Weber
interl.| quia pro populi et sui peccatis esse credidit quod Rapsaces contra Dominum talia sit locutus
marg.| QUE  CUM  AUDISSET. RABANUS. Mira regis humilitas et prudentia. Dimisso regio cultu, et obvolutus sacco ad templum pergit de palatio. Principes sacerdotum non stolis, sed ciliciis, amictos mittit ad Isaiam et dicit : «Dies tribulationis nostre hec et correctionis Dei et blasphemie hostium»a. Ponitque similitudinem parturientis que ad partum pervenit et generare non possit.   Dominus Deus tuus . Non enim audemus dicere Dominum Deum nostrum, quo irascente tanta perpetimur. Et hanc habemus ultionis fiduciam quoniam vivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum. Leva ergo orationem nostram iacentem pro reliquiis populi que obsidentur. Prevenit eos Isaias, quia eo spiritu quo futura noscebat, etiam absentem regem audierat :   Hec, inquit, dicite Domino vestro : Dicit Dominus. Noli timere verba quibus non tu sed ego sum blasphematus . Nec dicam omnia que regi Assyrio faciam, sed quia dandus sit ei spiritus non Dei sed adversarii, et audito nuntio revertens ad terram suam corruet gladio, ut duo pariter que optabat Ezechias audiret se, scilicet ab obsidione liberandum, et inimicum in sua terra esse moriturum.
a Cf. Is. 37, 3.
et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 19,2 
Et misit Eliachim prepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.
Numérotation du verset 4Rg. 19,3 
Qui dixerunt : Hec dicit Ezechias : Dies tribulationis et increpationis et blasphemie dies iste. Venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens.
Numérotation du verset 4Rg. 19,4 
Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rapsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis que audivit Dominus Deus tuus. Et fac orationem pro reliquiis que reperte sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 19,5 
Venerunt ergo servi regis Ezechie ad Isaiam.
Numérotation du verset 4Rg. 19,6 
Dixitque eis Isaias : Hec dicetis domino vestro. Hec dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Numérotation du verset 4Rg. 19,7 
Ecce ego mittam2 ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et deiciam eum gladio in terra sua.
2 mittam] inmittam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,8 
Reversus est igitur Rapsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. {t. 2, Erfurt, f. 85va ; facsim., p. 170a} Audierat enim quod recessisset de Lachis.
Numérotation du verset 4Rg. 19,9 
Cumque audisset de Tharacha rege Ethiopie dicentes :
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 85va ; facsim., p. 170a} CUMQUE  AUDISSET etc. RA<BANUS>. Volente Deo   Rapsaces deseruit obsidionem Hierusalem et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Ethiopum misit ad Ezechiam epistolas, ut quos viribus non cepit sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Egyptios, et obsedisse Pelusium iamque extructis aggeribus, urbe capienda venisse Tharacham regem Ethiopum in auxilium, narrat Herodotus.
Ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 19,10 
Hec dicite Ezechie regi Iude. Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,11 
Tu enim ipse audisti que fecerunt3 reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt4 eas. Num ergo solus poteris liberari ?
3 fecerunt] fecerint Weber
4 vastaverunt] vastaverint Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,12 
Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei ? Gozan videlicet et Aran et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar.
Numérotation du verset 4Rg. 19,13 
Ubi est rex Emath et rex Arphat5 et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava ?
5 Arphat] Arfad Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,14 
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino,
marg.| ASCENDIT  IN  DOMUM  DOMINI. RA<BANUS>. Prius Ezechias, Domini terrore perterritus, adorare in templo non audebat, vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia : «Ne timeas a facie verborum que audisti»b, audacter Dominum deprecatur.
b Cf. Is. 37, 6.
Numérotation du verset 4Rg. 19,15 
et oravit in conspectu eius dicens : Domine Deus Israel, qui sedes super cherubin, tu es solus Deus6 regum omnium terre. Tu fecisti celum et terram.
6 solus Deus] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,16 
Inclina aurem tuam et audi. Aperi oculos tuos, Domine7, et vide, et audi omnia verba Sennacherib qui misit, ut exprobraret nobis Deum viventem.
7 Domine] ante oculos Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,17 
Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium,
Numérotation du verset 4Rg. 19,18 
et miserunt deos eorum in ignem. Non enim erant dii sed opera manuum hominum ex8 ligno et lapide et perdiderunt eos.
8 ex] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,19 
Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eorum9, ut sciant omnia regna terre quia tu es Dominus Deus solus.
9 eorum] eius Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,20 
Misit autem {t. 2, Erfurt, f. 85vb ; facsim., p. 170b} Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens : Hec dicit Dominus Deus Israel, que deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi.
Numérotation du verset 4Rg. 19,21 
Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo : Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion, post tergum tuum caput movit filia Hierusalem.
marg.| VIRGO  FILIA. R<ABANUS>. Quia cunctis gentibus idola adorantibus, hec sola conservat castitatem religionis unius Dei, et que ne ad maiorem blasphemiam concitaret, presenti non respondit, post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam eius certa de ultione. Nec ipse per se sed per servos suos, ut maior esset arrogantia Dominum blasphemavit.
Numérotation du verset 4Rg. 19,22 
Cui exprobrasti et quem blasphemasti ? Contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos ? Contra Sanctum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 19,23 
Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti : In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,
interl.| Hierusalem
marg.| EXCELSA  MONTIUM. RA<BANUS>. Altitudo montium et iuga Libani excelse cedri et abietes. Vel per {t. 2, Erfurt, f. 85vb ; facsim., p. 170b} metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum, vel de Hierusalem que est Libanus cedri et abietes potentes et optimates.
et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius. Et ingressus sum usque ad terminos eius et10 saltum Carmeli eius
10 et] om. Weber
interl.| Altitudo summitatis et saltus Carmeli templum est
Numérotation du verset 4Rg. 19,24 
ego succidi, et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
interl.| vel ego fodi et bibi aquam et siccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum
marg.| ET  SICCAVI. RABANUS. Vel pre multitudine exercitus omnia fluenta siccavit ut puteos sibi fodere compulsus sit. Vel omnis populus quos aque significant suo vastatur exercitu.
Numérotation du verset 4Rg. 19,25 
Numquid non audisti
interl.| RABANUS. Responsio Domini contra verba Assyrii
marg.| NUMQUID  NON  AUDISTI. RABANUS. Hec ex persona Domini contra blasphemiam Assyrii sentienda sunt. Non ignoras que fecisti facta esse mea voluntate et hec ego futura predixi et per te facienda mandavi. Itaque quod olim decrevi, hoc expletum est tempore, ut colles et principes qui inter se ante pugnabant, et civitates munitissime, me contrahente manum, nec solitum prebente auxilium, eradicarentur et contremiscerent, ac perirent et comparentur non olive, et vinee, et fructuosis arboribus, sed feno et gramini que frugibus impedimenta sunt herbisque domatum, que ante marcescunt quam ad maturitatem perveniant. Itaque sessionem, et egressum tuum et introitum tuum cognovi ante, et insaniam que contra me debacchaturus eras prophetis vaticinantibus sum locutus. Per quos olim dicturum esse te noveram : «In celum ascendam, supra sidera celi ponam thronum meum, et ero similis Altissimo»c. Itaque furor tuus et superbia pervenit in aures meas, et nequaquam te ultra portabo, ut intelligas quod potuisti, non tuis te potuisse viribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impie gentes et infructuose arbores ut per te, quasi per securim et serram meam, succiderentur et caderent.   Itaque ponam circulum in naribus tuis, et blasphemantia ora constringam ut nequaquam ultra talia loqui audeas. «Frenumque mittam in labiis tuis»d quod tuam ferociam domet et te reducat in Assyrios.
c Cf. Is. 14, 14.
d Cf. Is. 37, 29.
quid ab initio
interl.| vel olim
fecerim ? Ex diebus antiquis
interl.| RABANUS.vel ego
plasmavi illud, et nunc adduxi : Eruntque in ruinam
interl.| Quod eradicatur funditus evertitur.
interl.| RABANUS. Vel eradicationem
collium pugnantium civitates munite.
Numérotation du verset 4Rg. 19,26 
Et qui sedent in eis humiles manu,
interl.| id est contracta et absque virtute
contremuerunt
interl.| a facie tua
et confusi sunt.
interl.| gladio perierunt
Facti sunt quasi fenum agri,
interl.| RABANUS. Inutilibus comparantur
et virens herba tectorum que arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
interl.| RABANUS. Prius marcescunt quam maturescant
Numérotation du verset 4Rg. 19,27 
Habitaculum tuum
interl.| RABANUS. Habitaculum tuum et omnia que operatus es ante precognovi
et egressum tuum, et introitum tuum11 et viam tuam ego prescivi, et furorem tuum contra me.
11 et introitum tuum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,28 
Insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas.
interl.| RABANUS. Quasi dicat : non te ultra feram blasphemantem
Ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti.
Numérotation du verset 4Rg. 19,29 
Tibi autem, {t. 2, Erfurt, f. 86ra ; facsim., p. 171a} Ezechia, hoc erit signum.
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 86ra ; facsim., p. 171a} HOC  ERIT  SIGNUM. RA<BANUS>. Eorum que prenuntio, quod hoc anno ea comedas, que sponte nascuntur. Sive iuxta Septuaginta : «Que prius severas». Anno secundo secundum Symmachum : «Pomis vescere» sive iuxta eosdem que de preteritis segetibus, et cadentibus in terram pullulaverunt.   In anno tertio - fugato iam Assyrio et obsidione iam laxata -   seminate et metite plantate vineas et fructum earum comedite . Siquidem parve urbis huius reliquie, que nunc hostili vallantur exercitu, et evasuros esse se non credunt, tantam recipient abundantiam omnium rerum et felicitatem, ut instar arboris alta radice fundate pomis densissimis impleantur. De Hierusalem enim egredientur reliquie, et implebunt terram Iudeam, evacuatam habitatoribus non suo merito, sed Dei misericordia, immo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum.
Comede hoc anno quod
interl.| vel que
marg.| COMEDE  HOC  ANNO etc. Isaias ita : «Comede hoc anno que sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructus earum. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de Hierusalem exibunt reliquie, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc»e.
e Is. 37, 30-32.
marg.| Omnibus ab exercitu vastatis comede que iterum germinare, sive que inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno que sponte nascuntur sine labore. Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.
repereris : in secundo autem anno que sponte nascuntur, porro in tertio anno12 seminate et metite, plantate vineas et comedite fructus13 earum.
12 tertio anno] inv. Weber
13 fructus] fructum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,30 
Et quodcumque reliquum14
14 reliquum] relibuum cacogr. Rusch (q inv. )
interl.| RABANUS. vel salvatum
fuerit de domo Iuda
interl.| RABANUS. Subaudis : in agris et seminibus
mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,31 
De Hierusalem quippe egredientur reliquie, et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc.
Numérotation du verset 4Rg. 19,32 
Quam ob rem hec dicit Dominus de rege Assyriorum : Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clipeus, nec circumdabit eam munitio.
Numérotation du verset 4Rg. 19,33 
Per viam qua venit revertetur, et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 19,34 
Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.
marg.| ET  PROPTER  DAVID. RABANUS. Propter futurorum spem presentem excutit metum. Dicit autem quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, immo et patris eorum David memoria, in quo monentur et sue negligentie, et illius fidei et iustitie, quia intantum diligit Deus iustitiam ut posteros maiorum virtute tueatur.
Numérotation du verset 4Rg. 19,35 
Factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini,
marg.| FACTUM  EST  IGITUR  IN  NOCTE  ILLA. RA<BANUS>. Tot ab uno angelo una nocte ceduntur et absque vulneribus mors seva discurrit. Super quo in Paralipomenon legitur : «Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem principemque exercitus regis Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam»f. Qui servatus est ut fieret testis maiestatis illius quem Paulo autem contempserat.
f 2Par. 32, 21.
et percussit in castris15 Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit.
15 in castris] castra Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,36 
Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Ninive.
interl.| urbe prima regni sui
Numérotation du verset 4Rg. 19,37 
Cumque adoraret in {t. 2, Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 171b} templo Nesrach16 deum suum,
16 Nesrach] Neserach Weber
marg.| CUMQUE  ADORARET. RA<BANUS>. Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numminis trucidatur, nec angelico perit gladio, quod erat commune sed parricidio filiorum.
marg.| RA<BANUS>. pharao quoque in decem Egypti servatur plagis ut novissimus pereat.
Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum
interl.| RABANUS. Ararath
marg.| IN  TERRAM  ARMENIORUM. Ararath regio in Armenia campestris, per quam Araxes {t. 2, Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 171b} fluit, incredibilis ubertatis ad radices Thauri montis. Ergo et arca Noe non ad montes generaliter Armenie delata est, sed ad montes Thauri altissimos qui Ararath imminet campisg.
g Cf. Gn. 8, 4.
et regnavit Asaraddon17 filius eius pro eo.
17 Asaraddon] Eseraddon Weber
interl.| qui misit habitatores Samarie ne terre remanent inculte.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_19)

Notes :